Ancient Texts

← Library

De Gubernatione Dei

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 543 sections

  1. 3.8.1

    quaeritur forsitan, quae sint bona, quae deus Christianis hominibus adsignet? quae, nisi omnia per quae credimus, id est, per quae omnia Christiani sumus? primum scilicet legem, deinde prophetas, tertio euangelium, quarto apostolicas lectiones, postremum regenerationis nouae munus, sancti baptismatis gratiam, diuini chrismatis unctionem: scilicet, ut sicut apud Hebraeos quondam, id est peculiarem ac propriam dei gentem, cum iudiciarius honor in potestatem regiam transcendisset, probatissimos et lectissimos uiros per unguentum regium deus uocauit in regnum, sic omnes homines Christiani, cum post chrisma ecclesiasticum omnia dei mandata fecissent, ad capiendum laboris praemium uocarentur ad caelum.

  2. 3.9.1

    cum ergo ista sint omnia, per quae fides constat, uideamus quis tanta haec fidei sacramenta custodiat, ut fidelis esse uideatur, quia infidelis, ut diximus, sit necesse est qui fidei commissa non seruat. et quidem non quaero, ut cuncta faciat quae testamenta duorum temporum iubent: remitto censuram legis antiquae, remitto has prophetarum minas, remitto etiam quae remitti omnino non possunt, uel apostolicorum librorum, seuerissimam institutionem uel euangelicorum uoluminum plenam omni perfectionis genere doctrinam: paucissimis saltim praeceptis dei quis obsequatur interrogo.

  3. 3.10.1

    neo dico illa quae ita multi refugiunt, ut paene et execrentur. tantum apud nos honor et reuerentia dei proficit , ut quae indeuotione non facimus, etiam odio digna esse ducamus. denique hoc, quod saluator cogitare nos de crastino prohibet, quis audire dignatur? quod contentos singulis tunicis iubet esse, quis recipit? quod ambulare excalcios praecipit, quis non modo faciendum sed uel ferendum arbitretur? itaque ego ista praetereo. in hoc enim fides, per quam confidimus, recidit, ut quae dominus nobis salutaria esse uoluit nos superflua iudicemus. diligite, inquit saluator, inimicos uestros, benefacite his qui oderunt uos, et orate pro persequentibus et calumniantibus uos. quis haec omnia faciat? quis pro inimicis suis ista quae deus iussit, non dico uotis sed uerbis saltim agere dignetur?

  4. 3.11.1

    quae etiam, si quis se cogit ut faciat, facit tamen ore non mente: praestat quidem uocis officium sed animi non mutat affectum. ac per hoc etiamsi pro aduersario suo orare se cogit, loquitur non precatur. longum est de singulis dicere. sed adhuc aliquid tamen addam, ut intellegamus nos non modo non omnibus dei obtemperare uerbis, sed nullis paene illius oboedire mandatis. et ideo apostolus clamat: nam qui se existimat esse aliquid, cum nihil sit, se ipsum seducit.

  5. 3.12.1

    hoc enim ad crimina nostra addimus, ut, cum in omnibus rei simus, etiam bonos nos et sanctos esse credamus, ac sic in\' nobis cumulentur iniquitatis offensae etiam praesumptione iustitiae. qui odit, inquit apostolus, fratrem suum, homicida est. intellegere ergo possumus multos esse homicidas, qui se innoxios putant, quia, ut uidemus, homicidium non sola tantummodo occidentis manu sed etiam odientis animo perpetratur. unde est, quod saluator mandati istius normam censura adhuc seueriore cumulauit dicens: qui irascitur fratri suo sine causa, reus erit iudicio. ira mater est odii. et ideo saluator excludere iram I uoluit, ne ex ira odium nasceretur.

  6. 3.13.1

    si ergo non solum odium sed etiam ira nos in dei iudicio reos faciet, euidenter agnoscimus, quod sicut nullus omnino est immunis ab iracundia, sic nullus omnino immunis esse poterit a reatu. persequitur autem dominus quasi fibras praecepti istius et omnes penitus frutices ac ramusculos secat dicens: qui autem dixerit, fatue, reus erit gehennae ignis: qui dixerit fratri suo, racha, reus erit concilio. r.acha quod genus sit contumeliae multi nesciunt: fatuitas autem quam iniuriose obiciatur optime norunt. et ideo scientia sua potius homines quam ignorantia utentes malunt reatus suos per id conuicium quod sciunt diuinis ignibus, quam per id quod nesciunt humanis conciliis expiari.

  7. 3.14.1

    III. Quae cum ita sint et cum haec omnia, quae iubentur a domino, non modo a nobis omnino non fiant sed paene in diuersum omnia fiant, quando maiora illa faciemus? qui enim, inquit saluator, non renuntiauerit omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus. et qui non tulerit crucem suam et secutus me fuerit, non est me dignus. et qui se Christianum dicit, debet, quemadmodum Christus ambulauit, sic et ipse ambulare.

  8. 3.15.1

    quae non modo illos, qui uoluptates et pompas saeculi sequuntur, sed ne illos quidem implere certum est, qui saeculares affectus derelinquunt. nam et qui renuntiare diuitiis uidentur non sic renuntiant, ut penitus renuntiasse uideantur, et qui putantur crucem portare sic portant, ut plus habeant in crucis nomine dignitatis quam in passione supplicii. et omnes tamen isti etiamsi aliquid horum bona fide adimplerent, illud absque dubio nullus efficeret, ut per uiam uitae istius sic incederet sicut saluator incessit. qui se enim, inquit apostolus, dicit in Christo manere, debet, quemadmodum Christus ambulauit, sic et ipse ambulare.

  9. 3.16.1

    IIII. Sed dura forsitan quidam putant apostolorum esse praecepta. dura plane existimanda sunt, si plus ab aliis officiorum exigunt quam sibi sumunt. porro autem, si multo minus ceteris imperarunt quam sibi, non modo non graues magistri sed parentes indulgentissimi iudicandi sunt, qui onera, quae ceruicibus filiorum per amoris indulgentiam detrahunt, sibi per affectum religionis imponunt. quid enim unus ex ipsis ad populos ecclesiasticos dicit ? filioli, inquit, mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in uobis. et rursum: imitatores, inquit, mei estote, sicut et ego Christi.

  10. 3.17.1

    nobis hoc imperat, ut se imitemur, qui sibi hoc imperauerat, ut Christi esset imitator. et quidem, quod ipse Christum imitatus sit, nulli dubium est. Christus enim se pro nobis subdidit mundo, et se ipse pro Christo: Christus pro nobis taedia et labores grauissimos pertulit, et hoc ipse pro Christo: Christus pro nobis contumelias passus est, et hoc ipse pro Christo: Christus pro nobis passionem mortemque tolerauit, et hoc ipse pro Christo. et ideo non sine causa meritorum suorum conscius dicit: certamen bonum certaui, fidem seruaui: de reliquo reposita est mihi corona iustitiae.

  11. 3.18.1

    itaque cum ille Christum sic imitatus sit, uideamus quis nostrum apostoli imitator appareat. scribit enim ipse de se primum, quod nulli dederit umquam offensionem sed in omnibus exhibuerit se sicut dei ministrum in patientia multa in tribulationibus in necessitatibus in plagis in carceribus in lacerationibus.

  12. 3.19.1

    et alibi, dum se aliis comparat, sic ait: in quo quis audet, in insipientia dico, audeo et ego; ut minus sapiens dico, magis ego; in laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter. a Iudaeis quinquies quadragenas una minus accepi. ter uirgis caesus sum, semel lapidatus, ter naufragium feci. sane, etsi de ceteris quas dixit uirtutibus. apostolicis nihil facimus, in hoc tamen uno, ubi apostolus ter naufragasse se dixit, etiam uincere possumus. non enim ter tantummodo naufragauimus, quorum paene omnis uita naufragium est: in tantum quippe uitiose ab omnibus uiuitur, ut prope nullus Christianorum sit qui non iugiter naufragare uideatur. \'

  13. 3.20.1

    V. Sed dicit fortasse aliquis, non id esse nunc temporis, ut pro Christo nos perferamus, quae tunc apostoli pertulerunt. uerum est; non enim sunt pagani principes non tyranni persecutores, non sanguis sanctorum funditur nec fides suppliciis comprobatur. contentus est deus noster, ut ei pax nostra serniat, ut sola ei immaoulatorum actuum puritate et uitae incontaminabilis sanctitate placeamus.

