Dialogi
- 1.17.2.1
rubrum mare uidi, iugum Sina montis, cuius cacumen caelo paene contiguum est et nequaquam adiri potest.
- 1.17.3.1
inter eius recessus anachoreta esse aliqui ferebatur, quem diu multumque quaesitum uidere non potui, qui fere iam ante quinquaginta annos a conuersatione humana remotus nullo uestis usu, saetis corporis sui tectus, nuditatem suam diuino munere nesciebat.
- 1.17.4.1
hic quotiens eum religiosi uiri adire uoluerunt, cursu auia petens occursum uitabat humanum. uni tantummodo ferebatur se ante quinquennium praebuisse, qui credo potenti fide id obtinere promeruit : cui inter multa conloquia percontanti, cur homines tantopere uitaret, respondisse perhi-
- 1.17.5.1
betur, eum, qui ab hominibus frequentaretur, non posse ab angelis frequentari. unde non inmerito recepta opinione multorum fama uulgauerat, sanctum illum ab angelis uisitari.
- 1.17.6.1
ego autem a Sina monte digressus ad Nilum flumen regressus, cuius ripas frequentibus monasteriis consertas utraque ex parte lustraui. plerumque uidi, ut dudum dixeram, uno in loco habitare centenos, sed et bina et terna milia in isdem uiculis agere constabat.
- 1.17.7.1
nec sane ibi minorem putetis diuersantium in multitudine monachorum esse uirtutem, quam eorum esse cognouistis, qui se ab humanis coetibus remouerunt.
- 1.17.8.1
praecipua, ut iam dixeram, ibi uirtus et prima est oboedientia: neque aliter adueniens a monasterii abbate suscipitur, quam qui temptatus prius fuerit et probatus, nullum umquam recusaturus quamlibet arduum ac difficile indignumque toleratu abbatis imperium.
- 1.18.1.1
Duo uobis referam incredibilis oboedientiae admodum magna miracula, licet suppetant plura recolenti: sed ad incitandam uirtutum aemulationem, cui pauca non sufficiunt, multa non proderunt.
- 1.18.2.1
ergo cum quidam saeculi actibus abdicatis monasterium magnae dispositionis ingressus suscipi se rogaret, abbas ei coepit multa proponere: graues esse istius disciplinae labores, sua uero dura imperia, quae nullius facile ualeret inplere patientia: aliud potius monasterium, ubi facilioribus legibus uiueretur, expeteret: non temptaret adgredi, quod inplere non posset.
- 1.18.3.1
ille uero nihil his terroribus permoueri, sed magis ita omnem oboedientiam polliceri, ut, si eum abbas in ignem ire praeciperet, non recusaret intrare. quam illius professionem ubi magister accepit, non cunctatus probare profitentem.
- 1.18.4.1
casu clibanus propter ardebat, qui multo igne succensus coquendis panibus parabatur: exundabat abruptis flamma fornacibus, et intra camini illius concaua totis habenis regnabat incendium. hic aduenam illum iubet magister intrare, nec distulit parere praecepto: medias flammas nihil cunctatus ingreditur, quae mox tam audaci fide uictae uelut illis quondam Hebraeis pueris cessere uenienti. superata natura est, fugit incendium:
- 1.18.5.1
et qui putabatur arsurus, uelut frigido rore perfusus se ipse miratus est.
- 1.18.6.1
sed quid mirum, si tuum, Christe, tironem ignis ille non adtigit? ut nec abbatem pigeret dura mandasse nec discipulum paeniteret imperio paruisse: qui eo quo aduenerat die, dum temptaretur infirmus, perfectus inuentus est: merito felix, merito gloriosus, probatus oboedientia, glorificatus est passione.
- 1.19.1.1
In eodem autem monasterio factum id, quod dicturus sum, recenti memoria ferebatur. quidam itidem ad eundem abbatem recipiendus aduenerat. cum prima ei lex oboedientiae poneretur ac perpetem polliceretur ad omnia uel extrema patientiam, casu abbas storacinam uirgam iam pridem aridam manu gerebat.
- 1.19.2.1
hanc solo figit adque illi aduenae id operis inponit, ut tamdiu uirgulae aquam inriguam ministraret, donec, quod contra omnem naturam erat, lignum aridum in solo arente uiresceret.
