Ancient Texts

← Library

De Gubernatione Dei

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 543 sections

  1. 4.48.1

    ostendit profecto nobis una hac sententia pietatem dei. nam si uix ullus pro summa iustitia mortem suscipit, probauit Christus quantum praestiterit pro nostra iniquitate moriendo. sed cur hoc fecerit dominus, statim in subditis docet dicens: commendat autem suam caritatem deus in nobis: nam si, cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est, multo magis igitur iustificati nunc in sanguine ipsius salui erimus ab ira per ipsum. hoc ipso ergo commendat, quia pro impiis mortuus est; maioris enim pretii est beneficium, quod praestatur indignis. idcirco itaque ait: commendat suam caritatem deus in nobis. quomodo commendat ?

  2. 4.49.1

    scilicet quia non merentibus praestat. si enim sanctis et bene meritis praestitisset, non uidebatur quae non debuerat praestitisse sed quae debuerat reddidisse. quid ergo nos pro his omnibus retribuimus uel potius quid retribuere debemus? primum scilicet illud, quod beatissimus propheta et debere se et redditurum esse testatur dicens: quid retribuam domino pro omnibus quae retribuit mihi? calicem salutaris accipiam et nomen domini inuocabo.

  3. 4.50.1

    prima ergo haec retributio est, ut mortem morte reddamus ac pro eo, qui mortuus est pro nobis, nos moriamur omnes, tametsi minoris multo pretii mors nostra est quam sua. quo fit ut, etiamsi mortem suscipiamus, debitum tamen non exsoluamus. sed tamen quia maius referre non possumus, totum reddere uidemur, si totum quod possumus reddere reddamus.

  4. 4.51.1

    itaque prima, ut dixi, haec redhibitio est. secunda autem ut, si debitum morte non soluimus, uel amore soluamus. nam ipse saluator ideo, ut ait apostolus, moriendo pro nobis commendare omnibus uoluit caritatem suam, ut nos ad reddendam pietati tantae uicissitudinem pietatis suae traheret exemplo. et sicut illas naturae admirabiles gemmas ferunt, quae ferro propius admotae durissimum licet chalibem affectu quasi spirante suspendunt, ita etiam ille, id est summa et clarissima regnorum caelestium gemma, hoc scilicet uoluit ut, dum se licet durissimis nobis descendens de caelo propius adiungeret, affectui suo nos quasi amoris sui manibus admoueret, ut agnoscentes utique dona sua ac beneficia in-as tellegeremus, quid nos pro domino tam bono facere conueniret, cum ille pro malis seruis tanta fecisset, et compleretur hoc, quod apostolus dicit, ut mortificaremur caritate illius tota die, et neque tribulatio neque angustia neque persecutio neque fames neque nuditas neque gladius posset nos separare a caritate dei, quae est in Christo leau domino nostro.

  5. 4.52.1

    XI. Cum ergo haec a nobis deberi domino satis certum sit, uideamus quid pro his cunctis reddimus, quae debemus. quid scilicet nisi totum illud, quod supra diximus, quicquid indecens quicquid indignum quicquid ad iniuriam dei pertinens, actus improbos mores flagitiosos ebrias comessationes, cruentas manus faetidas libidines rabidas cupiditates, et quicquid illud plus potest conscientia habere quam sermo? quae enim, inquit apostolus, in occulto fiunt ab eis, turpe est etiam dicere. nec solum hoc; nam hoc uetus est et tam praesentium temporum quam praeteritorum.

  6. 4.53.1

    illud grauius et lugubrius, quod peccatis ueteribus noua addimus, nec solum noua sed quaedam paganica ac prodigiosa et in ecclesiis dei ante non uisa, iactantes scilicet profanas in deum uoces et contumelias blasphemantes, dicentes deum incuriosum deum non intendentem deum neglegentem, deum non gubernantem ac per hoc et inmisericordem et ia* praestabilem, inhumanum asperum durum, nam. qui non respiciens et incuriosus et neglegens esse dicitur quid superest nisi ut asper et durus et inhumanus esse dicatur ? o caecam impudentiam! o sacrilegam temeritatem! non sufficit enim nobis quod peccatis innumerabilibus inuoluti rei in omnibus deo sumus, nisi etiam accusatores dei simus. et quae, rogo, homini spes erit, qui ipsum accusat iudicem iudicandus?

  7. 4.54.1

    XII. Si ergo, inquiunt, respicit res humanas deus, si curat si diligit si gubernat, cur nos infirmiores omnibus gentibus et miseriores esse permittit? cur uinci a barbaris patitur ? cur iuri hostium subiugari ? breuissime, ut iam ante dixi, ideo nos perferre haec mala patitur, quia meremur ut ista patiamur. respiciamus enim ad turpitudines ad flagitia ad scelera illa Romanae plebis, quae supra diximus, et intellegemus; si protectionem mereri possumus, cum in tanta impuritate uiuamus;

  8. 4.55.1

    itaque quia hoc argumento plurimi non respici res humanas a deo dicunt, quod miseri quod inbecilles simus, quid meremur? si enim in tantis uitiis in tanta improbitate uiuentes fortissimos, florentissimos beatissimosque esse pateretur, suspicio fortasse aliqua esse poterat, quod\' non respiceret scelera Romanorum deus, qui tam nudos tam perditos beatos esse pateretur. cum uero tam uitiosos tam improbos infimos et miserrimos esse iubeat, euidentissime patet et aspici nos a deo et iudicari, quia hoc patimur, quod meremur.

  9. 4.56.1

    sed mereri nos absque dubio non putamus, et hinc est, quod magis rei et criminosi sumus, quia non agnoscimus quod meremur. maxima quippe accusatrix hominum noxiorum est usurpatrix innocentiae adrogantia. inter multos siquidem eorundem criminum reos nullus est criminosior, quam qui se non putat criminosum. itaque et nos hoc solum malis nostris addere possumus, ut nos innoxios iudicemus.

  10. 4.57.1

    sed esto, inquit aliquis, peccatores et mali simus, certe, quod negari non potest, meliores barbaris sumus, et hoc ipso utique manifestum est, quod non respicit res humanas deus, quia, cum meliores simus, deterioribus subiugamur. an meliores simus barbaris iam uidebimus: certe, quod non dubium est, meliores esse debemus. et hoc ipso utique deteriores sumus, si meliores non sumus, qui meliores esse debemus; criminosior enim culpa est, ubi honestior status. ei honoratior est persona peccantis, peccati quoque maior inuidia.

  11. 4.58.1

    furtum in omni quidem est homine malum facinus, sed damnabilius absque dubio senator furatur aliqua quam infima persona. cunctis fornicatio interdicitur, sed grauius multo est, si de clero aliquis quam si de populo fornicetur. ita et nos, qui Christiani et catholici esse dicimur, si simile aliquid barbarorum impuritatibus facimus, grauius erramus; atrocius enim sub sancti nominis professione peccamus. ubi sublimior est praerogatiua, maior est culpa; ipsa enim errores nostros religio, quam profitemur, accusat. criminosior est eius impudicitia, qui promiserit castitatem, foedius inebriatur sobrietatem fronte praetendens.

  12. 4.59.1

    nihil est philosopho turpius uitia obscena sectanti, quia praeter eam deformitatem, quam uitia in se habent, sapientiae nomine plus notatur. et nos igitur in omni humano genere philosophiam Christianam professi sumus, ac per hoc deteriores nos cunctis gentibus credi atque haberi necesse est, quia sub tam\' magnae professionis nomine uiuimus et positi in religione peccamus.

  13. 4.60.1

    XIII. Sed soio plurimis intolerabile uideri, si barbaris deteriores esse dicamur. et quid facimus, quod causae nostrae hoc nihil proficit, si intolerabile id nobis esse uideatur? immo causam nostram hoc magis adgrauat, si deteriores sumus et meliores nos esse credamus. qui enim, inquit apostolus, existimat se aliquid esse, cum nihil, sit se ipsum seducit; opus autem suum probet homo. operi ergo nostro debemus credere non opinioni rationi non libidini ueritati non uoluntati.

