Vita Sancti Martini
- pr.1.1
Seuerus Desiderio fratri karissimo. Ego quidem, frater unanimis, libellum quem de uita sancti Martini scripseram, scheda sua premere et intra domesticos parietes cohibere decreueram, quia, ut sum natura infirmissimus, iudicia humana uitabam, ne, quod fore arbitror, sermo incultior legentibus displiceret omniumque reprehensionis dignissimus iudicarer, qui materiem disertis merito scriptoribus reseruandam inpudens occupassem: sed petenti tibi saepius negare non potui. quid enim esset, quod non amori tuo uel cum detrimento mei pudoris inpenderem?
- pr.2.1
uerumtamen ea tibi fiducia libellum edidi, qua nulli a te. prodendum reor, quia id spopondisti. sed uereor, ne tu ei ianua sis futurus, et emissus semel reuocari non queat.
- pr.3.1
quod si acciderit et ab aliquibus eum legi uideris, bona uenia id a lectoribus postulabis, ut res potius quam uerba perpendant et aequo animo ferant, si aures eorum uitiosus forsitan sermo perculerit, quia regnum Dei non m eloquentia, sed m fide constat.
- pr.4.1
meminerint etiam, salutem saeculo non ab oratoribus, cum utique, si utile fuisset, id quoque Dominus praestare potuisset, sed a piscatoribus praedicatam esse.
- pr.5.1
ego enim, cum primum animum ad scribendum appuli, quia nefas putarem tanti uiri latere uirtutes, apud me ipse decidi, ut soloecismis non erubescerem: quia nec magnam istarum umquam rerum scientiam contigissem, et si quid ex his studiis olim fortasse libassem, totum id desuetudine tanti temporis perdidissem.
- pr.6.1
sed tamen ne nos maneat tam molesta defensio, suppresso, si tibi uidetur, nomine libellus edatur. quod ut fieri ualeat, titulum frontis erade, ut muta sit pagina et, quod sufficit, loquatur materiam, non loquatur auctorem.1
- 1.1.1
Plerique mortales studio et gloriae saeculari inaniter dediti exinde perennem, ut putabant, memoriam nominis sui quaesierunt, si uitas clarorum uirorum stilo inlustrassent.
- 1.2.1
quae res utique non perennem quidem, sed aliquantulum tamen conceptae spei fructum adferebat, quia et suam memoriam, licet incassum, propagabant, et propositis magnorum uirorum exemplis non parua aemulatio legentibus excitabatur. sed tamen nihil ad beatam illam aeternamque uitam (haec eorum cura pertinuit.
- 1.3.1
quid enim aut ipsis occasura cum saeculo scriptorum suorum gloria profuit? aut quid posteritas emolumenti tulit legendo Hectorem pugnantem aut Socraten philosophantem ? cum eos non solum imitari stultitia sit, sed non acerrime etiam inpugnare dementia: quippe qui humanam uitam praesentibus tantum actibus aestimantes spes suas fabulis, animas sepulcris dederint:
- 1.4.1
siquidem ad solam hominum memoriam se perpetuandos crediderunt, cum » hominis officium sit, perennem potius uitam quam perennem memoriam quaerere, non scribendo aut pugnando uel philosophando, sed pie sancte religioseque uiuendo.
- 1.5.1
qui quidem error humanus litteris traditus in tantum ualuit, ut multos plane aemulos uel inanis philosophiae uel stultae illius uirtutis inue--nerit.
- 1.6.1
unde facturus mihi operae pretium uideor, si uitam sanctissimi uiri, exemplo aliis mox futuram, perscripsero: quo utique ad ueram sapientiam et caelestem militiam diuinamque uirtutem legentes incitabuntur. in quo ita nostri quoque rationem commodi ducimus, ut non inanem ab hominibus memoriam, sed aeternum a Deo praemium exspectemus, quia etsi ipsi non ita uiximus, ut exemplo aliis esse possimus, dedimus tamen operam, ne is lateret qui esset imitandus.
- 1.7.1
igitur sancti Martini uitam scribere exordiar, ut se uel ante episcopatum uel in episcopatu gesserit, quamuis nequaquam ad omnia illius potuerim peruenire: adeo ea, in quibus ipse tantum sibi conscius fuit, nesciuntur, quia laudem ab hominibus non requirens, quantum in ipso fuit, omnes uirtutes suas latere uoluisset quamquam etiam ex his,
- 1.8.1
quae conperta nobis erant, plura omisimus, quia sufficere credidimus, si tantum excellentia notarentur: simul et legentibus consulendum fuit, ne quod his pareret copia congesta fastidium.
