Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← Library

Dialogi

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 408 sections

  1. 2.3.10.1

    senserat etiam, priusquam occurrerent, uir beatus illos teneri, nobisque id ante iam dixerat: ueniam tamen clementer indulsit eosdemque abire permisit, animalibus restitutis.

  2. 2.4.1.1

    Illud autem animaduerti saepe, Sulpici, Martinum tibi dicere solitum, nequaquam sibi in episcopatu eam uirtutum gratiam suppetisse, quam prius se habuisse meminisset. quod si uerum est, immo quia uerum est, conicere possumus, quanta fuerint illa, quae monachus operatus est et quae teste nullo solus exercuit, cum tanta illum in episcopatu signa fecisse sub oculis omnium uiderimus.

  3. 2.4.2.1

    multa quidem illius prius gesta innotuere mundo neque potuere celari, sed innumerabilia esse dicuntur, quae dum iactantiam uitat, occuluit neque in hominum notitiam passus est peruenire, quippe qui humanam substantiam supergressus, uirtutis suae conscientia mundi gloriam calcans, caelo teste frueretur.

  4. 2.4.3.1

    quod uerum esse uel ex his, quae conperta nobis sunt nec latere potuerunt, possumus aestimare, siquidem ante episcopatum duos mortuos uitae restituerit, quod liber tuus plenius est locutus, in episcopatu uero, quod praetermisisse te miror, unum tantummodo suscitarit. cuius rei ego testis sum, si tamen nihil de idoneo teste dubitatis. id ipsum autem uobis, qualiter gestum sit, explicabo.

  5. 2.4.4.1

    fuerat causa nescio qua Carnotum oppidum petebamus. interea, dum uicum quendam habitantium multitudine frequentissimum praeterimus, obuiam nobis inmanis turba processit, quae erat tota gentilium: nam nemo in illo uico nouerat Christianum. uerum ad famam tanti uiri campos omnes late patentes confluentium multitudo contexerat.

  6. 2.4.5.1

    sensit Martinus operandum et adnuntiante sibi spiritu totus infremuit, nec mortale sonans uerbum Dei gentilibus praedicabat, saepius ingemescens, cur tanta Dominum Saluatorem turba nesciret.

  7. 2.4.6.1

    interea, sicut nos incredibilis circumdederat multitudo, mulier quaedam, cuius filius paullo ante defecerat, corpus exanime beato uiro protensis manibus coepit offerre dicens: scimus quia amicus Dei es: restitue mihi filium meum, quia unicus mihi est. iunxit se cetera multitudo et matris precibus adclamabat.

  8. 2.4.7.1

    tum Martinus uidens pro expectantium salute, ut postea nobis ipse dicebat, consequi se posse uirtutem, defuncti corpus propriis manibus accepit: et cum spectantibus cunctis genua flexisset, ubi consummata oratione surrexit, uiuificatum paruolum matri reddidit.

  9. 2.4.8.1

    tum uero multitudo omnis in caelum clamore sublato Christum Deum fateri, postremo cuncti cateruatim ad genua beati uiri ruere coeperunt, fideliter postulantes ut eos faceret Christianos.

  10. 2.4.9.1

    nec cunctatus, in medio ut erant campo, cunctos inposita uniuersis manu catechumenos fecit, cum quidem ad nos conuersus diceret, non inrationabiliter in campo catechumenos fieri, ubi solerent martyres consecrari.

  11. 2.5.1.1

    Vicisti, inquit Postumianus, Galle, uicisti, non utique me, qui Martini sum potius adsertor et qui haec omnia de illo uiro et sciui semper et credidi, sed eremitas omnes anachoretasque uicisti.

  12. 2.5.2.1

    nemo enim illorum, sicut Martinus hic uester, immo noster, mortibus imperauit. meritoque hunc iste Sulpicius apostolis conparat et prophetis, quem per omnia illis esse consimilem fidei uirtus ac uirtutum opera testantur.

