Vita Sancti Martini
- 14.6.1
ita regressus ad uicum, inspectantibus gentilium turbis et quiescentibus , dum profanam aedem usque ad fundamenta dirueret, aras omnes adque simulacra redegit in puluerem.
- 14.7.1
quo uiso rustici, cum se intellegerent diuino nutu obstupefactos adque perterritos, ne episcopo repugnarent, omnes fere Iesum Dominum crediderunt, clamantes palam et confitentes, Deum Martini colendum, idola autem neclegenda, quae nec sibi nec aliis adesse possent.
- 15.1.1
Quid etiam in pago Aeduorum gestum sit, referam. ubi dum templum itidem euerteret, furens gentilium rusticorum in eum inruit multitudo. cumque unus audacior ceteris stricto eum gladio peteret, reiecto pallio nudam ceruicem percussuro praebuit.
- 15.2.1
nec cunctatus ferire gentilis, sed cum dexteram altius extulisset, resupinus ruit, consternatusque diuino metu ueniam precabatur.
- 15.3.1
nec dissimile huic fuit illud. cum eum idola destruentem cultro quidam ferire uoluisset, in ipso ictu ferrum ei de manibus excussum non conparuit.
- 15.4.1
plerumque autem contra dicentibus sibi rusticis, ne eorum fana destrueret, ita praedicatione sancta gentiles animos mitigabat, ut luce eis ueritatis ostensa ipsi sua templa subuerterent.
- 16.1.1
Curationum uero tam potens in eo gratia erat, ut nullus fere ad eum aegrotus accesserit, qui non continuo receperit sanitatem: quod uel ex consequenti liquebit exemplo.
- 16.2.1
Treueris puella quaedam dira paralysis aegritudine tenebatur, [ita] ut iam per mul-, tum tempus nullo ad humanos usus corporis officio fungeretur: omni ex parte praemortua uix tenui spiritu palpitabat.
- 16.3.1
tristes ad . solam funeris expectationem adstabant propinqui, cum subito ad ciuitatem illam Martinum uenisse nuntiatur. quod ubi puellae pater conperit, cucurrit exanimis pro filia rogaturus.
- 16.4.1
et forte Martinus iam ecclesiam fuerat ingressus. ibi inspectante populo multisque aliis praesentibus episcopis, eiulans senex genua eius amplectitur dicens: filia mea moritur misero genere languoris, et quod ipsa est morte crudelius, solo spiritu uiuit, iam carne praemortua. rogo ut eam adeas adque benedicas: confido enim quod per te reddenda sit sanitati.
- 16.5.1
qua ille uoce confusus obstipuit et refugit dicens, hoc suae non esse uirtutis: senem errare iudicio, non esse se dignum, per quem Dominus signum uirtutis ostenderet. perstare uehementius flens pater et orare ut exanimem uisitaret:
- 16.6.1
postremo a circumstantibus episcopis ire conpulsus descendit ad domum puellae. ingens turba pro foribus expectabat, ;
- 16.7.1
quidnam Dei seruus esset facturus. ac primum quae erant illius familiaria in istius modi rebus arma, solo prostratus orauit. deinde aegram intuens dari sibi oleum postulat: quod cum benedixisset, in os puellae uim sancti liquoris infundit, statimque uox reddita est.
- 16.8.1
tunc paulatim singula contactu eius coeperunt membra , donec firmatis gressibus populo teste surrexit.
- 17.1.1
Eodem tempore Taetradii cuiusdam proconsularis uiri seruus daemonio correptus dolendo exitu cruciabatur. rogatus ergo Martinus, ut ei manum inponeret, deduci eum ad se iubet: sed nequam spiritus nullo proferri modo de cellula, in qua erat, potuit: ita in aduenientes rabidis dentibus saeuiebat.
- 17.2.1
tum Taetradius ad genua beati uiri aduoluitur, orans ut ad domum, in qua habebatur, ipse descenderet. tum uero Martinus negare se profani et gentilis domum adire posse:
- 17.3.1
nam Taetradius eo tempore adhuc gentilitatis errore implicitus tenebatur. spondet ergo se, si de puero daemon fuisset exactus, Christianum fore.
- 17.4.1
ita Martinus inposita manu puero inmundum ab eo spiritum eiecit. quo uiso Taetradius Dominum Iesum credidit: statimque catechumenus factus nec multo post baptizatus est, semperque Martinum salutis suae auctorem miro coluit affectu.
