Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← Library

Epistulae

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 265 sections

  1. 2.46.2

    Ubi ad me communis luctus nuntii rumore peruenit, quod tamen miratus sum, quod non hoc prius ex germanitatis uestrae relatione cognoui, ipse ad uos requirendos continuo uenissem, nisi me dierum horum reuerentia retardasset. has transmisi, . quibus spero, ut me excusatum habere dignemini et filiam nostram, quam audio se uehementer affligere, ad uicem meam tam ex ratione quam ex uestra auctoritate consolemini, quod dominus noster de seruo suo et, quando uoluit, et, quod uoluit, fecit. et ideo contra uoluntatem domini uenire uidebitur, cui displicet diuina praeceptio, utique diuina, quia animam nostram ille solus, cum uoluerit, ex corpore potest educere, qui fudit in corpore. et idcirco luctus iste nimius, qui uidetur esse pietatis, magis ex diaboli consilio quam ex pietate descendit, ut, dum dolor consolationis inpatiens querellis suis deum inpietatis exprobrat, qui praemisit filium per humanam conditionem, per incredulitatem animam perdat.

  2. 2.46.3

    Plangant mortui mortuos suos, quos resurrecturos esse non credunt, qui animam cum carne aestimant interire, quibus nulla (de) beatitudine animae, nulla de corporis restauratione fiducia est. nos uero, qui spem resurrectionis habemus in Christo, qui animas nostras iuxta pollicitationem ipsius domini in sanctorum sinibus credimus conlocari, ad ipsum nos corde et orationibus conferamus et consolationem de ipsius promissione capiamus, quod credentes in se secum uiuere faciat nec ullus apud eum nisi infidelis mortuus iudicetur. et ita planctus nostros, sicut scriptura nos edocet, temperemus, dicens: luctus sapientis septem diebus, impii uero omnes dies uitae suae. sicut scimus illum mortuum corpore, anima uero pro innocentia sua deo uiuere, ita nos uiuentes corpore corde moriamur.

  3. 2.47.1

    XXXXVII. RURICII EPISCOPI AD TAURENTIUM.

  4. 2.47.2

    Ago gratias promptissimae in domino deuotioni et sincerissimae erga me caritati uestrae, quae diuinae bonitatis imitatrix id, quod a me sibi prospicit supplicandum, x* priusquam rogetur, et nostrum praeoccupare beniuolentia sua festinat officium, dum non solum custodire, uerum etiam augere in (me) istum sibi gestit affectum, quem idcirco beneficiis anticipando laetificat, quia ad modicum contristare formidat. et ideo mauult offerre tacenti gratiam, quam praestare poscenti sciens procul dubio plus in eo esse meriti, quod spontanea benignitate defertur, quam quod precibus intellegitur, siquidem horum unum non nisi necessitate datur necessitudini, aliud uero saepe etiam precatoris sedulae dimittitur inprobitati. unde salue reciprocum dicens de pietatis uestrae promissione securus puellam uestram in rem directis pueris uestris me consignasse significo, cui confido quod iuxta pollicitationem - uestram non solum ueniam, sed etiam gratiam pro nostra intercessione tribuatis.

  5. 2.48.1

    XXXXVIII. RURICIUS EPISCOPUS DOMINO UENERABILI FRATRI IOHANNI.

  6. 2.48.2

    Magnus communis susceptus, quod uoluntarie facere debuerat, fecit nunc necessitate conpulsus, ut ad uenerationem tuam commendaticias flagitaret et se gratiae tuae, etsi propter neglegentiam suam de praeterito ingratus, per insinuationem nostram nunc tamen gratificandus ingereret. cuius petitioni ideo promptius adquieui, quia credidi, sicut et confido, uos petitioni meae libenter annuere. unde salutatione depensa spero, ut ipsum pro intercessione nostra recipere tanti habeatis et, quia hoc, quod debuit, reddidit, usuras illi solidorum ipsorum non tantum pro precibus nostris, quantum pro diuinis praeceptis donare digneris. quod pro conuersatione uestra, qua uos deo propitio per dies singulos audio proficere, sine dubitatione praestetis, quia ipsi nostis, quod ille regnum dei laetitia et gratulatione percipiet et in montem domini glorificatus ascendet, qui pecuniae suae usuram non in praesenti saeculo a proximo suo exegerit, sed a domino exectauerit in futuro. nec per dolosa beneficia laqueos laborantibus inicit insolubilium debitorum, sed illius est fenerator et creditor, qui dicit: date et dabitur uobis et, qua mensura mensi fueritis, ea remetietur uobis.