  14. 3.21.1

    quo plus ei fides et deuotio nostra debet, quia minora a nobis exigit et maiora concessit. et ideo cum et principes Christiani sint et persecutio nulla sit et religio non inquietetur, qui ad probandam fidem experimentis durioribus non compellimur inferioribus saltim officiis domino plus placere debemus. probat enim etiam in maioribus, si res exigat, exsecutorem se idoneum fore, a quo minora complentur.

  15. 3.22.1

    - VI. Omittamus ergo illa, quae beatissimns Paulus pertulit, immo quae in libris postea de religione conscriptis omnes admodum Christianos legimus pertulisse, qui ad caelestis regiae ianuam gradibus poenarum suarum ascendentes scalas sibi quodammodo de eculeis catastisque fecerunt. uideamus, si in illis saltim religiosae deuotionis obsequiis, quae minora atque communia in summa quiete et omni tempore omnes Christiani obire possumus, praeceptis dominicis respondere temptamus. iubet Christus ne litigemus. quis iubenti obtemperat? nec solum iubet sed in tantum hoc iubet, ut ea ipsa nos, de quibus lis est, relinquere iubeat, dummodo litibus exuamur. si quis enim, inquit, uoluerit tecum in iudicio contendere et tunicam tuam tollere, relinque ei et pallium.

  16. 3.23.1

    interrogo qui sint, qui spoliantibus aduersariis cedant, immo qui sint, qui aduersarios suos non spoliare conentur? tam procul enim abest ut cum tunicis etiam alia relinquamus, ut, si quo modo possumus pallium simul aduersariis tunicasque tollamus. tam deuote enim mandatis dominicis oboedimus. ut non sufficiat nobis, quod aduersariis nostris etiam

  17. 3.24.1

    minima nestimentorum nostrorum parte non eedimus, nisi eis, quantum in nobis est, si res sinat, cuncta rapiamus. iungitur autem praecepto huic par et consimile mandatum, quo ait dominus: qui percusserit te in dexteram maxillam, praebe ei et alteram. quantos putamus esse, qui dicto huic uel aures modeste praebeant, uel certe, etiamsi id facere uidentur, animis adquieseant P aut quotus quisque est, qui si unum ictum acceperit, non multos pro uno reddat? tantum ab illo abest ut caedenti maxillam praebeat, at tum se uincere putet, non quando aduersarium uapulando sed quando caedendo superauerit.

  18. 3.25.1

    quae uultis, inquit saluator, ut faciant uobis homines, eadem et uos facite illis similiter. huius sententiae partem tam bene nouimus, ut numquam praetereamus, partem sic praetermittimus, quasi penitus nesciamus. nam quid ab aliis praestari nobis uelimus optime nouimus, quid autem ipsi aliis debeamus praestare nescimus. atque utinam nesciremus! minor esset ignorantiae reatus secundum. illud: qui nescit uoluntatem domini sui, uapulabit paucis: qui autem scit et non facit eam, uapulabit multis. nunc autem hoc maior offensa est, quod partem sententiae sacrae pro commodorum nostrorum utilitate diligimus, partem pro dei iniuria praeterimus.

  19. 3.26.1

    exaggerat quoque hoc dei uerbum officio praedicationis suae apostolus Paulus dicens: nemo quod suum est quaerat sed quod alterius. et iterum: non quae sua sunt, inquit, singuli cogitantes sed ea quae aliorum. uides quam fideliter praeceptum Christi fuerit exsecutu: ubi, cum saluator sic nos pro aliis sicat pro nobis iusserit cogitare; ille plus aliorum nos commodis iussit consulere quam nostris, boni scilicet domini bonus famulus et singularis magistri praeclarus imitator, qui in uestigiis domini sui ambulans patentiora quodammodo et expressiora. pedibus sais feeit domini sui esse uestigia. quid ergo horum facimus Christiani, quod Christus an quod apostolus iubet? puto omnino quod neutrum. nam tantum abest ut aliorum commodis aliquid cum propria incommoditate praestemus, ut omnes uel maxime nostris commodis cum aliorum incommodo consulamus.

  20. 3.27.1

    VII. Sed eligere forsitan maiora quaeque uideamur, quae nullus impleat et, ut ipsi putant, impleri omnino non possint, et praeterire alia, quae et impleri queant et ab omnibus imperat. sed primum illud considerandum est, quia nulli ser-* uorum licet ex his, quae dominus suus imperat, eligere pro arbitrio quid uelit facere quid nolit, et insolentissima abusione quod placuerit adsumere quod displicuerit repudiare, maxime cum et terrestres domini nequaquam aequo animo tolerandum putent, si iussiones suas serui ex parte audiant et ex parte contemnant, et pro libidine sua quae putauerint facienda faciant, quae putauerint conculcanda conculcent.

  21. 3.28.1

    si enim pro arbitro sue serui dominis obtemperant, ne in his quidem, in quibus obtemperauerint, obsequuntur. quando enim seruus ex domini sui iussis ea faeit tantummodo quae uult facere, iam non dominicam uoluntatem implet sed suam. si ergo nos, qui homunculi imbecilli sumus, contemni tamen a seruis nostris omnino nolumus, quos etsi nobis seruitutis condicio inferiores humana tamen sors reddit aequales, quam inique utique caelestem dominum contemnimus, qui cum homines ipsi simus, contemnendos tamen nos a nostrae condicionis hominibus non putamus. nisi tanti fortasse consilii ac tam profundae intellegentiae simus, ut qui pati seruorum iniurias nolumus subditum iniuriis nostris deum esse uelimus, et quae ipsi toleratu humano indigna credimus deum a nobis digne haec tolerare credamus.

  22. 3.29.1

    ac per hoc, si qui sunt, ut ad superiora redeamus, qui de maioribus nos dei praeceptis dicere existiment et minora reticere, superflue queri intellegendi sunt; neque enim sunt causatio est, cur proferantur aliqua, ubi facienda sunt omnia. sicut enim dominorum carnalium semis eligere, ut iam dixi, omnino non licet, quae ex praeceptis erilibus faciant quae non faciant, sic nos, qui serui domini nostri sumus, inlicitum omnino existimare debemus, ut uel illa quae placent pro animi oblectatione sumamus, uel illa quae displicent pro superbiae abusione calcemus.

  23. 3.30.1

    Yin. Sed adquiesoamus tamen his, qui ex praeceptis dominicis idcirco forsitan nos nolunt maiora dicere, quia se putant minora complere, non quia sufficiat ad salutem, si maioribus spretis minora faciamus secundum illud: quicumque totam legem seruauerit, offendit auteminuno, factus est omnium reus. - ac per hoc licet nobis non sufficiat parua ac minima quaeque facere, adquiesco tamen ego minora dicere, ut ostendam maximam Christianorum omnium partem nec exigua saltim ac minima fecisse.

  24. 3.31.1

    iussit saluator noster, utss Christiani homines non iurarent. plures inuenias, qui saepissime periurent, quam qui omnino non iurent. iussit quoque, ut nemo malediceret. cuius non sermo maledictio est ? prima enim semper irarum tela maledicta sunt, et quicquid non possumus imbecilli optamus irati ac sic in omni animorum indignantium motu uotis malis pro armis utimur. unde unusquisque hominum euidentissime probat, quicquid fieri aduersariis suis optat, totum se facere uelle si possit.

