De Ira
- 2.21.1.1
Plurimum, inquam, proderit pueros statim salubriter institui ; difficile autem regimen est, quia dare debemus operam, ne aut iram in illis nutriamus aut indolem retundamus.
- 2.21.2.1
Diligenti observatione res indiget ; utrumque enim, et quod extollendum et quod deprimendum est, similibus alitur, facile autem etiam adtendentem similia decipiunt.
- 2.21.3.1
Crescit licentia spiritus, servitute comminuitur ; adsurgit, si laudatur et in spem sui bonam adducitur, sed eadem ista insolentiam et iracundiam generant; itaque sic inter utrumque regendus est, ut modo frenis utamur modo stimulis.
- 2.21.4.1
Nihil humile, nihil servile patiatur; numquam illi necesse sit rogare suppliciter nec prosit rogasse, potius causae suae et prioribus factis et bonis in futurum promissis donetur.
- 2.21.5.1
In certaminibus aequalium nec vinci illum patiamur nec irasci; demus operam, ut familiaris sit iis cum quibus contendere solet, ut in certamine adsuescat non nocere velle sed vincere ; quotiens superaverat et dignum aliquid laude fecerit, attolli non gestire patiamur, gaudium enim exultatio, exultationem tumor et nimia aestimatio sui sequitur.
- 2.21.6.1
Dabimus aliquod laxamentum, in desidiam vero otiumque non resolvemus et procul a contactu deliciarum retinebimus ; nihil enim magis facit iracundos quam educatio mollis et blanda. Ideo unicis quo plus indulgetur, pupillisque quo plus licet, corruptior animus est. Non resistet offensis cui nihil umquam negatum est, cuius lacrimas sollicita semper mater abstersit, cui de paedagogo satisfactum est.
- 2.21.7.1
Non vides, ut maiorem quamque fortunam maior ira comitetur ? In divitibus et nobilibus et magistratibus praecipue apparet, cum quidquid leve et inane in animo erat secunda se aura sustulit. Felicitas iracundiam nutrit, ubi aures superbas adsentatorum turba circumstetit : " Tibi enim ille respondeat ? non pro fastigio te tuo metiris ; ipse te proicis " et alia quibus vix sanae et ab initio bene fundatae mentes restiterunt.
- 2.21.8.1
Longe itaque ab adsentatione pueritia removenda est ; audiat verum. Et timeat interim, vereatur semper, maioribus adsurgat. Nihil per iracundiam exoret ; quod flenti negatum fuerit, quieto offeratur. Et divitias parentium in conspectu habeat, non in usu.
- 2.21.9.1
Exprobrentur illi perperam facta. Pertinebit ad rem praeceptores paedagogosque pueris placidos dari. Proximis adplicatur omne quod tenerum est et in eorum similitudinem crescit ; nutricum et paedagogorum rettulere mox adulescentium mores.
- 2.21.10.1
Apud Platonem educatus puer cum ad parentes relatus vociferantem videret patrem : " Numquam," inquit, " hoc apud Platonem vidi." Non dubito quin citius patrem imitatus sit quam Platonem.
- 2.21.11.1
Tenuis ante omnia victus sit et non pretiosa vestis et similis cultus cum aequalibus. Non irascetur aliquem sibi comparari quem ab initio multis parem feceris.
- 2.22.1.1
Sed haec ad liberos nostros pertinent; in nobis quidem sors nascendi et educatio nec vitii locum nec iam praecepti habet ; sequentia ordinanda sunt. Contra primas itaque causas pugnare debemus.
- 2.22.2.1
Causa autem iracundiae opinio iniuriae est, cui non facile credendum est. Ne apertis quidem manifestisque statim accedendum ; quaedam enim falsa veri speciem ferunt.
- 2.22.3.1
Dandum semper est tempus; veritatem dies aperit. Ne sint aures criminantibus faciles ; hoc humanae naturae vitium suspectum notumque nobis sit, quod, quae inviti audimus, libenter credimus et, antequam iudicemus, irascimur.
- 2.22.4.1
Quid, quod non criminationibus tantum, sed suspicionibus impellimur et ex vultu risu que alieno peiora interpretati innocentibus irascimur ? Itaque agenda est contra se causa absentis et in suspenso ira retinenda ; potest enim poena dilata exigi, non potest exacta revocari.
- 2.23.1.1
Notus est ille tyrannicida, qui imperfecto opere comprehensus et ab Hippia tortus, ut conscios indicaret, circumstantes amicos tyranni nominavit quibusque maxime caram salutem eius sciebat ; et cum ille singulos, ut nominati erant, occidi iussisset, interrogant!, ecquis superesset, " Tu," inquit, " solus ; neminem enim alium cui carus esses reliqui." Effecit ira, ut tyrannus tyrannicidae manus accommodaret et praesidia sua gladio suo caederet.