- 17.5.1
Per idem tempus in eodem oppido ingressus patris familias cuiusdam domum, in limine ipso restitit dicens, horribile in atrio domus daemonium se uidere. cui cum ut discederet imperaret et patrem familias, qui in interiore parte aedium morabatur, arripuisset, saeuire dentibus miser coepit, et obuios quosque laniare. commota domus, familia turbata, populus in fugam uersus: Martinus se furenti obiecit, ac primum stare ei imperat.
- 17.6.1
sed cum dentibus fremeret hiantique ore morsum minaretur, digitos ei Martinus in os intulit: si habes, inquit, aliquid potestatis, hos deuora.
- 17.7.1
tum uero, ac si candens ferrum faucibus accepisset, longe reductis dentibus digitos beati uiri uitabat attingere: et cum fugere de obsesso corpore poenis et cruciatibus cogeretur nec tamen exire ei per os liceret, foeda relinquens uestigia fluxu uentris egestus est.
- 18.1.1
Interea cum de motu adque impetu barbarorum subita ciuitatem fama turbasset, daemoniacum ad se exhiberi iubet: imperat ut, an uerus esset hic nuntius, fateretur.
- 18.2.1
tum confessus est decem daemonas secum fuisse, qui rumorem hunc per populum dispersissent, ut hoc saltim metu ex illo Martinus oppido fugaretur: barbaros nihil minus quam de irruptione cogitare. ita cum haec inmundus spiritus in media ecclesia fateretur, metu et turbatione praesenti ciuitas liberata est.
- 18.3.1
Apud Parisios uero, dum portam ciuitatis illius magnis secum turbis euntibus introiret, leprosum miserabili facie horrentibus cunctis osculatus est adque benedixit, statimque omni malo emundatus.
- 18.4.1
postero die ad ecclesiam ueniens nitenti cute gratias pro sanitate, quam receperat, agebat. nec praetereundum est, quod fimbriae uestimento eius cilicioque detractae crebras super infirmantibus egere uirtutes.
- 18.5.1
nam digitis inligatae aut collo inditae saepe ab aegrotantibus morbos fugauerunt.\'
- 19.1.1
Arborius autem, uir praefectorius, sancti admodum et fidelis ingenii, cum filia eius grauissimis quartanae febribus ureretur, epistulam Martini, quae casu ad eum delata fuerat, pectori puellae in ipso accessu ardoris inseruit, statimque fugata febris est.
- 19.2.1
quae res apud Arborium in tantum ualuit, ut statim puellam Deo uouerit et perpetuae uirginitati dicarit: profectusque ad Martinum puellam ei, praesens uirtutum eius testimonium, quae per absentem licet curata esset, obtulit, neque ab alio eam quam a Martino habitu uirginitatis inposito passus est consecrari.
- 19.3.1
Paulinus magni uir postmodum futurus exempli, cum oculum grauiter dolere coepisset et iam pupillam eius crassior nubes superducta texisset, oculum ei Martinus penicillo contigit pristinamque ei sanitatem sublato omni dolore restituit.
- 19.4.1
ipse autem cum casu quodam esset de cenaculo deuolutus et per confragosos scalae gradus decidens multis uulneribus esset adfectus, cum exanimis iaceret in cellula et inmodicis doloribus cruciaretur, nocte ei angelus uisus est eluere uulnera et salubri unguedine contusi corporis superlinire liuores: adque ita postero die restitutus est sanitati, ut nihil umquam pertulisse incommodi putaretur.
- 19.5.1
sed longum est ire per singula: sufficiant haec uel pauca de plurimis, satisque sit, nos et in excellentibus non subtrahere ueritatem et in multis uitare fastidium.
- 20.1.1
Adque ut minora tantis inseram — quamuis, ut est nostrorum aetas temporum, quibus iam deprauata omnia adque corrupta sunt, paene praecipuum sit, adulationi regiae sacerdotalem non cessisse constantiam —, cum ad imperatorem Maximum, ferocis ingenii uirum et bellorum ciuilium uictoria elatum, plures ex diuersis orbis partibus episcopi conuenissent et foeda circa principem omnium adulatio notaretur seque degenere inconstantia regiae clientelae sacerdotalis dignitas subdidisset, in solo Martino apostolica auctoritas permanebat.