  25. 3.32.1

    sed uidelicet quia omnes hac improbitate linguarum facile utimur, qui iussis dominicis non obtemperamus, idcirco etiam apud deum facile hoc putamus esse, qui iussit: maledici, inquit sermo diuinus, regnum dei non possidebunt. hinc ergo intellegere possumus, quam grauis sit et perniciosa maledictio, quando, etiamsi alia bona fuerint, sola excludit a caelo.

  26. 3.33.1

    inuidiam procul esse iussit Christus a nobis. at nos e contra non extraneis tantum sed etiam proximis inuidemus , nec solum inimicos sed etiam amicos nostros liuore perfundimus. adeo prope in omnium sensu hoc malum regnat, adeo esuriendi libido terminum habet, detrahendi libido terminum non habet; nam semper admodum cibo, numquam detractione saturamur.

  27. 3.34.1

    sed lenis forsitan poena istius labis est. detrahens, inquit scriptura sacra, eradicabitur. grauis profecto et tremenda animaduersio: sed tamen nulla correctio. dummodo enim unusquisque hominum alium lacerare non desinat, tanti putat, ut etiam sibi ipsi non parcat. sed digna plane mali istius retributio est, quae solum persequitur auctorem; illi enim nihil noeet penitus cui detrahit, tantummodo illum punit e cuius ore procedit.

  28. 3.35.1

    sed delirare, opinor, nidemvr ista repetendo, et fero ut nos delirare uideamur. numquid delirauit dominus qui praecepit: omnis enim, inquit per apostolum suum, clamor auferatur a uobis cum omni malitia. utrumque quidem hoc in nobis iugiter perseuerat, sed magis tamen malitia quam clamor. clamor quippe non semper est in oribus nostris, malitia autem semper in cordibus; ac per hoc puto quod., etiamsi in nobis clamor desineret, tamen malitia permaneret.

  29. 3.36.1

    sine murmuratione quoque et querela nos deus noster esse praecepit. quando haec in humano genere non fuerunt? si aestus est, de ariditate causamur, si pluuia, de inundatione conquerimur: si infecundior annus est, accusamus sterilitatem, si fecundior, uilitatem. adipisci abundantiam cupimus et eandem adepti accusamus. quid dici hac re improbius quid contumeliosius potest? etiam in hoc de miserioordia dei querimur, quia tribuat quod rogamus.

  30. 3.37.1

    abesse a seruis suis omne omnino etiam oculorum scandalum deus praecepit, et ideo, si quis, inquit, uiderit mulierem ad concupiscendum, iam moechatus est eam in corde suo. hinc intellegere plene possumus quam castos nos esse saluator iusserit, qui etiam licentiam uisionis abscidit. sciens enim fenestras quodammodo esse nostrarum mentium lumen oculorum et omnes improbas cupiditates in cor per oculos quasi per naturales cuniculos introire, extinguere eas penitus foris uoluit, ne intus orirentur et letaliter crescentibus fibris conualescerent fortasse in anima, si germinassent in uisu.

  31. 3.38.1

    idcirco itaque ait dominus petulcos impudicorum hominum intuitus noxa adulterii non carere, scilicet ut qui bona fide fugeret adulterium custodiret aspectum. perfectae siquidem ac sincerissimae sanctitatis nolens cultores suos facere saluator iussit ab his cautissime etiam minima uitari, scilicet ut quam pura est pupilla oculi tam pura esset uita hominis Christiani et, sicut salua intuitus incolumitate pulueris labem in se oculus non reciperet, sic uita nostra labem in se penitus impudicitiae non haberet.

  32. 3.39.1

    unde est illud etiam, quod in sequentibus ait dominus: si scandalizat te oculus tuus, erue eum, et si scandalizat te manus tua, abscide eam: expedit tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mi ttatur in gehennam. si igitur iuxta dei uerbum in gehennam scandalis trahimur, recte profecto, ut gehennam uitare possimus, etiam manibus nostris nos oculisque multamus, non quod membris suis quia priuare se debeat, sed, quia tam necessariae nobis sunt quaedam domesticorum obsequiorum necessitudines, ut his quasi oculis interdum aut manibus utamur, recte nobis praesentium ministeriorum officia subtrahimus, ne aeterni ignis tormenta patiamur: ubi enim de ministerio agitur et uita, rectius profecto Christiano est ministerio cor rere quam uita.

  33. 3.40.1

    IX. Itaque cum in omnibus his quae diximus oboedire nos sibi dominus noster iusserit, ubi sunt qui aut in uniuersis mandatis deo aut certe uel in paucissimis obsequantur? ubi sunt qui aut inimicos diligant aut persequentibus benefaciant ant malos in bono uincant, qui maxillas caedentibus praebeant, qui spoliantibus res suas sine lite concedant? quis est, apud quem detractioni penitus nihil liceat, qui conuicio suo neminem laedat, qui silentio os coherceat, ne in amaritudinem maledictionis erumpat P quia est, qui faciat haec minima? ut non dicam illa, de quibus diximus paulo ante, maiora.

  34. 3.41.1

    quae cum ita sint et cum a nobis nihil penitus dominicae iussionis fiat, quid est quod nos queramur de deo, cum queri magis deus de nobis omnibus possit? quae ratio est, ut doleamus nos non audiri a deo, cum ipsi deum non audiamus, ut susurremus non respici a deo terras, cum ipsi non respiciamus ad caelum, ut molestum sit despici a domino preces nostras, cum praecepta eius despiciantur a nobis? fac nos pares domino nostro esse:

  35. 3.42.1

    quis iustae querimoniae locus est, hoc pati quemque quod fecerit? saluo eo quod probare facile possum, nequaquam nos pati illa quae facimus et mitius multo nobiscum deum agere quam nos cum deo: sed interim tamen hac agamus lege qua coepimus. sic enim etiam dominus ipse dicit: clamaui ad nos et non audistis me: et uos clamabitis ad me et non exaudiam nos. quid enim dignius aut quid iustius ? non audiuimus non audimur: non respeximus non respicimur.

  36. 3.43.1

    quis, rogo, ex carnalibus dominis hac cum suis lege agere contentus est, ut contemnat tantummodo seruos suos, quia fuerit ab eis ipse contemptus? quamquam nos non hac solum iniuria contemnamus deum, qua contemni a seruis suis domini carnales solent, quia seruorum hic contemptus est maximus, si non faciant quod iubentur. porro autem nos omni studio omni nisu non solum iussa non facimus, sed contra id facimus quod iubemur. iubet enim deus ut omnes nobis inuicem cari simus, omnes autem nos mutua infestatione laceramus. iubet deus ut cuncti egentibus sua tribuant: cuncti admodum aliena peruadunt. iubet deus ut omnis qui Christianus est etiam oculos castos habeat: quotus quisque est, qui non se luto fornicationis inuoluat? et quid plura?

  37. 3.44.1

    graue et luctuosum est quod dicturus sum: ipsa ecclesia, quae in omnibus esse debet placatrix dei, quid est aliud quam exacerbatrix dei ? aut praeter paucissimos quosdam, qui mala fugiunt, quid est aliud paene omnis coetus Christianorum quam sentina uitiorum? quotum enim quemque inuenias in ecclesia non aut ebriosum aut belluonem aut adulterum aut fornicatorem aut raptorem aut ganeonem aut latronem aut homicidam? et quod his omnibus peius est, prope haec cuncta sine fine.

  38. 3.45.1

    interrogo enim Christianorum omnium conscientiam: ex his uel flagitiis uel sceleribus, quae nunc diximus, quotusquisque hominum non aliquid est horum aut quotusquisque non totum? facilius quippe inuenias qui totum sit quam qui nihil. et quod diximus nihil nimis forsitan grauis uideatur esse censurae: plus multo dicam: facilius inuenias reos malorum omnium quam non omnium, facilius maiorum criminum quam minorum, id est, facilius qui et maiora crimina cum minoribus quam qui minora tantum sine maioribus perpetrarint.

