Dialogi
- 1.1.1.1
Cum in unum locum ego et Gallus conuenissemus, uir mihi et propter Martini memoriam — ex illius enim discipulis erat — et propter sua merita carissimus, interuenit nobis Postumianus meus, nostri causa ab Oriente, quo se ante triennium patriam relinquens contulerat, regressus.
- 1.1.2.1
conplexi hominem amantissimum exosculatique genua et pedes eius, cum uno adque altero spatio quasi obstupefacti, inuicem flentes prae gaudio, deambulassemus, expansis in terram ciliciis consedimus.
- 1.1.3.1
tum prior Postumianus me intuens ait: cum essem in remotis Aegypti locis, libuit ad mare usque procedere. nauem ibi onerariam inueni, quae cum mercibus Narbonam petens soluere parabat. eadem nocte mihi in somnis adstare uisus es et iniecta me manu trahere, ut nauem illam conscenderem. mox tenebras rumpente diluculo, cum eo loco, in quo quieueram, surrexissem, somnium meum ipse mecum reputans tanto tui desiderio subito correptus sum, ut nihil cunctatus nauem conscenderem. tricensimo die Massiliam adpulsus, inde huc decimo perueni: adeo prospera nauigatio piae adfuit uoluntati. tu modo, propter quem tot maria transnauigauimus, tantum terrae transcucurrimus, conplectendum fruendumque te remotis omnibus trade.
- 1.1.4.1
Ego uero, inquam, etiam cum tu in Aegypto morareris, totus tecum semper animo et cogitatione uersabar, meque de te dies ac noctes cogitantem totum tua caritas possidebat, nedum modo me tibi aestimes puncto temporis defuturum, quominus ab ore tuo pendens te intuear, te audiam, tecum loquar, nullo penitus in secretum nostrum, quod nobis haec remotior cellula praestat, admisso. nam huius nostri, ut arbitror, Galli praesentiam non moleste feres, qui hoc aduentu tuo, ut uides, perinde adque ego triumphat gaudio. Recte plane, inquit Postumianus, in societate nostra Gallus iste retinebitur :
- 1.1.5.1
qui etsi mihi parum cognitus est, pro eo tamen, quod tibi est carissimus, non potest mihi non esse carus, maxime cum ex Martini sit disciplina. neque grauabor quamlibet conserte uobiscum, ut poscitis, fabulari, quippe cum propter hoc uenerim, ut me huius Sulpicii mei — me autem utraque manu conplectebatur — desiderio etiam uerbosus inpenderem.
- 1.2.1.1
Enimuero, inquam, satis probasti, quantum pius amor possit, qui nostri causa tot maria tantumque terrarum emensus a summo, ut ita dicam, solis egressu usque in eius occidua uenisti.
- 1.2.2.1
age ergo, quia et secreti inter nos nec occupati sumus et sermoni tuo uacare debemus, edisseras nobis uelim omnem tuae peregrinationis historiam, qualiter in Oriente fides Christi floreat , quae sit sanctorum quies, quae instituta monachorum, quantisque signis ac uirtutibus in semis suis Christus operetur. nam certe, quia in his regionibus inter ista quae uiuimus ipsa nobis uita fastidio est, libenter ex te audiemus, si uel in eremo uiuere Christianis licet. Ad haec Postumianus, faciam, inquit, ut desiderare te uideo.
- 1.2.3.1
sed quaeso prius ex te audiam, an isti omnes, quos hic reliqueram sacerdotes, tales sint, quales eos antequam proficiscerer noueramus.
- 1.2.4.1
Tum ego, absiste, inquam, ista quaerere, quae aut una mecum [ut puto] nosti, aut si ignoras, non audire sit melius. illud reticere non possum, non solum illos, de quibus interrogas, nihilo meliores quam noueras factos, sed unum illum nostri quondam amantem, in quo respirare ab istorum insectationibus solebamus, asperiorem nobis fuisse quam debuit. nec uero quidquam in illum inclementius dicam, quia et amicum colui et tunc etiam amaui, cum putabatur inimicus.
- 1.2.5.1
me autem haec tacitis cogitationibus reuoluentem admodum dolor iste conpugit, paene nos sapientis et religiosi uiri amicitia destitutos. uerum haec, quae maeroris plena sunt, relinquamus: te potius, ut dudum spoponderas, audiamus. Ita, inquit, fiat, Postumianus.