- 20.2.1
nam et si pro aliquibus regi supplicandum fuit, imperauit potius quam rogauit, et a conuiuio eius frequenter rogatus abstinuit, dicens se mensae eius participem esse non posse, qui imperatores unum regno, alterum uita expulisset.
- 20.3.1
postremo, cum Maximus se non sponte sumpsisse imperium adfirmaret, sed inpositam sibi a militibus diuino nutu regni necessitatem armis defendisse, et non alienam ab eo Dei uoluntatem uideri, penes quem tam incredibili euentu uictoria fuisset, nullumque ex aduersariis nisi in acie occubuisse, tandem uictus uel ratione uel precibus ad conuiuium uenit, mirum in modum gaudente rege, quod id impetrasset.
- 20.4.1
conuiuae autem aderant, uelut ad diem festum euocati, summi adque inlustres uiri, praefectus idemque consul Euodius, uir quo nihil umquam iustius fuit, comites duo summa potestate praediti, frater regis et patruus: medius inter hos Martini presbyter accubuerat, ipse autem in sellula iuxta regem posita consederat.
- 20.5.1
ad medium fere conuiuium, ut moris est, pateram regi minister obtulit. ille sancto admodum episcopo potius dari iubet, expectans adque ambiens, ut ab illius dextera poculum sumeret.
- 20.6.1
sed Martinus ubi ebibit, pateram presbytero suo tradidit, nullum scilicet existimans digniorem, qui post se prior biberet, nec integrum sibi fore, si aut regem ipsum aut eos, qui a rege erant proximi, presbytero praetulisset.
- 20.7.1
quod factum imperator omnesque qui tunc aderant ita admirati sunt, ut hoc ipsum eis, in quo contempti fuerant, placeret. celeberrimumque per omne palatium fuit, fecisse Martinum in regis prandio, quod in infimorum iudicum conuiuiis nemo episcoporum fecisset.
- 20.8.1
eidemque Maximo longe ante praedixit futurum ut, si ad Italiam pergeret, quo ire cupiebat, bellum Valentiniano imperatori inferens, sciret se primo quidem impetu futurum esse uictorem, sed paruo post tempore esse periturum.
- 20.9.1
quod quidem ita uidimus. nam primo aduentu eius Valentinianus in fugam uersus est: deinde post annum fere resumptis uiribus captum intra Aquileiae muros Maximum interfecit.
- 21.1.1
Constat autem etiam angelos ab eo plerumque uisos, ita ut conserto apud eum inuicem sermone loquerentur: diabolum uero ita conspicabilem et subiectum oculis habebat, ut siue se in propria substantia contineret, siue in diuersas figuras spiritalis nequitiae transtulisset, qualibet ab eo sub imagine uideretur.
- 21.2.1
quod cum diabolus sciret se effugere non posse, conuiciis eum frequenter urguebat, quia fallere non posset insidiis. quodam autem tempore cornu bouis cruentum in manu tenens cum ingenti fremitu cellulam eius inrupit, cruentamque ostendens dexteram et admisso recens scelere gaudens 'ubi est\' inquit, (Martine, uirtus tua? unum de tuis modo interfeci.
- 21.3.1
tunc ille conuocatis fratribus refert quid diabolus indicasset: sollicitos ire praecipit per cellulas singulorum, quisnam hoc casu adfectus fuisset. neminem quidem deesse de monachis, sed unum rusticum mercede conductum, ut uehiculo ligna deferret, isse ad siluam nuntiant. iubet igitur aliquos ire ei obuiam:
- 21.4.1
ita haut longe a monasterio iam paene exanimis inuenitur. extremum tamen spiritum trahens indicat fratribus causam mortis et uulneris: iunctis scilicet bubus dum dissoluta. artius lora constringit, bouem sibi excusso capite inter inguina cornu adegisse. nec multo post uitam reddidit. uideris, quo iudicio Domini diabolo data fuerit haec potestas.
- 21.5.1
in Martino illud mirabile erat, quod non solum hoc, quod supra rettulimus, sed multa istius modi, si quotiens accidissent, longe antea praeuidebat aut sibi nuntiata fratribus indicabat.
- 22.1.1
Frequenter autem diabolus, dum mille nocendi artibus sanctum uirum conabatur inludere, uisibilem se ei formis diuersissimis ingerebat. nam interdum in Iouis personam, plerumque Mercuri, saepe etiam se Veneris ac Mineruae transfiguratum uultibus offerebat: aduersus quem semper interritus signo se crucis et orationis auxilio protegebat.