  39. 3.46.1

    in hanc enim morum probrositatem prope omnis ecclesiastica plebs redacta est, ut in cuncto populo Christiano genus quodammodo sanctitatis sit minus esse uitiosum. itaque ecclesias uel potius templa atque altaria dei minoris reuerentiae quidam habent quam cuiuslibet minimi ac municipalis iudicis domum. siquidem intra ianuas non modo inlustrium potestatum sed etiam praesidum aut praepositorum non omnes passim intrare praesumunt, nisi quos aut iudex uocarit aut negotium traxerit aut ipsa honoris proprii dignitas introire permiserit, ita ut, si quispiam fuerit insolenter ingressus, aut caedatur aut propellatur aut aliqua uerecundiae atque existimationis suae labe multetur.

  40. 3.47.1

    in templa autem uel potius in altaria atque in sacraria dei passim omnes sordidi ac flagitiosi sine ulla penitus reuerentia sacri honoris inrumpunt, non quia non omnes ad exorandum deum currere debeant, sed quia qui ingreditur ad placandum, non debet egredi ad exacerbandum: neque enim eiusdem officii est indulgentiam poscere et iracundiam prouocare.

  41. 3.48.1

    nonum siquidem monstri genus est: eadem paene omnes iugiter faciunt, quae fecisse se plangunt, et qui intrant ecclesiasticam domum, ut mala antiqua defleant, ** exeunt. et quid dico, exeunt? in ipsis paene hoc orationibus suis ac supplicationibus moliuntur. aliud quippe ora hominum aliud corda agunt, et dum uerbis praeterita mala plangunt, sensu futura meditantur, ac sic oratio eorum auctrix est magis criminum quam exoratrix. ut uere illa in eis scripturae maledictio denique, ut de oratione ipsa exeant condemnati et oratio eorum fiat in peccatum.

  42. 3.49.1

    denique si uult quispiam scire, quid in templo huiusmodi homines cogitarint, uideat quid sequatur. siquidem consummatis sollemnibus statim ad consuetudinaria omnes studia discurrunt, alii scilicet ut furentur alii ut inebrientur alii ut fornicentur alii ut latrocinentur: ut euidenter appareat hoc eos esse meditatos, dum intra templum sunt, quod postquam egressi fuerint exsequuntur.

  43. 3.50.1

    X. Sed uidelicet cuncta haec mala et omnem uitiorum probrositatem, quam supra dixi, ad seruos fortasse quidam aut abiectissimos quosque homines referendam putant, ceterum nomen ingenuum hac flagitiorum labe non pollui., quid autem aliud est cunctorum negotiantium uita quam fraus atque periurium, quid aliud curialium quam iniquitas, quid aliud officialium quam calumnia, quid aliud omnium militantium quam rapina P sed putas forsitan, quod hoc etiam de personis\' istiusmodi ferri possit.

  44. 3.51.1

    hic est enim, inquis, eorum actus, quae et professio, ac per hoc nihil mirum est, si agunt quod profitentur: quasi uero aut agere ullum deus res malas uelit aut profiteri, aut nulla sit penitus sacrae maiestatis offensa, si maximum scelus minores uideantur agere personae, praesertim cum in hac hominum multitudine maior multo sit pars generis humani: et absque dubio, ubi maior est peccantium turba, maior est diuinitatis iniuria. sed omnis, inquis, nobilitas ab his sceleribus immunis est.

  45. 3.52.1

    parum est id quidem, quia non aliud uidetur nobilitas in omni mundo quam unus homo in grandi populo. sed uideamus tamen, si uel id ipsum parum sit carens crimine. ac primum consideremus, quid de huiusmodi hominibus dicat sermo diuinus. arguens quippe apostolus dei populum sic ait: audite, fratres mei dilectissimi. nonne deus elegit pauperes in hoc mundo, diuites in fide et heredes regni, quod repromisit deus diligentibus se? uos autem exhonorastis pauperem. nonne diuites per potentiam opprimunt uos? nonne ipsi blasphemant bonum nomen, quod inuocatum est super uos?

  46. 3.53.1

    grane hoc apostoli testimonium est, nisi forte immunes se ab eo nobiles putent, quia sunt soli diuites nominati. sed aut idem sunt nobiles qui et diuites, aut si sunt diuites praeter nobiles, et ipsi tamen iam quasi nobiles, quia tanta est miseria huius temporis, ut nullus habeatur magis nobilis quam qui est plurimum diues. sed siue de alterutris siue de utrisque apostolus dixerit, facile de hoc componi potest; non enim interest, de qua hoc potissimum parte dictum sit, quod utrique certum est conuenire.

  47. 3.54.1

    quis enim uel nobilium omnino uel diuitum horrens crimina? quamuis in hoc fefellerim; multi enim horrent sed paucissimi euitant. in aliis quippe horrent quod in se semper admittunt, mirum in modum et accusatores eorundem criminum et exsecutores. execrantur publice quod occulte agunt, ac per hoc, dum damnare se ceteros putant, ipsos se magis propria animaduersione con- I demnant.

  48. 3.55.1

    sed relinquamus istos, qui magis rei sunt. quis est uel dines omnino uel nobilis aut innocentiam seruans aut a cunctis sceleribus manus abstinens? quamquam superflue a cunctis dixerim: utinam uel a maximis, quia uolunt sibi id forte maiores quasi priuilegii uindicare, ut iure suo crimina uel minora committant. itaque de peccatis facilioribus nihil dico. uideamus si uel a duobus illis quasi capitalibus malis ullus immunis est, id est uel ab homicidio uel a stupro. quis enim est aut humano sanguine non cruentus aut caenosa impuritate non sordidus? unum quidem ex his ad poenam aeternam sufficit, sed prope nullus diuitum non utrumque commisit.

  49. 3.56.1

    XI. Sed cogitat forte aliquis de hoc numero: ego iam ista non facio. laudo, si non facis, sed tamen forte ante fecisti, et non est numquam omnino fecisse facere cessasse. quod si ita esset, quid proderat tamen, unum a scelere desistere et : multos in sceleribus permanere?

  50. 3.57.1

    non sanat connersio unius crimina plurimorum, nec sufficit ad placandum deum quod unus peccata deserit, quem uniuersitas totius humani generis offendit, praesertim cum is, qui conuertitur, ut mortem aeternam possit euadere, magnos profecto conuersionis suae fructus capiat, si euadat, nedum contingere ei possit, ut ab aliis poenam damnationis auertat, quia et hoc intolerabilis superbiae atque immanis piaculi crimen est, si tam bonum se aliquis esse credat, ut etiam malos existimet per se posse saluari.

  51. 3.58.1

    loquens deus de terra quadam uel de populo peccatore sic dicit: si fuerint tres uiri in medio eius, Noe et Daniel et Iob, non liberabunt filios neque filias: ipsi soli salui erunt. neminem reor tam impudentem fore, qui se his talibus uiris audeat comparare, quia, quamuis placere nunc aliquis deo studeat, hoc ipsum tamen genus maximae iniustitiae est, si se iustum praesumat; ac per hoc sublata est omnis spes falsae opinionis, qua credamus innumeram perditorum hominum multitudinem suffragio paucorum bonorum a praesentibus malis posse defendi.

  52. 3.59.1

    cum enim nullus illis quos supra diximus par sit, quae esse spes ullis potest, quod liberari [et] extranei et innumeri et mali a paucissimis bonis possint, cum illi familiarissimi deo sancti ne hoc quidem a domino promeruerint, ut in filiis suis uel sua membra saluarent? et recte. nam licet omnes admodum filii membra parentum esse uideantur, non putandi sunt tamen membra eorum esse, a quibus affectu coeperint discrepare, quia morum degenerantium prauitate pereunt in talibus beneficia naturae. quo fit ut etiam nos, qui Christiani esse dicimur, perdamus uim tanti nominis uitio prauitatis.