  14. 4.61.1

    igitur quia non ferendum quidam existimant, ut deteriores aut non multo etiam meliores barbaris iudicemur, uideamus aut quomodo meliores simus aut quibus barbaris. duo enim genera in omni gente omnium barbarorum sunt, id est aut haereticorum aut paganorum. his ergo omnibus, quantum ad legem diuinam pertinet, dico nos sine comparatione meliores: quantum ad uitam ac uitae actus, doleo ac plango esse peiores. quamuis id ipsum tamen, ut ante iam diximus, non de omni penitus Romani populi uniuersitate dicamus —

  15. 4.62.1

    excipio enim primum omnes religiosos, deinde nonnullos etiam saeculares religiosis pares aut, si id ; nimis grande est, aliqua tamen religiosis honestorum actuum probitate consimiles — ceteros uero a.ut omnes aut paene omnes magis reos esse quam barbaros. hoc est autem deteriorem esse magis reum esse. itaque quia nonnulli inrationabile atque absurdum arbitrantur ut aut deteriores aut non multum etiam meliores barbaris iudicemur, uideamus, ut dixi, aut quo modo aut quibus barbaris.

  16. 4.63.1

    ego enim praeter eos tantummodo Romanorum, quos paulo antea nominaui, ceteros aut omnes aut paene omnes maioris reatus dico et criminosioris uitae esse quam barbaros. irasceris forsitan qui haec legis et condemnas insuper quae legis. non refugio censuram tuam. condemna, si mentior, condemna, si non probauero, condemna, si id quod adsero non etiam scripturas sacras dixisse monstrauero.

  17. 4.64.1

    igitur qui meliores nos multo cunctis quae sunt in mundo gentibus iudicamus nec ipse, qui Romanos dico in plurimis deteriores, abnego in quibusdam esse meliores. uita enim, ut dixi, et peccatis sumus deteriores, lege autem catholica sine comparatione meliores. sed illud considerandum est, quia, quod lex bona est, nostrum non est, quod autem male uiuimus, nostrum est. et nihil utique nobis prodest quod lex est bona, si uita nostra et conuersatio non est bona; lex enim bona munus est Christi, uita autem non bona criminis nostri. immo hoc magis culpabiles sumus, si legem bonam colimus et mali cultores sumus. quin potius nec cultores, si mali, quia cultor dici non potest malus cultor. neque enim colit qui rem sanctam non sancte colit, ac per hoc accusatrix nostri est lex ipsa quam colimus.

  18. 4.65.1

    XIV. Remota ergo legis praerogatiua, quae nos aut nihil omnino adiuuat aut etiam iusta animaduersione condemnat, uitam barbarorum atque nostrorum studia mores uitia comparemus. iniusti sunt barbari et nos hoc sumus, auari sunt barbari et nos hoc sumus, infideles sunt barbari et nos hoc sumus, cupidi sunt barbari et nos hoc sumus, impudici sunt barbari et nos hoc sumus, omnium denique improbitatum atque impuritatum sunt barbari et nos hoc sumus.

  19. 4.66.1

    sed responderi fortasse possit: ergo si pares uitiositate -barbaris sumus, cur non sumus etiam uiribus pares ? cum enim similis sit improbitas atque idem reatus, aut tam fortes deberemus esse nos quam sunt illi, aut certe tam inualidi quam nos sumus illi esse deberent. uerum est, ac per hoc superest, ut illi nocentiores sint qui infirmiores. quomodo hoc probamus ? scilicet quia, ut superius locuti sumus, omnia ex iudicio deum facere monstrauimus. si enim, ut scriptum est, in omni loco oculi domini speculantur bonos et malos, et iuxta apostolum iudicium dei est secundum ueritatem in omnes malos, uidemus nos, qui non desinimus mala agere, ex iudicio iusti dei poenas malitiae sustinere.

  20. 4.67.1

    sed eadem, inquis, mala etiam barbari agant et non sunt tamen tam miseri quam nos sumus. hoc ergo interest quod, si eadem agant barbari quae nos agimus, nos tamen maiore offensione peccamus. possunt enim nostra et barbarorum uitia esse paria, sed in his tamen uitiis necesse est peccata nostra esse grauiora. nam cum omnes, ut iam ante diximus, barbari aut pagani sint aut haeretici, ut de paganis, quia prior illorum error est, prius dicam, gens Saxonum fera est Francorum infidelis, Gipidarum inhumana Chunorum impudica, omnium denique gentium barbarorum uita uitiositas.

  21. 4.68.1

    sed numquid eundem reatum habent illorum uitia quem nostra, numquid tam criminosa est Chunorum impudicitia quam nostra, numquid tam accusabilis Francorum perfidia quam nostra, aut tam reprehensibilis ebrietas Alamanni quam ebrietas Christiani, aut tam damnabilis rapacitas Alani quam rapacitas Christiani? si fallat Chunus uel Gipida, quid mirum est, qui culpam penitus falsitatis ignorat? si perieret Francus, quid noui faciet, qui periurium ipsum sermonis genus putat esse non criminis?

  22. 4.69.1

    et quid mirum, si hoc barbari ita credunt, qui legem et deum nesciunt, cum maior ferme Romani nominis portio ita existimet, quae peccare se nouit? nam ut de alio hominum genere non dicam, consideremus solas negotiatorum et Syrorum omnium turbas, quae maiorem ferme ciuitatum uniuersarum partem occupauerunt, si aliud est uita istorum omnium quam meditatio doli et tritura mendacii, aut si non perire admodum uerba aestimant, quae nil loquentibus prosunt. tantus apud hos dei honor est prohibentis iusiurandum, ut singularem aestiment fructum omne periurium.

  23. 4.70.1

    quid ergo mirum barbaros fallere, qui falsitatis crimen ignorant? nihil enim contemptu agunt caelestium praeceptorum, praeceptum domini nescientes, quia non facit aliquid contra legem legis ignarus. noster ergo hic peculiariter reatus est, qui legem diuinam legimus et legalia semper scripta uiolamus, qui deum nosse nos dicimus et iussa illius ac praecepta calcamus; ac per hoc cum eum spernamus, quem coli a nobis credimus atque iactamus, id ipsum, quod cultus dei uidetur, iniuria est.

  24. 4.71.1

    XY. Denique, ut de peccatis aliis nihil dicam, quis est omnino hominum saecularium praeter paucos, qui non ad hoc semper Christi nomen in ore habeat ut perieret? unde etiam peruulgatum hoc fere et apud nobiles et apud ignobiles sacramentum est: <per Christum quia hoc facio\', \'per Christum quia hoc ago\', \'per Christum quia nihil aliud dicturus sum\', \'per Christum quia nihil aliud acturus sum\'. et quid plura? in id penitus deducta res est, ut, sicut de paganis barbaris prius diximus, Christi nomen non uideatur iam sacramentum esse sed sermo.

  25. 4.72.1

    nam in tantum apud plurimos nomen hoe parui penditur, ut numquam minus cogitent quippiam facere quam cum se iurant per Christum esse facturos. et cum scriptum sit: non nominabis nomen domini dei tui in uanum, in id reuerentia Christi decidit, ut inter ceteras saeculi uanitates nihil ia.m paene uanius quam Christi nomen esse uideatur.

  26. 4.73.1

    denique multi non otiosas tantummodo res et aniles sed etiam scelera quaedam se iurant per Christi nomen esse facturos. hic enim loquendi usus est talibus: *per Christum quia tollo illud\', \'per Christum quia caedo illum), *per Christum quia occido illum\'. ad hoc res recidit, ut, cum per Christi nomen iurauerint, putent se scelera etiam religiose facturos. denique quid mihi ipsi euenerit dicam.