- 1.19.8.1
subiectus aduena durae legis imperio aquam propriis umeris cotidie, conuehebat, quae a Nilo flumine per duo fere milia petebatur. iamque emenso anni spatio labor non cessabat operantis, et de fructu operis spes esse non poterat: tamen oboedientiae uirtus in labore durabat. sequens quoque annus uanum laborem iam affecti fratris eludit.
- 1.19.4.1
tertio demum succedentium temporum labente curriculo, cum neque noctu neque interdiu aquarius ille cessaret operator, uirga floruit.
- 1.19.5.1
ego ipsam ex illa uirgula arbusculam uidi, quae hodieque in atrio monasterii ramis uirentibus quasi in testimonium manens, quantum oboedientia meruerit et quantum fides possit, ostendit.
- 1.19.6.1
sed me dies ante deficiet, quam diuersa miracula, quae mihi de sanctorum uirtutibus sunt conperta, consummem.
- 1.20.1.1
Duo uobis adhuc praeclara memorabo: quorum unum egregium erit aduersus inflationem miserae uanitatis exemplum, alterum aduersus falsam iustitiam non mediocre documentum.
- 1.20.2.1
quidam ergo sanctus, fugandorum de corporibus obsessis daemonum incredibili praeditus potestate, inaudita per singulos dies signa faciebat. non solum enim praesens, neque uerbo tantum, sed absens quoque interdum cilicii sui fimbriis aut epistulis missis corpora obsessa curabat. hic ergo mirum in modum frequentabatur a populis ex toto ad eum orbe uenientibus.
- 1.20.3.1
taceo de minoribus: praefecti comitesque ac diuersarum iudices potestatum pro foribus illius saepe iacuerunt. episcopi quoque sanctissimi, sacerdotali auctoritate deposita, contingi se ab eo adque benedici humiliter postulantes, sanctificatos se ac diuino munere inlustratos, quotiens manum illius uestemque contigerant, non inmerito crediderunt.
- 1.20.4.1
hic ferebatur omni potu in perpetuum penitus abstinere ac pro cibo - tibi, Sulpici, in aurem loquar, ne Gallus hoc audiat — sex tantum caricis sustentari.
- 1.20.5.1
interea sancto uiro ut ex uirtute honor, ita ex honore uanitas coepit obrepere. quod malum ille ubi primum potuit in se sentire grassari, diu multumque discutere conatus est, sed repelli penitus uel tacita conscientia uanitatis perseuerante uirtute non potuit.
- 1.20.6.1
ubique nomen eius daemones fatebantur: excludere a se confluentium populos non ualebat. uirus interim latens serpebat in pectore, et cuius nutu ex aliorum corporibus daemones fugabantur, se ipsum occultis cogitationibus uanitatis purgare non poterat.
- 1.20.7.1
totis igitur precibus conuersus ad Deum fertur orasse, ut permissa in se mensibus quinque diabolo potestate similis his fieret, quos ipse curauerat. quid multis morer?
- 1.20.8.1
ille praepotens, ille signis adque uirtutibus toto Oriente uulgatus, ille ad cuius limina populi ante confluxerant, ad cuius fores summae istius saeculi se prostrauerant potestates, correptus a daemone est retentus in uinculis:
- 1.20.9.1
omnia demum illa, quae energumeni solent ferre, perpessus quinto mense purgatus est non tantum daemone, sed, quod illi erat utilius adque optatius, uanitate.
- 1.21.1.1
Sed mihi ista replicanti nostra infelicitas, nostra occurrit infirmitas. quis enim nostrum est, quem si unus homunculus humilis salutauerit aut fatuis adque adulantibus uerbis femina una laudauerit, non continuo elatus sit superbia, non statim inflatus sit uanitate? ut, etiamsi non habeat conscientiam sanctitatis, tamen, quia uel stultorum adulatione aut fortasse errore sanctus esse dicatur, sanctissimum se putabit!
- 1.21.2.1
iam uero si ei munera crebra mittantur, Dei se magnificentia adseret honorari, cui dormienti adque resoluto necessaria conferantur. quodsi uel de modico ei aliqua uirtutis alicuius signa succederent, angelum se putaret.
- 1.21.8.1
ceterum cum neque opere neque uirtute conspicuus sit, i ei quis clericus fuerit effectus, dilatat continuo fimbrias suas, gaudet salutationibus, inflatur occursibus, ipse etiam ubique dis currit:
- 1.21.4.1
et qui antea pedibus aut asello ire consueuerat, spumantibus equis superbus inuehitur: parua prius ac nili cellula contentus habitare erigit celsa laquearia, construit multa conclauia, sculpit ostia, pingit armaria, uestem respuit grossiorem, indumentum molle desiderat, adque haec caris uiduis ac familiaribus mandat tributa uirginibus, illa ut byrrum rigentem, haec ut fluentem texat lacernam.