- 1.2.6.1
quod cum dixisset, paululum omnes conticuimus: dein cilicium, cui insederat, ad me propius admouit adque ita exorsus est.
- 1.3.1.1
Ante hoc triennium, quo tempore tibi, Sulpici, hinc abiens ualedixi, ubi Narbone nauem soluimus, quinto die portum Africae intrauimus: adeo prospera Dei nutu nauigatio fuit.
- 1.3.2.1
libuit animo adire Carthaginem, loca uisitare sanctorum et praecipue ad sepulchrum Cypriani martyris adorare. quinto decimo die ad portum regressi prouectique in altum, Alexandriam petentes, reluctante austro paene in Syrten inlati sumus: quod prouidi nautae cauentes iactis nauem anchoris sistunt.
- 1.3.3.1
sub oculis autem terra continens erat, in quam scaphis egressi cum uacua humano cultu omnia cerneremus, ego studiosius explorandorum locorum gratia longius processi. tribus fere a litore milibus paruum tugurium inter harenas conspicio, cuius tectum, sicut Salustius ait, quasi carina nauis erat, contiguum terrae, satis firmis tabulatis constratum, non quod ibi uis imbrium ulla timeatur
- 1.3.4.1
— fuisse autem illic pluuiam, ne quando quidem auditum est —, sed quod uentorum ea uis est, ut si quando uel clementiore caelo aliquantulus spirare flatus coeperit, maius in illis terris quam in ullo mari naufragium sit. nulla ibi germina, sata nulla proueniunt, quippe instabili loco arentibus harenis ad omnem motum uentorum cedentibus.
- 1.3.5.1
uerum ubi auersa quaedam a mari promuntoria uentis resistunt, terra aliquantulum solidior herbam raram adque hispidam gignit: ea ouibus pabulum est satis utile. incolae lacte uiuunt: qui autem sollertiores sunt uel, ut ita dixerim, ditiores, hordeacio pane utuntur. ea ibi sola messis est, quae celeritate prouentus per naturam soli saeuientium uentorum casus euadere solet:
- 1.3.6.1
quippe fertur a die iacti seminis tricensimo die maturescere. consistere autem ibi homines non alia ratio facit, quam quod omnes a tributo liberi sunt. extrema siquidem Cyrenorum ora est, deserto illi contigua, quod inter Aegyptum et Africam interiacet, per quod olim Cato Caesarem fugiens duxit exercitum.
- 1.4.1.1
Ergo ad tugurium illud, quod eminus conspexeram, pertendi: ibi inuenio senem in ueste pellicia. molam manu uertentem. consalutatos accepit nos benigne.
- 1.4.2.1
eiectos nos in illud litus exponimus, et ne statim repetere cursum possimus, maris mollitie detineri: egressos in terram, ut sit mos humani Ingenii, naturam locorum cultumque habitantium uoluisse cognoscere: Christianos nos esse: id praecipue quaerere, an essent aliqui inter illas solitudines Christiani.
- 1.4.3.1
tum uero ille flens prae gaudio ad genua nostra prouoluitur: iterum nos ac saepius exosculatus inuitat ad orationem: deinde expositis in terra ueruecum pellibus facit nos discumbere.
- 1.4.4.1
adponit prandium sane locupletissimum, dimidium panem hordeacium. eramus autem nos quattuor, ipse erat quintus. fasciculum etiam herbae intulit, cuius nomen excidit, quae menthae similis, exuberans foliis, saporem mellis praestabat: huius praedulci admodum suauitate delectati adque exsatiati sumus: ad haec subridens ego ad Gallum meum:
- 1.4.5.1
quid, inquam, Galle, placetne prandium fasciculus herbarum et panis dimidius uiris quinque? tum ille, sicut est uerecundissimus, aliquantulum erubescens, dum fatigationem meam accipit:
- 1.4.6.1
facis, inquit, Sul pici, tuo more, qui nullam occasionem, si qua tibi porrecta fuerit, omittis quin nos edacitatis fatiges. sed facis inhumane, qui nos Gallos homines cogis exemplo angelorum uiuere: quamquam ego studio manducandi etiam angelos manducare credam: nam istud dimidium hordeacium timeo uel solus adtingere.
