Ancient Texts

← Library

Alethia

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 1,901 sections

  1. 1

    Summe et sancte deus, cunctae uirtutis origo, omnipotens, quem nec subtili indagine rerum mentibus humanis sensu conprendere fas est et nescire nefas; nam te ratione profunda in tribus esse deum, sed tres sic credimus unum, ut proprias generis species substantia reddat indiscreta pio conseruans foedera nexu: tu sine principio, pariter sine fine perennis solus semper idem nullique obnoxius aeuo, tu spatium rerum, mentis quocumque recessus tenditur, excedis spatio neque cingeris ullo; - nec te qui capiat locus est cum rebus alumnis, nec magis ipse locus; nec fas contingere menti, quae sit imago tibi, quia fine coercita nullo forma fugit sensus, uel qui uirtute beata te uegetet motus, quia totus semper ubique es: tu mens et sacrae penitus substantia mentis, tu ratio et plenae prudens rationis origo, tu uirtus, uirtutis apex atque ipsa profecto tu uita et genitor uitae lucisque profundae, tu lux uera, deus, tu rerum causa uigorque. a te principium traxit quodcumque repente ex nihilo emicuit tantoque auctore repletum uel uim mentis habet uel formam in mente recepit. te dominum natura probat seruata caducis partibus et iussam seriem datus ordo fatetur: tu dociles numeros distinguens, pondera librans, mensuras uarians, modulos motumque gubernans alternas seruare uices iugemque recursum rerum stare iubes et mentis imagine plenum aethere mota tibi iam saecula uoluere mundum. tu non contentus uno dotare creatum munere, quicquid id est, quod per te uenit in usus: et plus est aliquid factum melioraque cuncta qua sunt parte latent et per se grata placere interior quoque causa facit: nonnulla uigorem ex aliis acuere suum: contraria quaedam, si certent, plus pacis habent. sic omnia diues conditor aduersis etiam cognata elementis nectis et a toto fusis uirtutibus imples. et tamen haec cum sint in maiestate creandi, nil horum quae gignis eges mundique peracti et per te stabili rerum conpage manentis non tibi currit opus promptumque in munere nostro est. omnia posse tuum: nec in hoc tua gloria tantum est, quod praestanda facis bonus auctor, sed quod et ipsa ut possint praestare facis causasque secundas inuoluis primis, quod qui tua munera sentit munus et ipse tuum est. liquida ratione probasti, quod tibi sola, deus, gigni qua cuncta iuberes, causa fuit bonitas, cum iussis uiuere primum spiritibus mundoque frui, quem mente gerebas, esse datum rebus subitis et cedere late in caelum terrasque simul sedemque coruscam angelico praebere gregi. quis libera corda arbitriumque sui largitus mente benigna, ut fieret uirtutis opus meritisque piorum hoc quoque conferres, praestando ut debitor esses. nec quod de primis a te regnare creatis unus, dum lucis domino uitaeque suoque inuidet auctori titulumque hunc appetit, auctor maluit esse mali mortemque inducere terris cum scelerum sociis celso deiectus Olympo, uirtuti quicquam sacrae praescribere fas est, cui satis est fecisse bonum: nec fas erat ulli munus abesse dei laudisque hoc continet almae summa, nec ingratis uitam sensumque negasse ac proprium mentis per cuncta negotia regnum. nam quis fructus inest, genitis nisi libera mens est? libera mens prorsus nulli est, nisi fas pereundi est. fas hoc esse datum nisi peccans nemo probasset. huc addam, quod cuncta sui diuersa uicissim examen conlata tenent atque inde perire posse datum cunctis, ut uiuere dulcius esset mutuaque alterni conpar mensura pericli cederet ad meritum, cum iudice digna seuero praemia sanctorum geminaret poena malorum uel quod — praefata fas sit dixisse trementi pace tua, genitor — maius sit forsan apud te non peccasse boni per lubrica tempora uitae quam miseris peccasse mali. sed uiderit ista maiestas ut sese habeat censura futuri: hoc nobis satis est, quod per te nobile terrae inspirans rationis opus de puluere uili, ut domino ingratum talis quoque uinceret hostem, erexisti hominem, quem saeui fraude ueneni in mortis laqueos et ad impia Tartara raptum sanguine mox proprio, dignatus sumere corpus, sedibus ex Erebi cura maiore petitum restituis quam factus erat uitaeque perenni reddis et in caelum tecum uehis hoste subacto. iamiam nemo patrem temerarius arguat Adam, quod leue praescriptum uiolata lege resoluens ad letum patefecit iter. poena illa parentis prima fuit tanti, quia plus est uincere mortem quam nescisse mori. patria nunc laetus ab aula despicit aetherios axes et sidera calcat dispositosque uocat uentura in regna ministros, quos iterum formauit aquis docuitque renasci, quae totum genuit, patris sapientia uerbi. in quo te, deus alme, precor, qui numine prono das sentire animis et uerum pectora cogis ignaro quoque uate loqui, da nosse precanti, dum teneros formare animos et corda paramus ad uerum uirtutis iter puerilibus annis, inclita legiferi quod pandunt scrinia Moysis, quae sit origo poli uel quae primordia mundi, arcanamque fidem qui toto excusserit aucta pestis et in mores penitus descenderit error, quaque iterum redeat uerum ritusque profanos pellat et aeternae reseret sacra mystica uitae. da simul et mentem, da congrua tempora menti, da studium, tanto ne desit cura. labori, sensumque bonum studii quodque omnia nota iure supercurrit ualidoque includit amictu, ne damnes, tantum quod tam reus audeo munus. criminibus cunctis, quae feci, ignosce benignus; et uires sensumque animis meritumque dedisti. quod si lege metri quicquam peccauerit ordo, peccarit sermo inproprius sensusque uacillans — incauto passim liceat decurrere uersu —, ne fidei hinc ullum subeat mensura periclum, per legum Christum, qui filius unice tecum maiestate uigens pariter qua. spiritus almus indeprensa animis saeclorum saecula uiuit et regnat, sollemne tibi quod consecrat Amen.