  7. 2.48.3

    Infidelis utique et iniquus est etiam sibi, qui hoc, quod elegit concupiscendum, non uult habere perpetuum. quamuis enim, quicumque multa condat, multa congreget et infinita diuersis nundinationibus adquirat, mendicus de hoc mundo descendet, nisi de rebus suis portionem suam ad aeternam beatitudinem ante praemiserit, dicente domino per prophetam: ne timueris, cum diues factus fuerit homo et cum multiplicata fuerit domus eius, quia non, cum morietur, recipiet omnia neque simul descendet cum eo gloria domus eius, et iterum: dormierunt somnum suum et nihil inuenerunt omnes diuitiarum in manibus suis. qui si benigni essent animae suae, illi potius bona sua crederent, qui et idoneus fideiussor est pauperum et largissimus redditor usurarum. non ergo cupidus sis, carissime frater, nunc recipere in duplo, quod dominus redditurum se tibi promittit in centuplum, unde nec a tinea poteris pertimescere exterminium nec a fure formidare dispendium, quia ipse dominus noster munerum suorum et largitor et custos est.

  8. 2.49.1

    XXXXVIIII. APRUNCULO EPISCOPO RURICIUS EPISCOPUS.

  9. 2.49.2

    Exegit mutui amoris affectus ad indiuiduam mihi sanctitatem uestram sola ex causa litteras destinare, etiamsi non se occasio + oportuna porrigeret. unde per hominem filii mei Leontii has ad apostolatum uestrum dedi, quibus sospitatione praelata, quam ex sententia deo fauente ualeatis, inquiro, quia ipsi nostis incolumitatem uestram nostram esse laetitiam, sperans, ut redeunte praefato nos reddatis de uestris actibus propitia diuinitate securos, quos uidetis esse (de) prosperitate sollicitos.

  10. 2.50.1

    L. RURICIUS EPISCOPUS CERAUNIAE SALUTEM.

  11. 2.50.2

    De sincerissima, qua nos pro benignitate animi tui, non pro nostris meritis dignaris excolere in domino, caritate confidens securus has ad uenerationem tuam direxi, quibus in domino ac deo nostro salutem uberem dicens specialiter rogo, ut ea, quae per seruum uestrum Amandum uerbo speraui, si possibile est, nobis sine dilatione praestare dignemini, quia haec res et nos releuare potest et uobis nullum potest adferre dispendium, quod ego pro beneficio maximo conputabo. iterum, in quo iusseritis uel usus exegerit, uicem reciprocis obsequiis repensare contendam.

  12. 2.51.1

    LI. RURICIUS EPISCOPUS CENSORIO EPISCOPO SALUTBM.

  13. 2.51.2

    Litteras sanctitatis uestrae etsi per occasionem accepisse me gratulor. non enim interest, utrum ex necessitate aut ex uoluntate, dummodo inter se inuicem, qui se diligunt, conloquantur et, quos corpore locorum interualla discriminant, animorum ac sensuum conloquia fida coniungant, quia hoc nobis generale uel maximum uirtus diuinae pietatis indulsit, ut, qui nos aspectu carnali non possumus contueri, spiritali cernamus obtutu. unde redeunte gerulo litterarum has, sicut iniunxistis, reddere procuraui, ut et sollicitudini uestrae et mutuae caritati pariter responderem.

  14. 2.51.3

    Salue itaque apostolatui uestro plurimum dependo et hoc, quod apicibus meorum testimonio uoluistis agnoscere, utrum Sindilla porcos suos prudente Foedamio perdidisset, noueritis me apud homines meos, ubi fuerunt, diligenter perquisisse. sed, sicut ante iam noueram, magis et istos laborem facientes ac Sindillam perpessos esse et ipsum porcos suos (per) peruersitatem suam, dum de aduersa parte esse se iactitat, amisisse cognoui, ceterum praefatum Foedamium illi in nullo cul pabilem. nam quod pertulit, nulli alii nisi (sibi) debet ex omnibus inputare. in qua causa, quantum ego contemplatione uestri, ut homines uestri aut a custodia liberarentur aut porcos uestros reciperent, laborauerim, (per) ipsos iam referentes plenius potuistis agnoscere, quod propterea necesse non fuit litteris indicari. uestrum est hominem uestrum iuste ab huius calumniae obiectione defendere, quam eum iniuste scriptis nostris agnoscitis sustinere.