- 2.23.2.1
Quanto animosius Alexander! Qui cum legisset epistulam matris, qua admonebatur, ut a veneno Philippi medici caveret, acceptam potionem non deterritus bibit. Plus sibi de amico suo credidit.
- 2.23.3.1
Dignus fuit qui innocentem haberet, dignus qui faceret ! Hoc eo magis in Alexandro laudo, quia nemo tam obnoxius irae fuit ; quo rarior autem moderatio in regibus, hoc laudanda magis est.
- 2.23.4.1
Fecit hoc et C. Caesar ille qui victoria civili clementissime usus est ; cum scrinia deprendisset epistularum ad Cn. Pompeium missarum ab iis, qui videbantur aut in diversis aut in neutris fuisse partibus, combussit. Quamvis moderate soleret irasci, maluit tamen non posse ; gratissimum putavit genus veniae nescire quid quisque peccasset.
- 2.24.1.1
Plurimum mali credulitas facit. Saepe ne audiendum quidem est, quoniam in quibusdam rebus satius est decipi quam diffidere. Tollenda ex animo suspicio et coniectura, fallacissima irritamenta. " Ille me parum humane salutavit ; ille osculo meo non adhaesit ; ille inchoatum sermonem cito abrupit ; ille ad cenam non vocavit ; illius vultus aversior visus est." Non deerit suspicioni argumentatio.
- 2.24.2.1
Simplicitate opus est et benigna rerum aestimatione. Nihil nisi quod in oculos incurret manifestumque erit credamus, et quotiens suspicio nostra vana apparuerit, obiurgemus credulitatem; haec enim castigatio consuetudinem efficiet non facile credendi.
- 2.25.1.1
Inde et illud sequitur, ut minimis sordidissimisque rebus non exacerbemur. Parum agilis est puer aut tepidior aqua poturo aut turbatus torus aut mensa neglegentius posita—ad ista concitari insania est. Aeger et infelicis valetudinis est quem levis aura contraxit, adfecti oculi quos candida vestis obturbat, dissolutus deliciis cuius latus alieno labore condoluit.
- 2.25.2.1
Mindyriden aiunt fuisse ex Sybaritarum civitate, qui cum vidisset fodientem et altius rastrum adlevantem, lassum se fieri questus vetuit illum opus in conspectu suo facere; idem habere se peius questus est, quod foliis rosae duplicatis incubuisset.
- 2.25.3.1
Ubi animum simul et corpus voluptates corrupere, nihil tolerabile videtur, non quia dura, sed quia mollis patitur. Quid est enim, cur tussis alicuius aut sternutamentum aut musca parum curiose fugata in rabiem agat aut obversatus canis aut clavis neglegentis servi manibus elapsa ?
- 2.25.4.1
Feret iste aequo animo civile convicium et ingesta in contione curiave maledicta, cuius aures tracti subsellii stridor offendit ? Perpetietur hic famem et aestivae expeditionis sitim, qui puero male diluenti nivem irascitur ? Nulla itaque res magis iracundiam alit quam luxuria intemperans et impatiens ; dure tractandus animus est, ut ictum non sentiat nisi gravem.
- 2.26.1.1
Irascimur aut iis, a quibus ne accipere quidem potuimus iniuriam, aut iis, a quibus accipere iniuriam potuimus.
- 2.26.2.1
Ex prioribus quaedam sine sensu sunt, ut liber, quem minutioribus litteris scriptum saepe proiecimus et mendosum laceravimus, ut vestimenta, quae, quia displicebant, scidimus. His irasci quam stultum est, quae iram nostram nec meruerunt nec sentiunt !
- 2.26.3.1
" Sed offendunt nos videlicet qui illa fecerunt." Primum saepe antequam hos apud nos distinguamus irascimur. Deinde fortasse ipsi quoque artifices excusationes iustas afferent. Alius non potuit melius facere quam fecit, nec ad tuam contumeliam parum didicit ; alius non in hoc ut te offenderet fecit. Ad ultimum quid est dementius quam bilem in homines collectam in res effundere ?
- 2.26.4.1
Atqui ut his irasci dementis est, quae anima carent, sic mutis animalibus, quae nullam iniuriam nobis faciunt, quia velle non possunt ; non est enim iniuria nisi a consilio profecta. Nocere itaque nobis possunt ut ferrum aut lapis, iniuriam quidem facere non possunt.