  2. 1.1

    LIBER PRIMUS.

  3. 1.1-2

    Ante polos caelique diem mundique tenebras,

  4. 1.2

    ante operum formas uel res uel semina rerum,

  5. 1.3

    aeternum sine fine retro) sine fine futuri

  6. 1.4

    esse subest cui semper, erat deus unus, apud quem

  7. 1.5

    uiuebat genitus uerbum deus et simul almus

  8. 1.6

    spiritus, arcani uitalis summa uigoris.

  9. 1.7

    una trium quo se uegetans substantia nexu

  10. 1.8

    ingenita (sese) semper uirtute beabat

  11. 1.9

    regnabatque potens, in maiestate creandi

  12. 1.10

    iam res et causas rerum casusque futuros

  13. 1.11

    et facienda uidens gignendaque mente capaci

  14. 1.12

    saecula dispiciens et quicquid tempora uoluunt

  15. 1.13

    praesens semper habens. inmensum mole beata

  16. 1.14

    regnum erat ipse suum, regni nec teste carebat,

  17. 1.15

    uirtus trina deus, qui primum semine nullo

  18. 1.16

    corpora dans rebus, dum res existere cogit,

  19. 1.17

    ut nostrum faceret munus, quod solus habebat,

  20. 1.18

    solus norat opus, ditem absoluentia mundum

  21. 1.19

    cuncta simul genuit, sed partibus edita certo

  22. 1.20

    limite distinguens speciali protulit ortu,

  23. 1.21

    motus ut in seriem iam tempora conderet ordo.

  24. 1.22

    nam nec, sacrilegi sensit quod lingua furoris,

  25. 1.23

    casus mentis inops, dum nescia semina uoluit,

  26. 1.24

    tam prudens contorsit opus, nec dicere natum

  27. 1.25

    ante diem fas est, quia tempore nata mouentur

  28. 1.26

    et nullum tunc tempus erat, neque credere retro

  29. 1.27

    aeternum ac stabilem semper tenuisse uigorem;

  30. 1.28

    nam quod corporibus constat coepisse fatendum est.

  31. 1.29

    corpus enim, quod plaga terit, quod tempora soluunt

  32. 1.30

    atque abolent ipso, qui tendit in ultima, fine,

  33. 1.31

    principium ostendit, quod quae sortita probantur

  34. 1.32

    aut facta credi par est aut nata putari.

  35. 1.33

    nam quae nascuntur cum tempore mota ferantur,

  36. 1.34

    tempora post mundi molem currentia nasci

  37. 1.35

    quod prius est. et corporibus constare necesse est\'

  38. 1.36

    non potuisse probant, fieri potuisse fatentur.

