Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← Library

De Ira

Perseus Latin · Perseus Latin · 485 sections

  1. 1.19.6.1

    nonnumquam magna scelera levius quam minora compescet, si illa lapsu, non crudelitate commissa sunt, his inest latens et operta et inveterata calliditas ; idem delictum in duobus non eodem malo afficiet, si alter per neglegentiam admisit, alter curavit ut nocens esset.

  2. 1.19.7.1

    Hoc semper in omni animadversione servabit, ut sciat alteram adhiberi, ut emendet malos, alteram, ut tollat ; in utroque non praeterita, sed futura intuebitur—nam, ut Plato ait, nemo prudens punit, quia peccatum est, sed ne peccetur ; revocari enim praeterita non possunt, futura prohibentur—, et quos volet nequitiae male cedentis exempla fieri, palam occidet, non tantum ut pereant ipsi, sed ut alios pereundo deterreant.

  3. 1.19.8.1

    Haec cui expendenda aestimandaque sunt, vides quam debeat omni perturbatione liber accedere ad rem summa diligentia tractandam, potestatem vitae necisque ; male irato ferrum committitur.

  4. 1.20.1.1

    Ne illud quidem iudicandum est, aliquid iram ad magnitudinem animi conferre. Non est enim illa magnitudo ; tumor est. Nec corporibus copia vitiosi umoris intentis morbus incrementum est sed pestilens abundantia.

  5. 1.20.2.1

    Omnes, quos vecors animus supra cogitationes extollit humanas, altum quiddam et sublime spirare se credunt ; ceterum nil solidi subest, sed in ruinam prona sunt quae sine fundamentis crevere. Non habet ira cui insistat. Non ex firmo mansuroque oritur, sed ventosa et inanis est tantumque abest a magnitudine animi, quantum a fortitudine audacia, a fiducia insolentia, ab austeritate tristitia, a severitate crudelitas.

  6. 1.20.3.1

    Multum, inquam, interest inter sublimem animum et superbum. Iracundia nihil amplum decorumque molitur ; contra mihi videtur veternosi et infelicis animi, imbecillitatis sibi conscii, saepe indolescere, ut exulcerata et aegra corpora, quae ad tactus levissimos gemunt. Ita ira muliebre maxime ac puerile vitium est. " At incidit et in viros." Nam viris quoque puerilia ac muliebria ingenia sunt.

  7. 1.20.4.1

    " Quid ergo ? Non aliquae voces ab iratis emittuntur quae magno emissae videantur animo ? " Immo veram ignorantibus magnitudinem, qualis illa dira et abominanda : " Oderint, dum metuant." Sullano scias saeculo scriptam. Nescio utrum sibi peius optaverit, ut odio esset, an ut timori. " Oderint." Occurrit illi futurum, ut exsecrentur, insidientur, opprimant. Quid adiecit ? Di illi male faciant, adeo repperit dignum odio remedium. " Oderint "—quid tum ? Dum pareant ? Non ; dum probent ? Non ; quid ergo ? " Dum timeant." Sic ne amari quidem vellem. Magno hoc dictum spiritu putas ? Falleris ;

  8. 1.20.5.1

    nec enim magnitudo ista est sed immanitas. Non est quod credas irascentium verbis, quorum strepitus magni, minaces sunt, intra mens pavidissima.

  9. 1.20.6.1

    Nec est quod existimes verum esse, quod apud disertissimum virum T. Livium dicitur : " Vir ingenii magni magis quam boni." Non potest istud separari; aut et bonum erit aut nec magnum, quia magnitudinem animi inconcussam intellego et introrsus solidam et ab imo parem firmamque, qualis inesse malis ingeniis non potest.

  10. 1.20.7.1

    Terribilia enim esse et tumultuosa et exitiosa possunt ; magnitudinem quidem, cuius firmamentum roburque bonitas est, non habebunt. Ceterum sermone, conatu et omni extra paratu facient magnitudinis fidem ;

  11. 1.20.8.1

    eloquentur aliquid, quod tu magni animi putes, sicut C. Caesar, qui iratus caelo, quod obstreperetur pantomimis, quos imitabatur studiosius quam spectabat, quodque comessatio sua fulminibus terreretur—prorsus parum certis—ad pugnam vocavit Iovem et quidem sine missione, Homericum illum exclamans versum : ἤ μ' ἀνάειρ' ἐγὼ σέ· Quanta dementia fuit ! Putavit aut sibi noceri ne ab Iove quidem posse aut se nocere etiam Iovi posse. Non puto parum momenti hanc eius vocem ad incitandas coniuratorum mentes addidisse ; ultimae enim patientiae visum est eum ferre, qui Iovem non ferret !