- 2.26.5.1
Atqui contemni se quidam putant, ubi idem equi obsequentes alteri equiti, alteri contumaces sunt, tamquam iudicio, non consuetudine et arte tractandi quaedam quibusdam subiectiora sint.
- 2.26.6.1
Atqui ut his irasci stultum est, ita pueris et non multum a puerorum prudentia distantibus; omnia enim ista peccata apud aequum iudicem pro innocentia habent imprudentiam.
- 2.27.1.1
Quaedam sunt quae nocere non possunt nullamque vim nisi beneficam et salutarem habent, ut di immortales , qui nec volunt obesse nec possunt ; natura enim illis mitis et placida est, tam longe remota ab aliena iniuria quam a sua.
- 2.27.2.1
Dementes itaque et ignari veritatis illis imputant saevitiam maris, immodicos imbres, pertinaciam hiemis, cum interim nihil horum quae nobis nocent prosuntque ad nos proprie derigatur. Non enim nos causa mundo sumus hiemem aestatemque referendi; suas ista leges habent, quibus divina exercentur. Nimis nos suspicimus, si digni nobis videmur propter quos tanta moveantur. Nihil ergo horum in nostram iniuriam fit, immo contra nihil non ad salutem.
- 2.27.3.1
Quaedam esse diximus quae nocere non possint, quaedam quae nolint. In iis erunt boni magistratus parentesque et praeceptores et iudices, quorum castigatio sic accipienda est quomodo scalpellum et abstinentia et alia quae profutura torquent.
- 2.27.4.1
Affecti sumus poena ; succurrat non tantum quid patiamur, sed quid fecerimus, in consilium de vita nostra mittamur ; si modo verum ipsi nobis dicere voluerimus, pluris litem nostram aestimabimus.
- 2.28.1.1
Si volumus aequi rerum omnium iudices esse, hoc primum nobis persuadeamus, neminem nostrum esse sine culpa; hinc enim maxima indignatio oritur : " Nihil peccavi " et " nihil feci." Immo nihil fateris ! Indignamur aliqua admonitione aut coercitione nos castigatos, cum illo ipso tempore peccemus, quod adicimus malefactis adrogantiam et contumaciam.
- 2.28.2.1
Quis est iste qui se profitetur omnibus legibus innocentem ? Ut hoc ita sit, quam angusta innocentia est ad legem bonum esse! Quanto latius officiorum patet quam iuris regula ! Quam multa pietas, humanitas, liberalitas, iustitia, fides exigunt, quae omnia extra publicas tabulas sunt! Sed ne ad illam quidem artissimam innocentiae formulam praestare nos possumus.
- 2.28.3.1
Alia fecimus, aha cogitavimus, alia optavimus, aliis favimus ; in quibusdam innocentes sumus, quia non successit. Hoc cogitantes aequiores simus delinquentibus, credamus obiurgantibus;
- 2.28.4.1
utique bonis ne irascamur (cui enim non, si bonis quoque ?), minime diis ; non enim illorum vi, sed lege mortalitatis patimur quidquid incommodi accidit. " At morbi doloresque incurrunt." Utique aliquo defungendum est domicilium putre sorti tis. Dicetur aliquis male de te locutus ; cogita an prior feceris, cogita de quam multis loquaris.
- 2.28.5.1
Cogitemus, inquam, alios non facere iniuriam sed reponere, alios pro nobis facere, alios coactos facere, alios ignorantes, etiam eos, qui volentes scientesque faciunt, ex iniuria nostra non ipsam iniuriam petere ; aut dulcedine urbanitatis prolapsus est, aut fecit aliquid, non ut nobis obesset, sed quia consequi ipse non poterat, nisi nos repulisset; saepe adulatio, dum blanditur, offendit.
- 2.28.6.1
Quisquis ad se rettulerit, quotiens ipse in suspicionem falsam inciderit, quam multis officiis suis fortuna speciem iniuriae induerit, quam multos post odium amare coeperit, poterit non statim irasci, utique si sibi tacitus ad singula quibus offenditur dixerit : " Hoc et ipse commisi."
- 2.28.7.1
Sed ubi tam aequum iudicem invenies ? Is qui nullius non uxorem concupiscit et satis iustas causas putat amandi, quod aliena est, idem uxorem suam aspici non vult; et fidei acerrimus exactor est perfidus, et mendacia persequitur ipse periurus, et litem sibi inferri aegerrime calumniator patitur; pudicitiam servulorum suorum adtemptari non vult qui non pepercit suae. Aliena vitia in oculis habemus, a tergo nostra sunt ;
- 2.28.8.1
inde est quod tempestiva filii convivia pater deterior filio castigat, et nihil alienae luxuriae ignoscit qui nihil suae negavit, et homicidae tyrannus irascitur, et punit furta sacrilegus. Magna pars hominum est quae non peccatis irascitur sed peccantibus. Faciet nos moderatiores respectus nostri, si consuluerimus nos : " Numquid et ipsi aliquid tale commisimus ? Numquid sic erravimus ? Expeditne nobis ista damnare ? "
- 2.29.1.1
Maximum remedium irae mora est. Hoc ab illa pete initio, non ut ignoscat, sed ut iudicet : graves habet impetus primos ; desinet, si expectat. Nec universam illam temptaveris tollere ; tota vincetur, dum partibus carpitur.