- 22.2.1
audiebantur plerumque conuicia, quibus illum turba daemonum proteruis uocibus increpabat: sed omnia falsa et uana cognoscens non mouebatur obiectis.
- 22.3.1
testabantur etiam aliqui ex fratribus, audisse se daemonem proteruis Martinum uocibus increpantem, cur intra monasterium aliquos ex fratribus, qui olim baptismum diuersis erroribus perdidissent, conuersos postea recepisset, exponentem crimina singulorum:
- 22.4.1
Martinum diabolo repugnantem respondisse constanter, antiqua delicta melioris uitae conuersatione purgari, et per misericordiam Domini absoluendos esse peccatis, qui peccare desierint. contra dicente diabolo, non pertinere ad ueniam criminosos, et semel lapsis nullam a Domino praestari posse clementiam, tunc in hanc uocem fertur exclamasse Martinus:
- 22.5.1
si tu ipse, miserabilis , ab hominum insectatione desisteres et te factorum tuorum uel hoc tempore, cum dies iudicii in proximo est, paeniteret, ego tibi uere confisus in Domino Jesu Christo misericordiam pollicerer. o quam sancta de Domini pietate praesumptio, in qua etsi auctoritatem praestare non potuit, ostendit affectum.
- 22.6.1
et quia de diabolo eiusdemque artibus sermo exortus est, non ab re uidetur, licet extrinsecus, referre quod gestum est, quia et quaedam in eo Martini uirtutum portio est et res digna miraculo recte memoriae mandabitur, in exemplum cauendi, si quid deinceps uspiam tale contigerit.
- 23.1.1
Clarus quidam, adulescens nobilissimus, mox presbyter, nunc felici beatus excessu, cum relictis omnibus se ad Martinum contulisset, breui tempore ad summum fidei uirtutumque omnium culmen enituit.
- 23.2.1
itaque cum haut longe sibi ab episcopi monasterio tabernaculum constituisset multique apud eum fratres commorarentur, iuuenis quidam ad eum Anatolius nomine, sub professione monachi omnem humilitatem adque innocentiam mentitus, accessit habitauitque aliquamdiu in commune cum ceteris.
- 23.3.1
dein procedente tempore angelos apud se loqui solere dicebat. cum fidem nullus adhiberet, signis quibusdam plerosque ad creden dum coartabat. postremo eo usque processit, ut inter se ac Deum nuntios discurrere praedicaret, iamque se unum ex profetis haberi uolebat. Clarus tamen nequaquam ad credendum cogi poterat.
- 23.4.1
ille ei iram Domini et praesentes plagas, cur sancto non crederet, comminari.
- 23.5.1
postremum in hanc uocem erupisse fertur: ecce hac nocte uestem mihi candidam Dominus de caelo dabit, qua indutus in medio uestrum diuersabor: idque uobis signum erit, in me Dei esse uirtutem, qui Dei ueste donatus sim.
- 23.6.1
tum uero grandis omnium ad hanc professionem expectatio. itaque ad mediam fere noctem fremitu terram insultantium commoueri omne monasterium loco uisum est: cellulam autem, qua idem adulescens continebatur, crebris cerneres micare luminibus, fremitusque in ea discurrentium et murmur quoddam multarum uocum audiebatur.
- 23.7.1
dein facto silentio egressus unum de fratribus [Sabatium nomine] ad se uocat tunicamque ei, qua erat indutus, ostendit.
- 23.8.1
obstupefactus ille conuocat ceteros, ipse etiam Clarus adcurrit, adhibitoque lumine uestem omnes diligenter inspiciunt. erat autem summa mollitie, candore eximio, micanti purpura, nec tamen, cuius esset generis aut uelleris, poterat agnosci: curiosis tamen oculis aut digitis adtrectata non aliud quam uestis uidebatur. interea Clarus fratres admonet orationi insistere, ut manifestius eis Dominus quidnam id esset ostenderet.
- 23.9.1
itaque reliquum noctis hymnis psalmisque consumitur. ubi inluxit dies, adprehensum dextera ad Martinum trahere uolebat, bene conscius inludi illum diaboli arte non posse.