  39. 1.37

    factum igitur constat mundum, quod quisque subactus

  40. 1.38

    annuit et uero conuictus dogmate credit;

  41. 1.39

    concessit fecisse deum, qui numine uerbi

  42. 1.40

    et uirtute potens quicquid natura putatur

  43. 1.41

    disposuit, iussit, monuit munusque creatum

  44. 1.42

    succiduis uicibus semper fugitiua reformans

  45. 1.43

    sustinet ac uolucrem retrahens circumrotat orbem.

  46. 1.44

    et si maluerit totum dissoluere raptim,

  47. 1.45

    esse adimat rebus nec solum hoc esse, sed ipsum

  48. 1.46

    praeteritis tollat qua scit ratione fuisse.

  49. 1.47

    pro uis quanta patris, pro quanta est gloria uerbi!

  50. 1.48

    Quis modus in toto, quae summa in munere, cuius

  51. 1.49

    excelsi conuexa poli terraeque iacentes

  52. 1.50

    pars prima est operis? sed terras texerat aequor

  53. 1.51

    aeraque in medio sordenti nube madentem

  54. 1.52

    umbra poli densis urguebat caeca tenebris.

  55. 1.53

    et sacer extensis impendens spiritus undis.

  56. 1.54

    altrices animabat aquas ac semina rerum

  57. 1.55

    nondum compositis fundenda ad germina terris

  58. 1.56

    insinuanda dabat, cum lux inmissa superne

  59. 1.57

    emicuit cogente deo discretaque nigrum I

  60. 1.58

    umbra peplum retrahens summo discessit Olympo!

  61. 1.59

    et medias obiecit aquas fugiensque sequentis I

  62. 1.60

    mox pos terga fuit. nomen sic meta diei

  63. 1.61

    inposuit lucis spatiis mundoque refusam

  64. 1.62

    noctem intercisae parilem fecere tenebrae. I

  65. 1.63

    Rursum mane nouum: primo iam uespere pulso

  66. 1.64

    reddita lux nituit, cum se firmissima moles

  67. 1.65

    fluctibus a mediis concreto corpore tendens I

  68. 1.66

    extulit et duro late solidata rigore

  69. 1.67

    diuisas suspendit aquas gelidumque profundum

  70. 1.68

    axibus obiecit calidis seque aequore saepto

  71. 1.69

    nixa superfudit rebus, quas circite uasto

  72. 1.70

    clausit et antiquum spoliauit nomine caelum.

  73. 1.71

    forsitan hic aliquis sic secum errore perito

  74. 1.72

    disserat: aetheriis ne desint pabula flammis

  75. 1.73

    et nimius calor ima petens alimenta sequendo 1

  76. 1.74

    exurat mortale genus caelumque coruscum

  77. 1.75

    non possint terrena pati, subiecta deorsum est,

  78. 1.76

    machina firma poli, quae, dum nos protegit umbra,\'

  79. 1.77

    et uelatur aquis. tales sed quaerere causas

  80. 1.78

    mens fuge nostra procul: plus sit tibi credere semper

  81. 1.79

    posse deum quicquid fieri non posse putatur.

  82. 1.80

    et magnum pelagus super astra et sidera ferri

  83. 1.81

    ipsorum ratione proba, qui credere nolunt

  84. 1.82

    et mundum pendere uolunt, quem conditor ipse

  85. 1.83

    inconprensibili semper ratione gubernans\'

  86. 1.84

    gestet et inmenso constantem pondere uoluat.

  87. 1.85

    Tertia lux tumidos stupuit discedere fluctus,

  88. 1.86

    cum deus inpulsis reliqui iam gurgitis undis

  89. 1.87

    aeriis magnum spatiis patefecit inane.-

  90. 1.88

    arida tunc primum mundi pars ima retectam

  91. 1.89

    ostendit faciem tremefactaque numine uerbi

  92. 1.90

    caerula nudatas cinxerunt aequora terras.

  93. 1.91

    quas uario raptim iussas uirescere fetu

  94. 1.92

    luxuriosa nouo texerunt germina limo

  95. 1.93

    et rudis e tenero prorumpens caespite laetis

  96. 1.94

    iactauit se silua comis ac frugibus ipsis,

  97. 1.95

    quaeque ferens proprium semen, testata satorem est.

  98. 1.96

    Iam tribus exactis motu succensa citato

  99. 1.97

    in flammas ignisque globum se cogere iussa est

  100. 1.98

    solis prima dies fundataque semina lucis

Next → — showing 1100 of 1,901

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0292b.stoa001.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.