- 1.21.5.1
uerum haec describenda mordacius beato uiro Hieronymo relinquamus: ad propositum reuertamur. Tu uero, inquit Gallus meus, nescio quid Hieronymo reliqueris [disputandum]: ita breuiter uniuersa nostrorum instituta conplexus es, ut pauca haec tua uerba, si aequanimiter acceperint et patienter expenderint, multum eis arbitrer profutura, ut non indigeant libris posthac Hieronymi coerceri.
- 1.21.6.1
sed tu illa potius euolue quae coeperas, et illud, quod aduersus falsam iustitiam dicturum te esse promiseras, prode documentum: nam, ut uere tibi fatear, nullo perniciosius malo intra Gallias laboramus. ita faciam, Postumianus inquit, nec te diutius tenebo suspensum.
- 1.22.1.1
Adulescens quidam ex Asia praediues opibus, genere clarus, habens uxorem et filium paruulum, cum in Aegypto tribunus esset et frequentibus aduersum Blembos expeditionibus quaedam eremi contigisset, sanctorum etiam tabernacula conplura uidisset, a beato uiro Iohanne uerbum salutis accepit.
- 1.22.2.1
nec moratus inutilem militiam cum uano honore contemnere, eremum constanter ingressus breui tempore in omni genere uirtutum perfectus emicuit. potens ieiuniis, humilitate conspicuus, fide firmus facile se antiquis monachis studio uirtutis aequauerat, cum interim subiit eum cogitatio iniecta per diabolum, quod rectius esset ut rediret ad patriam filiumque unicum ac domum totam cum uxore saluaret : quod utique esset acceptius Deo, quam si solum se saeculo eripere contentus salutem suorum non sine inpietate neclegeret.
- 1.22.3.1
istiusmodi falsae iustitiae colore superatus post quadriennium fere cellulam suam adque propositum eremita deseruit. sed ubi ad proximum monasterium, quod a multis fratribus habitabatur, accessit, causam discessionis adque consilium quaerentibus confitetur. renitentibus cunctis et praecipue loci illius abbate retinente male animo fixa sententia non potuit auelli.
- 1.22.4.1
igitur infelici se obstinatione proripiens cum dolore omnium digressus a fratribus. uix e conspectu abscesserat, inpletur a daemone cruentasque spumas ore prouoluens suis dentibus se ipse lacerabat. deinde ad idem monasterium fratrum umeris reportatus, cum coerceri in eo inmundus spiritus non ualeret, necessitate cogente ferreis nexi- . bus alligatur, pedes cum manibus uinciuntur: non inmerita poena fugitiuo, ut quem non cohibuerat fides, catena cohiberet.
- 1.22.5.1
post biennium demum oratione sanctorum ab inmundo spiritu liberatus ad eremum, unde discesserat, mox regressus, et ipse correctus et aliis futurus exemplo, ne quem aut falsae iustitiae umbra decipiat aut incerta mobilitas inutili leuitate conpellat semel coepta deserere. haec uos de uirtutibus Domini, quae in seruis suis uel imitanda operatus est uel timenda, scire sufficiat.
- 1.22.6.1
sed quia satisfeci uestris auribus, immo etiam uerbosior fui fortasse quam debui, tu modo — ad me autem loquebatur — debitum faenus exsolue, ut te de Martino tuo, ut es solitus, plura referentem, iam pridem in hoc desideriis meis aestuantibus, audiamus.
- 1.23.1.1
Quid ? inquam, tibi de Martino meo liber ille non sufficit, quem ipse tu nosti me de illius uita adque uirtutibus edidisse?
- 1.23.2.1
Agnosco id quidem, Postumianus inquit, neque umquam a dextera mea liber iste discedit. nam si agnoscis, ecce — et aperit librum, qui ueste latebat - en ipsum. hic mihi, inquit, terra ac mari comes,. hic in peregrinatione tota socius et consolator fuit.
- 1.23.3.1
sed referam tibi sane, quo liber iste penetrarit, et quam nullus fere in orbe terrarum locus sit, ubi non materia tam felicis historiae peruulgata teneatur.