- 1.9.1
obsecro autem eos qui lecturi sunt, ut fidem dictis adhibeant, neque me quicquam nisi conpertum et probatum scripsisse arbitrentur: alioquin tacere quam falsa dicere maluissem.
- 2.1.1
Igitur Martinus Sabaria Pannoniarum oppido oriundus fuit, sed intra Italiam Ticini altus est, parentibus secundum saeculi dignitatem non infimis, gentilibus tamen.
- 2.2.1
pater eius miles primum, post tribunus militum fuit. ipse armatam militiam m adulescentia secutus inter scolares alas sub rege Constantio, deinde sub Iuliano Caesare militauit: non tamen sponte, quia a - primis fere annis diuinam potius seruitutem sacra inlustris pueri spirauit infantia.
- 2.3.1
nam cum esset annorum decem, inuitis parentibus ad ecclesiam confugit seque catechumenum fieri postulauit.
- 2.4.1
mox mirum in modum totus in Dei opere conuersus, cum esset annorum duodecim, eremum concupiuit, fecissetque uotis satis, si aetatis infirmitas non obstitisset. animus tamen aut circa monasteria aut circa ecclesiam semper intentus meditabatur adhuc in aetate puerili, quod postea deuotus inpleuit.
- 2.5.1
sed cum edictum esset a regibus, ut ueteranorum filii ad militiam scriberentur prodente patre, qui felicibus eius actibus inuidebat, cum esset annorum quindecim, captus et catenatus sacramentis militaribus inplicatus est, uno tantum seruo comite contentus, cui tamen uersa uice dominus seruiebat, adeo ut plerumque ei et calciamenta ipse detraheret et ipse detergeret, cibum una caperent, hic tamen saepius ministraret.
- 2.6.1
triennium fere ante baptismum in armis fuit, integer tamen ab iis uitiis, quibus illud hominum genus inplicari solet.
- 2.7.1
multa illius circa commilitones benignitas, mira caritas, patientia uero adque humilitas ultra humanum modum. nam frugalitatem in eo laudari non est necesse, qua ita usus est, ut iam illo tempore non miles, sed monachus putaretur. pro quibus rebus ita sibi omnes commilitones deuinxerat, ut eum miro adfectu uenerarentur.
- 2.8.1
necdum tamen regeneratus in Christo agebat quendam bonis operibus baptismi candidatum: adsistere scilicet laborantibus, opem ferre miseris, alere egentes, uestire nudos, nihil sibi ex militiae stipendiis praeter cotidianum uictum reseruare: iam tum euangelii non surdus auditor de crastino non cogitabat.
- 3.1.1
Quodam itaque tempore, cum iam nihil praeter arma et simplicem militiae uestem haberet, media hieme, quae solito asperior inhorruerat, adeo ut plerosque uis algoris extingueret, obuium habet in porta Ambianensium ciuitatis pauperem nudum: qui cum praetereuntes ut sui misererentur oraret omnesque miserum praeterirent, intellexit uir Deo plenus sibi illum, aliis misericordiam non praestantibus, reseruari. quid tamen ageret?
- 3.2.1
nihil praeter chlamydem, qua indutus erat, habebat: iam enim reliqua in opus simile consumpserat. arrepto itaque ferro, quo accinctus erat, mediam diuidit partemque eius pauperi tribuit, reliqua rursus induitur. interea de circumstantibus ridere nonnulli, quia deformis esse truncatus habitu uideretur: multi tamen, quibus erat mens sanior, altius gemere, quod nihil simile fecissent, cum utique plus habentes uestire pauperem sine sua nuditate potuissent.
- 3.3.1
nocte igitur insecuta, cum se sopori dedisset, uidit Christum chlamydis suae, qua pauperem texerat, parte uestitum. intueri diligentissime Dominum uestemque, quam dederat, iubetur agnoscere. mox ad angelorum circumstantium multitudinem audit Iesum clara uoce dicentem: Martinus adhuc catechumenus hac me ueste contexit.