  12. 1.21.1.1

    Nihil ergo in ira, ne cum videtur quidem vehemens et deos hominesque despiciens, magnum, nihil nobile est. Aut si videtur alicui magnum animum ira producere, videatur et luxuria—ebore sustineri vult, purpura vestiri, auro tegi, terras transferre, maria concludere, flumina praecipitare, nemora suspendere ;

  13. 1.21.2.1

    videatur et avaritia magni animi— acervis auri argentique incubat et provinciarum nominibus agros colit et sub singulis vilicis latiores habet fines quam quos consules sortiebantur;

  14. 1.21.3.1

    videatur et libido magni animi—transnat freta, puerorum greges castrat, sub gladium mariti venit morte contempta ; videatur et ambitio magni animi—non est contenta honoribus annuis ; si fieri potest, uno nomine occupare fastus vult, per omnem orbem titulos disponere. Omnia ista, non refert in quantum procedant extendantque se, angusta sunt, misera, depressa;

  15. 1.21.4.1

    sola sublimis et excelsa virtus est, nec quicquam magnum est nisi quod simul placidum.

  16. 2.1.1.1

    Primus liber. Novate, benigniorem habuit materiam ; facilis enim in proclivia vitiorum decursus est. Nunc ad exiliora veniendum est ; quaerimus enim ira utrum iudicio an impetu incipiat, id est utrum sua sponte moveatur an quemadmodum pleraque, quae intra nos non insciis nobis oriuntur.

  17. 2.1.2.1

    Debet autem in haec se demittere disputatio, ut ad illa quoque altiora possit exsurgere. Nam et in corpore nostro ossa nervique et articuli, firmamenta totius et vitalia, minime speciosa visu, prius ordinantur, deinde haec, ex quibus omnis in faciem adspectumque decor est ; post haec omnia, qui maxime oculos rapit, color ultimus perfecto iam corpore adfunditur.

  18. 2.1.3.1

    Iram quin species oblata iniuriae moveat non est dubium ; sed utrum speciem ipsa statim sequatur et non accedente animo excurrat, an illo adsentiente moveatur quaerimus.

  19. 2.1.4.1

    Nobis placet nihil illam per se audere sed animo adprobante; nam speciem capere acceptae iniuriae et ultionem eius concupiscere et utrumque coniungere, nec laedi se debuisse et vindicari debere, non est eius impetus, qui sine voluntate nostra concitatur. Ille simplex est, hic compositus et plura continens; intellexit aliquid, indignatus est, damnavit, ulciscitur :

  20. 2.1.5.1

    haec non possunt fieri, nisi animus eis quibus tangebatur adsensus est.

  21. 2.2.1.1

    " Quorsus," inquis, " haec quaestio pertinet ? " Ut sciamus quid sit ira. Nam si invitis nobis nascitur, numquam rationi succumbet. Omnes enim motus, qui non voluntate nostra fiunt, invicti et inevitabiles sunt, ut horror frigida aspersis, ad quosdam tactus aspernatio ; ad peiores nuntios subriguntur pili et rubor ad improba verba suffunditur sequiturque vertigo praerupta cernentis. Quorum quia nihil in nostra potestate est, nulla quo minus fiant ratio persuadet. Ira praeceptis fugatur ;

  22. 2.2.2.1

    est enim voluntarium animi vitium, non ex his, quae condicione quadam humanae sortis eveniunt ideoque etiam sapientissimis accidunt, inter quae et primus ille ictus animi ponendus est, qui nos post opinionem iniuriae movet.

  23. 2.2.3.1

    Hic subit etiam inter ludicra scaenae spectacula et lectiones rerum vetustarum. Saepe Clodio Ciceronem expellenti et Antonio occidenti videmur irasci; quis non contra Mari arma, contra Sullae proscriptionem concitatur ? Quis non Theodoto et Achillae et ipsi puero non puerile auso facinus infestus est ?

  24. 2.2.4.1

    Cantus nos nonnumquam et citata modulatio instigat Martiusque ille tubarum sonus ; movet mentes et atrox pictura et iustissimorum suppliciorum tristis adspectus ;

  25. 2.2.5.1

    inde est quod adridemus ridentibus et contristat nos turba maerentium et effervescimus ad aliena certamina. Quae non sunt irae, non magis quam tristitia est, quae ad conspectum mimici naufragii contrahit frontem, non magis quam timor, qui Hannibale post Cannas moenia circumsidente lectorum percurrit animos, sed omnia ista motus sunt animorum moveri nolentium nec adfectus sed principia proludentia adfectibus.

  26. 2.2.6.1

    Sic enim militaris viri in media pace iam togati aures tuba suscitat equosque castrenses erigit crepitus armorum. Alexandrum aiunt Xenophanto canente manum ad arma misisse.