  13. 2.5.3.1

    sed perge quaeso, quamquam nihil magnificentius audire possimus, perge tamen, Galle, quod etiam nunc de Martino superest sermonis euoluere. nam etiam minima illius et cotidiana animus festinat agnoscere, quia minima illius aliorum maximis maiora esse non dubium est.

  14. 2.5.4.1

    Ita faciam, Gallus inquit: uerum id, quod dicturus sum, ipse non uidi, prius enim gestum est, quam me illi uiro iungerem: sed factum celebre est, fidelium fratrum, qui interfuerant, sermone uulgatum.

  15. 2.5.5.1

    eo fere tempore, quo primum episcopus datus est, fuit ei necessitas adire comitatum. Valentinianus tum maior rerum potiebatur. hic cum Martinum ea petere cognouisset, quae praestare nolebat, iussit eum palatii foribus arceri: etenim ad animum illius inmitem ac superbum uxor accesserat Arriana, quae totum illum a sancto uiro, ne ei debitam reuerentiam praestaret, auerterat.

  16. 2.5.6.1

    itaque Martinus, ubi semel adque iterum superbum principem adire temptauit, recurrit ad nota praesidia: cilicio obuoluitur, cinere conspergitur, cibo potuque abstinet, orationem noctibus diebusque perpetuat.

  17. 2.5.7.1

    septimo die adsistit ei angelus: iubet eum ad palatium ire securum, regias fores quamlibet clausas sponte reserandas, imperatoris spiritum superbum molliendum.

  18. 2.5.8.1

    igitur istiusmodi praesentis angeli confirmatus adloquio et fretus auxilio palatium petit. patent limina, nullus obsistit: postremo usque ad regem nemine prohibente peruenit. qui cum uenientem eminus uideret, frendens cur fuisset admissus, nequaquam adsurgere est dignatus adstanti, donec regiam sellam ignis operiret ipsumque regem ea parte corporis, qua sedebat, adflaret incendium.

  19. 2.5.9.1

    ita e solio suo superbus excutitur et Martino inuitus adsurgit: multumque conplexus quem spernere ante decreuerat, uirtutem sensisse diuinam emendatior fatebatur: nec expectatis Martini precibus prius omnia praestitit quam rogaretur.

  20. 2.5.10.1

    conloquio illum adque conuiuio frequenter adsciuit: postremo; abeunti multa munera obtulit, quae uir beatus, ut semper, paupertatis suae custos cuncta reiecit.

  21. 2.6.1.1

    Et quia palatium semel ingressi [sumus, licet diuersis in palatio temporibus gesta conectam: nequaquam enim praetermittendum uidetur circa Martini admirationem reginae fidelis exemplum.

  22. 2.6.2.1

    Maximus imperator rempublicam gubernabat, uir omni uita merito praedicandus, si ei uel diadema non legitime tumultuante milite inpositum repudiare uel armis ciuilibus abstinere licuisset: sed magnum imperium nec sine periculo renui nec sine armis potuit retineri.

  23. 2.6.3.1

    hic Martinum saepius euocatum receptumque intra palatium uenerabiliter honorabat: totus illi cum eo sermo de praesentibus , de futuris, de fidelium gloria, de aeternitate sanctorum, cum interim diebus ac noctibus de ore Martini regina pendebat: euangelico illo non inferior exemplo pedes sancti fletu rigabat, crine tergebat.

  24. 2.6.4.1

    Martinus, quem nulla umquam femina contigisset, istius adsiduitatem, immo potius seruitutem non poterat euadere. non illa opes regni, non imperii dignitatem, non diadema, non purpuram cogitabat: diuelli a Martini pedibus solo strata non poterat. postremo a uiro suo poscit, dicens Martinum uterque conpellant, ut ei remotis omnibus ministris praeberet sola conuiuium. nec potuit uir beatus.

  25. 2.6.5.1

    obstinatius reluctari. conponitur castus reginae manibus apparatus: sellulam ipsa consternit, mensam admouet, aquam manibus subministrat, cibum, quem ipsa coxerat, adponit. ipsa illo edente eminus secundum famulantium disciplinam solo fixa consistit inmobilis, per omnia ministrantis modestiam et humilitatem exhibens seruientis: miscuit ipsa bibituro et ipsa porrexit.