  27. 4.74.1

    cum ante aliquantulum tempus, uictus cuiusdam pauperis prece, praepotentiori cuidam supplicarem, obsecrans ne homini misero et egestuoso rem ac substantiam suam tolleret, ne subsidium et stipem, quo paupertas illius nitebatur, auferret, tum ille, qui rebus eius siti. rabida inhiauerat ac praedam iam spe et cupiditate ardentissima. deuorarat, respiciens ac uibrans in os meum truces oculos, utpote qui tolli sibi a me putaret quicquid ipse alteri non tulisset, nequaquam hoc, quod peterem, fieri a se posse respondit, quasi uero iussu aut scripto id sacro faceret, quod penitus praeterire non posset.

  28. 4.75.1

    cumque ego causam, qua hoc fieri non ualeret, inquirerem, dixit rem uiolentissimam et cui ; contradici . penitus non deberet: \'iuraui', inquit, cres illius a \' me esse tollendas. uide ergo an possim uel debeam. non efficere quod etiam interposito Christi nomine me dixi esse facturum\'. tum ego (quid amplius enim facerem, cui res tam iusta ostendebatur et sancta?) audita religiosissimi soeleris ratione discessi .

  29. 4.76.1

    XVI. Hic nunc interrogo omnes qui sanae mentis sunt: quis umquam crederet usque in hanc contumeliam dei progressuram esse humanae cupiditatis audaciam, ut id ipsum, in quo Christo iniuriam faciunt, dieant se ob Christi nomen esse facturos?s o inaestimabile facinus et prodigiosum! quid non ansae sint improbae mentes ? armant se ad latrocinandum per dei nomen, auctorem quodammodo sui sceleris deum faciunt, et cum interdictor ac uindex malorum omnium Christus sit, dicunt se scelus quod agunt agere pro Christo. et de hostili iniquitate conquerimur et paganicam barbariem perierare causamur.

  30. 4.77.1

    quanto minore peccato illi per daemonia perierant quam nos per deum! quanto minoris criminis res est Iouis nomen ludificare quam Christi! ibi homo est mortuus, per quem iuratur : hic deus uiuus, qui perieratur: ibi nec homo ullus, hic deus summus: hic cum maximi sacramenti sit deieratio, necesse est maximi sit reatus et perieratio: ibi cum prope nullum sit iuramentum, nullum constat esse per* iurium; nam cum deus non sit, per quem iuratur, non est periurium, cum perieratur.

  31. 4.78.1

    denique qui uult scire quam uerum sit, audiat beatum apostolum Paulum ipsa haec, quae nos dicimus, praedicantem. sic quippe ait: scimus autem quopiam quaecumque lex loquitur, his qui in lege sunt loquitur. et iterum: ubi, inquit, non est lex, nec praeuaricatio. duabus his sententiis duas euidenter exposuit partes generis humani, extra legem positos et in lege uiuentes. qui sunt igitur nunc in lege positi? qui scilicet nisi Christiani? sicut ipse apostolus fuit, qui de se ait: sine lege. dei non sum, sed in lege sum Christi.

  32. 4.79.1

    qui igitur sine lege Christi ? qui nisi pagani homines, legem dominicam nescientes ? et ideo de his dicit: ubi non est lex, nec praeuaricatio. quo uno utique ostendit Christianos tantum, cum peccauerint, legis praeuaricatores esse, paganos autem, qui legem nesciant, sine praeuaricatione peccare, quia nullus potest eius rei praeuaricator esse, quam nescit. nos ergo tantum praeuaricatores diuinae legis, qui, ut scriptum est, legem legimus et non facimus eam, ac per hoc nihil aliud scientia nostra quam culpa, qui ad hoc tantummodo legem nouimus, ut maiore offensione peccemus, quia quod lectione et corde nouimus, libidine ac despectione calcamus.

  33. 4.80.1

    et ideo rectissime apostolicum illud ad omnem dicitur Christianum: qui in lege gloriaris, per praeuaricationem legis deum inhonoras; nomen enim per uos blasphematur inter gentes. cuius ergo criminis rei sint Christiani ex hoc uno intellegi potest, quia dei nomen infamant. et cum scriptum sit nobis, ut omnia faciamus in gloriam dei, nos e diuerso cuncta in dei facimus iniuriam. cumque ipse saluator noster ad nos cotidie clamet: sic luceat lux uestra coram hominibus, ut uideant filii hominum opera uestra bona, et magnificent patrem uestrum, qui est in caelis, nos ita uiuimus e contrario, ut uideant filii hominum opera nostra mala et blasphement patrem nostrum, qui est in caelis.

  34. 4.81.1

    XVII. Quae cum ita sint, magna uidelicet nobis praerogatiua de nomine Christianitatis blandiri possumus, qui ita agimus ac uiuimus, ut hoc ipso quod Christianus populus esse dicimur obprobrium Christi esse uideamur. at e diuerso in paganis quid horum simile quae dicimus ? numquid dici de Chunis potest: ecce quales sunt, qui Christiani esse dicuntur? numquid de Saxonibus aut Francis: ecce quae faciunt, qui se adserunt Christi esse cultores?

  35. 4.82.1

    numquid propter Maurorum efferos mores lex sacrosancta culpatur? numquid Scytharum aut Gipidarum inhumanissimi ritus in maledictum atque blasphemiam nomen domini saluatoris inducunt? numquid dici de ullis istorum potest: ubi est lex catholica, quam credunt? ubi sunt pietatis et castitatis praecepta, quae discunt? euangelia legunt et impudici sunt, apostolos audiunt et inebriantur, Christum sequuntur et rapiunt, uitam improbam agunt et probam legem habere se dicunt. numquid haec de ulla istarum gentium dici queunt? non utique: de nobis quippe omnia ista dicuntur, in nobis Christus patitur obprobrium, in nobis patitur lex Christiana maledictum. de nobis enim dicitur illud, quod supra diximus: ecce quales sunt qui Christum colunt.

  36. 4.83.1

    falsum plane illud est, quod aiunt se bona discere, quod iactant se sanctae legis praecepta retinere. si enim bona discerent, boni essent. talis profecto secta est quales et sectatores: hoc sunt absque dubio, quod docentur. apparet itaque et prophetas, quos habent, impuritatem docere, et apostolos, quos legunt, nefaria sanxisse, et euangelia, quibus imbuuntur, haec quae ipsi faciunt praedicare.

  37. 4.84.1

    postremo sancta a Christianis fierent, si Christus sancta docuisset. aestimari itaque de cultoribus suis potest ille qui colitur. quomodo enim bonus magister est, cuius tam malos uidemus esse discipulos ? ex ipso enim Christiani sunt, ipsum audiunt, ipsum legunt. promptum est omnibus Christi intellegere doctrinam. uide Christiani quid agant, et euidenter potes de Christo scire quid doceat.

  38. 4.85.1

    denique quam praue ac nefarie pagani semper de sacris dominicis opinati sint, docent persecutorum immanium cruentissimae quaestiones, qui in sacrificiis christianis nihil aliud quam impura quaedam fieri atque abominanda credebant. siquidem etiam initia ipsa nostrae religionis nonnisi a duobus maximis facinoribus oriri arbitrabantur, primum scilicet homicidio, deinde, quod homicidio est grauius, incestu, nec homicidio solum et incestu, sed quod sceleratius quiddam est incestu ipso et homicidio, incestu matrum sacrosanctarum et homicidio innocentium paruulorum, quos non occidi tantum a Christianis, sed, quod magis abominandum est, etiam uorari existimabant: et haec omnia ad placandum deum, quasi ullo facinore magis posset offendi, ad purgandum piaculum, quasi ullum aliud maius esset, ad commendandum sacrificium, quasi ullam rem dominus magis posset horrere, ad promerendam uitam aeternam, quasi uero, etiamsi possit his rebus accipi, tanti esset ad eam per scelera tam immania peruenire.