  27. 2.3.1.1

    Nihil ex his, quae animum fortuito impellunt, adfectus vocari debet ; ista, ut ita dicam, patitur magis animus quam facit. Ergo adfectus est non ad oblatas rerum species moveri, sed permittere se illis et hunc fortuitum motum prosequi.

  28. 2.3.2.1

    Nam si quis pallorem et lacrimas procidentis et irritationem umeris obsceni altumve suspirium et oculos subito acriores aut quid his simile indicium adfectus animique signum putat, fallitur nec intellegit corporis hos esse pulsus.

  29. 2.3.3.1

    Itaque et fortissimus plerumque vir dum armatur expalluit et signo pugnae dato ferocissimo militi paulum genua tremuerunt et magne imperatori antequam inter se acies arietarent cor exsiluit et oratori eloquentissimo dum ad dicendum componitur summa riguerunt. Ira non moveri tantum debet sed excurrere ; est enim impetus ;

  30. 2.3.4.1

    numquam autem impetus sine adsensu mentis est, neque enim fieri potest ut de ultione et poena agatur animo nesciente. Putavit se aliquis laesum, voluit ulcisci, dissuadente aliqua causa statim resedit. Hanc iram non voco, motum animi rationi parentem ; illa est ira, quae rationem transsilit, quae secum rapit.

  31. 2.3.5.1

    Ergo prima illa agitatio animi, quam species iniuriae incussit, non magis ira est quam ipsa iniuriae species ; ille sequens impetus, qui speciem iniuriae non tantum accepit sed adprobavit, ira est, concitatio animi ad ultionem voluntate et iudicio pergentis. Numquam dubium est quin timor fugam habeat, ira impetum ; vide ergo an putes aliquid sine adsensu mentis aut peti posse aut caveri.

  32. 2.4.1.1

    Et ut scias quemadmodum incipiant adfectus aut crescant aut efferantur, est primus motus non voluntarius, quasi praeparatio adfectus et quaedam comminatio ; alter cum voluntate non contumaci, tamquam oporteat me vindicari, cum laesus sim, aut oporteat hunc poenas dare, cum scelus fecerit ; tertius motus est iam impotens, qui non si oportet ulcisci vult, sed utique, qui rationem evicit.

  33. 2.4.2.1

    Primum illum animi ictum effugere ratione non possumus, sicut ne illa quidem quae diximus accidere corporibus, ne nos oscitatio aliena sollicitet, ne oculi ad intentationem subitam digitorum conprimantur. Ista non potest ratio vincere, consuetudo fortasse et adsidua observabo extenuat. Alter ille motus, qui iudicio nascitur, iudicio tollitur.

  34. 2.5.1.1

    Illud etiamnunc quaerendum est, ii qui vulgo saeviunt et sanguine humano gaudent an irascantur, cum eos occidunt, a quibus nec acceperunt iniuriam nec accepisse ipsi se existimant ; qualis fuit Apollodorus aut Phalaris. Haec non est ira, feritas est ;

  35. 2.5.2.1

    non enim quia accepit iniuriam nocet, sed parata est, dum noceat, vel accipere, nec illi verbera lacerationesque in ultionem petuntur sed in voluptatem.

  36. 2.5.3.1

    Quid ergo est ? Origo huius mali ab ira est, quae ubi frequenti exercitatione et satietate in oblivionem clementiae venit et omne foedus humanum eiecit animo, novissime in crudelitatem transit. Rident itaque gaudentque et voluptate multa perfruuntur plurimumque ab iratorum vultu absunt, per otium saevi.

  37. 2.5.4.1

    Hannibalem aiunt dixisse, cum fossam sanguine humano plenam vidisset : "O formonsum spectaculum ! " Quanto pulchrius illi visum esset, si flumen aliquod lacumque complesset ! Quid mirum, si hoc maxime spectaculo caperis innatus sanguini et ab infante caedibus admotus ? Sequetur te fortuna crudelitati tuae per viginti annos secunda dabitque oculis tuis gratum ubique spectaculum ; videbis istud et circa Trasumennum et circa Cannas et novissime circa Carthaginem tuam.

  38. 2.5.5.1

    Volesus nuper sub divo Augusto proconsul Asiae, cum trecentos uno die securi percussisset, incedens inter cadavera vultu superbo, quasi magnificum quiddam conspiciendumque fecisset, Graece proclamavit : " O rem regiam ! " Quid hic rex fecisset ? Non fuit haec ira sed maius malum et insanabile.