  26. 2.6.6.1

    finita cenula fragmenta panis absumpti micasque collegit, satis fideliter illas reliquias imperialibus epulis anteponens. beata mulier, tantae pietatis adfectu illi merito conparanda, quae uenit a finibus terrae audire Salomonem, siquidem simplicem sequamur historiam.

  27. 2.6.7.1

    sed fides reginarum est conferenda, quod mihi liceat separata mysterii maiestate dixisse: illa expetiit audire sapientem, ista non tantum audisse contenta meruit seruire sapienti.

  28. 2.7.1.1

    Ad haec Postumianus, iam dudum, inquit, Galle, audiens te loquentem uehementer admiror reginae fidem: sed ubi illud est, quod nulla umquam femina ferebatur propius adstitisse Martino? ecce ista regina non solum adstitit, sed etiam ministrauit.

  29. 2.7.2.1

    et uereor ne isto aliquantulum se tueantur exemplo qui libenter feminis inseruntur.

  30. 2.7.3.1

    Tum Gallus, quid tu, inquit, non uides, quod solent docere grammatici, locum, tempus et personam? propone enim tibi ante oculos captum in palatio imperatoris precibus ambiri, reginae fide cogi, temporis necessitate constringi, ut clausos carcere liberaret, exiliis datos restitueret, bona adempta rehiberet: haec quanti putas constare episcopo debuisse, ut pro his omnibus non aliquantulum de rigore propositi relaxaret?

  31. 2.7.4.1

    uerumtamen quia occasione huius exempli male usuros esse aliquos arbitraris, illi uero felices erunt, si a disciplina exempli istius non recedant. uideant enim, quia Martino semel tantum in uita iam septuagenario non uidua libera, non uirgo lasciuiens, sed sub uiro uiuens, ipso uiro pariter supplicante, regina seruiuit et ministrauit edenti, non cum epulante discubuit : nec ausa participare conuiuium, sed deferebat obsequium.

  32. 2.7.5.1

    disce igitur disciplinam: seruiat tibi matrona, non imperet, et seruiat, non recumbat: sicut Martha illa ministrauit Domino, nec tamen est adscita conuiuio: immo praelata est ministranti, quae uerbum potius audiebat. sed in Martino ista regina utrumque compleuit: et ministrauit ut Martha, et audiuit ut Maria.

  33. 2.7.6.1

    quodsi quis hoc uti uoluerit exemplo, per omnia teneat: talis causa sit talisque persona, tale obsequium, tale conuiuium, et in omni uita semel tantum.

  34. 2.8.1.1

    Praeclare, inquit Postumianus, nostros istos, ut Martini non egrediantur exemplum , tua constringit oratio, sed profiteor tibi quia haec surdis auribus audientur.

  35. 2.8.2.1

    nam si Martini sequeremur uias, numquam causas de osculo diceremus et uniuersis . scaenae opinionis opprobriis careremus. ceterum, sicut tu soles dicere, cum edacitatis argueris, Galli sumus: ita nos in hac parte numquam nec Martini exemplo uel tuis disputationibus corrigemur.

  36. 2.8.3.1

    uerumtamen haec nobis iam dudum agentibus, quid tu tam obstinate, Sulpici, taces? Ego uero, inquam, non solum modo taceo, sed olim de istis tacere disposui. nam quia quandam uiduam uagam, nitidulam, sumptuosam obiurgauerim lasciuius uictitantem, itidemque uirginem adulescenti cuidam mihi caro indecentius adhaerentem, cum quidem ipsam frequenter audissem alios etiam, qui talia agerent, increpantem, tanta mihi omnium feminarum cunctorumque monachorum odia conciui, ut aduersum me utraeque legiones iurata bella susceperint.

  37. 2.8.4.1

    unde quaeso taceatis, ne etiam quod uos loquimini ad meam referatur inuidiam. tota nobis istorum memoria relinquatur: ad Martinum potius reuertamur.