- 3.4.1
uere memor Dominus dictorum suorum, qui ante praedixerat: quamdiu fecistis uni ex minimis istis, mihi fecistis, se in paupere professus est fuisse uestitum: et ad confirmandum tam boni operis testimonium in eodem se habitu, quem pauper acceperat, est dignatus ostendere.
- 3.5.1
1 quo uiso uir beatissimus non in gloriam est elatus humanam, sed bonitatem Dei in suo opere cognoscens, cum esset annorum duodeuiginti, ad baptismum conuolauit. nec tamen statim militiae renuntiauit, tribuni sui precibus euictus, cui contubernium familiare praestabat: etenim transacto tribunatus sui tempore renuntiaturum se saeculo pollicebatur. qua Martinus expectatione suspensus per biennium fere posteaquam est baptismum consecutus, solo licet nomine, militauit.
- 4.1.1
Interea inruentibus intra Gallias barbaris Iulianus Caesar coacto in unum exercitu apud Vangionum ciuitatem donatiuum coepit erogare militibus, et, ut est consuetudinis, singuli citabantur, donec ad Martinum uentum est.
- 4.2.1
tum uero oportunum tempus existimans, quo peteret missionem — neque enim integrum sibi fore arbitrabatur, si donatiuum non militaturus acciperet —, hactenus, inquit ad Caesarem, militaui tibi:
- 4.3.1
patere ut nunc militem Deo: donatiuum tuum pugnaturus accipiat, Christi ego miles sum: pugnare mihi non licet.
- 4.4.1
tum uero aduersus hanc uocem tyrannus infremuit dicens, eum metu pugnae, quae postero die erat futura, non religionis gratia detractare militiam.
- 4.5.1
at Martinus intrepidus, immo inlato sibi terrore constantior, si hoc, inquit, ignauiae adscribitur, non fidei, crastina die ante aciem inermis adstabo et in nomine Domini Iesu, signo crucis, non clipeo protectus aut galea, hostium cuneos penetrabo securus.
- 4.6.1
retrudi ergo in custodiam iubetur, facturus fidem dictis, ut inermis barbaris obiceretur.
- 4.7.1
postero die hostes legatos de pace miserunt, sua omnia seque dedentes. unde quis dubitet hanc uere beati uiri fuisse uictoriam, cui praestitum sit, ne inermis ad proelium mitteretur.
- 4.8.1
et quamuis pius Dominus seruare militem suum licet inter hostium gladios et tela potuisset, tamen ne uel aliorum mortibus sancti uiolarentur obtutus, exemit pugnae necessitatem.
- 4.9.1
neque enim aliam pro milite suo Christus debuit praestare uictoriam, quam ut subactis sine sanguine hostibus nemo moreretur.
- 5.1.1
Exinde relicta militia sanctum Hilarium Pictauae episcopum ciuitatis, cuius tunc in Dei rebus spectata et cognita fides habebatur, expetiit et aliquamdiu apud eum commoratus est.
- 5.2.1
temptauit autem idem Hilarius inposito diaconatus officio sibi eum artius inplicare et ministerio uincire diuino. sed cum saepissime restitisset, indignum se esse uociferans, intellexit uir altioris ingenii, . uno eum modo posse constringi, si id ei officii imponeret, in quo quidam locus iniuriae uideretur: itaque exorcistam eum esse praecepit. quam ille ordinationem, ne despexisse tamquam humiliorem uideretur, non repudiauit.
- 5.3.1
nec multo post admonitus per soporem, ut patriam parentesque, quos adhuc gentilitas detinebat, religiosa sollicitudine uisitaret, ex uoluntate sancti Hilari profectus est, multis ab eo obstrictus precibus et lacrimis ut rediret. maestus, ut ferunt , peregrinationem illam ingressus est, contestatus fratribus, multa se aduersa passurum: quod postea probauit euentus.
- 5.4.1
ac primum inter Alpes deuia secutus incidit in latrones. cumque unus securi eleuata in caput eius librasset ictum, ferientis dexteram sustinuit alter: uinctis tamen post tergum manibus uni adseruandus et spoliandus traditur. qui cum eum ad remotiora duxisset, percontari ab eo coepit, quisnam esset. respondit Christianum se esse.