  39. 2.6.1.1

    " Virtus," inquit, " ut honestis rebus propitia est, ita turpibus irata esse debet." Quid, si dicat virtutem et humilem et magnam esse debere ? Atqui hoc dicit, illam extolli vult et deprimi, quoniam laetitia ob recte factum clara magnificaque est, ira ob alienum peccatum sordida et angusti pectoris est. Nec umquam committet virtus, ut vitia, dum compescit, imitetur ;

  40. 2.6.2.1

    iram ipsam castigandam habet, quae nihilo melior est, saepe etiam peior is delictis quibus irascitur. Gaudere laetarique proprium et naturale virtutis est ; irasci non est ex dignitate eius, non magis quam maerere. Atqui iracundiae tristitia comes est et in hanc omnis ira vel post paenitentiam vel post repulsam revolvitur.

  41. 2.6.3.1

    Et si sapientis est peccatis irasci, magis irascetur maioribus et saepe irascetur ; sequitur, ut non tantum iratus sit sapiens, sed iracundus. Atqui si nec magnam iram nec frequentem in animo sapientis locum habere credimus, quid est, quare non ex toto illum hoc adfectu liberemus ?

  42. 2.6.4.1

    Modus enim esse non potest, si pro facto cuiusque irascendum est ; nam aut iniquus erit, si aequaliter irascetur delictis inaequalibus, aut iracundissimus, si totiens excanduerit quotiens iram scelera meruerint.

  43. 2.7.1.1

    Et quid indignius quam sapientis adfectum ex aliena pendere nequitia ? Desinet ille Socrates posse eundem vultum domum referre, quem domo extulerat ? Atqui si irasci sapiens turpiter factis debet et concitari contristarique ob scelera, nihil est aerumnosius sapiente ; omnis illi per iracundiam maeroremque vita transibit.

  44. 2.7.2.1

    Quod enim momentum erit, quo non improbanda videat ? Quotiens processere domo, per sceleratos illi avarosque et prodigos et impudentis et ob ista felices incedendum erit ; nusquam oculi eius flectentur, ut non quod indignentur inveniant. Deficiet, si totiens a se iram quotiens causa poscet exegerit.

  45. 2.7.3.1

    Haec tot milia ad forum prima luce properantia quam turpes lites, quanto turpiores advocatos habent ! Alius iudicia patris accusat, quae vereri satius fuit, alius cum matre consistit, alius delator venit eius criminis, cuius manifestior reus est; et iudex damnaturus quae fecit eligitur et corona pro mala causa stat bona patroni voce corrupta.

  46. 2.8.1.1

    Quid singula persequor ? Cum videris forum multitudine refertum et saepta concursu omnis frequentiae plena et illum circum, in quo maximam sui partem populus ostendit, hoc scito, istic tantundem esse vitiorum quantum hominum.

  47. 2.8.2.1

    Inter istos quos togatos vides nulla pax est ; alter in alterius exitium levi compendio ducitur ; nulli nisi ex alterius iniuria quaestus est; felicem oderunt, infelicem contemnunt; maiorem gravantur, minori graves sunt; diversis stimulantur cupiditatibus ; omnia perdita ob levem voluptatem praedamque cupiunt. Non alia quam in ludo gladiatorio vita est cum isdem bibentium pugnantiumque.

  48. 2.8.3.1

    Ferarum iste conventus est, nisi quod illae inter se placidae sunt morsuque similium abstinent, hi mutua laceratione satiantur. Hoc omnino ab animalibus mutis differunt, quod illa mansuescunt alentibus, horum rabies ipsos a quibus est nutrita depascitur.

  49. 2.9.1.1

    Numquam irasci desinet sapiens, si semel coeperit. Omnia sceleribus ac vitiis plena sunt ; plus committitur quam quod possit coercitione sanari. Certatur ingenti quidem nequitiae certamine. Maior cottidie peccandi cupiditas, minor verecundia est ; expulso melioris aequiorisque respectu quocumque visum est libido se impingit, nec furtiva iam scelera sunt. Praeter oculos eunt, adeoque in publicum missa nequitia est et in omnium pectoribus evaluit, ut innocentia non rara sed nulla sit.

  50. 2.9.2.1

    Numquid enim singuli aut pauci rupere legem ? Undique velut signo dato ad fas nefasque miscendum coorti sunt : Non hospes ab hospite tutus, non socer a genero ; fratrum quoque gratia rara est. Imminet exitio vir coniugis, illa mariti; lurida terribiles miscent aconita novercae ; filius ante diem patrios inquirit in annos.

  51. 2.9.3.1

    Et quota ista pars scelerum est ! Non descripsit castra ex uno partu contraria et parentium liberorumque sacramenta diversa, subiectam patriae civis manu flammam et agmina infestorum equitum ad inquirendas proscriptorum latebras circumvolitantia et violatos fontes venenis et pestilentiam manu factam et praeductam obsessis parentibus fossam, plenos carceres et incendia totas urbes concremantia dominationesque funestas et regnorum publicorumque exitiorum clandestina consilia, et pro gloria habita, quae quam diu opprimi possunt, scelera sunt, raptus ac stupra et ne os quidem libidini exceptum.