  53. 3.60.1

    nihil enim omnino prodest nomen sanctum habere sine moribus, quia uita a professione discordans abrogat inlustris tituli honorem per indignorum actuum ecoclesiarum. unde cum paene nullam Christianorum omnium partem, paene nullum eoclesiarum omnium angulum non plenum omni offensione et omni letalium peccatorum labe uideamus, quid est, in quo nobis de Christiano nomine blandiamur, cum utique hoc ipso magis per nomen sacratissimum rei simus, quia a sancto nomine discrepamus; nam ideo plus sub religionis titulo deum laedimus, quia positi in religione peccamus.

  54. 4.1.1

    I. Discedatur itaque ab illa, quam supra diiimus, Christiani nominis praerogatiua, ut putemus, quia simus cunctis gentibus religiosiores, debere nos esse etiam fortiores. nam cum, ut diximus, hoc sit hominis Christiani fides, fideliter Christum credere, et hoc sit Christum fideliter credere, Christi mandata seruare, fit absque dubio ut nec fidem habeat qui infidelis est nec Christum credat qui Christi mandata conculcat, ac per hoc totum in id reuoluitur, ut qui Christiani hominis opus non agit, Christianus non esse uideatur; nomen enim sine actu atque officio suo nihil est. nam, sicut ait quidam in soriptis suis, quid est aliud principatus sine meritorum sublimitate nisi honoris titulus sine homine, aut quid est dignitas in indigno nisi ornamentum in luto?

  55. 4.2.1

    itaque, ut isdem uerbis etiam nos utamur, quid est aliud sanctum uocabulum sine merito nisi ornamentum in Into ? sicut etiam per diuinas litteras sacer sermo testatus est dicens: circulus aureus in naribus suis, mulier pulchra et fatua. et in nobis itaque Christianum uocabulum quasi aureum decus est: quo si indigne utimur, fit ut sues cum ornamento esse uideamur.

  56. 4.3.1

    denique qui uult plenius scire uocabula nihil esse sine rebus, respiciat quomodo innumerabiles populi cessantibus meritis etiam nomina perdiderunt. duodecim Hebraeorum tribus, cum electae quondam a deo essent, duo nomina sacrosancta acceperunt: et populus enim dei et Israhel appellatae sunt. sic quippe legimus: audi populus meus, et loquar; Israhel, et testificabor tibi. ergo Iudaei aliquando utrumque, nunc neutrum. nam nec dei populus dici potest qui cultum dei olim reliquit, nec uidens deum qui dei filium denegauit, sicut scriptum est: Israhel uero me non cognouit, et populus me non intellexit.

  57. 4.4.1

    propter quodio etiam alibi deus noster de Iudaeorum plebe loquitur ad prophetam dicens: uoca nomen eius, nondilecta. et iterum ad Iudaeos ipsos: uos non estis populus meus, et ego non sum deus uester. cur autem hoc de eis diceret et ipse alibi euidenter ostendit; sic quippe ait: dereliquerunt uenam aquarum uiuentium dominum. et iterum: uerbum, inquit, domini proiecerunt et sapientia nulla est in illis.

  58. 4.5.1

    quod quidem timeo ne non magis tunc de eis dici potuerit quam de nobis nunc dici possit, quia nec uerbis dominicis obtemperamus, et qui uerbis domini non obsequimur, sapientiam profecto in nobis penitus non habemus. nisi fortasse credimus sapienter nos deum spernere et hoc ipsum, quod Christi mandata contemnimus, summam prudentiam iudicamus.

  59. 4.6.1

    est quidem causa, cur hoc ita existimare credamur; nam tanto consensu omnes peccata sequimur, quasi summi consilii conspiratione peccemus. quae cum ita sint, quae ratio est, ut ipsi nos falsa opinione fallamus, existimantes scilicet, quia Christiani esse dicamur, quod opitulari nobis inter mala quae agimus nomen bonum possit, cum spiritus sanctos nec fidem quidem dicat hominibus Christianis . sine operibus bonis posse prodesse. et utique multo plus est fidem habere quam nomen, quia nomen uocabulum est hominis, fides autem fractas est mentis. et tamen hunc ipsum fidei fructum . infructuosum apostolus sine operibus bonis esse, testatur dicens: fides sine operibus mortua est. et iterum: sicut enim corpu\'s sine spiritu, sic fides sine operibus bonis mortua est. addit quoque asperiora quaedam ad confundendos eos, qui sibi praesumptione Christianae fidei blandiuntur.

  60. 4.7.1

    II. Sed dicit aliquis: tu fidem habes et ego opera habeo: ostende mihi sine operibus fidem tuam et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam. quo utique hoc indicat, actus bonos Christianae fidei quasi testes esse, quia Christianus nisi opera. bona fecerit, fidem suam penitus adprobare non possit, ac per hoc quod probare non ualeat quia sit, sic omnino habendum esse quasi non sit. nam quam pro nullo hoc habendum existimaret, in subditis statim ipse demonstrat, dicens ad Christianum: tu credis quia unus est deus. bene facis: et daemones credunt et contremescunt.

  61. 4.8.1

    consideremus, quid uoluerit hoc loco apostolus dicere, nec irascamur diuinis testimoniis sed adquiescamus, nec contradicamus sed proficiamus. tu credis, inquit ad Christianum sermo diuinus, quod deus unus est. bene facis: et daemones cre- dunt et contremescunt.* numquid errauit apostolus, ut hominis Christiani fidem daemoni compararet? non utique: sed ostendere illud uolens, quod supra dictum est, quia sine operibus bonis nihil sibi per fidei supercilium usurpare deberent, idcirco ait et a daemonibus deum credi; scilicet ut,. sieut -daemones, eam deum credant, tamen in peruersitate perdurant, ita et quosdam homines quasi credulitatem daemonicam habere, qui cum se deum credere adserant, tamen

  62. 4.9.1

    a malo opere non cessast subiungit autem ad pudorem et condemnationem hominum peccatorum, non oredere solum daemones dei nomen sed etiam timere et contremescere. hoc est dicere: quid tibi blandiris, o homo, quisquis es, credulitate, quae sine timore atque obsequio dei nulla eat? aliquid plus daemones habent. tu enim unam rem babes tantummodo, illi duas: tu credulitatem habes, non habes timorem, illi et credulitatem habent pariter et timorem. quid miraris ergo, si caedupur? quid miraris, si eastigamur si in ius hostium tradimur si infirmiores omnibus sumus ?

  63. 4.10.1

    siue miseriae nostrae siue infirmitates sine euersiones sine captiuitates et poenae improbae seruitutis testimonia sunt mali serui et boni domini. quomodo mali serui? P quia patior scilicet uel ex parte quod mereor. quomodo boni domini? quia ostendit quae mereamur, etsi non inrogat quae mereamur; clementissima enim ac benignissima castigatione mauult nos corrigere quam perire. nos siquidem, quantum ad crimina nostra pertinet, letalibus suppliciis digni sumus; sed ille plus misericordiae tribuens quam seueritati uult nos clementis censurae temperamento emendare quam plaga iustae cohercitionis occidere.

  64. 4.11.1

    ingratum nobis esse quod caedimur satis certus sum. sed quid miramur, si peccantes nos deus uerberat, cum ipsi peccantes seruulos uerberemus ? iniusti iudices sumus: homunculos nos flagellari a deo nolumus, cum ipsi condicionis nostrae homines flagellemus. sed nec miror quod tam iniqui in hac re sumus: natura ia nobis et nequitia seruilis est. uolumus delinquere et nolumus uerberari: ipsi in nobis mores sunt qui in seruulis nostra; omnes uolumus impune peceare. denique, si mentior, cunctos consulo. nego ullum em, quamlibet magni criminis reum, qui se adquiescat deberent torqueri.