- 5.5.1
quaerebat etiam ab eo an timeret. tum uero constantissime profitetur, numquam se tam fuisse securum, quia sciret misericordiam Domini maxime in temptationibus adfuturam: se magis illi dolere, qui Christi misericordia utpote latrocinia exercens esset indignus.
- 5.6.1
ingressusque euangelicam disputationem uerbum Dei latroni praedicabat. quid longius morer? latro credidit prosecutusque Martinum uiae reddidit, orans ut pro ae Dominum precaretur. idemque postea religiosam agens uitam uisus est, adeo ut haec, quae supra rettulimus, ex ipso audita dicantur.
- 6.1.1
Igitur Martinus inde progressus cum Mediolanum praeterisset, diabolus in itinere, humana specie adsumpta, se ei obuiam tulit, quo tenderet quaerens. cumque id a Martino responsi accepisset, se quo Dominus uocaret intendere, ait ad eum:
- 6.2.1
quocumque ieris uel quaecumque temptaueris, diabolus tibi aduersabitur. tunc ei prophetica uoce respondens, Dominus mihi, inquit, adiutorest: non timebo, quid faciat mihi homo. statimque de conspectu eius inimicus euanuit.
- 6.3.1
itaque ut animo ac mente conceperat, matrem a gentilitatis absoluit errore, patre in malis perseuerante: plures tamen suo saluauit exemplo.
- 6.4.1
Dehinc cum haeresis Arriana per totum orbem et maxime intra Illyricum pullulasset, cum aduersus perfidiam sacerdotum solus paene acerrime repugnaret multisque suppliciis esset adfectus—nam et publice uirgis caesus est et ad extremum de ciuitate exire conpulsus — Italiam repetens, cum intra Gallias quoque discessu sancti Hilari, quem ad exilium haereticorum uis coegerat, turbatam ecclesiam comperisset, Mediolani sibi monasterium statuit. ibi quoque eumAuxentius, auctor et princeps Arrianorum, grauissime insectatus est, multisque adfectum iniuriis de ciuitate exturbauit. cedendum itaque tempori arbitratus ad
- 6.5.1
insulam, cui Gallinaria nomen est, secessit comite quodam presbytero, magnarum uirtutum uiro. hic aliquamdiu radicibus uixit herbarum: quo tempore helleborum, uenenatum, ut ferunt, gramen, in cibum sumpsit.
- 6.6.1
sed cum uim ueneni in se grassantis uicina iam morte sensisset, imminens periculum oratione repulit statimque omnis dolor fugatus est.
- 6.7.1
nec multo post, cum sancto Hilario comperisset regis paenitentia potestatem indultam fuisse redeundi, Romae ei temptauit occurrere profectusque ad urbem est.
- 7.1.1
Cum iam Hilarius praeterisset, ita eum est uestigiis prosecutus: cumque ab eo gratissime fuisset susceptus, haut longe sibi ab oppido monasterium conlocauit, quo tempore se ei quidam catechumenus iunxit, cupiens sanctissimi uiri institui disciplinis: paucisque interpositis diebus languore correptus ui febrium laborabat.
- 7.2.1
ac tum Martinus forte discesserat: et cum per triduum defuisset, regressus exanime corpus inuenit: ita subita mors fuerat, ut absque baptismate humanis rebus excederet. corpus in medio positum tristi maerentium fratrum frequentabatur officio, cum Martinus flens et eiulans accurrit.
- 7.3.1
tum uero tota sanctum spiritum mente concipiens egredi cellulam, in qua corpus iacebat, ceteros iubet, ac foribus obseratis super exanimata defuncti fratris membra prosternitur. et cum aliquamdiu orationi incubuisset sen- . sissetque per spiritum Domini adesse uirtutem, erectus paululum et in defuncti ora defixus, orationis suae ac misericordiae Domini intrepidus expectabat euentum: uixque duarum fere horarum spatium intercesserat, uidet defunctum paulatim membris omnibus commoueri et laxatis in usum uidendi palpitare luminibus.
- 7.4.1
tum uero magna ad Dominum uoce conuersus gratias agens cellulam clamore conpleuerat: quo audito qui pro foribus adstiterant statim inruunt. mirum spectaculum, quod uidebant uiuere, quem mortuum reliquissent.
- 7.5.1
ita redditus uitae, statim baptismum consecutus plures postea uixit annos, primusque apud nos Martini uirtutum uel materia uel testimonium fuit.