  52. 2.9.4.1

    Adde nunc publica periuria gentium et rupta foedera et in praedam validioris quidquid non resistebat abductum, circumscriptiones, furta, fraudes, infitiationes, quibus trina non sufficiunt fora. Si tantum irasci vis sapientem, quantum scelerum indignitas exigit, non irascendum illi sed insaniendum est.

  53. 2.10.1.1

    Illud potius cogitabis, non esse irascendum erroribus. Quid enim, si quis irascatur in tenebris parum vestigia certa ponentibus ? Quid, si quis surdis imperia non exaudientibus ? Quid, si pueris, quod neglecto dispectu officiorum ad lusus et ineptos aequalium iocos spectent ? Quid, si illis irasci velis, qui, quod aegrotant senescunt, fatigantur ? Inter cetera mortalitatis incommoda et hoc est, caligo mentium nec tantum necessitas errandi sed errorum amor.

  54. 2.10.2.1

    Ne singulis irascaris, universis ignoscendum est, generi humano venia tribuenda est. Si irasceris iuvenibus senibusque, quod peccant, irascere et infantibus : peccaturi sunt. Numquis irascitur pueris, quorum aetas nondum novit rerum discrimina ? Maior est excusatio et iustior hominem esse quam puerum.

  55. 2.10.3.1

    Hac condicione nati sumus, animalia obnoxia non paucioribus animi quam corporis morbis, non quidem obtusa nec tarda, sed acumine nostro male utentia, alter alteri vitiorum exempla. Quisquis sequitur priores male iter ingressos, quidni habeat excusationem, cum publica via erraverit ?

  56. 2.10.4.1

    In singulos severitas imperatoris destringitur, at necessaria venia est, ubi totus deseruit exercitus. Quid tollit iram sapientis ? Turba peccantium. Intellegit quam et iniquum sit et periculosum irasci publico vitio.

  57. 2.10.5.1

    Heraclitus quotiens prodierat et tantum circa se male viventium, immo male pereuntium viderat, flebat, miserebatur omnium, qui sibi laeti felicesque occurrebant, miti animo, sed nimis imbecillo, et ipse inter deplorandos erat. Democritum contra aiunt numquam sine risu in publico fuisse ; adeo nihil illi videbatur senum eorum quae serio gerebantur. Ubi istic irae locus est ? Aut ridenda omnia aut flenda sunt.

  58. 2.10.6.1

    Non irascetur sapiens peccantibus. Quare ? Quia scit neminem nasci sapientem sed fieri, scit paucissimos omni aevo sapientis evadere, quia condicionem humanae vitae perspectam habet, nemo autem naturae sanus irascitur. Quid enim, si mirari velit non in silvestribus dumis poma pendere ? Quid, si miretur spineta sentesque non utili aliqua fruge compleri ? Nemo irascitur, ubi vitium natura defendit.

  59. 2.10.7.1

    Placidus itaque sapiens et aequus erroribus, non hostis sed corrector peccantium, hoc cottidie procedit animo: " Multi mihi occurrent vino dediti, multi libidinosi, multi ingrati, multi avari, multi furiis ambitionis agitati." Omnia ista tam propitius aspiciet quam aegros suos medicus.

  60. 2.10.8.1

    Numquid ille, cuius navigium multam undique laxatis compagibus aquam trahit, nautis ipsique navigio irascitur ? Occurrit potius et aliam excludit undam, aliam egerit, manifesta foramina praecludit, latentibus et ex occulto sentinam ducentibus labore continuo resistit, nec ideo intermittit, quia quantum exhaustum est subnascitur. Lento adiutorio opus est contra mala continua et fecunda, non ut desinant, sed ne vincant.

  61. 2.11.1.1

    " Utilis est," inquit, " ira, quia contemptum effugit, quia malos terret." Primum ira, si quantum minatur valet, ob hoc ipsum quod terribilis est et invisa est ; periculosius est autem timeri quam despici. Si vero sine viribus est, magis exposita contemptui est et derisum non effugit ; quid enim est iracundia in supervacuum tumultuante frigidius ?

  62. 2.11.2.1

    Deinde non ideo quaedam, quia sunt terribiliora, potiora sunt, nec hoc sapienti diei velim: " Quod ferae, sapientis quoque telum est, timeri." Quid ? Non timetur febris, podagra, ulcus malum ? Numquid ideo quicquam in istis boni est ? An contra omnia despecta foedaque et turpia, ipsoque eo timentur ? Sic ira per se deformis est et minime metuenda, at timetur a pluribus sicut deformis persona ab infantibus.