  15. 2.52.1

    LII. RURICIUS EPISCOPUS STEPHANO SUO SALUTEM.

  16. 2.52.2

    Ita me paucissimis diebus ad cultum suum pietas uestrae sanctitatis inlexit, ut, cum uos deo propitio corde detineam et oculis mentis intuear, tamen semper affectu instigante perquiram, quia scilicet breue uidetur omne, quod dulce est, ita inexplebile est omne, quod carne est. et omnipotenti deo gratias super tam admirabili dono eius, quod ita generaliter semis suis tribuere ineffabili dispensatione dignatus est, ut ii, qui disparantur corpore, animis iungerentur, neque esset aliquid tam longinquum (tamque) difficile, quod mentium obtutibus (non) obuiarit, sed per cordis intuitum ibi se inuicem diligentes caritatis contemplatione conspicerent, ubi caritas ipsa consistit, quo fit, ut deuinctio uestra, quae in uisceribus meis iugi recordatione, dum cotidie renouatur, augetur, amoris uestri mihi uicissitudinem repromittat et animus meus mihi animorum uestrorum fideiussor adsistat, dum tantum sibi audet de uestra dilectione praesumere, quantum uobis concupiscit inpendere. salutem itaque beatitudini uestrae plurimam dico et rogo incessanter communi domino supplicetis, ut secundum diuitias bonitatis suae atque uirtutis, cui omnia possibilia confitemur, etsi in hoc saeculo nos propter uitae istius turbedines ac procellas et regionum interualla saepius uidere non possumus, uel ad illam urbem, quae aedificatur ut ciuitas, faciat conuenire, ad quam nos misericordia domini poterit perferre, uos merita.\'

  17. 2.53.1

    LIII. RURICIUS EPISCOPUS PRAESIDIO FILIO SALUTEM.

  18. 2.53.2

    Plerique, dum me apud indiuiduam mihi sublimitatem uestram non uitae merito, sed amicitiarum priuilegio multum posse confidunt, commendaticias a nobis, quibus uobis excusentur, inquirunt. quas eis pro officii nostri necessitate negare non possumus, non praesumptionis audacia, sed ministerii disciplina, dum et illis praesentis uitae solatium et uobis prouidere desideramus aeternae, ut et illi per patientiam uestram reseruentur ad paenitentiam et uos per misericordiam perueniatis ad ueniam, sicut dicit scriptura: quia iudicium sine misericordia erit illi, qui non fecerit misericordiam, quia, qui dixit: dimittite et dimittetur uobis, procul dubio, quem uiderit hic facere, quod praecepit, in futuro ei restituet, quod promisit. nobis enim illius ueritas praesto est, si illi fides nostra non desit. unde manifestissime potestis aduertere absolutionem miserorum uestrorum esse indulgentiam peccatorum et hoc uestris conferendum precibus, quod uos praestatis alienis, iuxta ipsius in euangelio sententiam: quo iudicio iudicaueritis, iudicabitur de uobis. ideoque pro Urso et Lupo, qui ad me quasi uobis peculiarius, sicut sperius dixi, caritatis iure deuinctum pro criminum suorum intercessione uenerunt, precator accedo, ut primum deo, deinde nobis hoc, quod commiserunt, donare digneris nec nos de eorum damnatione confundas, qui se iam tum absolutos esse, quando ad humilitatem meam deducti sunt, crediderunt.

  19. 2.54.1

    LIIII. RURICIUS EPISCOPUS RUSTICO FILIO SALUTEM.

  20. 2.54.2

    Extra affectum consuetudinarium et probatum et humanitatem nobis dignaris inpendere, dum usibus tuis detrahis, quod nostris largiaris expensis, quia puero uestro referente cognoui, quod piscationis in Uisera pro parte uestra nobis iusseras delicias ministrare. unde salutatione depensa gratias ago plurimas exorans diuinam misericordiam, ut pro honore, quem nobis pro ipsius timore dependitis, et praesentium dierum uobis conferat felicitatem et beatitudinem tribuat futurorum. ++

  21. 2.55.1

    LV. RURICIUS APRUNCULO EPISCOPO SALUTEM.

  22. 2.55.2

    Sicut litteras sanctitatis uestrae per uirum uenerabilem Elogium cum gratulatione suscepi, ita has eodem redeunte libenter emisi. quibus apostolatui uestro debitum dependo sospitationis officium simulque deposco, ut pro nobis orare dignemini et id a communi domino peculiarius postulare, ut iam tandem aliquando in unum uenire et nos uidere mereamur, ut caritas, quae secundum sententiam dominicam in pectoribus nostris per absentiam, quod peius est, refrixit, per praesentiam iterum in sopitis cineribus suscitetur et uiuis uocibus quasi nouis flatibus ueteris amoris rediuiuum reparetur incendium, quod more atque uirtute ignis illius, quem dominus misit in terram, et spinas neglegentiae nostrae atque desidiae ui naturae potentis exurat et tenebras dormientis cordis inluminet.