  39. 4.86.1

    XVIII. Intellegere ergo possumus, aut quales esse pagani crediderint Christianos, qui talibus sacrificiis deum colerent, aut qualem sollicitent deum ipsum, qui haec sacra docuisset. et hoc cur ita? cur utique nisi ob eos, qui Christiani esse dicuntur et non sunt, qui per flagitia ac turpitudines suas nomen religionis infamant, qui, ut scriptum est, fatentur se nosse deum, factis autem negant, cum sint abominabiles et increduli, ad omne autem opus bonum reprobi; per quos, ut legimus, uia ueritatis blasphematur et sacrosanctum domini dei nomen sacrilegorum hominum maledictione uiolatur ?

  40. 4.87.1

    quam grauis autem ac singularis piaculi malum sit nomen diuinitatis in blasphemiam gentium dare, etiam Dauid beatissimi edocemur exemplo: qui cum suffragio iustitiarum suarum aeternam pro offensionibus suis poenam per unam tantum confessionem meruerit euadere, huius tamen criminis ueniam nec per paenitentiam patrocinantem potuit impetrare. nam cum ei errores proprios confitenti Natham propheta dixisset: transtulit deus peccatum tuum, non morieris, subdidit statim: uerumtamen quia blasphemare fecisti inimicos domini propter uerbum hoc, filius, qui ex te natus est, morietur.

  41. 4.88.1

    et quid post haec? deposito scilicet diademate proiectis gemmis, exutus purpuris remoto omni splendore regiae dignitatis, cum pro his omnibus solitarius gemens clusus, sacco squalidus fletu madidus cinere sordidatus, uitam paruuli sui tot lamentationum suffragiis peteret et piissimum deum tanta precum ambitione pulsaret, sic rogans et obsecrans obtinere non potuit,. cum tamen, quod fortissimum petentibus adiumentum est, impetraturum se quod-sic a deo peteret credidisset.

  42. 4.89.1

    ex qua intellegi poteat, quod nullum penitus maioris piaculi crimen est,. quam blasphemandi causam gentibus dare. quicumque enim. sine blasphemia aliorum grauiter errauerit. sibi tantum . adfert damnationem: qui autem blasphemare alios fecerit multos secum praecipitat.. in mortem, et necesse erit ut. sit pro tantis reus, quantos secum traxerit in reatum, nec solum hoc, sed quioumque, peccator ita peccat, ut alios tamen peccato suo blasphemare non faciat, peccatum suum ipsi obest tantummodo, qui peccauerit, sacrosanctum autem dei nomen sacrilega blasphemantium maledictione non laedit. qui uero blasphemare alios peccans fecerit, necesse est peccatum huius supra criminis humani esse mensuram, quia per conuicia plurimorum inaestimabilem deo fecit iniuriam.

  43. 4.90.1

    XVIIII. Hoc autem, ut dixi, malum peculiariter tantum Christianorum est, quia per eos tantummodo blasphematur deus, qui bona discunt et mala faciunt, qui, ut scriptum est, deum uerbis confitentur et factis negant, qui, ut idem apostolus ait, adquiescunt legi et sciunt uoluntatem eius et probant, quae potiora sunt, qui habent formam scientiae et ueritatis in lege, qui praedicant non furandum et furantur, qui legunt non moechandum et moechantur, qui in lege gloriantur et per praeuaricationem legis deum inhonorant.

  44. 4.91.1

    et ideo hoc ipso Christiani deteriores sunt, quia meliores esse deberent; non enim probant quod profitentur, et impugnant professionem suam moribus suis. magis enim damnabilis est malitia, quam titulus bonitatis accusat, et reatus impii est pium nomen. unde etiam saluator in Apocalypsi ad tepidum Christianum ait: utinam aut calidus esses aut frigidus: nunc autem, quia tepidus es, incipiam te euomere ex ore meo. omnem Christianum dominus fide ac spiritu iubet esse feruentem. sic enim scriptum est: ut simus spiritu feruentes, domino seruientes.

  45. 4.92.1

    in hoc ergo feruore spiritus fidei religiosae ardor ostenditur: de quo ardore qui plurimum habet feruens esse agnoscitur et fidelis: qui nihil omnino habet frigidus esse intellegitur ac paganus; qui uero inter utrumque uel neutrum est, tepidus atque exosus est domino Christianus, et ideo ad eum dicitur: utinam aut calidus esses aut frigidus: nunc autem, quia tepidus es, incipiam te euomere ex oremeo. hoc est dicere: utinamis aut calorem et fidem haberes bonorum Christianorum aut certe frigus et ignorantiam paganorum. aut enim fides te calida deo insinuaret aut certe ad praesens adhuc legis ignorantia aliquatenus excusaret. nunc autem quia Christum iam agnouisti et neglegis quem agnouisti, qui susceptus es quasi intra os dei per fidei agnitionem proiceris per teporem.

  46. 4.93.1

    quod quidem etiam beatus apostolus Petrus euidenter exposuit dicens de uitiosis ac tepidis, id est male uiuentibus Christianis: melius erat illis non cognoscere ueritatem quam cognoscentibus retrorsum reflecti a tradito sibi mandato. contigit illis res ueri prouerbii: canis reuersus ad suum uomitum aut sus lota in uolutabro caeni.\' quod ut euidenter de his dictum intellegamus, qui sub Christiano nomine in sordibus mundi atque impuritatibus uiuunt, audi, quid de isdem in eodem loco dicat: si enim, inquit, refugientes coinquinationes mundi in agnitionem domini nostri et conseruatoris Iesu Christi his rursus impliciti superantur, facta sunt illis nouissima -peiora prioribus.

  47. 4.94.1

    quod quidem et beatus apostolus Paulus in eundem modum dicit: circumcisio quidem prodest, si legem custodias: si autem praeuaricator legis sis, circumcisio tua praeputium facta est. circumcisionem autem christianitatem intellegendam ipse euidentissime docet dicens: nos enim sumus circumcisio, qui spiritu deo seruimus et non in carne confidimus. ac per hoc uidemus, quod malos . Christianos paganis comparat, nec comparat tantum, sed paene postponit dicens: si autem praeputium iustitias legis custodiat, nonne praeputium illius in circumcisione reputabitur, et iudicabit id, quod ex natura est praeputium, legem consummans, te, qui per litteram et circumcisionem praeuaricator legis es? ac per hoc intellegimus, ut supra dixi, culpabiliores nos !

  48. 4.95.1

    multo esse, qui legem dei habemus et spernimus, quam illos, qui nec habent omnino nec norunt: nemo enim ignota contemnit. concupiscentiam quippe, apostolus, nesciebam, inquit, nisi lex diceret: non concupisces. neque enim praeuaricantur a lege, quam non habent, quia, ut scriptum est, ubi non est lex, nec praeuaricatio. ac per hoc, si non praenaricantur a lege quam non habent, ergo nec contemnunt legis scita quae non habent, quia nemo, ut dixi, potest despicere quod nescit. nos ergo et contemptores pariter . at, praeuaricatores sumus ac per hoc paganis deteriores, quia illi non norunt dei mandata, nos nouimus: illi ea non habent, nos habemus;, illi inaudita non faciunt, nos lecta calcamus. et ideo apud illos ignorantia est apud nos praeuaricatio, quia minoris criminis reatus est legem nescire quam spernere.

  49. 5.1.1

    I. Scio infidelissimos quosque et ueritatis diuinae incapaces dicere aduersum haec posse, quae diximus, si tantus sit Christianorum infidelium reatus, ut plus peccent praetermittentes mandata domini quae sciant, quam paganae gentes. quae nesciant, salubriorem his fuisse ignorantiam quam agnitionem, et contra eos esse admodum quod agnouerint ueritatem. quibus hoc respondendum est, non ueritatem his obesse sed uitia, nec legem nocere sed mores. denique da mores bonos, et legis scita pro nobis sunt: tolle uitia, lex prodest. scimus enim, inquit apostolus, quia lex bona est, 81 quis ea legitime utatur. legitime itaque lege utere et legem tibi bonam ipse fecisti. scimus enim, in-. quit, quia lex bona est, si quis ea legitime utatur, Sciens hoc quod iusto lex non est posita.