- 7.6.1
idem tamen referre erat solitus, se corpore exutum ad tribunal iudicis ductum deputandumque obscuris locis et uulgaribus turbis tristem excepisse sententiam: tum per duos angelos iudici fuisse suggestum, hunc esse pro quo Martinus oraret: ita per eosdem angelos se iussum reduci, et Martino redditum uitaeque pristinae restitutum.
- 7.7.1
ab hoc primum tempore beati uiri nomen enituit, ut qui sanctus iam ab omnibus habebatur, potens etiam et uere apostolicus haberetur.
- 8.1.1
Nec multo post, dum agrum Lupicini cuiusdam honorati secundum saeculum uiri praeteriret, clamore et luctu turbae plangentis
- 8.2.1
excipitur, ad quam cum sollicitus adstitisset et quis esset hic fletus inquireret, indicatur unum ex familia seruulum laqueo sibi uitam extorsisse. quo cognito cellulam, in qua corpus iacebat, ingreditur, exclusisque omnibus turbis superstratus corpori aliquantisper orauit.
- 8.8.1
mox uiuescente uultu, marcescentibus oculis in ora illius defunctus erigitur: lentoque conamine enisus adsurgere, adprehensa beati uiri dextera in pedes constitit: adque ita cum eo usque ad uestibulum domus, turba omni inspectante, processit.
- 9.1.1
Sub idem fere tempus ad episcopatum Turonicae ecclesiae petebatur: sed cum erui monasterio suo non facile posset, Rusticius quidam, unus e ciuibus, uxoris languore simulato ad genua illius prouolutus ut egrederetur obtinuit.
- 9.2.1
ita dispositis iam in itinere ciuium turbis, sub quadam custodia ad ciuitatem usque deducitur. mirum in modum incredibilis multitudo non solum ex illo oppido, sed etiam ex uicinis urbibus ad suffragia ferenda conuenerat.
- 9.3.1
una omnium uoluntas, eadem uota eademque sententia, Martinum episcopatus esse dignissimum: felicem fore tali ecclesiam sacerdote. pauci tamen et nonnulli ex episcopis, qui ad constituendum antistitem fuerant euocati, impie repugnabant, dicentes scilicet, contemptibilem esse personam, indignum esse episcopatu hominem uultu despicabilem, ueste sordidum, crine deformem.
- 9.4.1
ita a populo sententiae sanioris haec illorum inrisa dementia est, qui inlustrem uirum dum uituperare cupiunt praedicabant. nec uero aliud his facere licuit, quam quod populus Domino uolente cogitabat. inter episcopos tamen qui adfuerant praecipue Defensor quidam dicitur restitisse: unde animaduersum est grauiter illum lectione prophetica tum notatum.
- 9.5.1
nam cum fortuito lector, cui legendi eo die officium erat, interclusus a populo defuisset, turbatis ministris, dum expectatur qui non aderat, unus e circumstantibus sumpto psalterio, quem primum uersum inuenit, arripuit.
- 9.6.1
psalmus autem hic erat: ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem propter inimicos tuos, ut destruas inimicum et defensorem. quo lecto clamor populi tollitur, pars diuersa confunditur.
- 9.7.1
adque ita habitum est, diuino nutu psalmum hunc lectum fuisse, ut testimonium operis sui Defensor audiret, qui ex ore infantium adque lactantium, in Martino Domini laude perfecta, et ostensus pariter et destructus esset inimicus.
- 10.1.1
Iam uero sumpto episcopatu qualem se quantumque praestiterit, non est nostrae facultatis euoluere. idem enim constantissime perseuerabat qui prius fuerat.
- 10.2.1
eadem in corde eius humilitas, eadem in uestitu eius uilitas erat: adque ita, plenus auctoritatis et gratiae, inplebat episcopi dignitatem, ut non tamen propositum monachi uirtutemque desereret.
- 10.3.1
aliquandiu ergo adhaerenti ad ecclesiam cellula usus est: dein cum inquietudinem se frequentantium ferre non posset, duobus fere extra ciuitatem milibus monasterium sibi statuit.