- 1.23.4.1
primus eum Romanae urbi uir studiosissimus tui Paulinus inuexit: deinde cum tota certatim urbe raperetur, exultantes librarios uidi, quod nihil ab his quaestuosius haberetur, siquidem nihil illo promptius, nihil carius uenderetur.
- 1.23.5.1
hic nauigationis meae cursum longe ante praegressus, cum ad Africam ueni, iam per totam Carthaginem legebatur. solus eum Cyrenensis ille presbyter non habebat, sed me largiente descripsit. nam quid ego de Alexandria loquar?
- 1.23.6.1
ubi paene omnibus magis quam tibi notus est. hic Aegyptum, Nitriam, The baidam ac tota Memphitica regna transiuit.
- 1.23.7.1
hunc ego in eremo a quodam sene legi uidi: cui cum me familiarem tuum esse dixissem, et ab illo et a multis fratribus haec mihi iniuncta legatio est, ut, si umquam terras istas te incolumi contigissem, ea te supplere conpellerem, quae in illo tuo libro de uirtutibus beati uiri professus es praeterisse.
- 1.23.8.1
age ergo, quia non illa a te audire desidero, quae scripta sufficiunt, illa quae tum uel propter legentium, ut credo, fastidium praeteristi, multis id una mecum a te poscentibus explicentur.
- 1.24.1.1
Equidem, Postumiane, inquam, cum te iam dudum de sanctorum uirtutibus intentus audirem, tacitis ad Martinum meum cogitationibus recurrebam, merito perspiciens omnia illa, quae singuli diuersa fecissent, per unum istum facile conpleta.
- 1.24.2.1
nam cum excelsa retuleris, quod mihi dixisse liceat pace sanctorum, nihil a te penitus audiui, in quo Martinus esset inferior. sed sicut nullius umquam cum illius uiri meritis profiteor conferendam esse uirtutem, ita illud animaduerti decet, iniqua illum cum eremitis uel etiam anachoretis condicione conferri. illi enim ab omni inpedimento liberi, caelo tantum adque angelis testibus, plane admirabilia docentur operari:
- 1.24.3.1
iste in medio coetu et conuersatione populorum, inter clericos dissidentes, inter episcopos saeuientes, cum fere cotidianis scandalis hinc adque inde premeretur, inexpugnabili tamen aduersus omnia uirtute fundatus stetit et tanta operatus est, quanta ne illi quidem, quos ante audiuimus esse in eremo uel fuisse, fecerunt.
- 1.24.4.1
ac si illi paria fecissent, quia iudex tam esset iniustus, ut non istum esse potiorem merito iudicaret? puta enim istum fuisse militem, qui pugnauerit in iniquo loco et tamen uictor euaserit, illos autem aeque conpone militibus, sed qui ex aequo loco aut etiam de superiore certauerint. quid ergo?
- 1.24.5.1
etsi omnium una uictoria est, non potest omnium esse par gloria. tamen cum praeclara retuleris, a nemine retulisti mortuum suscitatum: quo uno utique necesse est confiteri Martino neminem conferendum.
- 1.25.1.1
nam si admirandum est, quod illum Aegyptium flamma non adtigit, hic quoque saepius imperauit incendiis. si reuoluas quod anachoretis feritas bestiarum uicta succubuit, hic familiariter et rabiem bestiarum et serpentium uenena conpescuit.
- 1.25.2.1
quodsi illum conferas, qui inmundis spiritibus obsessos uerbi imperio aut etiam fimbriarum uirtute curabat, ne in hac quidem parte inferiorem fuisse Martinum multa documenta sunt.
- 1.25.3.1
si etiam ad illum recurras, qui saetis suis pro ueste contectus putabatur ab angelis uisitari, cum isto angeli cotidie loquebantur.
- 1.25.4.1
iam uero aduersus uanitatem adque iactantiam ita inuictum spiritum gessit, ut illa uitia fortius nemo contempserit, cum quidem inmundis spiritibus adflatos absens . plerumque curauerit, nec solum comitibus aut praefectis, sed ipsis etiam regibus imperaret. minimum id quidem in illius uirtutibus, sed credas uelim, non solum uanitati, sed causis etiam adque occasionibus uanitatis neminem fortius repugnasse.
- 1.25.5.1
parua quidem, sed non praetereunda dicturus sum, quia et ille laudandus est, qui summa praeditus potestate tam religiosam ad reuerentiam beati uiri ostenderit uoluntatem.