- 2.29.2.1
Ex is, quae nos offendunt, alia renuntiantur nobis, alia ipsi audimus aut videmus. De iis, quae narrata sunt, non debemus cito credere ; multi mentiuntur, ut decipiant, multi, quia decepti sunt. Alius criminatione gratiam captat et fingit iniuriam, ut videatur doluisse factam ; est aliquis malignus et qui amicitias cohaerentis diducere velit ; est subdicax et qui spectare ludos cupiat et ex longinquo tutoque speculetur quos conlisit.
- 2.29.3.1
De parvola summa iudicaturo tibi res sine teste non probaretur, testis sine iureiurando non valeret, utrique parti dares actionem, dares tempus, non semel audires; magis enim veritas elucet quo saepius ad manum venit. Amicum condemnas de praesentibus ? Antequam audias, antequam interroges, antequam illi aut accusatorem suum nosse liceat aut crimen, irasceris ? Iam enim, iam utrimque quid diceretur audisti ?
- 2.29.4.1
Hic ipse, qui ad te detulit, desinet dicere, si probare debuerit. " Non est," inquit, " quod me protrahas ; ego productus negabo ; alioqui nihil umquam tibi dicam." Eodem tempore et instigat et ipse se certamini pugnaeque subtrahit. Qui dicere tibi nisi clam non vult, paene non dicit. Quid est iniquius quam secreto credere, palam irasci ?
- 2.30.1.1
Quorundam ipsi testes sumus ; in his naturam excutiemus voluntatemque facientium. Puer est; aetati donetur, nescit an peccet. Pater est; aut tantum profuit, ut illi etiam iniuriae ius sit, aut fortasse ipsum hoc meritum eius est quo offendimur. Mulier est ; errat. Iussus est ; necessitati quis nisi iniquus suscenset ? Laesus est ; non est iniuria pati quod prior feceris. Iudex est; plus credas illius sententiae quam tuae. Rex est ; si nocentem punit, cede iustitiae, si innocentem, cede fortunae.
- 2.30.2.1
Mutum animal est aut simile muto ; imitaris illud, si irasceris. Morbus est aut calamitas; levius transiliet sustinentes Deus est ; tam perdis operam cum illi irasceris, quam cum illum alteri precaris iratum. Bonus vir est qui iniuriam fecit; noli credere. Malus ; noli mirari; dabit poenas alteri quas debet tibi, et iam sibi dedit qui peccavit.
- 2.31.1.1
Duo sunt, ut dixi, quae iracundiam concitent: primum, si iniuriam videmur accepisse—de hoc satis dictum est; deinde, si inique accepisse — de hoc dicendum est. Iniqua quaedam iudicant homines, quia pati non debuerint, quaedam, quia non speraverint. Indigna putamus quae inopinata sunt;
- 2.31.2.1
itaque maxime commovent, quae contra spem expectationemque evenerunt, nec aliud est quare in domesticis minima offendant, in amicis iniuriam vocemus neglegentiam.
- 2.31.3.1
" Quomodo ergo," inquit, " inimicorum nos iniuriae movent ? " Quia non expectavimus illas aut certe non tantas. Hoc efficit amor nostri nimius. Inviolatos nos etiam inimicis iudicamus esse debere; regis quisque intra se animum habet, ut licentiam sibi dari velit, in se nolit.
- 2.31.4.1
Itaque nos aut insolentia iracundos facit aut ignorantia rerum ; quid enim mirum est malos mala facinora edere ? Quid novi est, si inimicus nocet, amicus offendit, filius labitur, servus peccat ? Turpissimam aiebat Fabius imperatori excusationem esse : " Non putavi," ego turpissimam homini puto. Omnia puta, expecta ; etiam in bonis moribus aliquid exsistet asperius.
- 2.31.5.1
Fert humana natura insidiosos animos, fert ingratos, fert cupidos, fert impios. Cum de unius moribus iudicabis, de publicis cogita. Ubi maxime gaudebis, maxime metues. Ubi tranquilla tibi omnia videntur, ibi nocitura non desunt sed quiescunt. Semper futurum aliquid quod te offendat existima. Gubernator numquam ita totos sinus securus explicuit, ut non expedite ad contrahendum armamenta disponeret.