- 1.4.7.1
sed contentus sit hoc Cyrenensis ille, cui uel necessitas uel natura est esurire, uel postremum isti, quibus, credo, marina iactatio inediam cibi fecerat: nos procul a mari absumus, et quod tibi saepe testatus sum, Galli sumus. sed pergat hic potius explicare sui Cyrenensis historiam.
- 1.5.1.1
Enimuero, Postumianus [ait], cauebo posthac cuiusquam abstinentiam praedicare., ne Gallos nostros arduum penitus offendat exemplum.
- 1.5.2.1
statueram autem etiam cenam Cyrenensis illius uel consequentia — septem enim diebus apud ipsum fuimus — referre conuiuia: sed supersedendum est, ne se Gallus aestimet fatigari.
- 1.5.3.1
ceterum postero die, cum aliqui ex incolis ad nos [uisendos] confluere coepissent, cognoscimus illum hospitem nostrum esse presbyterum, quod summa nos dissimulatione celauerat.
- 1.5.4.1
deinde cum ipso ad ecclesiam processimus, quae fere duobus milibus aberat, a conspectu nostro interiectu montis exclusa. erat autem uilibus texta uirgultis, non multo ambitiosior quam nostri hospitis tabernaculum, in quo nisi incuruus non poterat consistere.
- 1.5.5.1
cum hominum mores quaereremus, illud praeclarum aduertimus, nihil eos neque emere neque uendere. quid sit fraus aut furtum nesciunt. aurum uero adque argentum, quae prima mortales putant esse, neque habent neque habere cupiunt.
- 1.5.6.1
nam cum ego presbytero illi decem nummos aureos obtulissem, refugit, altiore consilio protestatus, ecclesiam auro non instrui, sed potius destrui. aliquantulum ei uestimentorum indulsimus.
- 1.6.1.1
Quod cum ille benigne accepisset, reuocantibus ad mare nautis discessimus, prosperoque cursu septimo die Alexandriam peruenimus, ubi foeda inter episcopos adque monachos certamina gerebantur ex ea occasione uel causa, quia congregati in unum saepius sacerdotes frequentibus decreuisse synodis uidebantur, ne quis Origenis libros legeret aut haberet, qui tractator scripturarum sacrarum peritissimus habebatur.
- 1.6.2.1
sed episcopi quaedam in libris illius insanius scripta memorabant, quae adsertores eius defendere non ausi ab haereticis potius fraudulenter inserta dicebant: et ideo non propter illa, quae in reprehensionem merito uocarentur, etiam reliqua esse damnanda, cum legentium fides facile possit habere discrimen, ne falsata sequerentur et tamen catholice disputata retinerent. non esse autem mirum, si in libris neotericis et recens scriptis fraus haeretica fuisset operata, quae in quibusdam locis non timuisset inpetere euangelicam ueritatem.
- 1.6.3.1
aduersum haec episcopi obstinatius renitentes pro potestate cogebant recta etiam uniuersa cum prauis et cum ipso auctore damnari, quia satis superque sufficerent libri, quos ecclesia recepisset: respuendam esse penitus lectionem, quae plus esset nocitura insipientibus quam profutura sapientibus.
- 1.6.4.1
mihi autem ex illis libris quaedam curiosius indaganti admodum multa placuerunt, sed nonnulla deprehendi, in quibus illum praua sensisse non dubium est, quae defensores eius falsata contendunt.
- 1.6.5.1
ego miror unum eundemque hominem tam diuersum a se esse po. tuisse, ut in ea parte, qua probatur, neminem post Apostolos habeat aequalem, in ea uero, qua iure reprehenditur, nemo deformius doceatur errasse.
- 1.7.1.1
nam cum ab episcopis excepta in libris illius multa legerentur, quae contra catholicam fidem scripta constaret, locus ille uel maxime parabat inuidiam, in quo editum legebatur, quia Dominus Iesus, sicut pro redemptione hominis in carne uenisset et crucem pro hominis salute perpessus mortem pro hominis aeternitate gustasset, ita esset eodem ordine passionis etiam diabolum redempturus: quia hoc bonitati illius pietatique congrueret, ut, qui perditum hominem reformasset, prolapsum quoque angelum liberaret.