- 1.25.6.1
memini Vincentium praefectum, uirum egregium et quo nullus sit intra Gallias omni uirtutum genere praestantior, dum Turonos praeteriret, a Martino saepius poposcisse, ut ei conuiuium in suo monasterio daretin quo quidem exemplum beati Ambrosi episcopi praeferebat, qui eo tempore consules et praefectos subinde pascere ferebatur —: sed uirum altioris ingenii, ne qua ex hoc uanitas adque inflatio obreperet, noluisse.
- 1.25.7.1
ergo fatearis necesse est m Martino omnium illorum, quos enumerasti, fuisse uirtutes, Martini autem in illis omnibus non fuisse.
- 1.26.1.1
Quid tu, inquit Postumianus, ita mecum? quasi non eadem tecum sentiam semperque senserim. ego uero quoadusque uiuam semper et sapiam, Aegypti monachos praedicabo, laudabo anachoretas, mirabor eremitas: Martinum semper excipiam: non illi ego audeo monachorum, certe non episcoporum quempiam conparare.
- 1.26.2.1
hoc Aegyptus fatetur, hoc Syria, hoc Aethiops conperit, hoc Indus audiuit, hoc Parthus et Persa nouerunt, nec ignorat Armenia, Bosporus exclusa cognouit, et postremo si quis aut Fortunatas insulas aut glacialem frequentat oceanum.
- 1.26.3.1
quo miserior est regio ista nostrorum, quae tantum uirum, cum in proximo habuerit, nosse non meruit. nec tamen huic crimini miscebo populares: soli illum clerici, soli nesciunt sacerdotes, nec inmerito nosse illum inuidi noluerunt, quia si uirtutes illius nossent, sua uitia cognouissent.
- 1.26.4.1
horreo dicere quae nuper audiui, infelicem dixisse nescio quem, te in illo libro tuo plura mentitum. non est hominis uox ista, sed diaboli, nec Martino in hac parte detrahitur, sed fides Euangeliis derogatur.
- 1.26.5.1
nam cum Dominus ipse testatus sit istiusmodi opera, quae Martinus inpleuit, ab omnibus fidelibus esse facienda, qui Martinum non credit ista fecisse, non credit Christum ista dixisse.
- 1.26.6.1
sed infelices, degeneres, somnulenti, quae ipsi facere non possunt, facta ab illo erubescunt, et malunt illius negare uirtutes quam suam inertiam confiteri.
- 1.26.7.1
uerum nobis ad alia properantibus omnis istorum memoria relinquatur: tu potius, ut iam dudum desidero, residua Martini opera contexe.
- 1.26.8.1
At ego, inquam, arbitror rectius istud a Gallo esse poscendum, quippe qui plura nouerit — neque enim ignorare potuit magistri facta discipulus — et qui non; inmerito istam uicem non solum Martino, sed etiam nobis debeat, quia ego iam librum edidi, tu hactenus Orientalium gesta memorasti: istam demum necessarii sermonis historiam Gallus euoluat, quia, ut dixi, et nobis debet loquendi uicem et Martino suo, credo, praestabit, ut non grauate illius facta commemoret.
- 1.27.1.1
Ego plane, inquit Gallus, licet inpar sim tanto oneri, tamen relatis superius a Postumiano oboedientiae cogor exemplis, ut munus istud, quod inponitis, non recusem.
- 1.27.2.1
sed dum cogito me hominem Gallum inter Aquitanos uerba facturum, uereor ne offendat uestras nimium urbanas aures sermo rusticior. audietis me tamen ut Gurdonicum hominem, nihil cum fuco aut cothurno loquentem.
- 1.27.3.1
nam si mihi tribuistis Martini me esse discipulum, illud etiam concedite, ut mihi liceat exemplo illius inanes sermonum faleras et uerborum ornamenta contemnere.
- 1.27.4.1
Tu uero, inquiit Postumianus, uel Celtice aut, si mauis, Gallice loquerei dummodo Martinum loquaris. ego autem credo, quia, etiams mutus esses, non defutura tibi uerba, quibus Martinum facundo ore loquereris, sicut Zachariae in Iohannis nomine lingua resoluta est.
- 1.27.5.1
ceterum cum sis scholasticus, hoc ipsum quasi scholasticus artificiose facis, ut excuses inperitiam, quia exuberas eloquentia. sed neque monachum tam astutum neque Gallum decet esse tam callidum.