  50. 5.2.1

    ac per hoc iustus esse incipe et eris liber a lege, quia non potest uenire lex contra mores, quae iam habetur in moribus. scimus enim, inquit, quia lex bona est, si quis ea legitime utatur, sciens hoc, quod iusto lex non est posita, sed iniustis; et non subditis, sed sceleratis et impiis et peccatoribus et si quod: aliud sanae doctrinae aduers-atur. ac per hoc non tam lex tibi, o homo, quam tu legi aduersaris, nec lex contra te bene praecipiendo, sed tu contra legem male uiuendo agis.

  51. 5.3.1

    immo illa pro te est, tu contra illam. illa enim tibi consulit sancta dicendo, tu contra illam uenis praua faciendo, nec contra illam tantum sed etiam contra te; hoc ipso enim, quod contra illam, et contra te, quia in illa salus et uita tua est. ac per hoc dum legem diuinam deseris, salutem propriam derelinquis. non aliter ergo nos de dominica lege querimur, quam queri de optimo medico impatiens aegrotus solet: qui cum ingrauescere sibi morbos uitio suo fecerit, imperitiam medentis accusat. quasi uero curare ullam infirmitatem praecepta possint, si eis non oboedierit infirmus, aut sanare quemquam obseruantia ualeat, quam medicus ei imperat, si eam sibi aegrotus ipse non praestat.

  52. 5.4.1

    quid iuuant stomachum absinthia, si statim dulcia subsequantur ? quid conferunt frenetico silentia circumstantium, quem suus clamor occidit? aut quid prodesse poterit antidotum, cui superfunditur uenenum? et nobis itaque lex est antidotum sed uitiositas uenenum. sanare nos non potest legis antidotum, quos occidunt uenena uitiorum. sed iam de his et antea satis diximus et, si ita res postulauerit, etiam post haec iuuante domino aliqua dicemus.

  53. 5.5.1

    II. Interim quia duo superius barbarorum genera uel sectas esse memorauimus, paganorum atque haereticorum, quia de paganis iam, ut arbitror, satis fecimus, de haereticis quoque, ut causa poscit, subiciamus. potest enim quispiam dicere: etiamsi a paganis lex diuina non exigat, ut mandata faciant, quae non sciunt, certe ab haereticis exigit, qui sciunt: eadem enim etiam illos legere, quae nos legimus, eosdem apud illos . prophetas dei, eosdem apostolos, eosdem euangelistas esse, ac per hoc aut non minus ab illis legem neglegi quam a nobis, aut etiam multo magis, quia cum eadem legant scripta quae nostri, multo faciunt deteriora quam nostri. utrumque ergo uideamus. eadem, inquis, legunt illi, quae leguntur a nobis.

  54. 5.6.1

    quomodo eadem, quae ab auctoribus quondam malis et male sunt interpolata et male tradita ? ac per hoc iam non eadem, quia non possunt penitus dici ipsa, quae sunt in aliqua sui parte uitiata. incolumitatem enim non habent quae plenitudinem perdiderunt, nec statum suum omnino seruant quae sacramentorum uirtute priuata sunt. nos ergo tantum scripturas sacras plenas inuiolatas integras habemus, qui eas uel in fonte suo bibimus uel certe de purissimo fonte haustas per ministerium purae translationis haurimus: nos tantummodo s bene legimus.

  55. 5.7.1

    atque utinam quam bene legimus, tam bene adimpleremus. sed uereor, quod qui non bene obseruamus nec bene lectitamus, quia minor reatus est sancta non legere quam lecta uiolare. ceterae quippe nationes aut non habent legem dei aut debilem et conuulneratam habent, ac per hoc, ut diximus, non habent quae sic habent. nam et si qui gentium barbarorum sunt, qui in libris suis minus uideantur scripturam sacram interpolatam habere uel dilaceratam, habent tamen ueterum magistrorum traditione corruptam ac per hoc traditionem potius quam scripturam habent, quia non hoc retinent, quod legis ueritas suadet, sed quod prauitas malae traditionis inseruit.

  56. 5.8.1

    barbari quippe homines, Romanae immo potius humanae eruditionis expertes, qui nihil omnino sciunt nisi quod a doctoribus suis audiunt, quod audiunt, hoc sequuntur, ac sic necesse est eos, qui totius litteraturae ac scientiae . ignari sacramentum diuinae legis doctrina magis _\\ quam Lectione cognoscunt, dectrinam potius retinere quam legem. itaque eis traditio magistrerum suorum et doctrina inueterata quasi lex est, quia hoc scinut tautummodo quod docentur.

  57. 5.9.1

    haerdiioi ergo sunt sed nwi scientes. denique apud nos sunt haeretici, Apud se non sunt; nam in tantum se catholicos esse iudicant\', ut nos ipsos titulo haereticae appel- lationis infament. quod ergo illi uobis sunt, hoc nos illis. nos eos iniuriam diuinae generationi facere certi sumus, quod minorem patre filium dicant; illi nos iniuriosos patri existimant, quia aequles esse credamus. ueritas apud nos est, sed illi apud se esse praesumunt. honor dei apud nos est, sed illi hoc arbitrantur honorem diuinitatis esse, quod credunt.

  58. 5.10.1

    inofficiosi sunt, sed illis hoc est summum religionis officium: impii sunt, sed hoc putant ueram esse pietatem. errant ergo, sed bono animo errant, non edie sed affectu dei, honorare se dominum atque amare credentes -quamuis non habeant rectam fidem, illi tamen hoc perfectam dei aestimant caritatem. qualiter pro hoc ipso falsae opinionis errore in die iudicii puniendi sint, nullus potest scire nisi iudex.

  59. 5.11.1

    interim idcirco eis, ut reor, patientiam deus commodat, quia uidet eos etsi non recte credere, affectu tamen piae opinionis errare, maxime cam sciat eos ea facere, quae nesciunt, nostres autem neglegere quod credunt, 26 per hoc illos magistrorum peccare uitio nostros suo, illos ignorantes nostros scientes, illos id facere, quod putent rectum, nostros quod sciant esse peruersum. et ideo iusto iudicio illos patientia dei sustinet nos animaduersione castigat, quia ignosci aliquatenus ignorantiae potest, contemptus ueniam non meretur. sic enim scriptum est : seruus, qui nescit uoluntatem domini sui, et non facit eam, uapulabit paucis: qui autem scit et non facit eam, uapulabit multis.

  60. 5.12.1

    III. Noti ergo miremur, quod multis caedimur, quia non inscientia sed rebellione peccamus. scientes enim bona non bene agimus et discretionem recti ac praui intellegentes praua sectamur : legem legimus et legitima calcamus et ad hoc tantum praeceptorum sacrorum scita cognoscimus, ut grauius post inter dicta peccemus: deum colere nos dioimus et diabolo obtemperamus.

  61. 5.13.1

    et poet haec uolumus ut bona a deo aceipiamus, cum malis mala semper addamus: fieri uoluntatem nostram a deo cupimus, cum dei nos facere nolimus quasi superiores nos deo agimus. uolumus ut uoluntati nostrae deus iugiter pereat, cum omnes nos uoluntati eius iugiter repugnemus. sed ille iustus est, licet nos simus iniusti; castigat enim quos castigandos putat, patitur quos putat esse patiendos. utrumque ad unam rem uult proficere, ut et castigatio in catholicis peccandi refrenet libidinem, et quandoque haereticos patientia dei faciat plenam fidei noscere ueritatem, maxime cum sciat eos forsitan catholica non indignos fide, quos uideat catholicis tutae comparatione praestare.