- 1.7.2.1
cum haec adque alia istius modi ab episcopis proderentur, ex studiis partium orta seditio: quae cum reprimi sacerdotum auctoritate non posset, scaeuo exemplo ad regendam ecelesiae disciplinam praefectus adsumitur, cuius terrore dispersi fratres ac per diuersas oras monachi sunt fugati, ita ut propositis edictis in nulla consistere sede sinerentur.
- 1.7.3.1
illud me admodum permouebat, quod Hieronymus, uir maxime catholicus et sacrae legis peritissimus, Origenem secutus primo tempore putabatur, qui nunc idem praecipue uel omnia illius scripta damnaret. nec uero ausim de quoquam [temere] iudicare, praestantissimi tamen [uiri] et doctissimi ferebantur in hoc certamine dissidere.
- 1.7.4.1
sed tamen siue ille error est, ut ego sentio, siue haeresis, ut putatur, non solum reprimi non potuit multis animaduersionibus sacerdotum, sed nequaquam tam late se potuisset effundere, nisi contentione creuisset.
- 1.7.5.1
istius modi ergo turbatione, cum ueni Alexandriam, fluctuabat. me quidem episcopus illius ciuitatis benigne admodum et melius, quam opinabar, excepit et secum tenere temptauit, sed non fuit animus ibi consistere, ubi recens fraternae cladis feruebat inuidia.
- 1.7.6.1
nam etsi fortasse uideantur parere episcopis debuisse, non ob hanc tamen causam multitudinem tantam sub Christi confessione uiuentem, praesertim ab episcopis, oportuisset adfligi.
- 1.8.1.1
Igitur inde digressus Bethleem oppidum petii, quod ab Hierosolymis sex milibus separatur, ab Alexandria autem sedecim mansionibus abest.
- 1.8.2.1
ecclesiam loci illius Hieronymus presbyter regit: nam paroechia est episcopi, qui Hierosolymam tenet. mihi iam pridem Hieronymus superiore illa mea peregrinatione conpertus facile obtinuerat, ut nullum mihi expetendum rectius arbitrarer.
- 1.8.3.1
uir enim praeter fidei meritum dotemque uirtutum non solum Latinis adque Graecis, sed et Hebraeis litteris ita institutus est, ut se illi in omni scientia nemo audeat conparare. miror autem, si non et uobis per multa quae scripsit opera conpertus est, cum per totum orbem legatur.
- 1.8.4.1
Nobis uero, Gallus inquit, nimium nimiumque conpertus est. nam ante hoc quinquennium quendam illius libellum legi, in quo tota nostrorum natio monachorum ab eo uehementissime uexatur et carpitur. unde interdum
- 1.8.5.1
Belgicus noster ualde irasci solet, quod dixerit, nos usque ad uomitum solere satiari. ego autem illi uiro ignosco, adque ita sentio, de orientalibus illum potius monachis quam de occidentalibus disputasse. nam edacitas in Graecis gula est, in Gallis natura.
- 1.8.6.1
Tum ego, scolastice, inquam, Galle, defendis gentem tuam: sed quaeso te, liber iste numquid hoc solum uitium damnat in monachis? Immo uero, inquit, nihil penitus omisit, quod non carperet, laceraret, exponeret: praecipue auaritiam nec minus uanitatem insectatus est. multa de superbia, non pauca de superstitione disseruit: uere fatebor, pinxisse mihi uidetur uitia multorum.
- 1.9.1.1
Ceterum de familiaritatibus uirginum et monachorum adque etiam clericorum quam uera, quam fortia disputauit! unde a quibusdam, quos nominare nolo, dicitur non amari.
- 1.9.2.1
nam sicut Belgicus noster irascitur, edacitatis nimiae nos notatos, ita illi fremere dicuntur, cum in illo opusculo scriptum legunt: caelibem spernit uirgo germanum, fratrem quaerit extraneum.
- 1.9.3.1
Ad haec ego, nimium, inquam, Galle, progrederis: caue ne et te aliquis, qui haec agnoscat, exaudiat teque una cum Hieronymo incipiat non amare. nam quia scolasticus es, non inmerito te uersu comici illius admonebo: obsequium amicos, ueritas odium parit.
