Carmen Paschale
- 4.196
Quae numquam pietate uacat, clementior infit:
- 4.197
Ite, sacerdotum conspectibus ora referte.
- 4.198
Cumque uiam peterent, subito mundata uicissim
- 4.199
Mirantur sua membra uiri uariumque tuentes
- 4.200
Esse nihil sese pariter speculantur et omnes
- 4.201
Explorant proprias alterno lumine formas.
- 4.202
Ex quibus ut grates ageret pro munere tanto,
- 4.203
Vix unus reduci conuersus tramite planta
- 4.204
Sternitur ad terram Dominum uirtutis adorans
- 4.205
Atque sacerdoti uero sua protulit ora.
- 4.206
Denique pontificum princeps summusque sacerdos
- 4.207
Quis, nisi Christus, adest? gemini libaminis auctor
- 4.208
Ordine Melchisedech, cui dantur munera semper
- 4.209
Quae sua sunt, fructus segitis et gaudia uitis.
- 4.210
Cum residens caecus Timei filius illud
- 4.211
Propter iter, Dominum per quod cognouerat ire,\'
- 4.212
Vociferans crebro lumen clamore petisset
- 4.213
Nec populo prohibente tacens, accedere iussus
- 4.214
Ad Dominum palpante manu, uisumque recepit
- 4.215
Et nullo ducente redit. quam fortiter instat
- 4.216
Inportuna fides! quidquid res dura negarit,
- 4.217
Sola frequens uotis oratio praestat honestis.
- 4.218
Vnanimum panem sic ille petebat amicum,
- 4.219
Qui foribus clausis per opaca silentia noctis.
- 4.220
Obnixeque diu confidenterque neganti
- 4.221
Vocibus adsiduis precibusque extorsit anhelis.
- 4.222
Praeteriensque uiae Dominus loca Samaritanae
- 4.223
Humanam flagrante sitim collegerat aestu,
- 4.224
Fonsque perennis aquae, modicam desiderat undam,
- 4.225
Vt biberet qua corpus erat. tunc accola gentis
- 4.226
Stans mulier, paruum puteo quae traxerat haustum,
- 4.227
Cum dare cunctatur periturae munera lymphae,
- 4.228
Agnoscens propriam numeroso coniuge uitam,
- 4.229
Orat inexhausti tribui sibi dona fluenti,
- 4.230
Aeternam positura sitim, qua nemo carere
- 4.231
Dignus erit, Domini nisi mersus gurgite Christi
- 4.232
Percipiat placidas animae, non corporis undas.
- 4.233
Dumque sui media residens testudine templi
- 4.234
Ore tonans patrio directi ad peruia callis
- 4.235
Errantem populum monitis conuertit amicis:
- 4.236
Ecce trahebatur magna stipante caterua
- 4.237
Turpis adulterii mulier lapidanda reatu,
- 4.238
Quam Pharisaea manus placido sub iudice sistens
- 4.239
Cum damnare parat, plus liberat; omnibus illis
- 4.240
Nam simul e turbis proprie sine crimine nullus
- 4.241
Accusator erat, saxum qui missile primus
- 4.242
Sumeret obscenae feriens contagia moechae.
- 4.243
Nec poterat quisquam fistucam uellere paruam
- 4.244
Ex oculo alterius, proprio qui lumine grandem
- 4.245
Sciret inesse trabem. profugus sic ille recessit
- 4.246
Impetus et clemens donat sententia culpam,,
- 4.247
lam non peccandi sub condicione solutam.
- 4.248
Nam uomitum quicumque suum canis ore relambit,
- 4.249
Nec ueterem studet hic ueniam nec habere futuram,
- 4.250
Huius damna tenens, huius conpendia perdens.
- 4.251
Inde means genitum cernit considere caecum,
- 4.252
Qui male praegnantis dilapsus uentre parentis
- 4.253
In lucem sine luce ruit. tunc sanguinis ille
- 4.254
Conditor humani mundique orientis origo,
- 4.255
Inperfecta diu proprii non passus haberi
- 4.256
Membra operis, natale lutum per claustra genarum
- 4.257
Inliniens hominem ueteri de semine supplet.
- 4.258
Nec uisum tamen ante capit, quam uoce iubentis
- 4.259
Accepta Domini Siloam uenisset ad undam
- 4.260
Et consanguinei tutus medicamine limi
- 4.261
Pura oculos fouisset aqua. mox ergo gemellae
- 4.262
Vultibus effulgent acies tandemque merentur
- 4.263
Ignotum spectare diem. cognoscite cuncti,
- 4.264
Mystica quid doceant animos miracula nostros.
- 4.265
Caeca sumus proles miserae de fetibus Euae,
- 4.266
Portantes longo natas errore tenebras.
- 4.267
Sed dignante Deo mortalem sumere formam
- 4.268
Tegminis humani, facta est ex uirgine nobis,
- 4.269
Terra salutaris, quae fontibus abluta sacris
- 4.270
Clara renascentis reserat spiramina lucis.
- 4.271
Bethaniaeque solum repetens intrarat; ibique
- 4.272
Lazarus occidua tumulatus sorte iacebat
- 4.273
Iam quarto sine luce die claususque sepulchri
- 4.274
Marmore corruptum tabo exalabat odorem.
- 4.275
Flebant germanae, flebat populatio praesens,
- 4.276
Flebat et Omnipotens, sed corpore, non deitate
- 4.277
Exanimosque artus illa pro parte dolebat,
- 4.278
Qua moriturus erat; lacrimis impleuit amicum,
- 4.279
Maiestate Deum. quid credere, Martha, moraris?
- 4.280
Quidue, Maria, gemis? Christum dubitatis, an unum
- 4.281
Possit ab infernis hominem reuocare cauernis,
- 4.282
Qui dabit innumeras post funera surgere turbas?
- 4.283
Ergo ubi clamantis Domini sonuit tuba dicens
- 4.284
\'Lazare, perge foras\': magno concussa pauore
- 4.285
Tartara dissiliunt, herebi patuere recessus,
- 4.286
Et tremuit letale chaos, mortisque profundae
- 4.287
Lex perit, atque anima proprias repente medullas
- 4.288
Cernitur ante oculos uiuens adstare cadauer.
- 4.289
Postque sepulchralem tamquam recreatus honorem
- 4.290
Ipse sibi moriens et postumus extat et haeres.
- 4.291
Vtque caduca uagi contemnens culmina saecli
- 4.292
Monstraret se rite Deum, non curribus altis,
- 4.293
Qui pompae mortalis honor, rapidisque quadrigis
- 4.294
Puluereum sulcauit iter nec terga frementis
- 4.295
Ardua pressit equi, faleris qui pictus et ostro
← Previous · Next → — showing 1201–1300 of 1,752
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0252.stoa002.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.