  23. 2.56.1

    LVI. ITEM ALIA RURICII AD IPSUM EPISCOPUM.

  24. 2.56.2

    Adsiduitas supplicantum supplet in nobis gratiae communis officium, ut hoc, quod facere debeamus per mutuae dilectionis affectum, faciamus per externae necessitatis imperium, dum alienae tribuimus petitioni, quod propriae debere nos cognoscimus caritati, ut haec litterarum necessitudo esset ex uoluntate necessitudinis iocunda, non uero calamitate deplorantis extorta. tamen, quia spontaneam scribendi neglegimus gratiam, saltim praetermittere non debemus ingestam. ideoque per fratrem et conpresbyterum nostrum Maxentium, quem nobis frater noster epistulis ipsius commendauit, dedi, quibus sospitatione depensa ipsum apostolatui uestro, secundum quod postulauit, insinuo, quia illic notos et amicos habere se dicit, qui eum beatitudini uestrae possint in praesenti plenius intimare, quorum testimonio possit credi, quod assertioni ipsius fortasse non creditur.

  25. 2.57.1

    LVII. ITEM AD IPSUM.

  26. 2.57.2

    Filii nostri Ommatius et Eparchius ad me litteras plenas lacrimis et deploratione miserunt specialiter deprecantes, ut apud sanctitatem uestram pro ignorantia ipsius filii nostri Eparchii intercessor exsisterem, confidentes, quod pro amore mutuo nihil nobis negare deberetis, idemque presbyterum nostrum Eusebiolum ad pietatem uestram in hac causa direxi. per quem saluto plurimum et rogo, ut praefato, sicut decet, sufficienter admonito indulgentiam errori illius dare pro nostra supplicatione dignemini, quia, sicut in defensione peccati stulte atque infideliter perduranti culpa, donec agnoscat reatum, (non) debet relaxari, ita agnitio peccati debet conferre ueniam confitenti. remedium est enim mali confessio non simulata delicti nec ultioni publicae relinquitur locus, ubi reus conscientia torquente punitur.

  27. 2.58.1

    LVIII. ITEM ALIA RURICII AD IPSUM.

  28. 2.58.2

    Ante diem, quam litteras uestrae sanctitatis acceperim, conpresbyterum meum, sicut ipso referente poteritis agnoscere, ad germanitatem uestram in eadem, qua mihi scripsistis, causa direxeram, ut, quia mihi non solum ipse filius noster Eparchius, sed etiam frater suus flebiliter per litteras supplicarant, \'apostolatui uestro precator accederem, qui et confessione culpae et deprecatione ueniae et consanguinitatis affectu conpulsus indulsi, quia uos mihi super hac re scripturos esse non credidi. sed quia humilitatem meam dignati estis pro ea, quae inter nos est deo propitio, caritate consulere, ut uobis, utrum iusta esset uestra districtio, meis potissimum apicibus indicarem, sciat domnus meus, quod ego factum uestrum et probo et conlaudo et uehementer admiror, quia, dum uni indesperato per admonitionem gladii spiritalis pro reddenda salute intulistis dolorem, multis contulistis languentibus sanitatem.

  29. 2.58.3

    Multi etenim in ecclesia, qui curari nequeunt uerbo, sanantur exemplo. superest seueritatem misericordia subsequatur, ut recipiatis lenitate patris, quem corripuistis auctoritate pontificis, et iuxta illum euangelicum inuocantes, quem nos per omnia et sequi et oportet imitari, qui filio paternae substantiae decoctori et facinus confitenti non solum ueniam clementer inpertiit, uerum etiam pristinam gratiam libenter indulsit, et nos condoleamus lapso, subueniamus adtrito; amplectamur reuersum, laetemur inuentum. quod et apostolatum uestrum propterea fecisse certus sum, ut paululum infirmantem filium excluderetis a matre, ut eum ipsi post modicum restitueretis incolumem et eum contristaretis ad tempus, de quo gaudere concupiscitis in aeternum.

  30. 2.59.1

    LVIIII. RURICIUS EPISCOPU6 FILIO SEUERO SALUTEM.

  31. 2.59.2

    Neglegentiam nostram atque pigritiam dum uos excusatis, arguitis et nos beneficiis et officiis uestris agnoscimus debitores. sed scio hoc sincero amore, quo nos diligitis, facere atque perfecto, quia parum est caritati uestrae, quod nobis tribuitis, dum totos uos nobis et cotidie inpendere desideratis. sed nobis satis superque sufficeret beniuolentia [quam] prompti animi, etiamsi adsiduitas deesset obsequii. unde salutatione depensa gratias ago uberrimas pietati uestrae, quod erga me . bonae memoriae patris uestri non solum retinetis, sed etiam uicistis affectum.