  63. 2.11.3.1

    Quid, quod semper in auctores redundat timor nec quisquam metuitur ipse securus ? Occurrat hoc loco tibi Laberianus ille versus, qui medio civili bello in theatro dictus totum in se populum non aliter convertit, quam si missa esset vox publici adfectus : Necesse est multos timeat quem multi timent.

  64. 2.11.4.1

    Ita natura constituit, ut quidquid alieno metu magnum est, a suo non vacet. Leonum quam pavida sunt ad levissimos sonos pectora ! Acerrimas feras umbra et vox et odor insolitus exagitat. Quidquid terret et trepidat. Non est ergo quare concupiscat quisquam sapiens timeri, nec ideo iram magnum quiddam putet, quia formidini est, quoniam quidem etiam contemptissima timentur ut venena et ossa pestifera et morsus.

  65. 2.11.5.1

    Nec mirum est, cum maximos ferarum greges linea pinnis distincta contineat et in insidias agat, ab ipso effectu dicta formido ; vanis enim vana terrori sunt. Curriculi motus rotarumque versata facies leones redegit in caveam, elephantos porcina vox terret.

  66. 2.11.6.1

    Sic itaque ira metuitur, quomodo umbra ab infantibus, a feris rubens pinna. Non ipsa in se quicquam habet firmum aut forte, sed leves animos movet.

  67. 2.12.1.1

    " Nequitia," inquit, " de rerum natura tollenda est, si velis iram tollere ; neutrum autem potest fieri." Primum potest aliquis non algere, quamvis ex rerum natura hiemps sit, et non aestuare, quamvis menses aestivi sint. Aut loci beneficio adversus intemperiem anni tutus est aut patientia corporis sensum utriusque pervicit. Deinde verte istud :

  68. 2.12.2.1

    necesse est prius virtutem ex animo tollas quam iracundiam recipias, quoniam cum virtutibus vitia non coeunt, nec magis quisquam eodem tempore et iratus potest esse et vir bonus quam aeger et sanus.

  69. 2.12.3.1

    " Non potest," inquit, " omnis ex animo ira tolli, nec hoc hominis natura patitur." Atqui nihil est tam difficile et arduum quod non humana mens vincat et in familiaritatem perducat adsidua meditatio, nullique sunt tam feri et sui iuris adfectus, ut non disciplina perdomentur.

  70. 2.12.4.1

    Quodcumque sibi imperavit animus, obtinuit. Quidam ne umquam riderent consecuti sunt ; vino quidam, alii venere, quidam omni umore interdixere corporibus; alius contentus brevi somno vigiliam indefatigabilem extendit ; didicerunt tenuissimis et adversis funibus currere et ingentia vixque humanis toleranda viribus onera portare et in immensam altitudinem mergi ae sine ulla respirandi vice perpeti maria.

  71. 2.12.5.1

    Mille sunt alia, in quibus pertinacia impedimentum omne transcendit ostenditque nihil esse difficile cuius sibi ipsa mens patientiam indiceret. Istis quos paulo ante rettuli aut nulla tam pertinacis studii aut non digna merces fuit—quid enim magnificum consequitur ille qui meditatus est per intentos funes ire ? qui sarcinae ingenti cervices supponere ? qui somno non summittere oculos ? qui penetrare in imum mare ?—et tamen ad finem operis non magno auctoramento labor pervenit.

  72. 2.12.6.1

    Nos non advocabimus patientiam, quos tantum praemium expectat, felicis animi immota tranquillitas ? Quantum est effugere maximum malum, iram, et cum illa rabiem, saevitiam, crudelitatem, furorem, alios comites eius adfectus!

  73. 2.13.1.1

    Non est quod patrocinium nobis quaeramus et excusatam licentiam, dicentes aut utile id esse aut inevitabile; cui enim tandem vitio advocatus defuit ? Non est quod dicas excidi non posse ; sanabilibus aegrotamus malis ipsaque nos in rectum genitos natura, si emendari velimus, iuvat. Nec, ut quibusdam visum est, arduum in virtutes et asperum iter est ; plano adeuntur. Non vanae vobis auctor rei venio.

  74. 2.13.2.1

    Facilis est ad beatam vitam via ; inite modo bonis auspiciis ipsisque dis bene iuvantibus. Multo difficilius est facere ista quae facitis. Quid est animi quiete otiosius, quid ira laboriosius ? Quid clementia remissius, quid crudelitate negotiosius ? Vacat pudicitia, libido occupatissima est. Omnium denique virtutum tutela facilis est, vitia magno coluntur.

  75. 2.13.3.1

    Debet ira removeri—hoc ex parte fatentur etiam qui dicunt esse minuendam ; tota dimittatur, nihil profutura est. Sine illa facilius rectiusque scelera tollentur, mali punientur et transducentur in melius. Omnia quae debet sapiens sine ullius malae rei ministerio efficiet nihilque admiscebit, cuius modum sollicitius observet.