- 1.27.6.1
uerum adgredere potius et quod te manet explica: nimium enim dudum alias res agentes consumimus tempus, et iam solis occidui umbra prolixior monet, non multum diei uicina nocte superesse.
- 1.27.7.1
Deinde cum paululum omnes conticuissemus, Gallus ita coepit: cauendum mihi inprimis esse arbitror, ne ea de Martini uirtutibus repetam, quae in libro suo Sulpicius iste memorauit. unde prima illius inter militandum gesta praetereo, neque ea adtingam, quae laicus egit ac monachus: nec uero audita ab aliis quam quae uidi ipse dicturus sum.
- 2.1.1.1
Quo primo igitur tempore relictis scholis beato me uiro iunxi, paucos post dies euntem ad ecclesiam sequebamur. interim ei seminudus hibernis mensibus pauper occurrit, orans sibi uestimentum dari.
- 2.1.2.1
tunc ille arcessito archidiacono iussit algentem sine dilatione uestiri: dein secretarium ingressus, cum solus, ut erat consuetudo, resideret — hanc enim sibi etiam in ecclesia solitudinem permissa clericis libertate praestabat, cum quidem in alio secretario presbyteri sederent, uel salutationibus uacantes uel audiendis negotiis occupati: Martinum uero usque in eam horam, qua sollemnia populo agi consuetudo deposceret, sua solitudo cohibebat.
- 2.1.3.1
illud non praeteribo, quod in secretario sedens numquam cathedra usus est: nam in ecclesia nemo umquam illum sedere conspexit, sicut quendam nuper, testor Deum, non sine pudore uidi sublimi solio et quasi regio tribunali celsa sede residentem.
- 2.1.4.1
sedentem uero Martinum in sellula rusticana, ut sunt istae in usibus seruulorum, quas nos rustici Galli tripeccias, uos scholastici aut certe tu, qui de Graecia uenis, tripodas nuncupatis –: hoc secretum beati uiri pauper ille captatus, cum ei archidiaconus dare tunicam distulisset , inrupit, dissimulatum se , a clerico querens, algere deplorans.
- 2.1.5.1
nec mora, sanctus paupere non uidente intra amphibalum sibi tunicam latenter eduxit pauperemque contectum discedere iubet. dein paulo post archidiaconus ingressus admonet pro consuetudine, exspectare in ecclesia populum, illum ad agenda sollemnia debere procedere.
- 2.1.6.1
cui ille respondens ait, pauperem prius — de se autem dicebat — oportere uestiri: se ad ecclesiam non posse procedere, nisi uestem pauper acciperet.
- 2.1.7.1
diaconus uero nihil intellegens, quia extrinsecus indutum amphibalo, ueste nudum interius non uidebat, postremo pauperem non conparere causatur. mihi, inquit, uestis, quae parata est, deferatur: pauper non deerit uestiendus.
- 2.1.8.1
tum demum clericus necessitate conpulsus, iam felle commoto, e proximis tabernis bigerricam uestem, breuem adque hispidam, quinque conparatam argenteis rapit adque ante Martini pedes iratus exponit. en, inquit, uestem, sed pauper hic non est.
- 2.1.9.1
ille nihil motus iubet eum paululum stare pro foribus, secretum utique procurans, dum sibi uestem nudus inponeret, totis uiribus elaborans ut posset occultum esse quod fecerat. sed quando in sanctis uiris latent ista quaerentibus? uelint nolint cuncta produntur. cum hac igitur oblaturus sacrificium Deo ueste procedit.
- 2.2.1.1
quo quidem die — mira dicturus sum — cum iam altarium, sicut est sollemne, benediceret, globum ignis de capite illius uidimus emicare, ita ut in sublime contendens longum admodum crinem flamma produceret.
- 2.2.2.1
et licet celeberrimo factum die in magna populi multitudine uiderimus, una tantum de uirginibus et unus de presbyteris, tres tantum uidere de monachis: ceteri cur non uiderint, non potest nostri esse iudicii.
- 2.2.3.1
Per idem fere tempus cum Euanthius auunculus meus, uir licet saeculi negotiis occupatus admodum Christianus, grauissima aegritudine extremo mortis periculo coepisset urgueri, Martinum euocauit. nec cunctatus ille properauit: prius tamen quam medium uiae spatium uir beatus euolueret, uirtutem aduenientis sentit aegrotus, receptaque continuo sanitate uenientibus nobis obuiam ipse processit.