  65. 4.12.1

    hincergo agnosei potest, quam inique ac prauissime aliis seuerissimi sumus nobis indulgentissimi, aliis asperi nobis remissi. m eodem crimine punimus alios m absoluimus: intolerabilis prorsus incontumaciae et praesumptionis. nec agnoscere in nobis uolumus rectum audemus de aliis usurpare iudicium. quid esse iniustius nobis aut quid peruersius potest? id ipsum scelus ia nobis probabile esse ducimus, quod m aliis seuerissime uindicamus. et ideo 009 sine causa ad nos apostolus clamat : propter quod inexcusabilis es o homo omnis qui iudicas : in quo enim alium iudicas. te ipsum coudemnas;eadem enim agis quae iudicas.

  66. 4.13.1

    III. Sed non eadem, inquit aliquis ei diuitibus, non eadem nos agimus, quae serui agant: ex seruis enim fures ac fugitiui suat, ex seruis gulae ac uentri iugiter seruientes. uerum est esse haec uitia seruorum: sed plura tamen sunt ac maiora dominorum quamuis non omnium. excipiendi enim quidam sunt sed paucissimi: quos ideo non nomino, ne non tam eos nominando laudare quam alios non nominando uidear publicare.

  67. 4.14.1

    ac primum serni, si fures sunt, ad furandum forsitan egestate coguntur: quia, etiamsi stipendia usitata praestentur, consuetudini haec magis quam sufficientiae satisfaciunt et ita implent canonem, quam quam non explent satietatem. ac per hoc culpam ipsam inopia minus culpabilem facit, quia excusabilis furti reus est, qui ad furtum cogi uidetur inuitus. nam et scriptura ecclesiastica quasi subexcusare quodammodo miserorum omnium noxas uidetur dicens: non grandis est cuipae, cum quia furatus fuerit; furatur enim, ut esurientem impleat animam. furatur, ut expleat animam suam: ac per hoc non satis a nobis accusandi sunt qui diuino sermone excusantur.

  68. 4.15.1

    quod antem I de furtis sernorum dicimus, hoc etiam de fuga: immo hoc rectius de fuga, quia ad fugam seruos non miseriae tantum, sed etiam supplicia compellunt. pauent quippe actores pauent silentiarios pauent procuratores, prope ut inter istos omnes nullorum minus serui sint quam dominorum suorum: ab omnibus caeduntur ab omnibus conteruntur. quid amplius dici potest? multi seruorum ad dominos suos confugiunt, dum conseruos timent. unde illorum fugam non tam ad eos debemus referre qui fugiunt, quam ad eos qui fugere compellunt. uim patiuntur infelicissimi: famulari optant et fugere coguntur. discedere a seruitio dominorum suorum omnino nolunt et conseruorum suorum crudelitate non permittuntur ut seruiant.

  69. 4.16.1

    mendaces quoque esse dicuntur. ad mendacium nihilominus atrocitate praesentis supplicii coartantur, siquidem, dum tormentis se uolunt eximere, mentiuntur. quid autem mirum est; si positus in metu seruus mentiri uult quam flagellari P accusantur etiam gulae et uentris auidi. nec hoc nouum est: magis desiderat saturitatem qui famem saepe tolerarit. sed esto, non perferat famem panis, famem, certe ; perfert deliciarum, et ideo ignoscendum est, si auidius expetit quod ei iugiter deest.

  70. 4.17.1

    tu uero nobilis tu uero diues, qui omnibus bonis affiuis, qui hoc ipso deum sanctis operibus honorare plus debes, quod beneficiis illius sine cessatione perfrueris, uideamus si actus non dico sanctos sed uel innoxios habes. et quis, ut superius dixi, diuitum praeter paucos non. cunctis criminibus infectus est? et quod paucos excipio, utinam plures atque omnes excipi liceret: salus erat omnium innocentia plurimorum. neque ego nunc de ullo dico, nisi de eo tantum, - qui in se id quod dico esse cognoscit. si enim extra conscientiam suam sunt quaecumque dico, nequaquam ad iniuriam eius spectant cuncta quae dico: si autem in se esse nouit quae loquor, non a mea sibi hoc lingua dici existimet met sed a conscientia sua.

  71. 4.18.1

    ac primum, ut de uitiis seruilibus dicam: si fugitiuus est seruus, fugitiuus es etiam tu, diues ac nobilis; omnes enim dominum suum fugiunt, qui legem domini derelinquunt. quid ergo, diues, culpas in seruo?hoc facis quod et ille. ille fugitiuus est sui domini et tu tui: sed hoc culpabilior tu quam ille, quia ille fugit forsitan malum dominum et tu bonum. incontinentiam quoque uentris in seruo arguis. ia illo rara est per indigentiam in te cotidiana per copiam.

  72. 4.19.1

    uides ergo apostolicam sententiam te potissimum uerberare, immo te Solum, quia in quo alium iudicas temetipsum condemnas; eadem enim agis quae iudicas; immo non eadem sed maiora multo ac nequiora. in. illo quippe etiam infrequentem uentris intemperantiam punis, et tu adsidua cruditate distenderis. furtum quoque, ut putas, seruile uitium est; et tu furtum,: diues, fecis, quando a deo uetita praesumis. omnes siquidem furta faciunt, qui inlicita committunt.

  73. 4.20.1

    IIII. Sed quid ego tam minute et quasi allegorice de hoc loquor, cum facinoribus apertissimis non furta tantum diuitum sed latrocinia comprobentur? quotus quisque enim iuxta diuitem non pauper pauper actu actu statu tutus est ? siquidem peruasionibus praepotentum aut sua homines inbecilli aut etiam se ipsos cum suis pariter amittunt, ut non immerite de utrisque personis sacer sermo testatus est dicens: uenatio leonis is onager in heremo: sic pas cua sunt diuitum pauperes. quamuis tyrannidem hanc non pauperes tantum sed paene uniuersitas patiatur generis humani.

  74. 4.21.1

    quid est enim aliud dignitas sublimium quam proscriptio ciuitatum? aut? quid aliud quorundam, quos taceo, praefectura quam praeda? nulla siquidem maior paupercularum est depopulatio quam potestas; ad hoc enim honor a paucis emitur, ut cunetorum uastatione soluatur: quo quid esse indignius quid iniquius potest? reddunt miseri dignitatum pretia, quas non emunt: commercium nesciunt et solutionem sciunt t ut pauci inlustrentur, mundus euertitur: unius honor orbis excidium est. denique sciunt hoc Hispaniae, quibus solum nomen relictum est, sciunt Africae, quae fuerunt, sciunt Galliae deuastatae, sed non ab omnibus, et ideo in paucissimis adhuc angulis uel\' tenuem spiritum agentes, quia eas interdum paucorum integritas aluit, quas multorum rapina uacuauit.

  75. 4.22.1

    V. Sed euagati longius sumas dolore compulsi. ergo ut ad superior redeamus: quid est igitur, in quo non seruilibus uitiis etiam nobiles polluantur, nisi forte ideo, quia illa, quae J in seruis peccata puniunt, ipsi quasi licita committunt ? denique ad has peruasiones, quas supra dicti nobiles agunt, seruus nec adspirare permittitur. quamuis mentiar; quidam enim ex seruis nobiles facti ant paria aut maiora fecerunt. sed hoc tamen imputari seruis nequaquam potest, quod quibusdam seruilis condieio tam feliciter cessit. homicidia.

  76. 4.23.1

    quoque ih semis rara sunt terrore ac metu mortis, in diuitibus adsidua spe ac fiducia impunitatis. nisi forte iniqui simus hoc quod diuites faciunt ad peccata referendo, quia illi cum occidunt. seraulos suos, ius putant esse non crimen.