  62. 5.14.1

    omnes autem isti, de quibus loquimur, aut Wandali sunt aut Gothi; nam de Romanis haereticis, quorum innumera multitudo est, nihil dicimus, neque aut Romanis eos aut barbaris comparamus, quia et infidelitate Romanis sunt deteriores et foeditate uitae barbaris turpiores. sed hoc nos BOU solum non iuuat sed etiam supra id, quod a nobis ipsis grauamur, grauat, quia et ii, quos tales causamur esse, Romani sunt. unde intellegere possumus, quid mereatur omnis Romana respublica, cum pars Romanorum offendat deum uita, pars et infidelitate pariter et uita, saluo eo, quod etiam ipsae quondam haereses barbarorum de Romani magisterii prauitate fluxerunt, ac perinde etiam hoc nostrum crimen est, quod populi barbarorum haeretici esse coeperunt. ,

  63. 5.15.1

    IIII. Porro autem quantum ad conuersationem Gothorum aut Wandalorum pertinet, quid est in quo eis aut praeponere nos aut etiam comparare possimus? ac primum ut de affectu et caritate dicam, quam praecipuam dominus docet esse uirtutem et quam non solum per omnes scripturas sacras, sed etiam per se ipse commendat dicens: in hoc scietur, quod discipuli mei estis, si uos inuicem diligatis: omnes se fere barbari, qui modo sunt unius gentis et regis, mutuo amant, omnes paene Romani se mutuo persequuntur.

  64. 5.16.1

    quis enim cinis non inuidet ciui? quis plenam uicino exhibet caritatem? omnes quippe a se, etsi loco non absunt, affectu absunt, etsi habitatione iunguntur, mente disiuncti sunt. atque utinam hoc, licet sit pessimum malum, utinam ciues tantum atque uicini: illud est grauius, quod nec propinqui quidem propinquitatis iura conseruant. quis enim se proximis suis proximum reddit? quis soluit caritati quod se agnoscit debere uel nomini? quis est hoc animo, quod uocatur P quis tam propinquus corde quam sanguine, in quo non luridus maliuolentiae zelus ardet, cuius non sensum liuor inuasit, cui non prosperitas aliena supplicium est P quis non bonum alterius malum suum credit? cui ita sufficit felicitas sua, ut etiam alium uelit esse felicem ? Bonum et inaestimabile nunc in plurimis malum est: parum alicui est si ipse sit felix, nisi alter fuerit infelix.

  65. 5.17.1

    iam uero illud quale, quam saeuum quam ex hac ipsa impietate descendens, quam alienum a barbaris quam familiare Romanis, quod se inuicem exactione proscribunt: immo non inuicem: nam hoc tolerabilius ferme esset, si pateretur quisque quod fecerat: illud est grauius, quod plurimi proscribuntur a paucis, quibus exactio publica peculiaris est praeda, qui fiscalis debiti titulos faciunt quaestus esse priuatos, et hoc non summi tantum, sed paene infimi, non iudices solum, sed etiam iudicibus obsequentes.

  66. 5.18.1

    quae enim sunt non modo urbes sed etiam municipia atque uici, ubi non quot curiales fuerint, tot tyranni sunt ? quamquam forte hoc nomine gratulentur, quia potens et honoratum esse uideatur. nam et latrones ferme omnes gaudent et gloriantur, si atrociores admodum quam sunt esse dicantur. quis ergo, ut dixi, locus est, ubi non a principalibus ciuitatum uiduarum et pupillorum. uiscera deuorentur et cum his ferme sanctorum omnium? nam et hos quasi uiduas ac pupillos habent, quia tueri se aut pro studio professionis suae nolunt aut pro innocentia atque humilitate non possunt. nemo itaque horum tutus est neque ulli admodum praeter summos uastatione latrocinii populantis immunes, nisi qui ipsis latronibus pares. in hanc condicionem immo in hoc scelus res deuoluta est, ut nisi quis malus fuerit, saluus esse non possit.

  67. 5.19.1

    .V. Sed uidelicet cum tot sint, qui bonos uastant, sunt for- : tasse aliqui, qui in hac uastatione saeeurrant, qui, ut scriptum est, eripiant egenum et pauperem de manu peceatoris. non ; est, qui faciat bonum, non est paene usque ad unum. ideo dixit paene usque ad unum'>, quia tanta est raritas bonorum, ut paene unus esse uideatur. quis enim uexatis ac laborantibus opem tribuat, cum improborum hominum uiolentiae etiam sacerdotes demini non resistant ?

  68. 5.20.1

    nam aut tacent plurimi eorum aut similes sunt tacentibus, etiamsi loquantur, et hoc multi non inconstantia sed consilio, ut putant, atque ratione. exertam enim ueritatem proferre nolunt, quia. eam aures improborum hominum sustinere non possunt, nec solum refugiunt sed etiam oderunt et execrantur, et non modo auditam non reuerentur aut metuunt sed maiore etiam superbientis peruicaciae perduellione contemnunt. et ideo tacent etiam qui loqui possunt, dum ipsis interdum malis u parcunt, ; nec uolunt eis uim apertae promere ueritatis, ne faciant eos ingesta acrius ueritate peiores.

  69. 5.21.1

    -inter haec uastantur pauperes, uiduae gemunt, orfani proculcantur, in tantum ut multi eorum, et non obscuris natalibus editi et liberaliter instituti, ad hostes fugiant, ne persecutionis publicae. adflictione moriantur. quaerentes scilicet apud barbaros Romanam humanitatem, quia apud Romanos barbaram inhumanitatem ferre non possunt, et quamuis ab his, ad quos confugiunt, discrepent ritu discrepent lingua, ipso etiam, ut ita dicam, corporum atque induuiarum barbaricarum foetore dissentiant, malunt tamen in barbaris pati cultum dissimilem quam in Romanis iniustitiam saeuientem.

  70. 5.22.1

    itaque passim uel ad Gothos uel ad Bacaudas uel ad alios ubique dominantes barbaros migrant, et commigrasse non paenitet; malunt enim sub specie captiuitatis uiuere liberi quam sub specie libertatis esse captiui. itaque nomen ciuium Romanorum aliquando non solum magno aestimatum sed magno emptum nunc ultro repudiatur ac fugitur, nec uile tantum sed. etiam abominabile paene habetur.

  71. 5.23.1

    et quod esse maius testimonium Romanae iniquitatis potest, quam quod plerique et honesti et nobiles et quibus Romanus status summo et splendori esse debuit et honori, ad hoc tamen Romanae iniquitatis crudelitate compulsi sunt, ut nolint esse Romani ? et hinc est, quod etiam hi, qui ad barbaros non confugiunt, barbari tamen esse coguntur, scilicet ut est pars magna Hispanorum et non minima Gallorum, omnes denique, quos per uniuersum Romanum orbem fecit Romana iniquitas iam non esse Romanos.

  72. 5.24.1

    VI. De Bacaudis nunc mihi sermo est, qui per malos idices|idices et cruentos spoliati afflicti necati, postquam ius Romanae libertatis amiserant, etiam honorem Romani nominis perdiderunt. et imputatur his infelicitas sua, imputamus his nomen calamitatis suae, imputamus nomen, quod ipsi fecimus: uocamus rebelles uocamus perditos quos esse compulimus criminosos.

  73. 5.25.1

    quibus enim aliis rebus Bacaudae facti sunt nisi iniquitatibus nostris nisi improbitatibus iudicum, nisi eorum proscriptionibus et rapinis, qui exactionis publicae nomen in quaestus proprii emolumenta uerterunt et indictiones tributarias praedas suas esse fecerunt? qui in similitudinem immanium bestiarum non rexerunt traditos sibi sed deuorarunt, nec spoliis tantum hominum, ut plerique latrones solent, sed laceratione etiam et, ut ita dicam, sanguine pascebantur.

