Ancient Texts

← Library

Carmina ad Sedulium Spectantia

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 155 sections

  1. 1.1

    I. CAEMINA AD SEDVLIVM SPECTANTIA.

  2. 1.2

    L TVRCII RVFI ASTERII CARMEN.

  3. 1.1-2

    Sume, sacer meritis, ueracis dicta poetae,

  4. 1.2-3

    Quae sine figmenti condita sunt uitio,

  5. 1.3

    Quo caret alma fides, quo sancti gratia Christi,

  6. 1.4

    Per quam iustus ait talia Sedulius.

  7. 1.5

    Asteriique tui semper meminisse iubeto,

  8. 1.6

    Cuius ope et cura edita sunt populis.

  9. 1.7

    Quem quamuis summi celebrent per saecula fastus,

  10. 1.8

    Plus tamen ad meritum est, si uiget ore tuo.

  11. 2a.1

    II. VERSVS BELLESABII SCOLASTICI.

  12. 2a.1-4

    S edulius Christi miracula uersibus eden S

  13. 2a.2

    E micat, inuitans paruae ad solemnia mensa E

  14. 2a.3

    D ignum conuiuam, non hunc, qui carperet illu D,

  15. 2a.4

    V ix quod nobilium triplici fert aula parat V,

  16. 2a.5

    L aetum quod ponit sub aurea tecta tribuna L,

  17. 2a.6

    1 n quo gemmiferi totque aurea uasa canistr I

  18. 2a.7

    V iuida pro modico portant sibi prandia uict V,

  19. 2a.8

    S ed quod holus uile producit pauperis hortu S.

  20. 2a.9

    A t post delicias properant qui sumere magn A,

  21. 2a.10

    10 N ituntur paruum miserorum spernere germe N:

  22. 2a.11

    T utum quod nihil est (tutum nil uentre tumesci T),

  23. 2a.12

    I nsidias membrisque mouent animaeque ludent

  24. 2a.13

    S i tamen his dapibus uesci dignantur egeni S,

  25. 2a.14

    T emnat diuitias animus paucisque quiesca T.

  26. 2a.15

    E xemplo adsumptus Domini, qui milia quinqu E

  27. 2a.16

    S emotis cunctis modicis saturauit ab esci S.

  28. 2b.1

    S edulius Domini per culta noualia pergen S

  29. 2b.2

    E n loca prospexit multo radiantia flor E:

  30. 2b.3

    D iscurrit per prata libens, quo gramine Daui D

  31. 2b.4

    V idit diuino modulantem carmina cant V.

  32. 2b.5

    L audabili psallente uiro refluit cythara me L.

  33. 2b.6

    I lle ubi grandisoni captus dulcedine plectr I

  34. 2b.7

    V ritur et celeri graditur per lilia pass V

  35. 2b.8

    S acratosque iterum late conspexit amoeno S,

  36. 2b.9

    A eterna Christi fluuios quos abluit und A,

  37. 2b.10

    N ec passus torpere diu doctoris acume N,

  38. 2b.11

    T unc sua Dauiticus delectus plectra poposci T

  39. 2b.12

    I rrita polluti contemnens numina mund I.

  40. 2b.13

    S igna crucis fronti ponit breuiterque triumpho S

  41. 2b.14

    T angit, Christe, tuos numerosaque praemia liba T.

  42. 2b.15

    E rgo dum uario decorat sua rura color E,

  43. 2b.16

    S tabunt hi garrula dicti testudine uersu S.

  44. 3.1

    III. [CARMEN DE INCARNATIONE].

  45. 3.1-5

    Omnipotens genitor tandem miseratus ab alto

  46. 3.2

    Postquam cuncta dedit caelo constare sereno,

  47. 3.3

    Omnibus in terris diuinum aspirat amorem,

  48. 3.4

    Semper honore pio nomen Natique Patrisque

  49. 3.5

    Ornare et canere paribusque in regna uocari.