  32. 2.60.1

    LX. RURICIUS EPISCOPUS FILIO STORACHIO SALUTEM.

  33. 2.60.2

    Ago atque habeo uberes gratias pietati uestrae, quod nos neglegentiam famulorum nostrorum rescire fecistis, dum subuectionem congruam, quam nobis callidus subtraxerat inimicus, benignus subministrauit affectus. quem idcirco nobis dominus hoc ad tempus permisit inferre, ut et nostram patientiam per iniuriam et uestram erga nos caritatem per conpatientiam conprobaret ac sine dispendio facultatis nostrae uobis lucrum operis per beneficium dilectionis adferret.

  34. 2.61.1

    LXI. RURICIUS EPISCOPUS FILIO UITTAMERO SALUTEM.

  35. 2.61.2

    Familiares nos uobis facit uestra dignatio, dum hoc, quod a nobis libenter offertur, a uobis gratanter accipitur, siquidem illud munus acceptabile probatur et dulce, quod non magnitudo insinuauerit, sed commendarit affectio. quae res facit, ut ad persoluendum uobis spontaneae deuotionis obsequium etiam id habeamus in uotis, quod non habemus in uerbis. itaque salutatione depensa *** quia centum pira sublimitati uestrae, alia centum filiae meae destinare praesumpsi, quae si fortasse displicuerint saporis gustu, placebunt, ut confidimus, transmittentis affectu.

  36. 2.62.1

    LXII. RURICIUS EPISCOPUS FRATRI NAMATIO.

  37. 2.62.2

    Saluto plurimum et spero, ut, si secundo crastino non potueris, uel tertia feria ad nos uenire digneris, quia desiderio tuae caritatis accensi et nos dicimus cum propheta: anima mea sicut terra sine aqua tibi. defecit spiritus meus. ne auertas faciem tuam. ne moreris aduentum, ut pectoris nostri, quem parui temporis solatio suscitastis, extinguatis incendium.

  38. 2.63.1

    LXIII. RURICIUS EPISCOPUS FILIO UITTAMERO.

  39. 2.63.2

    Gratias ago dignantissimae erga me sublimitati uestrae, quod nos de actibus atque incolumitate - uestra, quos nostis deo propitio pro amicitiarum iure sollicitos, facitis litterarum sedulitate securos. unde his reciprocum reddo nobilitati uestrae salutationis officium et me has de Decaniaco ad uos dedisse significo meamque uobis fauore diuinitatis, quam uobis placere confido, indicans sospitatem praestabit dominus, ut citius hinc regressus uestris merear obtutibus praesentari, ut, cuius benignitate uestra incitastis desiderium, uisione sollicitetis affectum.

  40. 2.64.1

    LXIIII. RURICIUS EPISCOPUS FRATRI CLARO EPISCOPO.

  41. 2.64.2

    Apostolatui uestro pro ea, quam mihi non pro meis meritis, sed pro beniuolentia animorum uestrorum inpenditis, caritate non dicam uicem non possum repensare beneficiis, sed nec tantas gratias, quantas meremini, sermonibus explicare. inpendo tamen per litteras debitum sospitationis officium partemque pectoris mei, in quo affectum uestri auiditate suscepi, paginae conlocutione transmitto simulque deprecor, ut communi domino supplicetis, ut citius nos faciat fructum de nostra capere praesentia, quosque suae inspirationis instinctu conexuit, uultuum etiam mutua uisione coniungat, ut desiderium in nobis, quod accendit affatus, restinguat obtutus. de columnis uero gratias ago et, sicut iussistis, quia modo propter inminentem hiemem uehicula illo dirigere non possum, post sanctum Pascha propitia diuinitate transmittam. de minoribus uero, sicut uerbo mandastis, si inueniri possunt, mihi uel decem necessarias esse significo. sed si dominus prospera uniuersa concesserit, antequam uehicula dirigam, ad uos hominem destinabo.

  42. 2.65.1

    LXV. RURICIUS EPISCOPUS FRATRI UOLUSIANO EPISCOPO.

  43. 2.65.2

    Ita, quod peius est, caritatem antiquam et insitam nobis partim, quoniam confitendum est, neglegentia nostra, partim necessitate temporis, partim corporis infirmitate faciente longa deleuit obliuio, ut penitus inmemores nostri facti non solum uos nullis officiis mutuis sed nec litteris requiramus. miror nobilitatem tuam quasi filium ad me litteras destinare, cum sine ullo respectu religionis aut propinquitatis tibi iniuriae nostrae sic placeant, ut eas uindicare non uelis. unde, nisi existimationem personae meae aut officii cogitassem, portitorem litterarum tuarum talem ad te remiseram, quales homines meos non matrona uestra, sed domina procax nimium et effrenata perduxit, cuius mores, si tu tanto tempore cum famae tuae diminutione aut uoluntarie aut necessitate subportas, alios noueris nec uelle ferre nec esse contentos. nam quod scribis te metu hostium hebetem factum, timere hostem non debet extraneum, qui consueuit sustinere domesticum.