- 10.4.1
qui locus tam secretus et remotus erat, ut eremi solitudinem non desideraret. ex uno enim latere praecisa montis excelsi rupe ambiebatur, reliquam planitiem Liger fluuius reducto paululum sinu clauserat: una tantum eademque arta admodum uia adiri poterat. ipse ex lignis contextam cellulam habebat, multique ex fratribus in eundem modum:
- 10.5.1
plerique saxo superiecti montis cauato receptacula sibi fecerant. discipuli fere octoginta erant, qui ad exemplum beati magistri instituebantur.
- 10.6.1
nemo ibi quicquam proprium habebat, omnia in medium conferebantur. non emere aut uendere, ut plerisque monachis moris est, quicquam licebat, ars ibi exceptis scriptoribus nulla habebatur, cui tamen operi minor aetas deputabatur: maiores orationi uacabant.
- 10.7.1
rarus cuiquam extra cellulam suam egressus, nisi cum ad locum orationis conueniebant. cibum una omnes post horam ieiunii accipiebant. uinum nemo nouerat, nisi quem infirmitas coegisset.
- 10.8.1
plerique camelorum saetis uestiebantur: mollior ibi habitus pro crimine erat. quod eo magis sit mirum necesse est, quod multi inter eos nobiles habebantur, qui longe aliter educati ad hanc se humilitatem et patientiam coegerant: pluresque ex eis postea episcopos uidimus.
- 10.9.1
quae enim esset ciuitas aut ecclesia, quae non sibi de Martini monasterio cuperet sacerdotem?
- 11.1.1
Sed ut reliquas uirtutes eius, quas in episcopatu egit, adgrediar, erat haut longe ab oppido proximus monasterio locus, quem falsa hominum opinio, uelut consepultis ibi martyribus, sacrauerat:
- 11.2.1
nam et altare ibi a superioribus episcopis constitutum habebatur. sed Martinus non temere adhibens incertis fidem, ab his, qui maiores natu erant, presbyteris uel clericis flagitabat nomen sibi martyris, tempus passionis ostendi: grandi se scrupulo permoueri, quod nihil certi constans sibi maiorum memoria tradidisset.
- 11.3.1
cum aliquandiu ergo a loco illo se abstinuisset, nec derogans religioni, quia incertus erat, nec auctoritatem suam uulgo adcommodans, ne superstitio conualesceret, quodam die paucis secum adhibitis fratribus ad locum pergit.
- 11.4.1
dehinc super sepulchrum ipsum adstans orauit ad Dominum, ut quis esset uel cuius meriti esset sepultus ostenderet. tum conuersus ad laeuam uidet prope adsistere umbram sordidam, trucem: imperat nomen meritumque loqueretur. nomen edicit, de crimine confitetur: latronem se fuisse, ob scelera percussum, uulgi errore celebratum: sibi nihil cum martyribus esse commune, cum illos gloria, se poena retineret.
- 11.5.1
mirum in modum uocem loquentis qui aderant audiebant, personam tamen non uidebant. tum Martinus quid uidisset exposuit iussitque ex eo loco altare, quod ibi fuerat, submoueri, adque ita populum superstitionis illius absoluit errore.
- 12.1.1
Accidit autem insequenti tempore, dum iter ageret, ut gentilis cuiusdam corpus, quod ad sepulchrum cum superstitioso funere deferebatur, obuium haberet: conspicatusque eminus uenientium turbam, quidnam id esset ignarus, paululum stetit: nam fere quingentorum passuum interuallum erat, ut difficile fuerit dinoscere quid uideret.
- 12.2.1
tamen quia rusticam manum cerneret et agente uento lintea corpori superiecta uolitarent, profanos sacrificiorum ritus agi credidit: quia esset haec Gallorum rusticis consuetudo, simulacra daemonum candido tecta uelamine misera per agros suos circumferre dementia.
- 12.3.1
leuato ergo in aduersos signo crucis imperat turbae non moueri loco onusque deponere. hic uero mirum in modum uideres miseros primum uelut saxa riguisse.
- 12.4.1
dein, cum promouere se summo conamine niterentur, ultra accedere non ualentes ridiculam in uertiginem rotabantur, donec uicti corporis onus ponunt: attoniti et semet inuicem aspicientes, quidnam sibi accidisset, taciti cogitabant.
- 12.5.1
sed cum beatus uir conperisset exequiarum esse illam frequentiam, non sacrorum, eleuata rursum manu dat eis abeundi et tollendi corporis potestatem. ita eos et cum uoluit, stare conpulit, et cum libuit, abire permisit.