  74. 5.26.1

    ac sic actum est, ut latrociniis iudicum strangulati homines et necati inciperent esse quasi barbari, quia non permittebantur esse Romani. adquieuerunt enim esse quod non erant, quia non permittebantur esse quod fuerant, coactique sunt uitam saltim defendere, quia se iam libertatem uidebant penitus perdidisse. aut quid aliud etiam nunc agitur, quam tunc actum est, id est, ut qui adhuc Bacaudae non sunt esse cogantur? quantum enim ad uim atque iniurias pertinet, compelluntur ut uelint esse, sed inbecillitate impediuntur ut non sint. sic sunt ergo quasi captiui iugo hostium pressi: tolerant supplicium necessitate non uoto: animo desiderant libertatem sed summam sustinent seruitutem.

  75. 5.27.1

    VII. Ita ergo et cum omnibus ferme humilioribus agitur: una. enim re ad duas diuersissimas coartantur. uis summa exigit ut adspirare in libertatem uelint, sed eadem uis posse non sinit quae uelle compellit. sed imputari his potest forsitan, quod hoc uelint homines, qui nihil magis cuperent, quam ne cogerentur hoc uelle; summa enim infelicitas est quod uolunt. nam cum his multo melius agebatur, si non compellerentur hoc uelle.

  76. 5.28.1

    sed quid possunt aliud uelle miseri, qui adsiduum, immo continuum exactionis publicae patiuntur excidium, quibus imminet semper grauis et indefessa proscriptio, qui domus suas deserunt, ne in ipsis domibus torqueantur, exilia petunt, ne supplicia sustineant? leniores his hostes quam exactores sunt. et res ipsa hoc indicat: ad hostes fugiunt, ut uim exactionis euadant. et quidem ipsum hoc, quamuis durum et inhumanum, minus tamen graue atque acerbum erat, si omnes aequaliter atque in commune tolerarent. illud indignius ac poenalius, quod omnium onus non omnes sustinent, immo quod pauperculos homines tributa diuitum premunt, et infirmiores ferunt sarcinas fortiorum. nec alia causa est, quod sustinere non possunt, nisi quia maior est miserorum sarcina quam facultas.

  77. 5.29.1

    res diuersissimas dissimillimasque patiuntur, inuidiam et egestatem. inuidia enim est in solutione, egestas in facultate. si respicias quod dependunt, abundare arbitreris: si respicias quod habent, egere reperies. quis aestimare rem huius iniquitatis potest? solutionem sustinent diuitum et indigentiam mendicorum. plus multo est quod dicturus sum. adiectiones tributarias ipsi interdum diuites faciunt, pro quibus pauperes soluunt.

  78. 5.30.1

    sed dicis: cum ipsorum maximus census sit et ipsorum maximae pensiones, quomodo fieri id potest, ut ipsi sibi augere debitum uelint? neque ego id dico, quod sibi augeant; nam et ideo augent, quia non sibi augent. dicam quomodo. ueniunt plerumque noui nuntii noui epistolarii a summis sublimitatibus missi, qui commendantur inlustribus paucis ad exitia plurimorum. decernuntur his noua munera decernuntur nouae indictiones. decernunt potentes quod soluant pauperes, decernit gratia diuitum quod perdat turba miserorum; ipsi enim in nullo sentiunt quod decernunt.

  79. 5.31.1

    sed non possunt, inquis, non honorari et liberalius accipi, qui fuerint a maioribus missi. estote ergo, diuites, primi in conferendo, qui estis primi in decernendo: estote primi in largitate rerum, qui primi estis in liberalitate uerborum. qui das de meo da et de tuo. tametsi rectissime, quisquis ille es, qui solus capeare uis gra- a tiam, solus patereris expensam. sed adquiescimus pauperes uestrae, diuites, uoluntati. quod pauci iubetis soluamus. omnes: quid tam iustum quid tam humanum ? grauant nos nouis \' debitis decreta uestra: facite saltim debitum ipsum uobis nobiscum esse commune. quid enim iniquius esse aut quid indignius potest, quam ut soli sitis immunes a debito, . qui cunctos facitis debitores?

  80. 5.32.1

    et quidem miserrimi paupeces sic totum hoc, quod diximus, soluunt, quod qua re uel qua ratione soluant penitus ignorant. cui enim licet discutere cur soluat, aut cui permittitur explorare quid debeat? sed tunc id euiden-15 tissime proditur, cum inuicem sibi diuites irascuntur, cum indignantur aliqui eorum, quod sine consilio ac tractatu suo aliqua decreta sint.

  81. 5.33.1

    tunc a quibusdam eorum audias dici: o facinus indignum I duo aut tres statuunt quod multos necet, a paucis potentibus decernitur quod a multis miseris depen-20 datur. honori enim suo unusquisque diuitum praestat, ut nolit aliquid se absente decerni, non iustitiae, ut iniqua nolit se praesente constitui. denique quod in aliis reprehenderent ipsi postea aut pro contemptus praeteriti ultione aut pro potestatis praesumptione constituunt. ac per hoc infelicissimi pauperes sic sunt quasi inter concertantes procellas in medio mari positi: nunc istorum scilicet nunc illorum fluctibus obruuntur.

  82. 5.34.1

    VIII. Sed uidelicet qui in hac parte iniqui sunt in alia moderati inueniuntur et iusti ac prauitatem unius rei alterius probitate conpensant. nam sicut in onere nouarum indictionum pauperes grauant, ita in nouorum remediorum opitulatione sustentant: sicut tributis nouis minores maxime deprimuntur, sic remediis nonis maxime subleuantur. immo par est iniquitas in utroque. nam sicut sunt in adgrauatioue pauperes primi, ita in releuatione postremi.

  83. 5.35.1

    si quando enim, ut nuper factum est, consulendum defectis urbibus aut minuendas in aliquo tributarias functiones potestates summae existimauerint, ilico remedium cunctis datum soli inter se diuites partiuntur. quis tunc pauperum meminit? quis ad communionem beneficii humiles et egestuosos uocat? quis eum, qui primus est semper in sarcina., uel ultimo esse loco patitur in medela? et quid plura? tributarii omnino pauperes non putantur; nisi cum iis tributi cumulus imponitur: extra numerum autem tributariorum sunt, cum remedia diuiduntur.

  84. 5.36.1

    et putamus, quod poena diuinae seueritatis indigni simus, cum sic nos semper pauperes puniamus, aut credimus, cum iniqui nos iugiter simus, quod deus iustus in nos omnino esse non debeat? ubi enim aut in quibus sunt nisi in Romanis tantum haec mala ? quorum iniustitia tanta nisi nostra? Franci enim hoc scelus nesciunt: Chuni ab his sceleribus immunes sunt: nihil horum est apud Wandalos, nihil horum apud Gothos. tam longe enim est, ut haec inter Gothos barbari tolerent, ut ne Romani quidem, qui inter eos uiuunt, ista patiantur.

  85. 5.37.1

    itaque unum illic Romanorum omnium uotum est, ne umquam eos necesse sit in ius transire Romanum. una et consentiens illic Romanae plebis oratio, ut liceat eis uitam quam agunt agere cum barbaris. et miramur, si non uincuntur a nostris partibus Gothi, cum malint apud hos esse quam apud nos Romani. itaque non solum transfugere ab eis ad nos fratres nostri omnino nolunt, sed ut ad eos confugiant, nos relinquunt.

  86. 5.38.1

    et quidem mirari possim, quod hoc non omnes omnino facerent tributarii pauperes et egestuosi, nisi quod una tantum causa est, qua non faciunt, quia transferre illuc resculas atque habitatiunculas suas familiasque non possunt. nam cum plerique eorum agellos ac tabernacula sua deserant, ut uim exactionis euadant, quomodo non quae compelluntur deserere uellent [sed] secum, si possibilitas pateretur, auferre? ergo quia hoc non ualent, quod forte mallent, faciunt quod unum ualent. tradunt se ad tuendum protegendumque maioribus, dediticios se diuitum faciunt et quasi in ius eorum dicionemque trascendunt.