- 23.10.1
tum uero reniti ac reclamare miser coepit, interdictumque sibi esse dicebat, ne se Martino ostenderet. cumque inuitum ire conpellerent, inter trahentium manus uestis euanuit.
- 23.11.1
unde quis dubitet hanc etiam Martini fuisse uirtutem, ut fantasiam suam diabolus, cum erat Martini oculis ingerenda, dissimulare diutius aut tegere non posset.
- 24.1.1
Animaduersum est tamen, eodem fere tempore fuisse in Hispania iuuenem, qui cum sibi multis signis auctoritatem parauisset, eo usque elatus est, ut se Heliam profiteretur.
- 24.2.1
quod cum plerique temere credidissent, addidit ut se Christum esse diceret: in quo etiam adeo inlusit, ut eum quidam episcopus Rufus nomine ut Deum adoraret: propter quod eum postea ab episcopatu deiectum uidimus.
- 24.3.1
plerique etiam ex fratribus nobis rettulerunt, eodem tempore in Oriente quendam extitisse, qui se Iohannen esse iactitauerit. ex quo conicere possumus, istius modi pseudoprofetis existentibus, Antichristi aduentum imminere, qui iam in istis mysterium iniquitatis operatur.
- 24.4.1
Non praetereundum autem uidetur, quanta Martinum sub isdem diebus diabolus arte temptauerit. quodam enim die praemissa prece et circumiectus ipse luce purpurea, quo facilius claritate adsumpti fulgoris inluderet, ueste etiam regia indutus, diademate ex gemmis auroque redimitus, calceis auro inlitis, sereno ore, laeta facie, ut nihil minus quam diabolus putaretur, oranti in cellula adstitit.
- 24.5.1
cumque Martinus primo aspectu eius fuisset hebetatus, diu multum silentium ambo tenuerunt. tum prior diabolus: \'agnosce\' inquit, (Martine, quem cernis: Christus ego sum: descensurus ad terram prius me manifestare tibi uolui\\
- 24.6.1
ad haec cum Martinus taceret nec quidquam responsi referret, iterare ausus est diabolus professionis audaciam: \'Martine, quid dubitas credere, cum uideas?
- 24.7.1
Christus ego sum\\ tum ille, reuelante sibi spiritu, ut intellegeret diabolum esse, non Dominum, non se' inquit cIesus Dominus purpuratum nec diademate renidentem uenturum esse praedixit: ego Christum nisi in eo habitu formaque, qua passus est, nisi crucis stigmata praeferentem uenisse non credam .
- 24.8.1
ad hanc ille uocem statim ut fumus euanuit et cellulam tanto foetore conpleuit, ut indubia indicia relinqueret diabolum se fuisse. hoc itaque gestum, ut supra rettuli, ex ipsius Martini ore cognoui, ne quis forte existimet fabulosum.
- 25.1.1
Nam cum olim audita fide eius, uita adque uirtute desiderio illius aestuaremus, gratam nobis ad eum uidendum suscepimus peregrinationem: simul quia iam ardebat animus uitam illius scribere, partim ab ipso, in quantum ille interrogari potuit, sciscitati sumus, partim ab his, qui interfuerant uel sciebant, cognouimus.
- 25.2.1
quo quidem tempore credi non potest, qua me humilitate, qua benignitate susceperit, congratulatus plurimum et gauisus in Domino, quod tanti esset habitus a nobis, quem peregrinatione suscepta expeteremus.
- 25.3.1
miserum me — paene non audeo confiteri — cum me sancto conuiuio suo dignatus esset adhibere, aquam manibus nostris ipse obtulit, ad uesperum autem pedes ipse nobis abluit. nec reniti aut Contra ire constantia fuit: ita auctoritate illius oppressus sum, ut nefas putarem, si non adquieuissem.
- 25.4.1
sermo autem illius non alius apud nos fuit, quam mundi inlecebras et saeculi onera relinquenda, ut Dominum Iesum liberi expeditique sequeremur: praestantissimumque nobis praesentium temporum inlustris uiri Paulini, cuius supra fecimus mentionem, exemplum ingerebat, qui summis opibus abiectis Christum secutus solus paene his temporibus euangelica praecepta conplesset: illum nobis sequendum, illum clamabat imitandum:
- 25.5.1
beatumque esse praesens saeculum tantae fidei uirtutisque documento, cum secundum sententiam Domini diues et possidens multa uendendo omnia et dando pauperibus, quod erat factu inpossibile, possibile fecisset exemplo.
