Alethia
- 1.199
uos operante deo.1 tanto quis digna parenti
- 1.200
laudis sacra ferat, qui mundum atque omnia raptim
- 1.201
imperio explicuit dumque imperat esse peregit?
- 1.202
nos facit esse mora, nos circum impendere sacri
- 1.203
dignatur curam studii suadetque patrari
- 1.204
paene laboris opus; facilem nam cedere limum
- 1.205
et flexum formamque sequi qua ducitur arte
- 1.206
arripit ac sacra qualem iam mente gerebat
- 1.207
explicat in speciem, flatuque inmissa uaporo
- 1.208
uita rigauit humum. tellus mollita liquore
- 1.209
partim facta caro est: sanguis, qui lubricus umor,
- 1.210
distendit molles per nota foramina uenas:
- 1.211
et mentis iam plenus homo est terraque repulsus
- 1.212
exilit ac dominum prudens rationis adorat.
- 1.213
non aliter ruptis mandata resurgere bustis
- 1.214
corpora uera fides, cum caelo inlapsa patenti
- 1.215
maiestas grauidae reserat caua uiscera terrae.
- 1.216
nam quod non habuit, cum sic e puluere summo
- 1.217
informante deo propriae uirtutis egena
- 1.218
ediderit, facile est, ut iudice reddat eodem
- 1.219
iussa quod accepit. sic totum forma futuri est
- 1.220
quod prius est genitum, dumque ipse ita conditur Adam,
- 1.221
ut repetita sacrum geminet narratio munus,
- 1.222
utile praeseritur populos quandoque renasci.
- 1.223
quorum fonte dato iam tunc et origine summa,
- 1.224
Eoos aperit felix qua terra recessus,
- 1.225
editiore globo nemoris paradisus amoeni
- 1.226
pangitur et teretis distinguitur ordine siluae.
- 1.227
hic, ubi iam spatiis limes discernitur aequis
- 1.228
solis et aeternum paribus uer temperat horis,
- 1.229
illic quaeque suis diues stat fructibus arbor
- 1.230
pomaque succiduis pelluntur mitia pomis,
- 1.231
quae sunt blanda oculis et miri plena uigoris
- 1.232
membra animosque fouent pascuntque sapore et odore.
- 1.233
tellus sidereos uibrat distincta colores
- 1.234
semper flore nouo, quaeque arida tegmine sicco
- 1.235
iam fragiles soluunt calamos, animata uigore
- 1.236
muneris ambrosii spirantia cinnama fundunt,
- 1.237
sed nec quod Medus redolet uel crine soluto
- 1.238
fragrat Achaemenius, quod molli diues amomo
- 1.239
Assyrius messisque rubens Mareotica nardo,
- 1.240
quod Tartesiaci frutices, quod uirga Sabaei,
- 1.241
quodque Palaestinus lacero flet uulnere ramus
- 1.242
aera diuerso cessant infundere sensu.
- 1.243
namque huc cuncta deus pariter, quae singula certis
- 1.244
accepit natura locis, conferta regessit:
- 1.245
motaque dum leni uibrat nemus aura meatu,
- 1.246
unum ex diuerso nectar permiscet odore
- 1.247
fitque nouum munus, sibi nulla quod asserat arbor,
- 1.248
quaque tremens blando sensim iactata fragore
- 1.249
commotis trepidat foliis, sonat arbore cuncta
- 1.250
hymnum silua deo modulataque sibilat aura
- 1.251
carmina: nec uacuus uanum quatit aera motus,
- 1.252
quippe apud auctorem, qui totum mole sub una
- 1.253
res rebus nectens alterna lege retentat,
- 1.254
nil uacat aut uanam species tenet ulla figuram.
- 1.255
atque ipsum fortasse nemus siluaeque coruscae
- 1.256
argumenta operum sunt et plantaria rerum,
- 1.257
inque hominum cultum nudo quod nomine uenit,
- 1.258
certum ibi corpus habet proprioque in stipite floret.
- 1.259
gloria simplicitas, studium uigilantia somnus
- 1.260
cura, -salus terror, facundia gratia, motus
- 1.261
affectusque animae stimuli, custodia uirtus,
- 1.262
et totum quod mundus habet, quia nascitur illic,
- 1.263
hic uiget ac mentes agitat sensusque ministrat.
- 1.264
sed satis hoc fidei est, laeto quod semine surgens
- 1.265
hinc arbor uitae celsis petat aera pomis,
- 1.266
illinc diuerso nocitura peritia fructu
- 1.267
examen rerum suspenderit arbore legis.
- 1.268
at gremium sacri nemoris, quod silua coronat,
- 1.269
fons rigat et diti prolem uirtute maritat,
- 1.270
quadrifido tumidum laetus caput amne resoluens,
- 1.271
ditior oceano; iugi nam gurgite promptus
- 1.272
hic proprios donat latices, ille accipit omnes
- 1.273
et non sentit aquas. minor est qui crescere tantis
- 1.274
fluctibus infusis quam qui decrescere nescit
- 1.275
amnibus effusis. primo sed flumine Fison
- 1.276
prosilit exultans, pars fontis quarta beati,
- 1.277
edens natura quas dat prudentia dotes,
- 1.278
Gangetisque replet populos ac regna Euilantum
- 1.279
distendit limo terrasque et semina uoluens
- 1.280
quae facit arua serit. nudis qua squalet harenis,
- 1.281
aurea fulgentis inter ramenta metalli
- 1.282
fulmineo rutilans carbunculus igne coruscat
- 1.283
ac uiridi radiat fulgescens luce smaragdus.
- 1.284
nec minor inde Geon, placidis sed mitior undis
- 1.285
Niliacas attollit aquas arsuraque late
- 1.286
diluuio tegit arua pio caeloque repugnans
- 1.287
temperat Aethiopum stagnis refluentibus auras.
- 1.288
tertius hinc rapido procurrens gurgite Tigris
- 1.289
it comes Euphrati, iuncta quos mole ruentes
- 1.290
tellus uicta cauo sorbet patefacta barathro,
- 1.291
donec in Armeniae saltus ac Medica pascua
- 1.292
quos non sustinuit nec iam capit euomat amnes.
- 1.293
\'sed Tigris nigro tamquam indignatus Auerno
- 1.294
prosilit aetherias motu maiore sub auras •
- 1.295
et rursum spelaea subit mersusque cauernis
- 1.296
intus agit fremitus et fortior obice factus
- 1.297
multiplicatur aquis artoque citatior antro
- 1.298
exit et Assyrios celeri secat agmine campos.
← Previous · Next → — showing 201–300 of 1,901
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0292b.stoa001.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.