- 2.2.4.1
altera die redire cupientem magna prece tenuit, cum interim unum e familia puerum letali ictu serpens perculit: quem iam exanimem ui ueneni ipse Euanthius suis umeris inlatum ante pedes sancti uiri, nihil illi inpossibile confisus, exposuit. iamque se malum serpens per omnia membra diffuderat :
- 2.2.5.1
cerneres omnibus uenis inflatam cutem et ad utris instar tensa uitalia. Martinus porrecta manu, uniuersa pueri membra pertractans, digitum prope ipsum uulnusculum, quo bestia uirus infuderat, fixit.
- 2.2.6.1
tum uero — mira dicturus sum — uidimus uenenum ex omni parte prouocatum ad Martini digitum cucurrisse: dein per illud ulceris foramen exiguum ita uirus stipasse cum sanguine, ut solet ex uberibus caprarum aut ouium pastorum manu pressis longa linea copiosi lactis effluere.
- 2.2.7.1
puer surrexit incolumis. nos obstupefacti tantae rei miraculo, id quod ipsa cogebat ueritas, fatebamur non esse sub caelo, qui Martinum possit imitari.
- 2.3.1.1
Consequenti itidem tempore iter cum eo, dum dioeceses uisitat, agebamus. nobis nescio qua necessitate remorantibus aliquantulum ille processerat.
- 2.3.2.1
interim per aggerem publicum plena militantibus uiris fiscalis raeda ueniebat. sed ubi Martinum in ueste hispida nigro et pendulo pallio circumtectum contigua de latere iumenta uiderunt, paululum in partem alteram pauefacta cesserunt.
- 2.3.3.1
dein funibus inplicatis protentos illos, quibus, ut saepe uidistis, misera ipsa animalia conglobantur, ordines miscuerunt: dumque aegre expediuntur, moram fecere properantibus. qua permoti iniuria militantes praecipitatis in terram saltibus se dederunt.
- 2.3.4.1
dehinc Martinum flagris ac fustibus urguere coeperunt, cum quidem ille mutus et incredibili patientia praebens terga caedentibus maiorem insaniam infelicibus commoueret, magis ex hoc furentes, quod ille quasi non sentiens uerbera inlata contemneret.
- 2.3.5.1
nos ilico consecuti foede cruentum adque uniuersa corporis parte laniatum, cum exanimis in terram procubuisset, inuenimus: statimque eum asello suo inposuimus ac locum caedis illius exsecrantes raptim abire properauimus. interea illi regressi ad raedam suam furore satiato, agi quo ire coeperant, iumenta praecipiunt.
- 2.3.6.1
quae cum omnia solo fixa ac si aenea signa riguissent, adtollentibus altius uocem magistris, flagris hinc adque inde resonantibus, nihil penitus mouebantur. consurgunt deinde omnes pariter in uerbera: consumit Gallicas mularum poena mastigias. tota rapitur silua.
- 2.3.7.1
de proximo, trabibus iumenta tunduntur, sed nihil penitus saeuae manus agebant: uno adque eodem in loco stabant fixa simulacra. quid agerent infelices homines nesciebant, nec iam ultra dissimulare poterant, quin quamlibet brutis pectoribus agnoscerent, diuino numine se teneri.
- 2.3.8.1
tandem ergo in se regressi coeperunt quaerere, quis ille esset, quem in eodem loco ante paululum cecidissent, cum percontantes cognoscunt ex uiantibus, Martinum a se tam crudeliter uerberatum. tum uero apparere omnibus causa manifesta, nec ignorare iam poterant, quin ob illius uiri iniuriam tenerentur.
- 2.3.9.1
igitur omnes rapidis nos passibus consequuntur. conscii facti ac meriti, pudore confusi, flentes et puluere, quo se ipsi foedauerant, caput adque ora conspersi, ant Martini se genua prouoluunt, ueniam precantes et ut eos abire sineret postulantes: satis se uel sola conscientia dedisse poenarum satisque intellexisse, quam eodem ipsos uiuos absorbere terra potuisset, uel ipsi potius amissis sensibus in inmobilem saxorum naturam rigescere debuissent, sicut adfixa locis quibus steterant iumenta uidissent: orare se adque obsecrare, ut indulgeret sceleris ueniam et copiam praestaret abeundi.
← Previous · Next → — showing 101–200 of 408
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0270.stoa003.opp-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.