- 25.6.1
iam uero in uerbis et confabulatione eius quanta grauitas, quanta dignitas erat! quam acer, quam efficax erat, quam in absoluendis scripturarum quaestionibus promptus et facilis!
- 25.7.1
et quia multos ad hanc partem incredulos scio, quippe quos uiderim me ipso etiam referente non credere, Iesum testor spemque communem me ex nullius umquam ore tantum scientiae, tantum [ingenii] boni et tam puri sermonis audisse. quamquam in Martini uirtutibus quantula est ista laudatio!
- 25.8.1
nisi quod mirum est homini inlitterato ne hanc quidem gratiam defuisse.
- 26.1.1
Sed iam finem liber postulat, sermo claudendus est, non quod omnia, quae de Martino fuerint dicenda, defecerint, sed quia nos, ut inertes poetae, extremo in opere neclegentes, uicti materiae mole succumbimus.
- 26.2.1
nam etsi facta illius explicari uerbis utcumque potuerunt, interiorem uitam illius et conuersationem cotidianam et animum caelo semper intentum nulla umquam — uere profiteor — nulla explicabit oratio. illam scilicet perseuerantiam et temperamentum in abstinentia et in ieiuniis, potentiam in uigiliis et orationibus, noctesque ab eo perinde ac dies actas nullumque uacuum ab opere Dei tempus, quo uel otio indulserit uel negotio, sed ne cibo quidem aut somno, nisi quan-
- 26.3.1
tum naturae necessitas cogebat, uere fatebor, non si ipse, ut aiunt, ab inferis Homerus emergeret, posset exponere: adeo omnia maiora in Martino sunt, quam ut uerbis concipi queant. numquam hora ulla momentumque praeteriit, quo non aut orationi incumberet aut insisteret lectioni, quamquam etiam inter legendum aut si quid aliud forte agebat, numquam animum ab oratione laxabat.
- 26.4.1
nimirum ut fabris ferrariis moris est, qui inter operandum pro quodam laboris leuamine incudem suam feriunt, ita Martinus etiam, dum aliud agere uideretur, semper orabat.
- 26.5.1
o uere uir beatus, in quo dolus non fuit: neminem iudicans, neminem damnans, nulli malum pro malo reddens. tantam quippe aduersum omnes iniurias patientiam adsumpserat, ut, cum esset summus sacerdos, inpune etiam ab infimis clericis laederetur, nec propter id eos aut loco umquam amouerit aut a sua, quantum in ipso fuit, caritate reppulerit.
- 27.1.1
Nemo umquam illum uidit iratum, nemo commotum, nemo maerentem, nemo ridentem: unus idemque fuit semper, caelestem quodammodo laetitiam uultu praeferens extra naturam hominis uidebatur.
- 27.2.1
numquam in illius ore nisi Christus, numquam in illius corde nisi pietas, nisi pax, nisi misericordia inerat. plerumque etiam pro eorum, qui illius obtrectatores uidebantur, solebat flere peccatis, qui remotum et quietum uenenatis linguis et uipereo ore carpebant.
- 27.3.1
et uere nonnullos experti sumus inuidos uirtutis uitaeque eius, qui in illo oderant, quod in se non uidebant et quod imitari non ualebant. adque, o nefas dolendum et ingemescendum, non alii fere insectatores eius, licet pauci admodum, non alii tamen quam episcopi ferebantur.
- 27.4.1
nec uero quemquam nominari necesse est, licet nosmet ipsos plerique circumlatrent: sufficiet ut, si qui ex his haec legerit et agnouerit, erubescat. nam si irascitur, de se dictum fatebitur, cum fortasse nos de aliis senserimus.
- 27.5.1
non refugimus autem, ut, si qui eius modi sunt, nos quoque cum tali uiro oderint.
- 27.6.1
illud facile confido, omnibus sanctis opusculum istud gratum fore. de cetero si qui haec infideliter legerit, ipse peccabit.
- 27.7.1
ego mihi conscius sum me, rerum fide et amore Christi inpulsum ut scriberem, manifesta exposuisse, uera dixisse: paratumque, ut spero, habebit a Deo praemium, non quicumque legerit, sed quicumque crediderit.
← Previous — showing 101–190 of 190
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0270.stoa002.opp-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.