  38. 2.8.5.1

    tu Galle, ut adgressus es, coeptum opus explica. Tum ille, iam quidem uobis, inquit, tanta narraui, ut satisfacere studiis uestris meus sermo debuerit: sed quia uoluntati uestrae non obsecundare mihi non licet, quantum adhuc diei superest loquar.

  39. 2.8.6.1

    nam certe dum stramen illud, quod in lectos nostros paratur, aspicio, subuenit in memoriam etiam de stramine, m quo Martinus iacuerat, factam esse uirtutem.

  40. 2.8.7.1

    res ita gesta est. Claudiomagus uicus est in confinio Biturigum adque Turonorum. ecclesia ibi est celebris religione sanctorum nec minus gloriosa sacrarum uirginum multitudine. praeteriens ergo Martinus in secretario ecclesiae habuit mansionem.

  41. 2.8.8.1

    post discessum illius cunctae in secretarium illud uirgines inruerunt: adlambunt singula loca, ubi aut sederat uir beatus aut steterat, stramentum etiam, in quo iacuerat, partiuntur.

  42. 2.8.9.1

    una earum post dies paucos partem straminis, quam sibi pro benedictione collegerat, energumeno, quem spiritus erroris agitabat, de ceruice suspendit. nec mora, dicto citius eiecto daemone persona curata est.

  43. 2.9.1.1

    Per idem fere tempus Martino a Treueris reuertenti fit obuiam uacca, quam daemon agitabat: quae relicto grege suo in homines ferebatur et iam multos noxie petulca confoderat. uerum ubi nobis coepit esse contigua, ii qui eam eminus sequebantur, praedicere magna uoce coeperunt ut caueremus.

  44. 2.9.2.1

    sed postquam ad nos toruis furibunda luminibus propius accessit, Martinus eleuata [obuiam] manu pecudem consistere iubet:

  45. 2.9.3.1

    quae mox ad uerbum illius stare coepit inmobilis, cum interea uidit Martinus dorso illius daemonem supersedentem: quem increpans, discede, inquit, funeste, de pecude et innoxium animal agitare desiste. paruit nequam spiritus et recessit.

  46. 2.9.4.1

    nec defuit sensus in bucula, quin se intellegeret liberatam: ante pedes sancti recepta quiete prosternitur, dein iubente Martino gregem suum petiit seque agmini ceterarum oue placidior inmiscuit.

  47. 2.9.5.1

    hoc illud fuit tempus, quo inter medias flammas positus non sensit incendium , quod mihi non arbitror esse referendum, quia hoc plenius iste Sulpicius, licet in libro suo praeteritum, in epistula tamen postea, quam ad Eusebium, tunc presbyterum, modo episcopum fecit, exposuit: quam tu, Postumiane, aut credo legisti, aut si incognita tibi est, cum libuerit, in promptu ex illo armario habes: nos ab illo omissa referemus.

  48. 2.9.6.1

    Quodam tempore, cum dioeceses circuiret, uenantium agmen incurrimus. canes leporem sequebantur: iamque multo spatio uicta bestiola, cum undique campis late patentibus nullum esset effugium, mortem inminentem iam iamque capienda crebris flexibus differebat. cuius periculum uir beatus pia mente miseratus imperat canibus, desisterent sequi et sinerent abire fugientem. continuo ad primum sermonis imperium constiterunt: crederes uinctos, immo potius adfixos in suis haerere uestigiis. ita lepusculus persecutoribus alligatis incolumis euasit.

  49. 2.10.1.1

    Operae pretium autem est, etiam familiaria illius uerba, spiritualiter salsa, memorare.

  50. 2.10.2.1

    quem recens tonsam forte conspexerat. euangelicum, inquit, mandatum ista conpleuit: duas habuit tunicas, unam earum largita est non habenti: ita ergo et uos facere debetis.

