Incerti Auctoris Carmen Sodoma
- 101
infert: nam totos radios armauerat igni:
- 102
aemula subseritur caligo. includere lucem
- 103
coeptans atque globos confuso intexere- caelo.
- 104
fumantes coeunt nubes. nouus inruit imber.
- 105
sulpura cum flammis flagrat chaos. aestuat aether.
- 106
exustus crepitat liquidis ardoribus aer.
- 107
Hinc habet in falso de uero fabula famam
- 108
Solis progeniem currus optasse paternos
- 109
nec ualuisse leuem puerum frenare superbos
- 110
ignis equos. arsisse orbem. tunc fulmine raptum
- 111
aurigam inlicitum. planctum mutasse sorores.
- 112
uiderit Eridanus. si qua illic populus albet..
- 113
aut si quis plumat senio modulatior ales.
- 114
hic aliter uersae maerent miracula formae:
- 115
namque comes coniunx. heu me, male tum quoque legis
- 116
femina non patiens diuinae, ad murmura caeli
- 117
audaces oculos nequiquam sola retorsit,
- 118
non habitura loqui. quod uiderit. et simul illic
- 119
in fragilem mutata salem stetit ipsa sepulchrum.
- 120
ipsa et imago sibi. formam sine corpore seruans.
- 121
durat enim adhuc nuda statione sub aethra,
- 122
nec pluuiis dilapsa situ nec diruta uentis.
- 123
quin etiam siquis mutilauerit aduena formam,
- 124
protinus ex sese suggestu uulnera complet.
- 125
dicitur et uiuens. alio iam corpore. sexus
- 126
munificos solito dispungere sanguine menses.
- 127
Nusquam sunt Sodomi. nusquam illic impia lucent
- 128
moenia. cum dominis domus omnis inhospita nusquam.
- 129
tota rogus regio est: hinc atro horrore fauillae
- 130
hincque situ cano cineres incendia signant.
- 131
nullus arat frustra piceas fuligine glebas.
- 132
occidit illa prior feritas. quam prospiciens Loth
- 133
discretus patruo dites delegerat agros].
- 134
semiperempta etiam si qua illic iugera laetas
- 135
autumni conantur opes. facile optima sese
- 136
promittunt oculis pira. persica et omnia mela,
- 137
donec carpantur: nam protinus indice tacta
- 138
soluitur in cinerem uacui fallacia pomi.
- 139
sic igitur caelo pariter terraque sepultis
- 140
nec mare uiuit ibi: mors est maris illa quieti.
- 141
quod nullos animat per anhela uolumina fluctus.
- 142
quodque etiam patrio numquam suspirat ab austro.
- 143
quodque caret proferre aliquam de gurgite gentem
- 144
squamigeram leuique cute uel cortice saeptam
- 145
uel crispam conchae et duplici conpagine clausam.
- 146
solum illic propria mentitur fruge bitumen.
- 147
exusti fuligo maris, quod uiuidus ardor
- 148
subter stagna coquens de sulpuris et salis aestu
- 149
temperat inque picem dat terrae adhaerere marinam.
- 150
inuehitur proprio cum tempore pingue crematae
- 151
uirus aquae spumisque cutis super aequora nigra
- 152
texitur. adpellunt. quis est ea captio mercis;
- 153
adclinant laterum leues libramine lembos,
- 154
ut semel inpositam doceant conscendere uenam;
- 155
nam se sponte leuans adnabit inertis ad ora
- 156
nauigii pressumque dabit prae munere largo.
- 157
ni plaga contigerit. qua mensis femina uestit.
- 158
Ecce aliud monstrum pelagi de clade notatur:
- 159
cuncta illic inuita natant; natura recessit
- 160
mergendis data corporibus. si denique testae
- 161
luciferam narem insistes. qua spiritus igni est,
- 162
uelificabit apex flammae; si flamma perempta est,
- 163
ibit subter aquas adstructio naufraga lucis.
- 164
Hae Sodomum et Gomorum signatae in saecula poenae
- 165
g-entibus iniustis. quis corda ecdura timorem
- 166
-deseruere dei. de caelo iura uereri.
- 167
inque unum rerum dominum curare docebunt.
← Previous — showing 101–167 of 167
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0276.stoa010.opp-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.