- 2.31.6.1
Illud ante omnia cogita, foedam esse et exsecrabilem vim nocendi et alienissimam homini, cuius beneficio etiam saeva mansuescunt. Aspice elephantorum iugo colla summissa et taurorum pueris pariter ac feminis persultantibus terga impune calcata et repentis inter pocula sinusque innoxio lapsu dracones et intra domum ursorum leonumque ora placida tractantibus adulantisque dominum feras ; pudebit cum animalibus permutasse mores. Nefas est nocere patriae ;
- 2.31.7.1
ergo civi quoque, nam hic pars patriae est—sanctae partes sunt, si universum venerabile est, — ergo et homini, nam hic in maiore tibi urbe civis est. Quid si nocere velint manus pedibus, manibus oculi ? Ut omnia inter se membra consentiunt, quia singula servari totius interest, ita homines singulis parcent, quia ad coetum geniti sunt, salva autem esse societas nisi custodia et amore partium non potest.
- 2.31.8.1
Ne viperas quidem et natrices, et si qua morsu aut ictu nocent, effligeremus, si in reliquum mansuefacere possemus aut efficere, ne nobis aliisve periculo essent. Ergo ne homini quidem nocebimus, quia peccavit, sed ne peccet, nec umquam ad praeteritum, sed ad futurum poena referetur ; non enim irascitur, sed cavet. Nam si puniendus est cuicumque pravum maleficumque ingenium est, poena neminem excipiet.
- 2.32.1.1
" At enim ira habet aliquam voluptatem et dulce est dolorem reddere." Minime ; non enim ut in beneficiis honestum est merita meritis repensare, ita iniurias iniuriis. Illic vinci turpe est, hic vincere. Inhumanum verbum est et quidem pro iusto receptum ultio, et talio non multum differt nisi ordine ; qui dolorem regerit tantum excusatius peccat.
- 2.32.2.1
M. Catonem ignorans in balineo quidam percussit imprudens ; quis enim illi sciens faceret iniuriam ? Postea satis facienti Cato : " Non memini," inquit, " me percussum." Melius putavit non agnoscere quam vindicare.
- 2.32.3.1
" Nihil," inquis, " illi post tantam petulantiam mali factum est ? " Immo multum boni; coepit Catonem nosse. Magni animi est iniurias despicere ; ultionis contumeliosissimum genus est non esse visum dignum, ex quo peteretur ultio. Multi leves iniurias altius sibi demisere, dum vindicans Ille magnus et nobilis, qui more magnae ferae latratus minutorum canum securus exaudit.
- 2.33.1.1
" Minus," inquit, " contemnemur, si vindicaverimus iniuriam." Si tamquam ad remedium venimus, sine ira veniamus, non quasi dulce sit vindicari, sed quasi utile ; saepe autem satius fuit dissimulare quam ulcisci. Potentiorum iniuriae hilari vultu, non patienter tantum ferendae sunt ; facient iterum, si se fecisse crediderint. Hoc habent pessimum animi magna fortuna insolentes: quos laeserunt et oderunt.
- 2.33.2.1
Notissima vox est eius qui in cultu regum consenuerat. Cum illum quidam interrogaret, quomodo rarissimam rem in aula consecutus esset, senectutem : " Iniurias," inquit, " accipiendo et gratias agendo." Saepe adeo iniuriam vindicare non expedit, ut ne fateri quidem expediat.
- 2.33.3.1
C. Caesar Pastoris splendidi equitis Romani filium cum in custodia habuisset munditiis eius et cultioribus capillis offensus, rogante patre ut salutem sibi filii concederet, quasi de supplicio admonitus duci protinus iussit; ne tamen omnia inhumane faceret adversum patrem, ad cenam illum eo die invitavit. Venit Pastor vultu nihil exprobrante.
- 2.33.4.1
Propinavit illi Caesar heminam et posuit illi custodem; perduravit miser, non aliter quam si fili sanguinem biberet. Unguentum et coronas misit et observare iussit an sumeret; sumpsit. Eo die, quo filium extulerat, immo quo non extulerat, iacebat conviva centesimus et potiones vix honestas natalibus liberorum podagricus senex hauriebat, cum interim non lacrimam emisit, non dolorem aliquo signo erumpere passus est ; cenavit tamquam pro filio exorasset.
- 2.33.5.1
Quaeris, quare ? Habebat alterum. Quid ille Priamus ? Non dissimulavit iram et regis genua complexus est, funestam perfusamque cruore fili manum ad os suum retulit, cenavit ? Sed tamen sine unguento, sine coronis, et illum hostis saevissimus multis solaciis, ut cibum caperet, hortatus est, non ut pocula ingentia super caput posito custode siccaret.