  51. 2.10.3.1

    item cum subulcum algentem ac paene nudum in pellicia ueste uidisset, en, inquit, Adam [eiectus de paradiso] in ueste pellicea sues pascit: sed nos illo uetere deposito, qui adhuc in isto manet, nouum Adam potius induamus.

  52. 2.10.4.1

    boues ex parte prata depauerant, porci etiam nonnulla suffoderant: pars cetera, quae manebat inlaesa, diuersis floribus quasi picta uernabat. speciem, inquit, gerit pars illa coniugii, quae a pecore depasta etsi non penitus gratiam amisit herbarum, nullam tamen florum retinet dignitatem: illa uero, quam porci pecora inmunda foderunt, fornicationis imaginem foedam protendit: ceterum illa portio, quae nullam sensit iniuriam, gloriam uirginitatis ostendit: herbis fecunda luxuriat, foeni in ea fructus exuberat et ultra omnem speciem distincta floribus quasi gemmis micantibus ornata radiat. beata species et Deo digna: nihil enim uirginitati est conparandum.

  53. 2.10.5.1

    ita et illi, qui coniugia fornication comparant, uehementer errant, et illi qui coniugia uirginitati aequanda aestimant, miseri penitus et stulti sunt.

  54. 2.10.6.1

    uerum haec a sapientibus tenenda distinctio est, ut coniugium pertineat ad ueniam, uirginitas spectet ad gloriam, fornicatio deputetur ad poenam, nisi satisfactione purgetur.

  55. 2.11.1.1

    Miles quidam cingulum in ecclesia, monachum professus, abiecerat: cellulam sibi eminus in remoto quasi eremita uicturus erexerat. interea astutus inimicus uariis cogitationibus brutum pectus agitabat, ut coniugem suam, quam Martinus in monasterio puellarum esse praeceperat, uoluntate mutata secum potius uellet habitare.

  56. 2.11.2.1

    adit ergo Martinum fortis eremita et quid haberet animi confitetur. ille uero uehementer abnuere, feminam uiro rursus, iam monacho, non marito, incongrua ratione misceri. postremo cum miles insisteret, adfirmans nihil hoc proposito esse nociturum : se solo coniugis uti uelle solacio, porro ne rursus se in sua reuoluerent, non esse metuendum: se esse militem Christi, illam quoque in eadem militiae sacramenta iurasse: pateretur episcopus sanctos et sexum suum fidei merito nescientes pariter militare.

  57. 2.11.3.1

    tum Martinus — uerba uobis ipsa dicturus \'sum — dic mihi, inquit, si umquam in bello fuisti, si in acie constitisti ? at ille respondens, frequenter, inquit, in acie steti et in bello frequenter interfui.

  58. 2.11.4.1

    ad haec Martinus: dic mihi ergo: numquid in illa acie, quae armata in proelium parabatur aut iam aduersus hostilem exercitum conlato comminus pede destricto ense pugnabat, ullam feminam stare aut pugnare uidisti?

  59. 2.11.5.1

    tum demum miles confusus erubuit, gratias agens errori suo se non fuisse permissum, nec aspera increpatione uerborum, sed uera et rationabili secundum personam militis conparatione correctum.

  60. 2.11.6.1

    Martinus autem conuersus ad nos, sicut eum frequens fratrum turba uallauerat, mulier, inquit, uirorum castra non adeat, acies militum separata consistat: procul femina in suo degens tabernaculo sit remota. contemptibilem enim reddit exercitum, si uirorum cohortibus turba feminea misceatur.

  61. 2.11.7.1

    miles in acie, miles pugnet in campo: mulier se intra murorum munimenta contineat. habet et illa gloriam suam, si pudicitiam uiro absente seruauerit : cuius haec prima uirtus et consummata uictoria est, non uideri.

  62. 2.12.1.1

    Illud uero, Sulpici, meminisse te credo, quo affectu nobis, cum et tu coram adesses, illam uirginem praedicarit, quae ita se penitus ab omnium uirorum oculis remouisset, ut ne ipsum quidem ad se Martinum, cum eam ille officii causa uisitare uellet, admiserit.