- 13.1.1
Item, cum in uico quodam templum antiquissimum diruisset et arborem pinum, quae fano erat proxima, esset adgressus excidere, tum uero antistes loci illius ceteraque gentilium turba coepit obsistere.
- 13.2.1
et cum idem illi, dum templum euertitur, imperante Domino quieuissent, succidi arborem non patiebantur. ille eos sedulo commonere, nihil esse religionis in stipite: Deum potius, cui seruiret ipse, sequerentur: arborem illam succidi oportere, quia esset daemoni dedicata.
- 13.3.1
tum unus ex illis qui erat audacior ceteris: si habes, inquit, aliquam de Deo tuo, quem dicis te colere, fiduciam, nosmet ipsi succidemus hanc arborem, tu ruentem excipe: et si tecum est tuus, ut dicis, Dominus, euades.
- 13.4.1
tum ille intrepide confisus in Domino facturum se pollicetur. hic uero ad istius modi condicionem omnis illa gentilium turba consensit, facilemque arboris suae habuere iacturam, si inimicum sacrorum suorum casu illius obruissent.
- 13.5.1
itaque cum unam in partem pinus illa esset adclinis, ut non esset dubium, quam in partem succisa corrueret, eo loci uinctus statuitur pro arbitrio rusticorum, quo arborem esse casuram nemo dubitabat.
- 13.6.1
succidere igitur ipsi suam pinum cum ingenti gaudio laetitiaque coeperunt. aderat eminus turba mirantium. iamque paulatim nutare pinus et ruinam suam casura minitari.
- 13.7.1
pallebant eminus monachi et periculo iam propiore conterriti spem omnem fidemque perdiderant, solam Martini mortem expectantes.
- 13.8.1
at ille confisus in Domino intrepidus opperiens, cum iam fragorem sui pinus concidens edidisset , iam cadenti, iam super se ruenti, eleuata obuiam manu, signum salutis opponit. tum uero — uelut turbinis modo retro actam putares — diuersam in partem ruit, adeo ut rusticos, qui tuto in loco steterant, paene prostrauerit.
- 13.9.1
tum uero in caelum clamore sublato gentiles stupere miraculo, monachi flere prae gaudio, Christi nomen in commune ab omnibus praedicari: satisque constitit eo die salutem illi uenisse regioni. nam nemo fere ex inmani illa multitudine gentilium fuit, qui non impositione manus desiderata Dominum Iesum, relicto . impietatis errore, crediderit. et uere ante Martinum pauci admodum, immo paene nulli in illis regionibus Christi nomen receperant: quod adeo uirtutibus illius exemploque conualuit, ut iam ibi nullus locus sit, qui non aut ecclesiis frequentissimis aut monasteriis sit repletus. nam ubi fana destruxerat, statim ibi aut ecclesias aut monasteria construebat.
- 14.1.1
Nec minorem sub idem fere tempus eodem in opere uirtutem edidit. nam cum in uico quodam fano antiquissimo et celeberrimo ignem inmisisset, in proximam, immo adhaerentem domum agente uento flammarum globi ferebantur.
- 14.2.1
quod ubi Martinus aduertit., rapido cursu tectum domus scandit, obuium se aduenientibus flammis inferens. tum uero mirum in modum cerneres contra uim uenti ignem retorqueri, ut compugnantium inter se elementorum quidam conflictus uideretur. ita uirtute Martini ibi tantum ignis est operatus, ubi iussus est.
- 14.3.1
In uico autem, cui Leprosum nomen est, cum itidem templum opulentissimum superstitione religionis uoluisset euertere, restitit ei multitudo gentilium, adeo ut non absque iniuria sit repulsus.
- 14.4.1
itaque secessit ad proxima loca, ibique per triduum cilicio tectus et cinere, ieiunans semper adque orans, precabatur ad Dominum, ut, quia templum illud euertere humana manus non potuisset, uirtus illud diuina dirueret.
- 14.5.1
tum subito ei duo angeli hastati adque scutati instar militiae caelestis se obtulerunt, dicentes missos se a Domino, ut rusticam multitudinem fugarent praesidiumque Martino ferrent, ne quis, dum templum dirueretur, obsisteret: rediret ergo et opus coeptum deuotus impleret.
Next → — showing 1–100 of 190
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0270.stoa002.opp-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.