  44. letters.1.1

    I. DOMINO RELIGIONIS HONORE SUBLIMI AC FIDEI MERITIS MAGNIFICANDO FILIO RURICIO GRAECUS.

  45. letters.1.2

    Gratias domino, quod fidei uestrae meritum sicut proficit deuotione ita crescit et opere. laborantium necessitates sollicitudine praeuenis, benignitate foues, humanitate sustentas. his enim rebus iuxta apostolum spiritu feruentes, domino seruientes, spe gaudentes diuinas uobis (uitae) aeternae retributiones adquiritis. sed in sublimitate uestra ista non noua sunt, quia animus uester, sicut plenus est dei timore, ita plenus est caritate, caritate, inquam, quae sola usu proficit et largiendo succrescit et pensum sciens et detrimenta non sentiens. dum enim dependitur, non expenditur, sed magis, dum prorogatur, augetur eiusque gratia ita muneratur percipiens, ut non minoretur inpertiens, quae ad similitudinem diuinitatis dat, quod (habet), habetque, quod dederit.

  46. letters.2.1

    II. DOMINO BEATISSIMO AC REUERENTISSIMO ATQVE A ME DEBITO CULTU SINGULARITER OBSERUANDO IN CHRISTO PATRONO RURICIO EPISCOPO UICTORINUS.

  47. letters.2.2

    Cum beatitudinem uestram uidere et breuissimo tempore et una tantum uice meruerim, ita tamen ad primum uestrae agnitionis contemplationisque congressum sensus meos fonte purissimo benigni pectoris inrigastis, ut, quamlibet alloquiorum uestrorum munera pretiosa non capiam, praesentiam tamen uestram intra mentis profunda possideam, ut, etsi causas desiderii refouendi extrinsecus non accipiam, intra me eas tamen, dum gratiae uestrae reminiscor, inueniam. neque enim fas est, ut bonum illud ex accedentibus tantum requirat adiutoriis incrementum, quod medullis constat infusum. quo fit, ut caritas, quae in uisceribus meis iugi recordatione uestri innouata dulcescit, caritatis mihi uestrae uicissitudinem repromittat. ac sic affectus erga uos meus uestri mihi animi fideiussor accedit et quodam modo conscientia interioris mei mutuo mihi uestrae testis dilectionis adsistit, quantumque mihi de uobis praesumere debeam, mentem meam, quae toto erga uos amoris ardore flagrat, interrogo. unde salutationem deferens et intercessionem deposcens pro harum portitore insufficientes gratias refero. et quia infelicis ipsius laborem, quo pro absolutione uxoris per diuersarum regionum est iactatus exilia, mors redemptae protinus subsecuta cassauit et nunc rursus pro filiae redemptione anxietas paterna distenditur, uestris eum litteris prosequi pro cumulanda mercedis uestrae ubertate iubeatis.

  48. letters.2.3

    Pius dominus reuerendam mihi beatitudinem uestram ad profectum et ornatum ecclesiae suae et annis multiplicare dignetur et meritis, domine beatissime ac reuerentissime atque a me debito cultu singulariter obseruande in Christo patrone.

  49. letters.3.1

    III. DOMINO SANCTO AC BEATISSIMO ET OMNI MIHI CULTU ATQVE HONORE UENERANDO PATRI ET IN CHRISTO DOMINO PATRONO RURICIO EPISCOPO TAURENTIUS.

  50. letters.3.2

    Litterae sanctitatis uestrae me spiritali cibo pastum incitauerunt ad spem futurorum et uerba prophetica claritate radiantia ad discutiendas errorum tenebras purissima luce fulserunt. recognosco plenum caritatis affectum et sinceritatem piae castigationis amplector. eloquentiam in uerbis, in exeplis perfectionem, in consilio gratiam, in officio diligentiam, in ueritate constantiam, in admonitione ueritatem, scientiam probatis in dogmate. uos antiquos scripturarum interpretes et diuinorum uoluminum tractatores ueneranda mihi nomina Cyprianum, Augustinum, Hilarium, Ambrosium rettulistis, alios facundiae flore uernantes, alios et in reuelandis occultioribus spiritales, alios mulcendis inperitorum sensibus blandientes, alios in fidei assertione pugnantes.

