De Machabeis
- 1
MARII VICTORINI AFRI, VIRI CONSVLARIS, DE MACHABAEIS ERVDITISSIMVM CARMEN. [PRIMVM EDIDIT IOANNES SICHARDVS ]
- 1-2
Rex fuit Antiochus Syriae ditissimus olim,
- 2
in cuius regno mater natique fuisse
- 3
septem, ut fama refert, de sancta gente creati:
- 4
quos cura assiduo generis meminisse iubebat,
- 5
et legi seruire datae: sic nanque uolentes
- 6
de populo meliore dei sua iura tenebant.
- 7
rex auidus mutare fidem, mutare timorem
- 8
uoluit, et ut populo pariter misceret iniquo
- 9
praemia promittit matri, promittit et illis,
- 10
et quicquid posset totum perquirere regnum,
- 11
si demutaret mentes, sensusque priores,
- 12
cogeret et natos alios sibi fingere mores.
- 13
illa . negat, tacitumque premit sub corde dolorem.
- 14
hanc postquam nulla potuit compellere praeda,
- 15
tentauit primum tormentis uincere saeuis.
- 16
pertulit illa tamen gemitus, et tristia regis
- 17
uerbera non timuit. uictum se uidit ut ille,
- 18
heu quid agam, dixit: uincor, quid plura? dolendo,
- 19
non tamen effugies, plus est quod plura dolebis,
- 20
in natos saeuibo tuos, licet improba perstes,
- 21
hac certe ratione meum sanabo dolorem.
- 22
Sustulit illa manus, caelumque inspexit in altum
- 23
emisit gemitus, et talia uerba loquuta est:
- 24
tu licet et gazas tradas, et regna tyranne,
- 25
non capimur regum donis, nec munera sanctis
- 26
eripient promissa dei: spes certior illa est,
- 27
quae uitam nobis promittit tempore longo:
- 28
hanc sequor, hanc didici: non lubrica tangere regna.
- 29
sumere diuitias facile est, et perdere uitam.
- 30
sed licet et flammas post uerbera saeua mineris,
- 31
nil mutare potes: primis accepimus annis
- 32
uirtutem cum lege datam: mihi linquere certum est
- 33
quicquid saeue iubes. natis quod nunc dominaris,
- 34
hoc solum poteris, matrem turbare timore.
- 35
est mihi nanque deus spes, est mihi certa meorum,
- 36
per quem iam sperem te nullum uincere posse,
- 37
*coelum faue, coelique parens, te iusta rogamus.
- 38
rex furit Antiochus, turbataque corda tumebant,
- 39
concutit et saeuos testatus lumine uultus.
- 40
miraturque diu possit quod foemina tantum.
- 41
*miles, ait, pare regi, quoque pare satelles,
- 42
uos famuli parete mihi, date regna furenti
- 43
foemineo tormenta malo, saeuire furentem
- 44
foemina me cogit, quod plus est, foemina uincit
- 45
regis iussa sui. sed non impune locuta est.
- 46
membratim pereat: septem nam perfida natos
- 47
intra regna tenet, quorum qui primus habetur,
- 48
hic primus pereat: pereant sic ordine cuncti,
- 49
cratibus impositos subiectis urere flammis
- 50
cernat ut ipsa suos, sic cernat aspera natos
- 51
poena aut quem maneat, celeres decet esse ministros.
- 52
Interea foecunda parens iam crine soluta
- 53
astitit hortanti similis. iam pectore nudo
- 54
ubera protendens, natorum alimenta suorum :
- 55
non confusa stetit. natumque ut uidit ad ignes
- 56
inconstante gradu timidum procedere. dixit:
- 57
tu mea progenies, tu prima, respice matrem,
- 58
tu nunc certe meus. me iam tu nate memento,
- 59
te primum peperi, tu nunc imitare parentem,
- 60
sume meos mores. et regem uince tacendo
- 61
tu poteris durare diu: sic tempora uinces
- 62
perfida. ne superet sanctos uiolentia Regis.
- 63
utere consilio, Regis ne damna timete,
- 64
fortior est isto saxoque potentior ipso:
- 65
ingredere ut iuuenis, patienter uince dolorem.
- 66
Ille modo ad matrem uultus, modo tollit in altum,
- 67
dumque tacet. tacitusque rogat quem debet, et orat,
- 68
non sensit rapidos subiectos cratibus ignes,
- 69
corpus inane fuit. mater gauisa dolore est,
- 70
et dixit: Vici, uincam si saepius orem.
- 71
duret natorum uirtus incognita Regi.
- 72
sed iam nota deo, populi qui pectora nouit.
- 73
Finierat primi partus foecunda dolorem,
- 74
sed remanente metu pro pluribus anxia mater,
- 75
dissimulatque tamen, ne Regem gaudia tangant.
- 76
rex stupet Antiochus. nec credit posse sequentes
- 77
poenae tale genus simile peruincere natos.
- 78
coepta iubet peragi. mater non territa mansit.
- 79
sed tamen ut uidit pallentem assistere natum,
- 80
haec secum uoluens. aliqua iam parte leuata:
- 81
ecce secunda mihi partus producitur aetas.
- 82
quam similis fratri formoso pectore, dura
- 83
si sequeris primi partus uestigia nostri
- 84
esse meus poteris. et sic reparare salutem.
- 85
quam iam frater habet. matris praecepta secutus.
- 86
pone meus. Regisque minas contemne furentis.
- 87
regnaque quaeque paruula habentia tempora dantur.
- 88
non poterit post ista tibi Rex iste nocere.
- 89
temporis ecce leuis accensus cogitur ignis
- 90
uirtutis locus est. languentem pone timorem.
- 91
sume mores nostri generis si sensus inhaeret.
- 92
hic qui sceptra tenet. regno qui saeuit in isto.
- 93
tempus inane cogit, regnum uitamque creauit.
- 94
damnarique nocens aeternos sentiet ignes,
- 95
tu securus eris. turba comitante piorum.
- 96
accipe nate meos uultus. et respice coelum.
- 97
autoremque deum per quem tibi uita paratur
- 98
hac melior. fratrisque tui uestigia calca.
- 99
non quod Rex iubet. sed quod deus imperat audi
Next → — showing 1–100 of 391
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0292a.stoa004.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.