  76. 2.14.1.1

    Numquam itaque iracundia admittenda est ; aliquando simulanda, si segnes audientium animi concitandi sunt, sicut tarde consurgentis ad cursum equos stimulis facibusque subditis excitamus. Aliquando incutiendus est iis metus apud quos ratio non proficit ; irasci quidem non magis utile est quam maerere, quam metuere. " Quid ergo ?

  77. 2.14.2.1

    Non incidunt causae quae iram lacessant ? " Sed tunc maxime illi opponendae manus sunt. Nec est difficile vincere animum, cum athletae quoque in vilissima sui parte occupati tamen ictus doloresque patiantur, ut vires caedentis exhauriant, nec cum ira suadet, feriant, sed eum occasio.

  78. 2.14.3.1

    Pyrrhum maximum praeceptorem certaminis gymnici solitum aiunt iis quos exercebat praecipere, ne irascerentur ; ira enim perturbat artem et qua noceat tantum aspicit. Saepe itaque ratio patientiam suadet, ira vindictam, et qui primis defungi malis potuimus, in maiora devolvimur.

  79. 2.14.4.1

    Quosdam unius verbi contumelia non aequo animo lata in exilium proiecit, et qui levem iniuriam silentio ferre noluerant, gravissimis malis obruti sunt, indignatique aliquid ex plenissima libertate deminui servile in sese adtraxerunt iugum.

  80. 2.15.1.1

    " Ut scias," inquit, " iram habere in se generosi aliquid, liberas videbis gentes, quae iracundissimae sunt, ut Germanos et Scythas." Quod evenit, quia fortia solidaque natura ingenia, antequam disciplina molliantur, prona in iram sunt. Quaedam enim non nisi melioribus innascuntur ingeniis, sicut valida arbusta laeta quamvis neclecta tellus creat, et alta fecundi soli silva est.

  81. 2.15.2.1

    Itaque et ingenia natura fortia iracundiam ferunt nihilque tenue et exile capiunt ignea et fervida, sed imperfectus illis vigor est ut omnibus, quae sine arte ipsius tantum naturae bono exsurgunt, sed nisi cito domita sunt, quae fortitudini apta erant, audaciae temeritatique consuescunt. Quid?

  82. 2.15.3.1

    Non mitioribus animis vitia leniora coniuncta sunt, ut misericordia et amor et verecundia ? Itaque saepe tibi bonam indolem malis quoque suis ostendam ; sed non ideo vitia non sunt, si naturae melioris indicia sunt.

  83. 2.15.4.1

    Deinde omnes istae feritate liberae gentes leonum luporumque ritu ut servire non possunt, ita nec imperare; non enim humani vim ingenii, sed feri et intractabilis habent; nemo autem regere potest nisi qui et regi.

  84. 2.15.5.1

    Fere itaque imperia penes eos fuere populos, qui mitiore caelo utuntur. In frigora septemtrionemque vergentibus immansueta ingenia sunt, ut ait poeta : Suoque simillima caelo.

  85. 2.16.1.1

    "Animalia," inquit, "generosissima habentur, quibus multum inest irae." Errat qui ea in exemplum hominis adducit, quibus pro ratione est impetus ; homini pro impetu ratio est. Sed ne illis quidem omnibus idem prodest ; iracundia leones adiuvat, pavor cervos, accipitrem impetus, columbam fuga.

  86. 2.16.2.1

    Quid, quod ne illud quidem verum est, optima animalia esse iracundissima? Feras putem, quibus ex raptu alimenta sunt, meliores quo iratiores ; patientiam laudaverim boum et equorum frenos sequentium. Quid est autem cur hominem ad tam infelicia exempla revoces, cum habeas mundum deumque, quem ex omnibus animalibus, ut solus imitetur, solus intellegit ? " Simplicissimi," inquit, " omnium habentur iracundi."

  87. 2.16.3.1

    Fraudulentis enim et versutis comparantur et simplices videntur, quia expositi sunt. Quos quidem non simplices dixerim sed incautos ; stultis, luxuriosis nepotibusque hoc nomen imponimus et omnibus vitiis parum callidis.

  88. 2.17.1.1

    " Orator," inquit, " iratus aliquando melior est." Immo imitatus iratum ; nam et histriones in pronuntiando non irati populum movent, sed iratum bene agentes ; et apud iudices itaque et in contione et ubicumque alieni animi ad nostrum arbitrium agendi sunt, modo iram, modo metum, modo misericordiam, ut aliis incutiamus, ipsi simulabimus, et saepe id, quod veri adfectus non effecissent, effecit imitatio adfectuum. " Languidus," inquit, " animus est qui ira caret." Verum est, si nihil habet ira valentius.