- 1.9.4.1
tua nobis potius, ut coeperas, Postumiane, repetatur orientalis oratio. Ego, inquit, ut dicere institueram, apud Hieronymum sex mensibus fui: cui iugis aduersum malos pugna perpetuumque certamen conciuit odia perditorum. oderunt eum haeretici, quia eos inpugnare non desinit, oderunt eum clerici, quia uitam eorum insectatur et crimina:
- 1.9.5.1
sed plane eum boni omnes admirantur et diligunt: nam qui eum haereticum esse arbitrantur, insani sunt. uere dixerim, catholica hominis scientia, sana doctrina: totus semper in lectione, totus in libris est: non die neque nocte requiescit: aut legit aliquid semper aut scribit. quod nisi mihi fuisset fixum animo et promissum Deo, ante propositam eremum adire, uel exiguum temporis punctum a tanto uiro discedere noluissem.
- 1.9.6.1
huic ergo traditis adque commissis omnibus meis omnique familia, quae me contra uoluntatem animi mei secuta tenebat inplicitum, exoneratus quodammodo graui fasce penitus ac liber, regressus ad Alexandriam, uisitatis ibi fratribus ad superiorem inde Thebaidem, id est ad Aegypti extrema contendi.
- 1.9.7.1
ibi enim uaste patentes eremi solitudines plurimum ferebantur habere monachorum. longum est, si omnia cupiam referre quae uidi: pauca perstringam.
- 1.10.1.1
Haut longe ab eremo contigua Nilo multa sunt monasteria. habitant uno loco plerumque centeni: quibus summum ius est, abbatis imperio uiuere, nihil suo arbitrio agere, per omnia ad nutum illius potestatemque pendere. ex his si qui maiorem uirtutem mente conceperint, ut acturi solitariam uitam se ad eremum conferant, nonnisi permittente abbate discedunt. haec illorum prima uirtus est, parere alieno imperio.
- 1.10.2.1
transgressis ad eremum abbatis illius ordinatione panis uel quilibet cibus alius ministratur. casu per illos dies quibus illo adueneram cuidam, qui nuper ad eremum secesserat neque amplius ab hoc monasterio quam sex milibus tabernaculum sibi constituerat, panem abbas per duos pueros miserat, quorum maior habebat aetatis annos quindecim, minor duodecim erat.
- 1.10.3.1
his ergo inde redeuntibus aspis mirae magnitudinis fit obuiam, cuius occursu nihil perterriti, ubi ante pedes eorum uenit, quasi incantata carminibus caerula colla deposuit. minor e pueris manu adprehensam ac pallio inuolutam ferre coepit. dein monasterium quasi uictor ingressus in occursum fratrum, inspectantibus cunctis, captiuam bestiam resoluto pallio non sine iactantiae tumore deposuit.
- 1.10.4.1
sed cum infantium fidem adque uirtutem ceteri praedicarent, abbas ille altiore consilio, ne infirma aetas insolesceret, uirgis.utrumque conpescuit, multum obiurgatos, cur ipsi, quod per eos Dominus operatus fuerat, prodidissent. opus illud non suae fidei, sed diuinae fuisse uirtutis: discerent potius Deo in humilitate seruire, non in signis et uirtutibus gloriari, quia melior esset infirmitatis conscientia uirtutum uanitate.
- 1.11.1.1
Hoc ubi ille monachus audiuit, et periclitatos infantulos serpentis occursu et ipsos insuper multa uerbera uicto serpente meruisse, abbatem obsecrat ne sibi post haec panis ullus aut cibus aliqui mitteretur.
- 1.11.2.1
iamque octauus dies fuerat emensus, quo se homo Christi intra periculum famis ipse concluserat - arebant membra ieiunio, sed deficere mens caelo intenta non poterat:
- 1.11.3.1
corpus inedia fatiscebat, fides firma durabat-cmn interim admonitus abbas ille per spiritum ut discipulum uisitaret, pia sollicitudine cognoscere cupiens, qua uitae substantia fidelis aleretur, qui ministrari sibi panem ab homine noluisset, ad requirendum eum ipse proficiscitur.
- 1.11.4.1
ille ubi eminus senem uenire conspexit, occurrit, agit gratias, ducit ad cellulam. cum ingressi pariter ambo, conspiciunt palmiciam sportam, calido pane congestam, foribus adfixam ante postem pendere.
- 1.11.5.1
ac primum calidi panis odor sentitur, tactu uero ac si ante paululum focis esset ereptus, ostenditur: Aegyptii tamen panis forma non cernitur.