- 2.33.6.1
Contempsisses Romanum patrem, si sibi timuisset; nunc iram compescuit pietas. Dignus fuit cui permitteretur a convivio ad ossa fili legenda discedere ; ne hoc quidem permisit benignus interim et comis adulescens ; propinationibus senem crebris, ut cura leniretur admonens, lacessebat; contra ille se laetum et oblitum, quid eo actum esset die, praestitit. Perierat alter filius, si carnifici conviva non placuisset.
- 2.34.1.1
Ergo ira abstinendum est, sive par est qui lacessendus est sive superior sive inferior. Cum pare contendere anceps est, cum superiore furiosum, eum inferiore sordidum. Pusilli hominis et miseri est repetere mordentem. Mures formicaeque, si manum admoveris, ora convertunt; imbecillia se laedi putant, si tanguntur.
- 2.34.2.1
Faciet nos mitiores, si cogitaverimus, quid aliquando nobis profuerit ille cui irascimur, et meritis offensa redimetur. Illud quoque occurrat, quantum nobis commendationis allatura sit clementiae fama, quam multos venia amicos utiles fecerit.
- 2.34.3.1
Ne irascamur inimicorum et hostium liberis, inter Sullanae crudelitatis exempla est, quod ab re publica liberos proscriptorum submovit. Nihil est iniquius quam aliquem heredem paterni odii fieri.
- 2.34.4.1
Cogitemus, quotiens ad ignoscendum difficiles erimus, an expediat nobis omnes inexorabiles esse. Quam saepe veniam qui negavit petit! Quam saepe eius pedibus advolutus est, quem a suis reppulit! Quid est gloriosius quam iram amicitia mutare ? Quos populus Romanus fideliores habet socios quam quos habuit pertinacissimos hostes ? Quod hodie esset imperium, nisi salubris providentia victos permiscuisset victoribus ?
- 2.34.5.1
Irascetur aliquis ; tu contra beneficiis provoca. Cadit statim simultas ab altera parte deserta ; nisi paria non pugnant. Sed utrimque certabit ira, concurritur, ille est melior qui prior pedem rettulit ; victus est qui vicit. Percussit te, recede ; referiendo enim et occasionem saepius feriendi dabis et excusationem ; non poteris revelli, cum voles.
- 2.35.1.1
Numquid velit quisquam tam graviter hostem ferire, ut relinquat manum in vulnere et se ab ictu revocare non possit ? Atqui tale ira telum est; vix retrahitur. Arma nobis expedita prospicimus, gladium commodum et habilem; non vitabimus impetus animi istos graves et onerosos et irrevocabiles ?
- 2.35.2.1
Ea demum velocitas placet, quae ubi iussa est vestigium sistit nec ultra destinata procurrit flectique et a cursu ad gradum reduci potest ; aegros scimus nervos esse, ubi invitis nobis moventur ; senex aut infirmi corporis est, qui cum ambulare vult currit. Animi motus eos putemus sanissimos validissimosque, qui nostro arbitrio ibunt, non suo ferentur.
- 2.35.3.1
Nihil tamen aeque profuerit quam primum intueri deformitatem rei, deinde periculum. Non est ullius adfectus facies turbatior ; pulcherrima ora foedavit, torvos vultus ex tranquillissimis reddit; linquit decor omnis iratos, et sive amictus illis compositus est ad legem, trahent vestem omnemque curam sui effundent, sive capillorum natura vel arte iacentium non informis habitus, cum animo inhorrescunt; tumescunt venae ; concutietur crebro spiritu pectus, rabida vocis eruptio colla distendet; tum artus trepidi, inquietae manus, totius corporis fluctuatio.
- 2.35.4.1
Qualem intus putas esse animum, cuius extra imago tam foeda est ? Quanto illi intra pectus terribilior vultus est, acrior spiritus, intentior impetus, rupturus se nisi eruperit !
- 2.35.5.1
Quales sunt hostium vel ferarum caede madentium aut ad caedem euntium aspectus, qualia poetae inferna monstra finxerunt succincta serpentibus et igneo flatu, quales ad bella excitanda discordiamque in populos dividendam pacemque lacerandam teterrimae inferum exeunt: talem nobis iram figuremus, flamma lumina ardentia, sibilo mugituque et gemitu et stridore et si qua his invisior vox est perstrepentem, tela manu utraque quatientem (neque enim illi se tegere curae est), torvam cruentamque et cicatricosam et verberibus suis lividam, incessus vaesani, offusam multa caligine, incursitantem, vastantem fugantemque et omnium odio laborantem, sui maxime, si aliter nocere non possit, terras, maria, caelum ruere cupientem, infestam pariter invisamque.
