Carmen Paschale
- 4.96
Agmine militiae, Christum, quem nouerat illic,
- 4.97
Conspicit in terris, uelamine carnis opertum,
- 4.98
Et gemit esse homini dominum uirtutis amicum.
- 4.99
Dumque Tyri transgressus iter, Sidonia rursus
- 4.100
Arua legens, placidas Dominus calcaret harenas,
- 4.101
Curauit gemino miserum spiramine clausum,
- 4.102
Qui uocem non ore dabat, non aure trahebat,
- 4.103
Sidereaeque manus ruptis penetralibus omnes
- 4.104
Adtactu patuere fores, laetusque repente
- 4.105
Audirique loquens meruitque audire loquentes.
- 4.106
Tu quoque uirtutis sensisti munus erilis
- 4.107
Procumbens oculis, cuius in lumine Christus
- 4.108
Expuit et speciem simulatae mortis ademit.
- 4.109
Hinc maiora docens populos caelestia uerum
- 4.110
Se reserat sermone Deum turbasque frequentes,
- 4.111
Quae nimis inruerant, cupiens uitare parumper
- 4.112
Stagna petit paruaque sedens in Simonis alno,
- 4.113
Litore sistentem firmabat ab aequore plebem.
- 4.114
Et dictis iam finis erat; tunc altius actam
- 4.115
In pelagus iubet ire ratem uastoque profundo
- 4.116
Retia dimitti piscantia, quae nihil omnem.
- 4.117
Claudere per noctem uacuo potuere labore.
- 4.118
Simon paret ouans et aquosis gentibus instans
- 4.119
Linea claustra iacit tantumque inmanis apertos
- 4.120
Impleuit captura sinus, ut praeda redundans
- 4.121
Turbaret geminas cumulato pisce carinas:
- 4.122
Nam socia stic puppis erat. sic maxima saepe
- 4.123
Gaudia non ferimus propensaque uota timemus;
- 4.124
Quodque Deo facile est homines optare nec audent.
- 4.125
Talibus insignis uirtutibus ibat in urbem,
- 4.126
Quae sit dicta Naim, populo uallatus opimo
- 4.127
Et grege discipulum, miserum cum comminus ecce
- 4.128
Conspicit ecferri iuuenem gelidumque cadauer,
- 4.129
Pluribus exsequiis et inani funere passum
- 4.130
Triste ministerium, cuius sors inuida matrem
- 4.131
Iamdudum uiduam gemina uiduauerat urna.
- 4.132
Nec remorata diu pietas, inimica doloris,
- 4.133
Auxilium uitale tulit tactoque feretro
- 4.134
\'Surge\' ait o iuuenis\'; parensque in tempore dicto
- 4.135
Mortuus adsurgit, residensque loquensque reuixit
- 4.136
Atque comes genetricis abit: nam funere torpens
- 4.137
Et licet amissae passus discrimina uitae,
- 4.138
Non poterat famulus Domino clamante tacere
- 4.139
Nec uita praesente mori. mox agmine uerso
- 4.140
Deponens trepidum recidiuo tramite luctum,
- 4.141
Candida felicem reuocauit pompa parentem.
- 4.142
Nec tibi parua salus Domino medicante, Maria,
- 4.143
Multiplici laesum curauit uulnere sensum,
- 4.144
Quam fera septenis rabies inuaserat armis,
- 4.145
Daemonico cuneata globo; sed squameus anguis
- 4.146
Imperiosa sacri fugiens miracula uerbi
- 4.147
Corde tuo depulsus abit uolucresque per auras
- 4.148
In chaos infernae lapsus penetrale gehennae
- 4.149
Septem ingens gyros, septena uolumina traxit.
- 4.150
Neue redundantem cumulato germine messem
- 4.151
Exiguis Dominus sineret languere colonis,
- 4.152
Discipulosque alios, quorum mens conscia recti
- 4.153
Puraque simplicitas numero meritoque refulgens
- 4.154
Aurea libra fuit, uelut agnos praecipit inter.
- 4.155
Sanguineos properare lupos \'adsumite\' dicens
- 4.156
lura potestatis, nullum metuatis ut hostem;
- 4.157
Vipereasque minas et scorpion atque inimicae
- 4.158
Omnia uirtutis sensu calcate fideli:
- 4.159
Nulla meis famulis feritas aduersa nocebit.
- 4.160
Nec tantum hoc gaudete, uiri, quod spiritus ater
- 4.161
Subiaceat uobis, quantum quod nomina uestra
- 4.162
Scribat in aeterno caelestis littera libro\'.
- 4.163
Ius est quippe Dei uitam praeponere factis.
- 4.164
Nam merito cessante bono miracula nil sunt,
- 4.165
Quae faciunt plerumque mali, quibus arbiter orbis
- 4.166
\'Nescio uos\' dicturus erit, \'discedite cuncti
- 4.167
Artifices scelerum, rebus qui semper iniquis
- 4.168
Diuinum simulastis opus\'. sic tempore Moysi
- 4.169
Carminibus quidam uanae Memphitis in oris
- 4.170
Signa dabant non sponte Dei, sed imagine falsa
- 4.171
Visibus humanis magicas tribuere figuras.
- 4.172
Post Pharisaeorum cuiusdam principis intrat,
- 4.173
Clarificare domum, non escam sumere tantum,
- 4.174
Ad quam tunc facili conuenerat ille precatu.
- 4.175
Hic homo perspicuo distentus uentre tumebat
- 4.176
Plenus aquae grauidamque cutem suspenderat aluus,
- 4.177
Inclusam paritura necem; iam membra fluebant
- 4.178
Adcrescente sinu, miserosque infusa per artus
- 4.179
Turgida perflatum macies tenuauerat aegrum,
- 4.180
Inque uteri spatium totus conuenerat hydrops.
- 4.181
Non tulit hanc speciem mundi Pater, et sua transit
- 4.182
Sabbata non curans, hominem curare paratus
- 4.183
Quem uoluit magis esse suum: nam sabbata propter
- 4.184
Condita sunt hominem, \'non est homo sabbata propter.
- 4.185
Tunc pius umentem siccata corporis unda
- 4.186
Iussit abire luem: fluuidus mox uiscera morbus
- 4.187
Deserit et uacuae resident in pectore fibrae,
- 4.188
Carnalemque lacum pestis lymphata reliquit.
- 4.189
Coeperat interea Dominus Galilaea per arua
- 4.190
Transgrediens sancto quoddam pede tangere castrum.
- 4.191
Hunc procul ut uidere decem maculosa gerentes
- 4.192
Leprosi portenta uiri, quos corpore foedo
- 4.193
Discolor obscenis turpabat poena figuris,
- 4.194
Praeceptor, miserere, potes namque omnia, Iesu\'
- 4.195
Clamantes dixere simul: tunc flexa potestas,
← Previous · Next → — showing 1101–1200 of 1,752
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0252.stoa002.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.