  63. 2.12.2.1

    nam cum praeter agellum illius praeteriret, in quo se ante conplures annos pudica cohibuerat, audita fide illius adque uirtute deuertit, ut tam inlustris meriti puellam religioso officio episcopus honoraret.

  64. 2.12.3.1

    nos consequentes gauisuram illam uirginem putabamus, siquidem hoc in testimonium uirtutis suae esset habitura, ad quam tanti nominis sacerdos deposito propositi rigore uenisset.

  65. 2.12.4.1

    uerum illa fortissimi uincula propositi ne Martini quidem contemplatione laxauit. ita uir beatus accepta per aliam feminam excusatione laudabili ab illius foribus, quae se uidendam salutandamque non dederat, laetus abscessit.

  66. 2.12.5.1

    o uirginem gloriosam, quae ne a Martino quidem passa est se uideri! o Martinum beatum, qui illam repulsam non ad contumeliam suam duxit, sed magnificans illius cum exultatione uirtutem inusitato in his\' dumtaxat regionibus gaudebat exemplo!

  67. 2.12.6.1

    ergo cum haut longe ab illa uillula nos manere nox inminens coegisset, xenium beato uiro eadem illa uirgo transmisit : fecitque Martinus, quod ante non fecerat — nullius enim ille umquam xenium, nullius munus accepit —: nihil ex his, quae uirgo uenerabilis miserat, refutauit, dicens benedictionem illius a sacerdote minime respuendam, quae esset multis sacerdotibus praeferenda.

  68. 2.12.7.1

    audiant, quaeso, uirgines istud exemplum, ut fores suas, si eas malis obsistere uolunt, etiam bonis claudant, et, ne ad se inprobis sit liber accessus, non uereantur excludere etiam sacerdotes.

  69. 2.12.8.1

    totus hoc mundus exaudiat\': uideri se a Martino uirgo non passa est. non utique illa quemcumque a se reppulit sacerdotem, sed in eius uiri conspectum puella non uenit, quem uidere salus uidentium fuit.

  70. 2.12.9.1

    quis autem hoc praeter Martinum sacerdos non ad suam iniuriam rettulisset? quos aduersum sanctam uirginem motus quantasque iras mente concepisset ? haereticam iudicasset et anathemandam esse decreuisset.

  71. 2.12.10.1

    quam uero illi beatae animae illas uirgines praetulisset, quae crebris occursibus ubique se praebent obuias sacerdoti, quae conuiuia sumptuosa disponunt, quae una pariter discumbunt!

  72. 2.12.11.1

    sed quo me ducit oratio? paululum iste liberior sermo reprimendus est, ne in aliquorum forsitan incurrat offensam: etenim infidelibus obiurgationis uerba non proderunt, fidelibus autem satisfaciet exemplum. uerum ego ita uirtutem huius uirginis praedicabo, ut tamen nihil illis, quae ad Martinum uidendum ei longinquis regionibus saepe uenerunt, arbitrer derogandum, siquidem hoc beatum uirum frequenter affectu etiam angeli frequentarint.

  73. 2.13.1.1

    Ceterum hoc, quod dicturus sum, Sulpici, hoc te—me autem intuebatur — teste perhibeo. Quodam die ego et iste Sulpicius pro foribus illius excubantes iam per aliquot horas cum silentio sedebamus, ingenti horrore et tremore, ac si ante angeli tabernaculum mandatas excubias duceremus, cum quidem nos, clauso cellulae suae ostio, ibi esse nesciret.

  74. 2.13.2.1

    interim conloquentium murmur audimus et mox horrore quodam circumfundimur ac stupore, nec ignorare potuimus nescio quid fuisse diuinum.

  75. 2.13.3.1

    post duas fere horas ad nos Martinus egreditur: ac tum eum iste Sulpicius, sicut apud eum nemo familiarius loquebatur, coepit orare, ut pie quaerentibus indicaret, quid illud diuini fuisset horroris, quod fatebamur nos ambo sensisse, uel cum quibus fuisset in cellula conlocutus : tenuem enim nos scilicet et uix intellectum sermocinantium sonum pro foribus audisse.