- 1.11.6.1
obstupefacti ambo munus caeleste cognoscunt. cum ille hoc abbatis aduentui praestitum fateretur, abbas uero illius fidei ac uirtuti id potius adscriberet: ita ambo caelestem panem cum multa exultatione fregerunt.
- 1.11.7.1
quod cum senex ad monasterium post regressus fratribus rettulisset, tantus omnes incesserat ardor animorum, ut certatim ad eremum et sacras solitudines ire properarent, miseros se fatentes, si qui diutius in congregatione multorum, ubi humana esset patienda conuersatio, resedissent.
- 1.12.1.1
In hoc monasterio duos ego senes uidi, qui iam per quadraginta annos ibi degere, ita ut numquam inde discesserint, ferebantur. quorum praetereunda mihi commemoratio non uidetur, siquidem id de eorum uirtutibus et abbatis ipsius testimonio et omnium fratrum audierim sermone celebrari, quod unum eorum sol numquam uidisset epulantem, alterum numquam uidisset iratum.
- 1.12.2.1
Ad haec Gallus me intuens: o si uester ille — nolo nomen dicere - nunc adesset, uellem admodum istud audiret exemplum, quem in multorum saepe personis nimium experti sumus uehementer irasci: sed tamen, quia inimicis suis, quantum audio, nuper ignouit, si istud audiret, magis magisque proposito confirmaretur exemplo, praeclaram esse uirtutem iracundia non moueri.
- 1.12.3.1
nec uero infitiabor iustas illi causas irarum fuisse: sed ubi durior pugna, ibi gloriosior est corona. unde quendam, si agnoscis, censeo iure laudandum, quod cum eum libertus deseruerit ingratus, miseratus est potius quam insectatus abeuntem. sed neque illi irascitur, a quo uidetur abductus.
- 1.12.4.1
Ego autem: nisi istud uincendae iracundiae Postumianus prodidisset exemplum, grauiter irascerer discessione fugitiui: sed quia irasci. non licet, tota istorum commemoratio, quae nos conpungit, abolenda est.
- 1.12.5.1
te, inquam, Postumiane, te potius audiamus. Faciam, inquit, Sulpici, quod praecipis, quatenus tam studiosos esse audiendi uos uideo. sed mementote, quia non sine faenore istum apud uos depono sermonem: libens praesto quod poscitis, dummodo paulo post quod poposcero non negetis.
- 1.12.6.1
Nos uero, inquam, nihil habemus, in quo tibi mutuum uel sine faenore restituere possimus.. sed tamen quidquid putaueris, imperato, dummodo, ut coeperas, desideriis nostris satisfacias: ualde enim nos delectat tua oratio.
- 1.12.7.1
Nihil, inquit Postumianus, uestra studia fraudabo: et quia eremitae unius agnouistis uirtutem, referam adhuc uobis pauca de plurimis.
- 1.13.1.1
Ergo ubi prima eremi ingressus sum, duodecim fere a Nilo milibus - habebam autem unum ex fratribus ducem locorum peritum — peruenimus ad quendam senem monachum sub radice montis habitantem. ibi, quod in illis locis rarissimum est, puteus erat.
- 1.13.2.1
bouem unum habebat, cuius hic erat totus labor, impulsa rotali machina aquam producere: nam fere mille aut amplius pedum profundum putei ferebatur. hortus illic erat multis Tioleribus copiosus, id quidem contra naturam eremi, ubi omnia arentia, exusta solis ardoribus, nullius umquam seminis uel exiguam radicem ferunt.
- 1.13.3.1
uerum hoc sancto illi labor cum pecore communis et propria praestabat industria: frequens enim inrigatio aquarum tantam pinguedinem harenis dabat, ut mirum in modum uirere adque fructificare horti illius holera uiderimus.
- 1.13.4.1
ex iis igitur una cum domino bos ille uiuebat: nobis quoque ex ea copia cenam sanctus dedit. ibi uidi, quod uos Galli forte non creditis, ollam cum holeribus, quae nobis in cenam praeparabantur, sine igne feruere: tanta uis solis est, ut quibuslibet coquis etiam ad Gallorum pulmenta sufficiat.
- 1.13.5.1
post cenam autem iam inclinante uespera inuitat nos ad arborem palmam, cuius interdum pomis uti solebat, quae fere duobus milibus aberat.