  50. 3.6

    Auspiciis, hinc progeniem uirtute futuram

  51. 3.7

    Egregiam, et totum quae legibus occupet orbem.

  52. 3.8

    Ne tamen in terris mortalia pectora turbet

  53. 3.9

    Ignotum numen, Deus aethere missus ab alto

  54. 3.10

    Mortalis uisus potuit, quantusque uideri.

  55. 3.11

    Virgo matura fuit, iam plenis nubilis annis,

  56. 3.12

    Cui genus a proauis ingens nomenque decusque,

  57. 3.13

    Intemerata toris . talem se laeta ferebat,

  58. 3.14

    Casta pudicitiam miro seruabat amore.

  59. 3.15

    Huic se forma Dei , caelo dimissus ab alto

  60. 3.16

    Spiritus, intus alit et casto corpore miscet.

  61. 3.17

    Ante tamen dubiam dictis solatur amicis:

  62. 3.18

    Alma parens , mundi Dominum paritura potentem

  63. 3.19

    (Nam te digna manent generis cunabula sancti),

  64. 3.20

    Vade, ait, o felix nati pietate , quocumque uocaris,

  65. 3.21

    Auspiciis manifesta nouis ! hic uertitur ordo,,

  66. 3.22

    Huius in aduentu fides et fama perennis.

  67. 3.23

    Dixerat: illa pauens oculos suffusa nitentis,

  68. 3.24

    Suspirans imoque trahens a pectore uocem

  69. 3.25

    Virgo refert: haut equidem tali me dignor honore

  70. 3.26

    Non opis est nostrae) nec fas , nec coniugis umquam

  71. 3.27

    Praetendi taedas aut haec in foedera ueni.

  72. 3.28

    Sed post iussa Deum nihil est, quod dicta recusem.

  73. 3.29

    Accipio agnoscoque libens : sequor omina tanta

  74. 3.30

    Promissisque Patris exsequar caelestia dona,

  75. 3.31

    Admiranda Dei tantarum munera laudum.

  76. 3.32

    Panditur interea domus omnipotentis Olympi

  77. 3.33

    Sideream in sedem, terras unde arduus omnis

  78. 3.34

    Aspicit, et natum uerbis conpellat amicis:

  79. 3.35

    Nate, meae uires, mea magna potentia solus,

  80. 3.36

    Nate, mihi quem nulla dies ab origine rerum ,

  81. 3.37

    Dissimilem arguerit , comitem complector in omnis.

  82. 3.38

    Te sine nil altum mens inchoat: omnia mecum

  83. 3.39

    Aeternis regis imperiis; et quidquid ubique est,

  84. 3.40

    Nulla meis sine te quaeretur gloria rebus:

  85. 3.41

    Omnia sub pedibus, qua sol utrumque recurrens

  86. 3.42

    Aspicit oceanum, uertique regique uidebunt.

  87. 3.43

    Quae tibi polliceor , neque est te fallere quicquam,

  88. 3.44

    Haec tibi semper erunt uatum praedicta priorum:

  89. 3.45

    Nec mea iam mutata loco sententia cedit.

  90. 3.46

    Nascere praeque diem ueniens age, lucifer, almum;

  91. 3.47

    Nascere, quo toto surgat gens aurea mundo.

  92. 3.48

    Vnde etiam magnus caelorum nascitur ordo.

  93. 3.49

    Nascere , ut incipiant magni procedere menses,

  94. 3.50

    Ne maneant terris priscae uestigia fraudis,

  95. 3.51

    Prospera uenturo laetentur ut omnia saeclo.

  96. 3.52

    Adgredere o magnos (aderit iam tempus) honores:

  97. 3.53

    Aspera tum positis mitescent saecula bellis

  98. 3.54

    Pacatumque reges patriis uirtutibus orbem.

  99. 3.55

    Haut mora: continuo Patris praecepta facessit,

  100. 3.56

    Aethere se mittit figitque in uirgine uultus,

Next → — showing 1100 of 155

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0252.stoa003.opp-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.