De Machabeis
- 200
qui superant gemitusque daret, pia turba ministri
- 201
Regem execrantur, tanto sermone querentes:
- 202
protrahe, quid dubitas ? nulli iam parcere debes.
- 203
nec potes, ut cupias, decretum rumpere nulli:
- 204
appello regem totum qui temperat orbem,
- 205
qui mare, qui coelum, coeli cui sydera parent:
- 206
quod nisi producis, timor est, iam segnius instat,
- 207
iam sentis quem poena petat, iam gloria nobis
- 208
parte in utraque manet, liceat producere nullis:
- 209
nam quoscunque tuum iussisti excedere regnum,
- 210
forsitan hoc mortem credas furiose tyranne.
- 211
longa magis uita est. regnoque potentior isto
- 212
quod regis, extrema huius iam parte moraris?
- 213
hos quoque si metuis superant aetate minores. ^
- 214
contemptuque simul uici tua regna superbe.
- 215
sed perage imperium, nec partus diuide nostros,
- 216
hos quoque da flammis, et uiribus utere regni,
- 217
mortalis tamen es, nec in aeuum regna tenebis.
- 218
Concipit Antiochus furias, saeuusque tyrannus
- 219
exhibet. et gemitus intra sua pectora uoluit,
- 220
consentit cum mente color. tristisque grauatos
- 221
attollit uultus, et talia uerba profatur:
- 222
haec tua libertas. et dira potentia linguae,
- 223
atque hic quem tumida portas ceruice rigorem
- 224
senties ira tibi Regis. quid tempora possint.
- 225
si nondum es satiata malis. et fingere tentas
- 226
laetitiam. luctusque tuos in gaudia uertis,
- 227
non mutabo necem, gaude. laetare, triumpha,
- 228
dummodo sic uincas. ut se suprema tuorum.
- 229
sic furiosa nimis natorum funere gaudes ?
- 230
hoc quoque do flammis, hoc nec mutare potestas
- 231
ulla potest decreta, tu laeta uiue superstes *
- 232
natis orba tuis, et ne mea iussa morentur
- 233
ordo suos peragat cursus. Producite natum,
- 234
nec uano pereant ignis dubiusue uidere *
- 235
Rex post ista reor timor est mihi foemina nullus
- 236
praecipua de gente tua produceris iudex
- 237
quam specie mirande puer. cui pectore uirtus
- 238
firma manet, iam quae poterat uel uincere Regem.
- 239
Ad quem sic placido mater sermone locuta est:
- 240
si dare complexus matri tibi nate liceret.
- 241
confiteor soli post uulnera nate dedissem.
- 242
sed me dura uetat, et tristis potentia Regis
- 243
denegat amplexus. dum sit uox libera nobis.
- 244
et liceat meminisse dei. legemque tenere
- 245
non a rege datam, sed quam deus arbiter orbis
- 246
tradidit. et mundi rector, Mosesque petitam
- 247
accepit, populoque dedit, cum maxima laus est
- 248
nosse deum. merito cui nos tribuamus honorem.
- 249
tu modo ne dubita monitis parere parentis:
- 250
sed uigor et uirtus, penitusque in pectore toto
- 251
mens maneat iam plena deo. Sic fortior aetas
- 252
quam Regi sperare fuit. sperare iubentem.
- 253
o quanta uirtus, quanta est fiducia forti?
- 254
sed tamen quid dubitas medias euincere flammas?
- 255
uictor eris, mihi crede puer, uictorque redibis.
- 256
ossibus et ualidis miscebit corpora neruus,
- 257
seruatasque animas iterum in noua uiscera reddit.
- 258
sed ne forte tamen rapidus te terreat ignis,
- 259
fratrum sume animos. aeternumque inuoca numen.
- 260
Iussa facit, tacitusque deum testatus, et orat
- 261
murmure quo poterat, puerum non impedit aetas.
- 262
non iam timere necem. matrique uolenti
- 263
paruit. et dicto citius superirruit ignes.
- 264
cesserunt flammae, cessit dolor omnis, et una
- 265
corpus et ignis erat, corpus superauerat ignem.
- 266
spiritus ante tamen placidas superauerat auras.
- 267
Laeta dolet tacite mater, pressoque dolore
- 268
laetitia. luctusque suos in gaudia uertit.
- 269
non de praeteritis sed de puerilibus annis
- 270
qui superant, ne forte negent. ne forte timorem
- 271
concipiant animis. regemque accendere malint.
- 272
quo minor est aetas. maior metus. anxia secum
- 273
diuidit et curas, et spes. et sic timor una
- 274
luctantur. matrisque piae per uiscera cursant.
- 275
spes tamen est melior natum ut producere uidit.
- 276
et procul intrare uideo quid possit in isto
- 277
spes conferre mihi. uultus agnoscere nostros
- 278
debet, et hic fratrum numero parere suorum.
- 279
forsitan hunc solum puerilia pectore tangent.
- 280
indigneque feret, quod sic uelut hostia detur.
- 281
alloquar, et paucis conabor dicere uerbis:
- 282
sit memor ut potius generis, quam temporis huius:
- 283
si te nobilitas generis, si tangit origo.
- 284
respice nate tuos. et nos quoque respice nate.
- 285
noli annos memorare tuos, puer incipe furtim
- 286
pectore ferre deum, tradent hoc secula seclis
- 287
quod tua sorte petis: det nunc exempla futuris
- 288
temporibus. dona te precor quoque amplius hic est.
- 289
cogita quae fugias, et quae meliora petantur.
- 290
non te sollicitet inanis falacia Regis:
- 291
et crescant ista nunc in contraria uictor:
- 292
spiritus extinxit flammas, sic deinde recessit.
- 293
quod dederat corpus tellus adaperta recepit.
- 294
sanctaque quae superest anima inuiolata recessit.
- 295
Quamuis lassa parens per tot sua uulnera Regem
- 296
pertulit, at summo pariter manibusque supinis
- 297
has habuit uoces, et talia uerba locuta est:
- 298
qui tenes imperium coeli, terraeque, marisque.
- 299
sydera qui coelis. qui das animalia terris,
← Previous · Next → — showing 201–300 of 391
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0292a.stoa004.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.