  76. 2.13.4.1

    tum ille diu multumque cunctatus - sed nihil erat quod ei Sulpicius non extorqueret inuito: incredibiliora forte dicturus sum, sed Christo teste non mentior, nisi quisquam est tam sacrilegus, ut Martinam aestimet fuisse mentitum –:

  77. 2.13.5.1

    dicam, inquit, uobis, sed uos nulli quaeso dicatis: Agnes, Thecla et Maria mecum fuerunt. referebat autem nobis uultum adque habitum singularum.

  78. 2.13.6.1

    nec uero illo tantum die, sed frequenter se ab eis confessus est uisitari: Petrum etiam et Paulum Apostolos uideri a se saepius non negauit. iam uero daemones, prout ad eum quisque uenisset, suis nominibus increpabat. Mercurium maxime patiebatur infestum, Iouem brutum adque hebetem esse dicebat.

  79. 2.13.7.1

    haec plerisque etiam in eodem monasterio constitutis incredibilia uidebantur, nedum ego confidam omnes, qui haec audient, credituros. nam nisi inaestimabilem uitam adque uirtutem Martinus egisset, nequaquam apud nos tanta gloria praeditus haberetur. quamquam minime mirum, si in operibus Martini infirmitas humana dubitauit, cum multos s hodieque uideamus nec Euangeliis credidisse. a Martino autem saepe angelos uisos familiariter et sensimus et experti sumus.

  80. 2.13.8.1

    rem minimam dicturus eum, sed tamen dicam. apud Nemausum episcoporum synodus habebatur, ad quam quidem ire noluerat, sed quid gestum esset scire cupiebat. casu cum eo iste Sulpicius. nauigabat, sed procul, ut semper, a ceteris in remota nauis parte residebat. ibi angelus, quid gestum esset in synodo, ei nuntiauit. nos postea tempus habiti concilii sollicite requirentes satis conpertum habuimus, ipsum diem fuisse conuentus et eadem ibi fuisse decreta, quae Martino angelus nuntiarat.

  81. 2.14.1.1

    Ceterum cum ab eo de fine saeculi quaereremus, ait nobis, Neronem et Antichristum prius esse uenturos: Neronem in occidentali plaga subactis decem regibus imperaturum, persecutionem ab eo eatenus exercendam, ut idola gentium coli cogat.

  82. 2.14.2.1

    ab Antichristo uero primum Orientis imperium esse capiendum, qui quidem sedem et caput regni Hierosolymam esset habiturus: ab illo et urbem et templum esse reparandum.

  83. 2.14.3.1

    illius eam persecutionem futuram, ut Christum Deum cogat negari, se potius Christum esse confirmans, omnesque secundum legem circumcidj iubeat: ipsum denique Neronem ab Antichristo esse perimendum, adque ita sub illius potestate uniuersum orbem cunctasque gentes esse redigendas, donec Christi aduentu impius opprimatur.

  84. 2.14.4.1

    non esse autem dubium, quin Antichristus malo spiritu conceptus iam natus esset et iam in annis puerilibus constitutus, aetate legitima sumpturus imperium. quod autem haec ab illo audiuimus, annus octauus est: nos aestimate, quam iam in praecipiti consistant, quae futura metuuntur.

  85. 2.14.5.1

    Haec cum maxime Gallus, necdum explicitis quae statuerat referre, loqueretur, puer familiaris ingressus est, nuntians, Refrigerium presbyterum stare pro foribus.

  86. 2.14.6.1

    dubitare coepimus, utrum Gallum adhuc esset melius audire, an exoptatissimo nobis uiro, qui officii causa ad nos ueniebat, occurrere.

  87. 2.14.7.1

    tum Gallus: etiamsi non ob aduentum sanctissimi sacerdotis relinquenda nobis haec esset oratio, nox ipsa cogebat hucusque prolatum finire sermonem.