- 1.13.6.1
nam hae tantum in eremo arbores, licet raro, habentur tamen. quod utrum sollers antiquitas procurauerit, an soli natura gignat, ignoro, nisi Deus praescius habitandam quandoque a sanctis eremum haec seruis suis parauerit.
- 1.13.7.1
ex maiore enim parte, qui intra illa secreta consistunt, cum alia ibi germina nulla succedant, istarum arborum pomis aluntur. ergo ubi ad illam, ad quam nos humanitas nostri hospitis ducebat, arborem peruenimus, leonem ibi offendimus: quo uiso ego et ille dux meus intremuimus, sanctus uero ille incunctanter accessit: nos licet trepidi secuti sumus.
- 1.13.8.1
fera paululum — cerneres imperatam a Deo — modesta secessit et constitit, dum ille attigua ramis humilioribus poma decerperet. cumque plenam palmulis manum obtulisset, adcurrit bestia accepitque tam libere quam nullum animal domesticum, et cum comedisset, abscessit. nos haec intuentes et adhuc trementes facile potuimus expendere, quanta in illo fidei uirtus et quanta in nobis esset infirmitas.
- 1.14.1.1
Alium aeque singularem uirum uidimus, paruo tugurio, in quo non nisi unus recipi posset, habitantem. de hoc illud ferebatur, quod ei lupa solita esset adstare cenanti, nec facile umquam bestia falleretur, quin illi ad legitimam horam refectionis occurreret et tam diu pro foribus expectaret, donec ille panem, qui cenulae superfuisset, offerret: illam manum eius lambere solitam, adque ita quasi inpleto officio et praestita consalutatione discedere.
- 1.14.2.1
sed forte accidit, ut sanctus ille, dum fratrem, qui ad eum uenerat, deducit abeuntem, diutius abesset et nonnisi sub nocte remearet. interim bestia ad consuetudinarium illud cenae tempus occurrit. uacuam cellulam, cum familiarem patronum abesse sentiret, ingressa, curiosius explorans ubinam esset habitator. casu contigua cum panibus quinque palmicia fiscella pendebat.
- 1.14.3.1
ex his unum praesumens deuorat, dein perpetrato scelere discedit. regressus eremita uidet sportulam dissolutam, non constantem panum numerum: damnum rei familiaris intellegit ac prope limen panis absumpti fragmenta cognoscit.
- 1.14.4.1
sed non erat incerta suspicio, quae furtum persona fecisset. ergo cum sequentibus diebus secundum consuetudinem bestia non ueniret nimirum audacis facti conscia ad eum uenire dissimulans, cui fecisset iniuriam —, aegre patiebatur eremita se alumnae solacio destitutum.
- 1.14.5.1
postremo illius oratione reuocata septimum post diem adfuit, ut solebat ante, cenanti. sed, ut facile cerneres uerecundiam paenitentis, non ausa propius accedere, deiectis in terram profundo pudore luminibus, quod palam licebat intellegi, quandam ueniam precabatur: quam illius confusionem eremita miseratus iubet eam propius accedere ac manu blanda caput triste permulcet: dein pane duplicato ream suam reficit.
- 1.14.6.1
ita indulgentiam consecuta officii consuetudinem deposito maerore reparauit. intuemini, quaeso, Christi etiam in hac parte uirtutem, cui sapit omne quod brutum est, cui mite est omne quod saeuit.
- 1.14.7.1
lupa praestat officium, lupa furti crimen agnoscit, lupa conscio pudore confunditur: uocata adest, caput praebet et habet sensum indultae sibi ueniae, sicut pudorem gessit errati:
- 1.14.8.1
tua haec uirtus, Christe, tua sunt haec, Christe, miracula. etenim quae in tuo nomine operantur serui tui, tua sunt, et in hoc ingemescimus, quod maiestatem tuam ferae sentiunt, homines non uerentur.
- 1.15.1.1
Ne cui autem hoc incredibile forte uideatur, maiora memorabo. fides Christi adest me nihil fingere, neque incertis auctoribus uulgata narrabo, sed quae mihi per fideles uiros conperta sunt, explicabo.
- 1.15.2.1
habitant plerique in eremo sine ullis tabernaculis, quos anachoretas uocant. uiuunt herbarum radicibus: nullo umquam certo loco consistunt, ne ab hominibus uisitentur frequenter: quas nox coegerit, sedes habent.