  51. letters.3.3

    Praeteritae calumniamur aetati, quod uiros illos admiratione dignissimos haec saecula non tulerunt. pro certo doctrinam iuniores ambierant (eorum), qui ante docuerunt. ego autem aetatem meam non de canentium putamine capillorum nec, sicut beatitudo uestra de saeculari auctore mutuata est, de colore barbae albentis agnosco, cum, etiamsi esset error in conputo, senescentis annos de torpore membrorum per morbi incrementa sentirem. sed omni precum humilitate deposco, utpro correctione morum meorum, pro inspirando mihi desiderio paenitendi, pro domini nostri propitiatione in sanctis uestris orationibus supplicetis, ut, qui ad uitandum procliue illius uiae in perniciosa uergentis erectum et cum labore gradiendum iter ostenditis, et ingressum boni operis et piae emendationis obtineatis effectum non in uerbere disciplinae, sed in indulgentiae medicina et misericordiae lenitate. hanc quoque uobis conferte mercedem: debetis enim fenus domino de thesauro, qui fidei uestrae traditus et a uobis illo commendante susceptus est. adquirite desperantes, arguite neglegentes, deditos somno ignauae securitatis excutite, resides excitate. decet ouem perditam in umeris suis bonum reportare pastorem et munitioribus caulis eas, quibus lupus insidiatur, includere.

  52. letters.3.4

    Sanctum Augustinum, sicut iusseratis, inueni, quem cum filio communi Rustico presbytero esse credebam. operae pretium est, ut admiremini studium meum, quod, quae opuscula contineret, hucusque (qui) nesciui, sane capitulatim iam librum traditurus inspexi. chartaceus liber est et ad ferendum iniuriam parum fortis, quia citius charta, sicut nostis, uetustate consumitur. legite, si iubetis, atque transcribite. et spero, ut, postquam uobis bene cognitus fuerit, ad me, cui est incognitus, remittatur, quia corrigere neglegentiam meam frequentata membranae ipsius lectione dispono. ora pro me.

  53. letters.4.1

    IIII. DOMINO SANCTO AO BEAT1SSIMO ET APOSTOLICA REUERENTIA SUSPICIENDO PAPAE RURICIO SEDATUS.

  54. letters.4.2

    Satis credidi et, quamlibet uobis laboriosum esset, uehementer optaui, ut ad necessitatem istam, quae hic nos exhibuit, ueniretis uel per occasionem et benedictionem uestram mererer et desiderium commune mutuo satiaretur aspectu. et uere, posteaquam me praesentiae uestrae spes frustrata est, uelut de uotorum culmine deiectus ** et laborem, qui incubuit, et absentiam domus et omnia, quibus aegritudo deceptae spei et anxietas cumulatur, in animum meum pariter conueuerunt. et scit dominus, quod, si uires suppeterent aut parere desideriis aetatis infirmitas pateretur aut, si essent animalia, quibus tantum tali tempore posset itineris expediri, non prius ego a Tolosa reuerterer, quam beatitudinis uestrae et singularis illius caritatis benedictionem desideratissimam promererer. sed quia haec, quae supra dicta sunt, desideriis obsistunt, rogo et per Christum uos adiuro, ut me uobis uestra semper pietas repraesentet nec patiamini, ut pro officiorum tarditate caritatem inminuat aut obfuscet obliuio, sed pro me, sicut facere uos certus sum, incessanter oretis et, quotiens oportunum fuerit, seruum uestrum per conloquia litterarum uisitare dignemini.

  55. letters.5.1

    V. DOMINO SANCTO AC BEATISSIMO ET APOSTOLICA REUERENTIA SUSPICIENDO PAPAE BT MEO SPECIALI APUD DOMINUM PATRONO RURICIO SEDATUS.

  56. letters.5.2

    Refecit me filius noster salutem salutationemque tuam nuntians, per quem ego, quas non merui, litteras dedi ex hoc desiderio meo satisfaciens, si uel officii ad uos pagina perueniret. saluto itaque plurimum et rogo per illam caritatem, quae mihi affectum dignationemque tuam nuntiat, ne te pigeat, quotiens oportunum, seruum tuum litterarum munere uisitare, quia testor deum, quod post praesentiam tuam nihil mihi dulcius est, quam si conloquium desiderantissimae pietatis uel litterarum dignatione meruero. rogo etiam et omni prece deposco, ut pro me, sicut facere uos certus sum, sine cessatione intercedere et orare dignemini. filios nostros et uenerans et desiderans saluto.

  57. letters.6.1

    VI. DOMNO SANCTO MERITIS BEATISSIMO PAPAE HONORIS CULTU SUSPICIENDO ATQVE APOSTOLICO PATRI DOMNO RURICIO EPISCOPO EUFRASIUS.

  58. letters.6.2

    Taediosam pietatem uestram esse tenui rumore cognoui, sed harum baiulum destinaui, ut anxietatem meam de acerbitate nuntii celeriter releuetis, quia scit diuina pietas, quod et tristitiam et infirmitatem uestram non conpatientis, sed perferentis dolore participo. sic ita concedat diuina miseratio, ut mihi per multos annos exterioris uestri uigorem et alacritatem integrae sanitatis indulgeat, quia uere tunc reparatum esse me sentio, si de sospitate uestra celerius optata cognouero.

