Incerti Auctoris Carmen Sodoma
- 1
Iam deus omnipotens primaeui tempora saecli
- 2
uindice diluuio cunctis aboleuerat undis.
- 3
quas caelum sparsit. terrae. maris expuit aequor:
- 4
hactenus haud liquido poenas decernere pactus
- 5
excidio, quotiens. hiemem cum induceret aer.
- 6
frenandis uarium pluuiis mandauerat arcum.
- 7
purpureo et uiridi signantem nubila limbo.
- 8
Iridis in nomen. propria est quae fibula nimbis.
- 9
Sed recidiua hominum pariter cum gente secunda
- 10
impietas iterumque mali noua pullulat aetas.
- 11
excidio iam non imbres sortita. sed ignes.
- 12
sic Sodomum meruit tellus ardentibus uri
- 13
roribus et finis portendere signa futuri.
- 14
effera luxuries illic. inimica pudoris.
- 15
instar legis erat. fugeret quam praescius hospes,
- 16
ante uel ad Scythicas uel apud Busiridis aras
- 17
exoptans per sacra necem caestusque cruore
- 18
fundere Bebrycum cum et Lybicas satiare palaestras
- 19
Antaei. Circaea nouas per pocula formas
- 20
sumere. quam laesum Sodomis amittere sexum.
- 21
Pulsabat caelum inuidia: conubia mixta
- 22
incestu parili. generis natura rebellis
- 23
m sese, laesumque uiri cum corpore nomen.
- 24
tempore sed certo deus omnia prospeculatur:
- 25
iudicat iniustos, patiens ubi criminis aetas
- 26
cessandi spatium. uis nulla. coegerat ira.
- 27
iamque dies ultrix aderat: duo de grege missi
- 28
angelica forma iuuenes, qui spiritus ambo
- 29
diua ministeria domini mandata ferebant:
- 30
succedunt Sodomis. illic de stirpe piorum
- 31
transuena Loth aderat. sapiens iustique colonus;
- 32
unus erat meminisse deum. solet utilis arbor
- 33
in siluis latitare ferens uelut hospita fructus.
- 34
is tunc pro porta residens — uix moenia adibant
- 35
caelicolae — quamquam diuinos nescius ultro
- 36
aduocat, adpellat, patrio ueneratur honore
- 37
hospitioque uocat longe stabulare parantes.
- 38
enisus longis precibus: pia pignora mensa
- 39
officiisque probis studio dispungit amicos.
- 40
Nox requiem dederat. lux soluerat altera noctem
- 41
et Sodoma in foribus strepitat cum lege pudenda.
- 42
Loth contra supplex: „Ne uos nunc pacta libido
- 43
incendat. iuuenes. ipsam foedare iuuentam
- 44
luxu. quo genitura uocant, quo semina, frustra:
- 45
quo nullae nuptant animae. non lustra colentes.
- 46
non stabulis reduces, non undis subter hiantes.
- 47
nec quae pinnarum modulis prope nubila pendent.
- 48
nec quae per terram protracto corpore manant.
- 49
omne genus luxu genus est; sed femina coniunx
- 50
omnibus, et numquam cuiquam nisi femina mater.
- 51
nunc, si fas iuuenale habet uastare pudorem,
- 52
sunt intus natae biiuges mihi, nubilis aetas;
- 53
uirginitas in flore tumet: iam dedita messi
- 54
digna cupido uiris: tulerit quam uestra uoluptas.
- 55
dedo pater proque hospitibus pensabo dolorem.i
- 56
Vulgus ad haec demens: , Quisnam tu, quantus et unde,
- 57
qui nobis domineris. ait. legesque recondas?
- 58
transuena, non rector, Sodomorum iugera liras.
- 59
nunc igitur tute ipse lues. quod nostra cupido est.
- 60
pro natis proque hospitibus: satis unus in omnes.-
- 61
dicta pt facta simul. uulgi mora nulla furentis.
- 62
turbidus hiberno dum uoluitur impete torrens,
- 63
riuorum innumeros uno pede deuehit amnes:
- 64
si qua illic arbor rapidis offenditur undis,
- 65
haut mansura diu. quantum radice licebit
- 66
crinitas durare moras. ubi subter adesam
- 67
perdit humum, circumfosso iam caudice pendens
- 68
huc illuc certam differt incerta ruinam:
- 69
haut aliter Loth in media uertigine uulgi
- 70
nutabat uinci prope iam: sed diua potestas
- 71
subuenit. angelici iuuenes de limine raptum
- 72
restituunt tectis. demens et uulgus ibidem
- 73
poenarum auspiciis interdum lumine multant.
- 74
Tum decreta dei reserant. dignam fore poenam
- 75
de caelo Sodomis: ipsum meruisse salutem
- 76
iustitiae titulo. "Quin ergo accingeris istinc
- 77
festinare fugam pariterque educere, si quid
- 78
gentis habes. nos exitium iam inducimus urbi."
- 79
Loth generos citus adloquitur. sed dura hominum mens
- 80
credere despexit monitum risitque timorem.
- 81
tempore mox quo lux tenebras accendere temptat
- 82
et bicolor caeli facies de nocte dieque est.
- 83
instabant iuuenes Chaldaeam educere gentem
- 84
ex Sodomis iustamque domum donare saluti.
- 85
"Heia age. Loth. exsurge tuamque adsume iugalem
- 86
et natas duplices atque hinc exterminis ito.
- 87
praeueniens Sodomum poenas." manibus quoque amicis
- 88
producunt trepidos atque haec tibi cetera mandant :
- 89
"Seru. Loth. animam. ne uisum in terga retrorsum
- 90
uertere forte uelis. coeptum uel sistere gressum:
- 91
in montem propera!" timuit Loth ardua tardo
- 92
ereptare gradu. caelestes ne prius irae
- 93
opprimerent; alios igitur deposcere portus
- 94
adgreditur. paruam quam contra adspexerat urbem.
- 95
"Huc. inquit. fuga sit: certe uix moenibus extat,
- 96
nec longe nec magna mihi est." fauere petenti.
- 97
urbis et ipsius pariter cessere salutem.
- 98
Segor inde loco nomen uox barbara nouit.
- 99
tunc Loth ingreditur Segor: simul exoritur sol.
- 100
ultimus ille quidem. Sodomumque incendia feruens
Next → — showing 1–100 of 167
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0276.stoa010.opp-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.