  89. 2.17.2.1

    Nec latronem oportet esse nec praedam, nec misericordem nec crudelem ; illius nimis mollis animus, huius nimis durus est. Temperatus sit sapiens et ad res fortius agendas non iram sed vim adhibeat.

  90. 2.18.1.1

    Quoniam quae de ira quaeruntur tractavimus, accedamus ad remedia eius. Duo autem, ut opinor, sunt : ne incidamus in iram et ne in ira peccemus. Ut in corporum cura alia de tuenda valetudine, alia de restituenda praecepta sunt, ita aliter iram debemus repellere, aliter compescere. Ut vitemus, quaedam ad universam vitam pertinentia praecipientur ; ea in educationem et in sequentia tempora dividentur.

  91. 2.18.2.1

    Educatio maximam diligentiam plurimumque profuturam desiderat ; facile est enim teneros adhuc animos componere, difficulter reciduntur vitia quae nobiscum creverunt.

  92. 2.19.1.1

    Opportunissima ad iracundiam fervidi animi natura est. Nam cum elementa sint quattuor, ignis, aquae, aëris, terrae, potestates pares his sunt, fervida, frigida, arida atque umida. Et locorum itaque et animalium et corporum et morum varietates mixtura elementorum facit, et proinde aliquo magis incumbunt ingenia, prout alicuius elementi maior vis abundavit. Inde quasdam umidas vocamus aridasque regiones et calidas et frigidas. Eadem animalium hominumque discrimina sunt ;

  93. 2.19.2.1

    refert quantum quisque umidi in se calidique contineat ; cuius in illo elementi portio praevalebit, inde mores erunt. Iracundos fervida animi natura faciet, est enim actuosus et pertinax ignis ; frigidi mixtura timidos facit, pigrum est enim contractumque frigus.

  94. 2.19.3.1

    Volunt itaque quidam ex nostris iram in pectore moveri effervescente circa cor sanguine ; causa cur hic potissimum adsignetur irae locus non alia est, quam quod in toto corpore calidissimum pectus est.

  95. 2.19.4.1

    Quibus umidi plus inest, eorum paulatim crescit ira, quia non est paratus illis calor sed motu adquiritur ; itaque puerorum feminarumque irae acres magis quam graves sunt levioresque dum incipiunt. Siccis aetatibus vehemens robustaque est ira, sed sine incremento, non multum sibi adiciens, quia inclinaturum calorem frigus insequitur. Senes difficiles et queruli sunt, ut aegri et convalescentes et quorum aut lassitudine aut detractione sanguinis ex haustus est calor ;

  96. 2.19.5.1

    in eadem causa sunt siti fameque tabidi et quibus exsangue corpus est maligneque alitur et deficit. Vinum incendit iras, quia calorem auget ; pro cuiusque natura quidam ebrii effervescunt, quidam saucii. Neque ulla alia causa est, cur iracundissimi sint flavi rubentesque, quibus talis natura color est, qualis fieri ceteris inter iram solet ; mobilis enim illis agitatusque sanguis est.

  97. 2.20.1.1

    Sed quemadmodum natura quosdam proclives in iram facit, ita multae incidunt causae, quae idem possint quod natura. Alios morbus aut iniuria corporum in hoc perduxit, alios labor aut continua pervigilia noctesque sollicitae et desideria amoresque; quidquid aliud aut corpori nocuit aut animo, aegram mentem in querellas parat.

  98. 2.20.2.1

    Sed omnia ista initia causaeque sunt ; plurimum potest consuetudo, quae si gravis est, alit vitium. Naturam quidem mutare difficile est, nec licet semel mixta nascentium elementa convertere ; sed in hoc nosse profuit, ut calentibus ingeniis subtrahas vinum, quod pueris Plato negandum putat et ignem vetat igne incitari. Ne cibis quidem implendi sint ; distendentur enim corpora et animi cum corpore tumescent.

  99. 2.20.3.1

    Labor illos citra lassitudinem exerceat, ut minuatur, non ut consumatur calor nimiusque ille fervor despumet. Lusus quoque proderunt ; modica enim voluptas laxat animos et temperat.

  100. 2.20.4.1

    Umidioribus siccioribusque et frigidis non est ab ira periculum, sed ignaviora vitia metuenda sunt, pavor et difficultas et desperatio et suspiciones. Extollenda itaque fovendaque talia ingenia et in laetitiam evocanda sunt. Et quia aliis contra iram, aliis contra tristitiam remediis utendum est nec dissimillimis tantum ista sed contrariis curanda sunt, semper ei occurremus quod increverit.

← Previous · Next → — showing 101200 of 485

Perseus Latin. CTS URN stoa0255.stoa010.perseus-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: CC BY-SA 4.0. Source.