- 2.35.6.1
Vel, si videtur, sit qualis apud vates nostros est : Sanguineum quatiens dextra Bellona flagellum, aut scissa gaudens vadit Discordia palla, aut si qua magis dira facies excogitari diri adfectus potest.
- 2.36.1.1
Quibusdam, ut ait Sextius, iratis profuit aspexisse speculum ; perturbavit illos tanta mutatio sui; velut in rem praesentem adducti non agnoverunt se. Et quantulum ex vera deformitate imago illa speculo repercussa reddebat ?
- 2.36.2.1
Animus si ostendi et si in ulla materia perlucere posset, intuentis nos confunderet ater maculosusque et aestuans et distortus et tumidus. Nunc quoque tanta deformitas eius est per ossa carnesque et tot impedimenta effluentis ; quid si nudus ostenderetur ?
- 2.36.3.1
Speculo quidem neminem deterritum ab ira credideris : quid ergo est ? Qui ad speculum venerat, ut se mutaret, iam mutaverat ; iratis quidem nulla est formonsior effigies quam atrox et horrida, qualesque esse etiam videri volunt.
- 2.36.4.1
Magis illud videndum est, quam multis ira per se nocuerit. Alii nimio fervore rupere venas et sanguinem supra vires elatus clamor egessit et luminum suffudit aciem in oculos vehementius umor egestus et in morbos aegri reccidere. Nulla celerior ad insaniam via est.
- 2.36.5.1
Multi itaque continuaverunt irae furorem nec quam expulerant mentem umquam receperunt. Aiacem in mortem egit furor, in furorem ira. Mortem liberis, egestatem sibi, ruinam domui imprecantur et irasci se negant non minus quam insanire furiosi. Amicissimis hostes vitandique carissimis, legum nisi qua nocent immemores, ad minima mobiles, non sermone, non officio adiri faciles, per vim omnia gerunt, gladiis et pugnare parati et incumbere.
- 2.36.6.1
Maximum enim illos malum cepit et omnia exsuperans vitia. Alia paulatim intrant, repentina et universa vis huius est. Omnis denique alios affectus sibi subicit. Amorem ardentissimum vincit, transfoderunt itaque amata corpora et in eorum quos occiderant iacuere complexibus; avaritiam, durissimum malum minimeque flexibile, ira calcavit adactam opes suas spargere et domui rebusque in unum conlatis inicere ignem. Quid ? Non ambitiosus magno aestimata proiecit insignia honoremque delatum reppulit ? Nullus affectus est, in quem non ira dominetur.
- 3.1.1.1
Quod maxime desiderasti. Novate, nunc facere temptabimus, iram excidere animis aut certe refrenare et impetus eius inhibere. Id aliquando palam aperteque faciendum est, ubi minor vis mali patitur, aliquando ex occulto, ubi nimium ardet omnique impedimento exasperatur et crescit; refert quantas vires quamque integras habeat, utrum reverberanda et agenda retro sit an cedere ei debeamus, dum tempestas prima desaevit, ne remedia ipsa secum ferat.
- 3.1.2.1
Consilium pro moribus cuiusque capiendum erit; quosdam enim preces vincunt; quidam insultant instantque summissis, quos terrendo placabimus; alios obiurgatio, alios confessio, alios pudor coepto deiecit, alios mora, lentum praecipitis mali remedium, ad quod novissime descendendum est.
- 3.1.3.1
Ceteri enim adfectus dilationem recipiunt et curari tardius possunt, huius incitata et se ipsa rapiens violentia non paulatim procedit sed, dum incipit, tota est; nec aliorum more vitiorum sollicitat animos, sed abducit et impotentes sui cupidosque vel communis mali exagitat, nec in ea tantum in quae destinavit, sed in occurrentia obiter furit. Cetera vitia impellunt animos, ira praecipitat.
- 3.1.4.1
Etiam si resistere contra affectus suos non licet, at certe affectibus ipsis licet stare; haec non secus quam fulmina procellaeque et si qua alia irrevocabilia sunt, quia non eunt, sed cadunt, vim suam magis ac magis intendit. Alia vitia a ratione, hoc a sanitate desciscit ;
- 3.1.5.1
alia accessus lenes habent et incrementa fallentia; in iram deiectus animorum est. Nulla itaque res urget magis attonita et in vires suas prona et, sive successit, superba, sive frustratur, insana; ne repulsa quidem in taedium acta, ubi adversarium fortuna subduxit, in se ipsa morsus suos vertit. Nec refert quantum sit ex quo surrexerit ; ex levissimis enim in maxima evadit.