  77. 4.24.1

    nec solam hoc, sed eodem priuilegio etiam in exercendo impudicitiae caeno abutuntur. quotus enim quisque est diuitum conubii sacramenta, conseruans, quem non libidinis furor rapiat in praeceps, cui non domus ac familia sua scortum sit, et qui non, in quamcumque personam cupiditatis improbae calor traxerit, mentis sequatur insaniam? secundum illud scilicet, quod de talibus dicit sermo diuinus : equi insanientes in feminas facti sunt. quid enim aliud quam de se dictum hoc probat, qui totum peruadere uult concubitu quicquid concupierit

  78. 4.25.1

    I aspectu? nam de concubinis quippiam dici forsitan etiam iniustum esse uideatur, quia hoc in comparatione supradiotorum flagitiorum quasi genus est castitatis, uxoribus paucis esse contentum et intra. certum coniugum numerum frenum libidinum continere. coniugum dixi, quia ad tantam res impu-

  79. 4.26.1

    ( dentiam , uenit,. ut ancillas suas multi uxores putent. atque utinam sicut putantur esse quasi coniuges, ita solae haberentur uxores. illud magis taetrum ac detestabile, quod quidam matrimonia honorata sortiti alias sibi rursum seruilis status coniuges . sumunt, deformantes sancti conubii honorem per degeneris contubernii uilitatem, non erubescentes maritos se fieri ancillarum suarum, praecipitantes fastigia nobilium matrimoniorum in cubilia obscena seruarum, digni prorsus etiam illarum statu, quarum se putant dignos esse consortio.

  80. 4.27.1

    VL Non dubito ex his plurimos, qui aut sunt nobiles aut uideri nobiles uolunt, superbe et aspernanter accipere, quod, dum consideramus haec talia quae locuti sumus, minus flagitiosos diximus seruos quosdam esse quam dominos. sed cum ego hoc non de omnibus, sed de his qui tales sunt praedicauerim, nullus irasci omnino debet, qui nequaquam se talem esse cognoscit, ne hoc ipso, quod irascitur, de coetu ipsorum esse uideatur. quin potius quicumque ex nobilibus haec mala horrent irasoi talibus debent, quod facinoribus sordidissimis nobilitatis nomen infament: quia licet hi, qui tales sunt, omnem grauent -populum Christianum, specialiter tamen illos sordibus suis polluunt, quorum pars esse dicuntur.

  81. 4.28.1

    diximas itaque nobiles quosdam esse seruis deteriores [diximus utique] et improbabiliter diximus, nisi quod diximus comprobamus. ecce enim ab hoc scelere uel maximo prope omnis seruorum numerus immunis est. numquid aliquis ex seruis turbas concubinarum habet, numquid multarum uxorum labe polluitur et canum uel suum more tantas putat coniuges suas esse, quantas potuerit libidini subiugare ?

  82. 4.29.1

    sed responderi uidelioet ad haec potest, quod facere semis ista non liceat: nam profecto facerent, si liceret. credo: sed quae fieri non uideo, quasi facta habere non -possum. quamlibet enim in eis improbae mentes, quamlibet malae cupiditates sint, nullus pro eo, quod non admittit, scelere punitur. malos esse seruos ac detestabiles satis certum est, sed hoc utique ingenui ac nobiles magis execrandi, si in statu honestiore peiores sunt. quo fit ut ad illum perueniri exitum rei huius necesse sit, non ut serui sint a reatu nequitiae suae absoluendi, sed ut plurimi diuites magis sint seruorum comparatione damnandi.

  83. 4.30.1

    nam illud latiocinium ac scelus quis digne eloqui possit, quod, cum Romana respublica uel iam mortua uel certe extremum spiritum agens in ea parte, qua adhuc uiuere uidetur, tributorum uinculis quasi praedonum manibus strangulata moriatur, inueniuntur tamen plurimi diuitum, quorum tributa pauperes ferunt, hoc est, inueniuntur plurimi diuitum, quorum tributa pauperes necant. et quod inueniri dicimus plurimos, timeo ne uerius diceremus omnes: tam pauci enim mali huius expertes sunt, si tamen ulli sunt, ut in ea parte, qua multos diximus, omnes paene diuites reperire possimus.

  84. 4.31.1

    ecce enim remedia pridem nonnullis urbibus data quid aliud egerunt, quam ut diuites cunctos immunes redderent, miserorum tributa 10 cumularent; illis ut demerentur uectigalia uetera, istis ut adderentur noua; illos ut decessio etiam minimarum functionum locupletaret, istos ut aocessio maximarum adfligeret; illi ut eorum, quae leuiter ferebant, imminutione ditescerent, isti at eorum, quae iam ferre non poterant, multiplicatione more-15 rentur, ac sic remedium illud alios iniustissime erigeret alios iniustissime necaret, aliis esset sceleratissimum praemium aliis sceleratissimum uenenum ? unde aduertimus, quod nihil esse et diuitibus sceleratius potest, qui remediis suis pauperes perimunt, et nihil pauperibus infelicius, quos etiam illa, quae to pro remedio cunetis dantur, occidunt.

  85. 4.32.1

    VII. Ikm uero illud quale, quam sanctum, quod si qui ex nobilibus conuerti ad deum coeperit, statim honorem nobilitatis amittit? aut quantus in Christiano populo honor Christi est, ubi religio ignobilem facit? statim enim, ut quis melior esse temptauerit, deterioris abiectione ca!catur, ac per hoc omnes quodammodo mali esse coguntur, ne uiles habeantur. et ideo non sine causa apostolus clamat: saeculum totum in malo positum est. et uerum est; merito enim totum esse in malo diertur, ubi boni locum habere non possunt. siquidem ita totum iniquitatibus plenum est, ut aut mali sint i sunt, aut qui boni sunt multorum persecutione crucientur.

  86. 4.33.1

    itaque, ut diximus, si honoratior quispiam religioni se adplicuetit, Hico honoratus esse desistit. ubi enim quis mutauerit uestem, mutat protinus dignitatem: si fuit sublimis fit despicabilis, si fuit splendidissimus fit uilissimus, si fait totus honoris fit totus iniuriae. et mirantur mundani quidam et infideles, si offensam dei ant iracundiam perferunt, ubi deum in sanctis omnibus persequuntur; peruersa enim sunt et in diuersum cuncta mutata. si bonus est quispiam, quasi malus spernitur, si malus est, quasi bonus honoratur. nihil itaque mirum est, Si deteriora cotidie patimur, qui cotidie deteriores sumus. et noua enim cotidie homines mala, faciunt et uetera non relinquunt: surgunt recentia crimina nec re- pudiantur antiqua.

  87. 4.34.1

    VIII. Quia ergo est cansationi locus? quamlibet aspera et aduersa patiamur, minora patimur quam meremur. quid querimur, quod dure agat nobiscum deus? multo nos cum deo durius agimus. exacerbamus quippe eum impuritatibus nostris et ad puniendos nos trahimus inuitum. cumque eius naturae sit mens dei atque maiestas, ut nulla iracundiae passione moueatur, tanta tamen in nobis peccatorum exacerbatio est, ut per nos cogatur irasci. uim, ut ita dixerim, facimus pietati suae ac manus quodammodo adferimus misericordiae suae. cumque eius benignitatis sit ut uelit nobis iugiter parcere, cogitur malis nostris scelera quae admittimus

  88. 4.35.1

    ( uindicare. ac sicut illi solent, qui munitissimas urbes obsident aut firmissimas arces urbium capere et subruere conantur — omnibus absque dubio eas et telorum et machinarum generibus oppugnant — ita nos ad expugnandam misericordiam dei omni peccatorum immanium scelere quasi omni telorum genere pugnamus; et iniuriosum nobis deum existimamus, cum ipsi iniuriosissimi deo simus. omnis siquidem Christia--

  89. 4.36.1

    norum omnium culpa diuinitatis iniuria est. nam cum illa, quae facere a deo uetamur, admittimus, uetantis iussa calcamus, ac per hoc impie in calamitatibus nostris seueritatem diuinam accusamus: quippe nobis nos accuaandi sumus. nam cum ea quibus torqueamur admittimus, ipsi tormentorum nostrorum auctores sumus. quid ergo de poenarum acerbitate querimur ? unusquisque nostrum ipse se punit. et ideo illud propheticum ad nos dicitur: ecce omnes uos ignem a accenditis et uires praebuistis flammae: ingredimini in lucem ignis uestri et flammae, quam accendistis. totum namque humanum genus hoc ordine in poenam aeternam ruit, quo scriptura commemorauit. primum enim ignem accendit, postea uires ignibus praebet, postremum flammam ingreditur quam parauit. quando igitur primum sibi homo aeternum accendit ignem? scilicet cum primum peccare incipit.

