De Machabeis
- 100
sicut erat. monitus matrem coelumque uideret.
- 101
constitit, atque hilari uultu contemnere Regem
- 102
coepit. et ut ridens ardentes irruit ignes.
- 103
collapsusque iacens anima superante quieuit.
- 104
mater ut hoc uidit rigido sic ore locuta est:
- 105
felix parte aliqua. cum iam uis. nec potes omnes
- 106
saeue tyranne meos trucidando uincere natos.
- 107
te grauior nunc poena manet. crudelis. in igne
- 108
quam patiere breui: deus hic nanque omnia cernit.
- 109
iam duo securi contempto Rege manebant.
- 110
spes melior iam matris erat. iam tertius instat
- 111
ecce locus poenae. si poena est uincere Regem,
- 112
et seruire deo. laus est non poena furentis.
- 113
tertius attrahitur iuuenis iubente tyranno.
- 114
qui nondum sanatus erat furor intus et ira
- 115
saeuibat pariter. quod fortia pectora fratrum
- 116
uiderat impauidi Regis superasse furorem.
- 117
constitit ante pedes iuuenis florentibus annis
- 118
egregius forma. dignus qui regna teneret
- 119
dignior Antiocho. et sic meliora secutus
- 120
regna uolente deo. Mater cui talia fatur:
- 121
accipe nate tuae securus dicta parentis.
- 122
accipe. ne segnis reddas uirtutis honorem.
- 123
sunt tibi iam fratres pietatis sede manentes,
- 124
iam locus est melior. quam regna labentia Regis,
- 125
quorum si proprios attingis pectore sensus
- 126
uictor apud populos Regem superasse fereris,
- 127
sicut fama tuos iam misit in omnia fratres :
- 128
huc accede precor. sunt haec. sunt apta dolenti
- 129
contempsisse nefas. et iura relinquere Regis
- 130
indomiti. quem nulla manet post ista uoluptas.
- 131
At iuuenis tacito mittebat murmure uocem
- 132
oranti similis, palmas tendebat in altum.
- 133
subnixoque genu matris pingebat in ore
- 134
qua licet aspectum corpus, qua turba tenebat.
- 135
qui simul admonitus cratem conscendit in ignem
- 136
intrepidus, certaque fide sua membra locauit.
- 137
sanctaque quae superest anima inuiolata recessit.
- 138
conciderant flammae tepida remanente fauilla
- 139
illaesum corpus tellus adaperta recepit.
- 140
At mater dubitans gemitus an gaudia sumat.
- 141
haesitat, et querulo sic est sermone locuta:
- 142
quid nunc dire paras? iussis paremus et omnes
- 143
munera sed partus custos ne subtrahat ulla,
- 144
sed licet ipse uelis non sum passura tyranne:
- 145
omnes nam pariter pereant certamine tanto,
- 146
temporis ipse tui mutes licet horride poenam,
- 147
duraque quae sanctis eadem sententia natis
- 148
sed grauiora paras, si sunt grauiora, minari,
- 149
quodque meos cernis uultus horrore teneri,
- 150
gauderes parte quoties decernis in isto.
- 151
Ardet at ipse magis rapida rex concitus ira.
- 152
cotemnique putat, nec sicut caetera fratrum
- 153
turba ferat poenas. matrem hoc quaerere sentit
- 154
dura in exitium quartum adducere natum
- 155
pene manu uoluit, lassati nanque ministri
- 156
nec regis furias. nec regem ferre uolebant.
- 157
proh pudor, erubuit uultus ostendere matri
- 158
natus, et attonita mente confundere coepit.
- 159
hunc postquam stantem summisso lumine uidit,
- 160
talibus aggreditur dictis, monitura timentem:
- 161
a primo quartus partus mihi quartus ab imo,
- 162
quae nunc uerba tibi. quae possum dicere nate?
- 163
hoc nisi quod solum durata potentia tecum
- 164
sit simul et uirtus, sanctaeque originis auctor
- 165
illi debemus regi quodcunque rogamur.
- 166
ille dedit nobis Abraham cum semine sancto.
- 167
per quem nobilitas, per quem genus omne probatur,
- 168
quod manet in dominum. sanctus qui nascitur Isac.
- 169
tunc cum iam nullum natum sperare senectus
- 170
sponte sua poterat, sterilis quia Sarra manebat.
- 171
attamen haec peperit, generique propagine coepta
- 172
ex insperato remanent tibi Sarra nepotes,
- 173
Esau et patriam deductus Iacob in unam.
- 174
quos precibus partu gemino peperisse Rebecca,
- 175
hinc sumus. hinc orimur. genus hoc tibi, nate petendum.
- 176
tu tibi pande uiam generis. qui arce priorum.
- 177
quorum progenies totum dispersa per orbem,
- 178
inuidiam patitur, dominum quia sola potentem
- 179
mente colit, mixtae nec turbae accepit iniquae.
- 180
quid tibi cum tristi uultu quid lumina terrae
- 181
fixa tenes? coelum potius, coelique parentem
- 182
conspice, ne dubita. mater tibi prospera monstrat.
- 183
quicquid id est. patienter audi, consenti *
- 184
turba nate meae numerumque hortare sequentum.
- 185
Nec decreta parens luctus et gaudia mixta
- 186
finierat claros monitus, tum luminis orbes
- 187
ipse leuat, matremque oculis attendere coepit.
- 188
nil iam triste gerens. Habitus. uultusque fatentur
- 189
se timuisse nihil. nisi tristia uulnera matris
- 190
per partus diuisa suos: sed et ipse citato
- 191
elapsus manibus cursu conscendit in ignes,
- 192
mira loquar, non flamma comas, non contigit ora.
- 193
exanime ut corpus flammas superauerat ignis,
- 194
ore patente tamen tacite qua spiritus iret
- 195
unde acceptus erat pariter cum sanguine fugit.
- 196
hoc ipso est gauisa parens, quod qui modo tristi
- 197
constiterat uultu, fretus quod pectore tuto
- 198
paruerit monitis, Regis contemptor et irae.
- 199
sic exorta tamen cum Rex dubitaret in illos
← Previous · Next → — showing 101–200 of 391
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0292a.stoa004.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.