- 1.15.3.1
ad quendam igitur hoc ritu adque hac lege uiuentem duo ex Nitria monachi, licet longe diuersa regione, tamen quia olim ipsis in monasterii conuersatione carus et familiaris fuisset, auditis eius uirtutibus, tetenderunt: quem diu multumque quaesitum tandem mense septimo reppererunt in extremo illo deserto, quod est Memphis contiguum, demorantem: quas ille solitudines iam per annos duodecim dicebatur habitare. qui licet omnium hominum uitaret occursum, tamen agnitos non refugit seque carissimis per triduum non negauit.
- 1.15.4.1
quarto die aliquantulum progressus cum prosequeretur abeuntes, leaenam mirae magnitudinis ad se uenire conspiciunt. bestia licet tribus repertis, non incerta quem peteret, anachoretae pedibus aduoluitur et cum fletu quodam ac lamentatione procumbens indicabat gementis pariter et rogantis affectum. mouet omnes et praecipue illum, qui se intellexerat expetitum: praecedentem sequuntur. nam subinde restitans, subinde respectans facile poterat intellegi id eam uelle, ut quo illa ducebat, anachoreta sequeretur. quid multis?
- 1.15.5.1
ad speluncam bestiae peruenitur, ubi illa adultos iam quinque catulos male feta nutriebat, qui ut clausis luminibus ex aluo matris exierant, caecitate perpetua tenebantur. quos singulos de rupe prolatos ante anachoretae pedes mater exposuit.
- 1.15.6.1
tum demum sanctus aduertit quid bestia postularet, inuocatoque Dei nomine contrectauit manu lumina clausa catulorum: ac statim caecitate depulsa apertis oculis bestiarum diu negata lux patuit. ita fratres illi, anachoreta quem desiderabant uisitato, cum admodum fructuosa laboris sui mercede redierunt, qui in testimonium tantae uirtutis admissi fidem sancti, gloriam Christi, quae per ipsos esset testificanda, uidissent.
- 1.15.7.1
mira dicturus sum, leaenam post dies quinque ad auctorem tanti beneficii reuertisse eidemque inusitatae ferae pellem pro munere detulisse: qua plerumque sanctus ille quasi amiculo circumtectus non dedignatus est munus per bestiam sumere, cuius alium potius interpretabatur auctorem.
- 1.16.1.1
Erat etiam alterius anachoretae in illis regionibus nomen inlustre, qui in ea parte deserti, quae est Syenis, habitabat. hic cum primum se ad eremum contulisset, herbarum radicibus, quas praedulcis interdum et saporis eximii fert harena, uicturus, ignarus germinis eligendi nociua plerumque carpebat. nec erat facile uim radicum sapore discernere, quia omnia aeque dulcia erant, sed pleraque occultiore natura uirus letale cohibebant.
- 1.16.2.1
cum ergo edentem uis interna torqueret et inmensis doloribus uitalia uniuersa quaterentur ac frequens uomitus cruciatibus non ferendis ipsam animae sedem stomacho iam fatiscente dissolueret, omnia penitus quae sunt edenda formidans septimum ieiunus diem spiritu deficiente ducebat, cum ad eum fera, cui ibicis est nomen, accessit.
- 1.16.8.1
huic propius adstanti fasciculum herbarum, quem collectum pridie adtingere non audebat, obiecit: sed bestia quae uirulenta erant ore discutiens, quae innoxia nouerat eligebat. ita uir sanctus eius exemplo quid edere, quid respuere deberet edoctus, et periculum famis euasit et herbarum uenena uitauit.
- 1.16.4.1
sed longum est, de omnibus, qui eremum incolunt, conperta nobis uel audita memorare. annum integrum et septem fere menses intra solitudinem constitutus exegi, magis uirtutis admirator alienae, quam quod ipse tam arduum adque difficile potuerim temptare propositum: saepius tamen cum sene illo, qui puteum et bouem habebat, habitaui.
- 1.17.1.1
Duo beati Antoni monasteria adii, quae hodieque ab eius discipulis incoluntur. ad eum etiam locum, in quo beatissimus Paulus primus eremita est diuersatus, accessi.
Next → — showing 1–100 of 408
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0270.stoa003.opp-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.