  90. 4.37.1

    quando autem uires ignibus praebet? cum utique + peccatis peccata cumularit. quando uero ignem aeternum introibit? quando inremediabilem iam malorum omnium summam crescentium delictorum nimietate compleuerit, sicut saluator noster ad Iudaeorum principes ait: implete mensuram patrum uestrorum, serpentes, progenies uiperarum.\' non longe a plenitudine peccatorum erant quibus ipse dicebat dominus, ut peccata complerent, ideo absque dubio, ut, quia digni iam salute non essent, implerent iniquitatum numerum, quo perirent.

  91. 4.38.1

    unde etiam cum lex netus peccata Amorreorum completa esse memorasset, sic locutos esse ad sanctum Loth angelos refert: omnes qui tui sunt educ de urbe hac; delebimus -enim locum istum, eo quod increuerit clamor eorum coram domino, qui misitnos, ut perdamus illos. diu profecto flagitiosissimus ille populus ignem ilium accenderat, quo peribat, et ideo completis iniquitatibus suis arsit flammis criminum suorum. tam male enim de deo meruit, ut gehennam, quae in futuro iudicio erit, iam in hoc\' saeculo sustineret..

  92. 4.39.1

    IX. Sed nulli sunt, inquit aliquis, illorum exitu digni, . quia nulli illorum impuritatibus comparandi. uerum fortasse istud sit: attamen quid facimus, quod saluator ipse omnes, qui euangelium suum spreuerint, peiores esse memorauit? denique ad Capharnaum sic ait: si in Sodomis factae fuissent uirtutes, quae factae sunt in te, forsitan mansissent usque in hunc diem. uerumtamen dico nobis quia terrae Sodomorum remissius erit in die iudicii quam tibi. si Sodomitas minus damnabiles esse: dicit quam cunctos euangelia neglegentes, certissima ergo ratio est, qua et nos, qui in plurimis euangelia neglegimus, peius timere aliquid debeamus, praesertim cum usitatis iam

  93. 4.40.1

    et, quasi familiaribus malis coutenti esse uolimus, non sufficiunt enim multis consuetudinarii reatus, non sufficiunt lites, non calumniae non rapiuae, non sufficiunt uinolentiae non sufficiunt comessationes, non sufficiunt falsitates non sufficiunt periuria, non sufficiunt adulteria non sufficiunt homicidia, non sufficiunt denique cuncta ista, etsi atrocitate inhumanissima, re tamen ipsa ad humanas iniurias pertinentia, nisi blasphemas furiosarum mentium manus iniciant etiam in deum. posuerunt enim, sicut de impiis scriptum est, posuerunt in caelo os suum, et lingua eorum transiit super terram, et dixerunt: quomodo scibit deus, etsi est scientia in excelso? et illud: non uidebit nec intelleget deus Iaoob.

  94. 4.41.1

    ad quos utique tales rectissime propheticum illud referri potest: dixit insipiens in corde suo: non est deus. nam qui nihil a deo aspici adfirmant prope est ut cui aspectum adimunt etiam substantiam tollant, et quem dicunt omnino nil cernere dicant etiam omnino non esse. et quidem licet nullum admodum malum facinus ratione subsistat, quia rationi non possunt scelera coniungi, nullum tamen, est, ut puto, uel inrationabilius uel insanius. quid enim tam furiosum est quam ut aliquis,, cum deum creatorem rerum omnium non neget, gubernatorem neget, et cum factorem esse fateatur, dicat neglegere quae fecit? quasi uero haec ei faciendorum omnium cura fuerit, ut neglegeret quae fecisset.

  95. 4.42.1

    ego autem in tantum eum curam creaturarum suarum. habere dico, ut probem, etiam priusquam crearet habuisse : res quippe ipsa hoc euideuter ostendit. nihil enim feoerat, nisi curam faciendi habuisset antequam faceret, praesertim cum etiam in ipsa humano genere nullus sit ferme hominum tam hebes, qui ad hoc aliquid agat atque perficiat, ut perfecta non curet. nam et qui agrum excolit ad hoc colit, ut culta conseruet. et qui uineam. plantat ad hoc plantat, ut plantata custodiat. et qui initia gregum praeparat ad hoc parat, ut curam multiplicandis gregibus impendat. et qui domum aedificat uel fundamentum locat, etsi necdum habitationem paratam habet, iam tamen ipsa, quae adhuc facere molitur, spe futurae habitationis amplectitur.

  96. 4.43.1

    et quid de bomine hoc loquar, cum etiam minima animalium genera futurarum rerum affectu omnia agant? formicae in subterraneis latibulis ex * uaria frugum genera condentes ad hoc cuncta contrahunt ac reponunt, quia affectu uitae suae diligunt quae recondunt. apes, cum fundamenta fauis ponunt uel cum e floribus natos legunt, qua causa uel thymum iam nisi studio. et cupiditate mellis uel flosculos quosdam nisi futurae sobolis caritate sectantur?

  97. 4.44.1

    deus ergo, qui etiam minimis animantibus hunc affectum proprii operis inseruit, se tantummodo solum creaturarum suarum amore priuauit, praesertim cum omnis in nos rerum bonarum amor ex illius bono amore descenderit. ipse est enim fons et origo cunctorum, et quia in ipso, ut scriptum est, et uiuimus et mouemur et sumus, ab ipso utique affectum omnem, quo pignora nostra amamus, accepimus; totus namque mundus et totum humanum genus pignus est creatoris sui. et ideo ex hoc ipso affectu, quo amare nos fecit pignora nostra, intellegere nos uoluit, quantum ipse amaret pignora sua.

  98. 4.45.1

    sicut enim, ut legimus, inuisibilia eius per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur, ita amorem erga nos suum per eum, quem nobis erga nostros dedit amorem, uoluit intellegi. et sicut omnem, ut scriptum est, paternitatem in caelo et in terra a se ipso uoluit nominari, sic a nobis patris in se affectum uoluit agnosci. et quid dicam patris? immo potius plus quam patris. probat quippe hoc uox saluatoris in euangelio dicentis: sic enim dilexit deus hunc mundum,. ut filium suum unicum daret pro mundi uita. sed et apostolus dicit: deus, inquit, filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum. quomodo non etiam cum illo omnia nobis donauit?\'

  99. 4.46.1

    X. Hoc est ergo illud, quod supra dixi, quia plus nos amat deus quam pater filium. euidens quippe res est, quod super affectum filiorum nos deus diligit, qui propter nos filio suo non pepercit. et quid? plus addo, et hoc filio iusto et hoc filio unigenito et hoc filio deo: quid dici amplius potest? et hoc pro nobis, id est pro malis pro iniquis pro impiissimis.

  100. 4.47.1

    quis aestimare hunc erga nos dei amorem queat, nisi quod iustitia dei tanta est, ut in eum aliquid iniustum cadere non possit? nam quantum ad rationem humanam pertinet, iniustam rem homo quilibet fecerat, si pro pessimis seruis filium bonum fecisset occidi. sed utique hoc magis inaestimabilis pietas et hoc magis mirabilis dei uirtus est, quod ita intellegi ab homine magnitudo iustitiae suae non potest, ut, quantum ad inbecillitatem humanam pertinet, paene iniustitiae speciem magnitudo iustitiae habere uideatur. et ideo apostolus ad indicandam nobis aliquatenus diuinae misericordiae immensitatem sic ait: ut quid enim Christus, cum adhuc impii essemus, secundum tempus pro impiis mortuus est? uix enim pro iusto quis moritur.

← Previous · Next → — showing 101200 of 543

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0249a.stoa002.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.