  87. 5.39.1

    nec tamen graue hoc aut indignum arbitrarer, immo potius gratularer hanc potentium magnitudinem, quibus se pauperes dedunt, si patrocinia ista non uenderent, si quod se dicunt humiles defensare, humanitati tribuerent non cupiditati. illud graue ac peracerbum est, quod hac lege tueri pauperes uidentur, ut spolient, hac lege defendunt miseros, ut miseriores faciant defendendo. omnes enim hi, qui defendi uidentur, defensoribus suis omnem fere substantiam suam prius quam defendantur addicunt, ac sic, ut patres habeant defensionem, perdunt filii hereditatem. tuitio parentum mendicitate pignorum comparatur.

  88. 5.40.1

    ecce quae sunt auxilia ac patrocinia maiorum: nihil susceptis tribuunt sed sibi. hoc enim pacto aliquid parentibus temporarie attribuitur, ut in futuro totum filiis auferatur. uendunt itaque, et quidem grauissimo pretio uendunt maiores quidam cuncta quae praestant. et quod dixi uendunt, utinam uenderent usitato more atque communi: aliquid forsitan remaneret emptoribus. nonum quippe hoc genus uenditionis et emptionis est.

  89. 5.41.1

    uenditor nihil tradit et totum accipit : emptor nihil accipit et totum penitus amittit. cumque omnis ferme contractus hoc in se habeat, ut inuidia penes emptorem, inopia penes uenditorem esse uideatur, quia emptor ad hoc emit, ut substantiam suam augeat, uenditor ad hoc uendit, ut minuat., inauditum hoc commercii genus est: uenditoribus crescit facultas, emptoribus nihil remanet nisi sola mendicitas. nam illud quale quam non ferendum atque monstriferum, et quod non dicam pati humanae mentes sed.

  90. 5.42.1

    quod audire uix possint, quod plerique pauperculorum atque miserorum spoliati resculis, suis et exterminati agellis suis, cum rem amiserint, amissarum tamen rerum tributa patiuntur; cum possessio ab his recesserit, capitatio non recedit: proprietatibus carent et uectigalibus obruuntur !

  91. 5.43.1

    quis aestimare hoc malum possit? rebus eorum incubant peruasores et tributa miseri pro peruasoribus soluunt. post mortem patris nati obsequiis iuris sui agellos non habent et: agrorum muniis enecantur. ac per hoc quid aliud sceleribus tantis agitur,. nisi ut qui priuata peruasione nudati sunt publica adflictione moriantur, et quibus rem depraedatio . tulit uitam tollat exactio? itaque nonnulli eorum, de quibus loquimur, qui aut eonsultiores sunt aut quos consultos necessitas fecit, cum domicilia atque agellos suos aut peruasionibus perdunt aut fugati ab exactoribus deserunt, quia tenere non possunt, fundos

  92. 5.44.1

    maiorum expetunt et coloni diuitum flunt. ac sicut solent aut hi, qui hostium terrore compulsi ad castella se conferunt, aut hi, qui perdito ingenuae incolumitatis statu ad asylum aliquod desperatione confugiunt, ita. et isti, quia tueri amplius uel sedem uel dignitatem suorum natalium non queunt, iugo se inquilinae abiectionis addicunt. in hanc necessitatem redacti, ut extorres non facultatis tantum, sed etiam condicionis suae atque exulantes non a rebus tantum suis, sed etiam a se ipsis ac perdentes secum omnia sua et rerum proprietate careant et ius libertatis amittant.

  93. 5.45.1

    VIIII. Et quidem, quia ita infelix neceBsitas cogit, ferenda utcumque erat extrema haec sors eorum, si non esset aliquid extremius. illud grauius et acerbius, quod additur huic malo saeuius malum. nam suscipiuntur ut aduenae, fiunt praeiudicio habitationis indigenae, et exemplo quondam illius maleficae praepotentis, quae transferre homines in bestias dicebatur, ita et isti omnes, qui intra fundos diuitum recipiuntur, quasi Circaei poculi , transfiguratione mutantur. nam quos suscipiunt ut extraneos et alienos incipiunt habere quasi proprios: quos esse constat ingenuos uertuntur in seruos.

  94. 5.46.1

    et miramur, si nos barbari capiunt, cum fratres nostros faciamus esse captiuos? nil ergo mirum est, quod uastationes sunt atque excidia . ciuitatum. diu id plurimorum oppressione elaborauimus, ut captiuando alios etiam ipsi inciperemus esse captiui. sentimus enim, etsi tardius multo quam merebamur, sentimus tandem illa, quae fecimus, et iuxta sermonem sacrum labores manuum nostrarum manducamus ac iusto iudice deo soluimus quae debemus. miserti quippe exulum non sumus.

  95. 5.47.1

    ecoe ipsi exules sumus: peregrinos fraude cepimus, ecce ipsi peregrinamur atque fraudamur: praeiudiciis temporum ingenui status homines circumuenimus, ecce ipsi nuper quidem in alieno solo uiuere coepimus, sed praeiudicia iam. timemus. et o quanta est infidelis malarum mentium caecitas! damnationem perferimus iudicantis dei et necdum nos agnoscimus iudicari.

  96. 5.48.1

    , et mirantur sanctorum aliqui, quod exemplo nostro ceteri non emendentur,, qui nihil adhuc tale tolerarunt, cum tormentis nostrarum iniquitatum ne ipsi quidem, qui iam a deo plectimur, corrigamur. o superbiam non ferendam: plurimi poenas peccatorum suorum perferunt, et intellegere causas, poenarum emo dignatur.

  97. 5.49.1

    sed est causa euidens, quae hanc snperbiam facit, scilieet quia, etsi aliqua iam patimur, nondum tamen , patimur quae meremur. tanta est enim misericordia dei, ut, etsi nos pati uult aliqua de piaculis nostris, nolit tamen cuncta tolerare : quia castigat, malos, non reddit mala et. agnoscere nos peccata nostra uult quam sustinere, scilicet ut piis ac salubribus flagellis ostendat nobis quae ferre mereamur, sed tamen non inferat %uae meremur, iuxta illud scilicet beati apostoli dictum, quo ait: ignoras quoniam bonitas dei ad paenitentiam te adducit? secundum duritiam autem tuam et cor inpaenitens thesaurizas tibi iram in die irae.

  98. 5.50.1

    et uere ita agimus, ut dicit apostolus. deus enim nos uocat ad paenitentiam, sed nos thesaurizamus iram: deus nos inuitat ad ueniam, sed nos cotidie cumulamus offensam. uim deo facimus iniquitatibus nostris, ipsi in nos iram diuinitatis armamus: cogimus ad ulciscendas criminum, nostrorum immanitates nolentem deum, prope est ut eum non permittamus ut parcat. nam cum in eum nullum umquam iniustitiae signum cadere aut apparere possit, sic agimus, ut, si enormitates nostrorum scelerum non ulciscitur, iniustus esse uideatur.-

  99. 5.51.1

    X. Sed uidelicet peccator fuit aliquando aliquis, fortasse iam non est. aut est ullus criminum modus et non prius est ut de uita homines quam de iniquitate discedant? quis enim non cum ipsis iniquitatibus suis moritur et cum ipsis admodum atque in ipsis sceleribus sepelitur? ut uere de his propheticum illud rectissime dici possit: sepulchra eorum domus eorum in aeternum, et comparati sunt iumentis insipientibus et similes facti sunt illis. atque utinam iumentis! melius quippe fuerat beluina imprudentia deuiasse. illud peius et criminosius, quia non ignorantia dei sed despectione peccarunt.

  100. 5.52.1

    atque hoc uidelicet laici tantummodo non quidam etiam clericorum, saeculares tantummodo non multi etiam religiosi, immo sub specie religionis uitiis saecularibus mancipati : qui scilicet post ueterum flagitiorum probra et crimina titulo sibimet sanctitatis inscripto non conuersatione alii sed professione nomen tantum demutauere non uitam et summam diuini cultus habitum magis quam actum existimantes, uestem tantummodo exuere non mentem.

← Previous · Next → — showing 201300 of 543

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0249a.stoa002.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.