  88. 2.14.8.1

    uerum quia de Martini uirtutibus nequaquam explicari uniuersa potuerunt, haec uos hodie audisse sufficiat, cras reliqua dicemus. ita pariter accepta hac Galli sponsione surreximus.

  89. 3.1.1.1

    Lucescit hoc, Galle: surgendum est. nam, ut uides, et Postumianus instat et hic presbyter, qui hesterno auditorium amisit, exspectat, ut quae de Martino nostro in hodiernum diem explicanda distuleras, debitor sponsionis euoluas.

  90. 3.1.2.1

    non ignarus quidem iste omnium, quaecumque memoranda sunt, sed dulcis et grata cognitio est etiam nota relegenti, siquidem natura ita conparatum sit, ut meliore quis conscientia se nosse congaudeat, quae multorum testimoniis non esse incerta cognoscat.

  91. 3.1.3.1

    nam [et] hic a prima adulescentia Martinum secutus nouit quidem omnia, sed libenter cognita recognoscit. fatebor enim tibi, Galle, Martini mihi saepius auditas esse uirtutes, quippe qui de eo etiam litteris multa mandauerim: sed per gestorum admirationem semper mihi noua sunt, quae de illo licet audita saepius reuoluuntur. proinde additum nobis Refrigerium auditorem eo inpensius gratulamur, quo promptius Postumianus iste, qui haec Orienti inferre festinat, quasi sub testibus consignatam abs te accepturus est ueritatem. haec me loquente, Gallo iam ad narrandum parato, inruit turba monachorum, Euagrius presbyter, Aper, Sabbatius, Agricola:

  92. 3.1.4.1

    et post paululum ingreditur presbyter Aetherius cum Calupione diacono et Amatore subdiacono: postremus Aurelius presbyter, dulcissimus meus, longiore uia ueniens anhelus occurrit.

  93. 3.1.5.1

    Quid, inquam, tam subito et insperati tam ex diuersis regionibus tam mane concurritis? Nos, inquiunt, hesterno cognouimus, Gallum istum per totum diem Martini narrasse uirtutes, et reliqua in hodiernum diem, quia nox oppresserat, distulisse: propterea maturauimus frequens auditorium facere de tanta materia locuturo.

  94. 3.1.6.1

    interea nuntiatur multos saecularium stare pro foribus, nec ingredi audentes, sed ut admitterentur rogantes. tum Aper, nequaquam, inquit, istos nobis admisceri conuenit, quia ad audiendum curiositate potius quam religione uenerunt.

  95. 3.1.7.1

    confusus ego illorum uice, quos non admittendos esse censebat, aegre tandem obtinui, ut Eucherium ex uicariis et Celsum admitterent consularem, ceteri sunt repulsi. tum Gallum media in sede conponimus:

  96. 3.1.8.1

    qui cum diu nobili sua uerecundia silentium tenuisset, tandem ita exorsus est.

  97. 3.2.1.1

    Conuenistis, inquit, ad me audiendum, uiri sancti et diserti, sed religiosas potius quam doctas aures, ut arbitror, adtulistis, audituri me fidei testem, non oratoris copia locuturum. quae autem hesterno dicta sunt, non reuoluam: illa qui non audierunt, ex scripturis cognoscent.

  98. 3.2.2.1

    noua Postumianus expectat nuntiaturus Orienti, ne se in conparatione Martini praeferat Occidenti. ac primum gestit animus, quod Refrigerius in aurem suggerit, explicare: res in Camutena gesta est ciuitate.

  99. 3.2.3.2

    Paterfamilias quidam duodecennem filiam ab utero mutam Martino coepit offerre, poscens ut linguam ligatam meritis suis sanctis uir beatus solueret.

  100. 3.2.4.1

    ille cedens episcopis, qui tam forte latus illius ambiebant, Valentino adque Victricio, inparem se esse tantae moli, sed illis quasi sanctioribus nihil inpossibile fatebatur.

← Previous · Next → — showing 201300 of 408

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0270.stoa003.opp-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.