Carmina ad Sedulium Spectantia
- 3.57
Nec mortale tuens, afflata est lumine quando
- 3.58
iam propiore Dei . nam tempore eodem
- 3.59
Matri longa decem tulerunt fastidia mensis,
- 3.60
Et noua progenies mox clara in luce refulsit.
- 3.61
Mox etiam magni processit numinis astrum,.
- 3.62
Stella facem ducens multa cum luce cucurrit. .............. ...........
- 3.63
Ille dies primus leti primusque salutis
- 3.64
Monstrat iter nobis ad eum, quem semper acerbum,
- 3.65
Semper honoratum cuncti[ celebrate fauentes.
- 3.66
Annua uota tamen noctem non amplius unam
- 3.67
Haut segnes uigilate, uiri, dapibusque futuris
- 3.68
Luce palam cumulate piis altaria donis.
- 3.69
Hac uestri maneant in religione nepotes.
- 3.70
Iamque egomet patris sedes arcemque reuiso.
- 3.71
Accipite ergo animis atque haec mea figite dicta,
- 3.72
Ore fauete omnes et huc aduertite mentem.
- 3.73
E diuerso sedem quotiens uenietis in unam,
- 3.74
Vndique collecti , pacem laudate frequentes.
- 3.75
Cogite consilium , coeant in foedera dextrae,
- 3.76
Qua datur pacis solum inuiolabile pignus.
- 3.77
Discite iustitiam, aeterna in pace futurae
- 3.78
Concordes animae , si non inrita dicta putatis.
- 3.79
Nulla dies usquam memori uos eximet aeuo:
- 3.80
Mortalem eripiam formam et praemia reddam
- 3.81
Fortunatorum nemorum sedesque beatas.
- 3.82
Non eritis regno indecores, nec uestra feretur
- 3.83
Fama lenis , mecum pariter considere regnis.
- 3.84
Vrbem quam statuo, uestra est : intrare licebit.
- 3.85
Nusquam abero, et tutos patrio uos limite sistam:
- 3.86
Idem uenturos tollemus in astra nepotes.
- 3.87
Quae uero nunc quoque uobis , dum uita manebit,
- 3.88
Praemia digna feram? non uobis numine nostro
- 3.89
Diuitis uber agri rerumque opulentia derit.
- 3.90
Fundit humo facilem nictum iustissima tellus-
- 3.91
Prouentuque onerat sulcos atque horrea uincit,
- 3.92
Floret ager, spumat plenis uindemia labris,
- 3.93
Exuberant fetus ramos frondentis oliuae:
- 3.94
Quotque in flore nouo pomis se fertilis arbor
- 3.95
Induerit, totidem autumno matura tenebit.
- 3.96
Non liquidi gregibus fontes, non gramina derunt,
- 3.97
Et quantum longis carpent armenta diebus,
- 3.98
Exigua tantum gelidus ros nocte reponit.
- 3.99
Haec sunt, quae nostra deceat uos uoce moneri.
- 3.100
Viuite felices et condita mente tenete.
- 3.101
Haec ubi dicta dedit , mox sese attollit in auras
- 3.102
Suspiciens caelum, caput inter nubila condit.
- 3.103
Atque ita discedens terris animisque suorum
- 3.104
Concretam exemit labem purumque relinquit
- 3.105
Aetherium sensum atque aurai simplicis ignem.
- 3.106
Ex illo celebratus honos, laetique minores
- 3.107
Seruauere diem atque haec pia sacra quotannis
- 3.108
Matres atque uiri, pueri innuptaeque puellae
- 3.109
Carminibus celebrant paterisque altaria libant.
- 3.110
Ast ego qui cecini magnum et mirabile numen,
- 3.111
Haec eadem gentique meae generique manebunt.
← Previous — showing 101–155 of 155
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0252.stoa003.opp-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.