  59. letters.7.1

    VII. DOMNO SANCTO MERITISSIMO IN CHRISTI LUMINARIA PRAEPERENDO ET PLURIMUM IN CHRISTO DESIDERANDO PIISSIMO DOMNO RURICIO EPISCOPO CAESARIUS EPISCOPUS.

  60. letters.7.2

    Dum nimium tribularetur animus meus, quare ad synodum uestram praesentiam non meruimus obtinere, sanctus et domnus meus Uerus episcopus mihi dignatus est dicere, quod per suum diaconum mihi Agate uestras litteras destinasset, quas ego nescio quo casu aut qua neglegentia me non retineo suscepisse. sed tamen sancto et domno meo fratri uestro certissime credo et malo hoc portitoris neglegentiae inputare. sed licet sanctos et desiderabiles uestros apices miseritis, tam-en, sicut ipsi optime nostis, dignissimum fuerat, ut personam dirigeretis, quae ad uicem uestram subscriberet, et, quod sancti fratres uestri statuerunt, in persona uestra firmaretur.

  61. letters.7.3

    Sed quia noui, quam sancto et frequenti ac pio desiderio interesse uolueritis, omnibus fratribus uestris uotum uestrum et sanctam uoluntatem exposui, pro qua re nihil pietati uestrae uel potuimus uel debuimus inputare. sed, licet desiderabilem uestram praesentiam non habuerimus, orationum tamen uestrarum suffragia nos meruisse persensimus. et ideo his datis saluto plurimum affectu et honore, quo dignum est, et rogo, ut me sanctis et inlustribus precibus simul ac meritis domino commendetis, simulque indico pietati uestrae, ut, quia filius uester Eudomius, si potuerit, hoc elaborare desiderat, et superueniente anno Tolosa synodum Christo propitio habeamus, ubi etiam, si potuerit, Hispanos uult episcopos conuenire. et ideo orate, ut tam sancto desiderio suo dominus tribuere dignetur effectum.

  62. letters.7.4

    Sanctum uero et dulcissimum fratrem meum Capillutum presbyterum, amatorem et praedicatorem uestrum, uestrae sanctimoniae, quanta ualeo, insinuatione commendo et pro ipso uobis ingentes et uberes gratias ago, quia, quantum ipse adseruit, tantum se circa illum inpendit pia et sincera beniuolentia uestra, ut hoc nullus hominum possit exponere. nunc ergo. quia pro uestro desiderio aestuans pietatem uestram expetiit, dignum iudicaui, ut per ipsum humilitatis meae litteras destinarem, quo remeante, si Christus annuerit, apices uestros quasi caeleste munus desidero promereri. ora pro me.

  63. letters.8.1

    VIII. DOMINO SANCTO AC BEATISSIMO ET APOSTOLICA REUERENTIA SUSPICIENDO DOMNO ET PAPAE RURICIO EPISCOPO SEDATUS EPISCOPUS.

  64. letters.8.2

    Equum, quem per fratrem nostrum presbyterum transmisistis, accepi magnificis uerborum uestrorum phaleris oneratum, in uita uilem, in epistula pretiosum, mouentem se, cum foditur calcaribus aut urgetur uerberibus, et nihil penitus promouentem, forma deterrimum, colore uilissimum, molliorem plumis, statuis pigriorem, solida corpora pauescentem, umbras solum, ut credo, de consuetudine non timentem, fugitiuum, cum dimittitur, inmobilem, cum sedetur, in planis stantem, in asperis conruentem, qui teneri nesciat, ambulare non possit. quem priusquam uiderem, dum epistulas uestras relego, illorum de gente esse credidi,. quos Daedala Circe subposita de matre nothos furata creauit.

  65. letters.8.3

    Putabam illum calidum animis, acrem cursibus, ignem, cum exhiberetur, elatis naribus efflaturum, concussurum solido cornu campos, celeritate uentos et flumina praecursurum. talem enim mihi splendidissimus epistulae sermo promiserat. credebam etiam, quod illum mandentem frenos, terentem morsibus ferrum duo fortiores uiri, ne euaderet, retinerent. nec me fefellit. nam trahebant eum aliquot, inpingebant alii et plures caedebant. quem ut sic exhibitum uidi, optaui, ut talia, qualia erant, non, qualia epistula mea continet, semper caris uestris munera mitteretis. ego tamen, quia mihi non reliquistis in transmissi muneris laude quod dicerem, ne omnino .....

← Previous — showing 201265 of 265

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0245a.stoa001.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.