- 3.2.1.1
Nullam transit aetatem, nullum hominum genus excipit. Quaedam gentes beneficio egestatis non novere luxuriam ; quaedam, quia exercitae et vagae sunt, effugere pigritiam; quibus incultus mos agrestisque vita est, circumscriptio ignota est et fraus et quodcumque in foro malum nascitur. Nulla gens est, quam non ira instiget, tam inter Graios quam inter barbaros potens, non minus perniciosa leges metuentibus quam quibus iura distinguit modus virium.
- 3.2.2.1
Denique cetera singulos corripiunt, hic unus adfectus est, qui interdum publice concipitur. Numquam populus universus feminae amore flagravit, nec in pecuniam aut lucrum tota civitas spem suam misit ; ambitio viritim singulos occupat ; impotentia una est malum publicum.
- 3.2.3.1
Saepe in iram uno agmine itum est ; viri feminae, senes pueri, principes vulgusque consensere, et tota multitudo paucissimis verbis concitata ipsum concitatorem antecessit ; ad arma protinus ignesque discursum est et indicta finitimis bella aut gesta cum civibus ;
- 3.2.4.1
totae cum stirpe omni crematae domus et modo eloquio favorabili habitus in multo honore iram suae contionis excepit; in imperatorem suum legiones pila torserunt; dissedit plebs tota cum patribus ; publicum consilium senatus non expectatis dilectibus nec nominato imperatore subitos irae suae duces legit ac per tecta urbis nobiles consectatus viros supplicium manu sumpsit ;
- 3.2.5.1
violatae legationes rupto iure gentium rabiesque infanda civitatem tulit, nec datum tempus, quo resideret tumor publicus, sed deductae protinus classes et oneratae tumultuario milite ; sine more, sine auspiciis populus ductu irae suae egressus fortuita raptaque pro armis gessit, deinde magna clade temeritatem audacis irae luit.
- 3.2.6.1
Hic barbaris forte ruentibus in bella exitus est; cum mobiles animos species iniuriae perculit, aguntur statim et qua dolor traxit ruinae modo legionibus incidunt incompositi, interriti, incauti, pericula adpetentes sua ; gaudent feriri et instare ferro et tela corpore urgere et per suum vulnus exire.
- 3.3.1.1
"Non est," inquis, " dubium, quin magna ista et pestifera sit vis; ideo quemadmodum sanari debeat monstra." Atqui, ut in prioribus libris dixi, stat Aristoteles defensor irae et vetat illam nobis exsecari; calcar ait esse virtutis, hac erepta inermem animum et ad conatus magnos pigrum inertemque fieri.
- 3.3.2.1
Necessarium est itaque foeditatem eius ac feritatem coarguere et ante oculos ponere quantum monstri sit homo in hominem furens quantoque impetu ruat non sine pernicie sua perniciosus et ea deprimens, quae mergi nisi cum mergente non possunt. Quid ergo ?
- 3.3.3.1
Sanum hunc aliquis vocat, qui velut tempestate correptus non it sed agitur et furenti malo servit, nec mandat ultionem suam, sed ipse eius exactor animo simul ac manu saevit carissimorum eorumque quae mox amissa fleturus est carnifex ?
- 3.3.4.1
Hunc aliquis affectum virtuti adiutorem comitemque dat consilia, sine quibus virtus nihil gerit, obturbantem ? Caducae sinistraeque sunt vires et in malum suum validae, in quas aegrum morbus et accessio erexit.
- 3.3.5.1
Non est ergo quod me putes tempus in supervacuis consumere, quod iram, quasi dubiae apud homines opinionis sit, infamem, cum sit aliquis et quidem de illustribus philosophis, qui illi indicat operas et tamquam utilem ac spiritus subministrantem in proelia, in actus rerum, ad omne, quodcumque calore aliquo gerendum est, vocet.
- 3.3.6.1
Ne quem fallat tamquam aliquo tempore, aliquo loco profutura, ostendenda est rabies eius effrenata et attonita apparatusque illi reddendus est suus, eculei et fidiculae et ergastula et cruces et circumdati defossis corporibus ignes et cadavera quoque trahens uncus, varia vinculorum genera, varia poenarum, lacerationes membrorum, inscriptiones frontis et bestiarum immanium caveae—inter haec instrumenta collocetur ira dirum quiddam atque horridum stridens, omnibus per quae furit taetrior.
← Previous · Next → — showing 201–300 of 485
Perseus Latin. CTS URN stoa0255.stoa010.perseus-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: CC BY-SA 4.0. Source.