Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← Library

Epistulae

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 265 sections

  1. 2.15.8

    Haec pauca ad confortandam fidem uestram pro exhortationis solatio dicta sufficiant, quae licet ipse non faciam, tamen, ut et uos agatis, exhortor. scio enim exhortationi positam esse mercedem, quia legimus: flete cum flentibus, et ne forte tu in iudicio diceres: quaesiui, qui simul mecum contristaretur, et non fuit et consolantes me et non inueni. perfectiora uero atque maiora in scripturis diuinis, unde ista decerpta sunt, instrumenta perquire, si uis aut coepta perficere aut ad pollicita peruenire. dabit tibi taliter quaerenti dominus scientiam pariter et uirtutem, ut et lecta intellegas et intellecta custodias. nam pater orphanorum et arbiter uiduarum, cum te de se tantum sperare conspexerit, et pupillis tuis tribuet paterna pietate praesidium et te remuneratione iudicis perducet ad praemium.

  2. 2.16.1

    XVI. DOMINO SANCTO ET APOSTOLICO AC MIHI PRAE CETERIS IN CHRISTO DOMINO CULTU AFFECTUQVE PECULIARIUS EXCOLENDO PATRONO ET PAPAE AEONIO EPISCOPO RURICIUS EPISCOPUS.

  3. 2.16.2

    Ante paucum tempus litteras uestrae sanctitatis accepi, quibus etiam de inofficiositate tanti habuistis adfectuosius commonere dicentes: nihil caritate praestantius. quod ego ualde uerum esse confirmo et secundum apostolum illam caritatem dico esse perfectam et sublimem, quae de corde puro et conscientia bona et fide non ficta procedit, quae iuxta eundem apostolum patiens est, benigna est, quae non inflatur, non aemulatur, non quaerit, quae sua sunt, non \'gaudet super iniquitate, congaudet autem ueritati, omnia credit, omnia sperat, et inde est, quod numquam cadet. patiens est, quia contra temptationes saeculi uel procellas in deum defixa perstat immobilis. benigna est, quia proximorum profectibus delectatur. non inflatur, quia non superbit humili. non aemulatur, quia inuidere nescit aequali. non quaerit, quae sua sunt, dum iuxta domini sententiam sibi etiam minimos anteponit et aliorum commoda suis mereatur incommodis. non gaudet super iniquitate, quia laetari nisi fratrum prosperitate non nouit. congaudet autem ueritati, quia amicum sincera, non fucata dilectione ueneratur nec falsa adulatione subsannat, sed uero honore concelebrat. omnia credit, quia in mandatis diuinis promissisque confidit, et ideo omnia sperat, quia pro minimis magna, pro caducis perpetua, pro temporalibus aeterna sibi retribuenda non ambigit. numquam cadit, quia humilitas habere non potest casum, cum habeat semper ascensum, et, cum iugiter excelsa meditetur, habitare tamen in sublimibus non praesumit. cum conuersatio eius habeatur in caelis, ipsa tamen uidetur adhaerere terrenis excelsa opere, mente deiecta habens, unde glorietur in domino nec tamen extollatur in saeculo.

  4. 2.16.3

    Haec, quia iussisti, scribere non pro eruditione nostra, sed pro uestra dignatione praesumpsi. uestrum uero est nos edocere uerbis et ad hanc eandem caritatem prouocare semper exemplis, quia dilectio, quae ante cognitionem mutua inter absentes epistulario inchoata sermone semper et fota est, debeat augeri corporali uisione, non minui, et crescere intuitu, quae coepit affatu.

  5. 2.17.1

    XVII. DOMINO SUBLIMI SEMPERQVE MAGNIFICO FRATRI TAURENTIO RURICIUS EPISCOPUS.

  6. 2.17.2

    Exigit solliciti cordis affectus, ut inperitioris promatur affatus, nec erubescit rusticitatis obprobrium, dummodo impleat caritatis imperium, sicut sanctus apostolus dicit: perfecta caritas foras mittit timorem, quia longe melius est proximum diligere sincere, quam praedicare perfecte, siquidem multo plures inueniuntur in mundo eloquentiae lepore praediti, quam dilectionis uigore perfecti, quia, sicut, quod bonum est, rarum est, ita arduum, quod aeternum. procliuis namque iuxta domini sententiam et trita uia est, quae praecipitat in gehennam, artior uero et difficilior, quae sublimat ad gloriam. quae (causa), nisi quia illa multi gradiuntur, hac pauci? et ideo inminente iam praesentis aeui termino et senii die usquequaque uicino, sicut nos etiam docet caesaries detonsa uel conuenit, ne in ueteribus annis iuuenalia facta meditemur atque in confecto corpore et corde decrepito adulescentiae regnet cupido, de qua iudicii tempore in illo tremendo aeternae dispensationis examine, quando ille omnium mortalium testis et iudex non solum merita ponderaturus et facta, uerum etiam uerba est discussurus et uota, iuxta pollicitationem suam aliis de aquae frigidae praebitione daturus est praemium, aliis de otiosi uerbi leuitate supplicium, reos nos, etsi non de perpetrati facinoris uoluptate, saltim de concupiscentiae uoluntate constituat, quia, qui uiderit mulierem ad concupiscendum, iam moechatus est eam in corde suo.

  7. 2.17.3

    Quod et de rebus omnibus aliis similiter obseruare nos conuenit, ut singulis appetentiae partibus inbecillis huius corporis amputatis talibus membris sic debiles et tamen integri potius introeamus in regnum, quam salui et tamen perditi in aeternum proiciamur incendium. his omnibus salubriter pertractatis et rite perspectis, dum tribuuntur indutiae, declinemus a malo et bonum incessanter operemur, obliuiscamur praeterita, contemnamus praesentia, futura cupiamus, obliuiscamur in factis, recordemur in conscientiis, ut omne peccatum nobis moriatur in uita, uiuat in paenitentia, nunc seminemus in fletu, quod postmodum metamus in gaudio, quia tempus huius uitae tempus est operis, dies uero retributionis tempus est messis, quando sine dubio hoc unicuique apparebit in germine, quod nunc spargit in semine, sicut ait quidam sanctorum: respondebit mihi cras iustitia mea, cras utique diem resurrectionis appellans.

  8. 2.17.4

    Haec nos, fratres optimi, non pontificali auctoritate, sed fraterna pietate fidenter scribere unanimitati uestrae caritate dictante praesumpsimus, quibus uobis uel circa uos non dictatoris ingenium, sed germani probaremus affectum. salutem itaque dicens rogo, sicut promittere dignati estis, librum nobis sancti Augustini de ciuitate dei per portitorem harum sine dilatione mittatis, cuius dum nos lectione aedificatis in terris, uobis eiusdem ciuitatis habitacula praeparetis in caelis, ad quam tamen aliter peruenire non possumus, nisi caritatis gradibus conscendamus, quia ipsa est eminentior uia, quae nos et in hac positos sociat deo et deposita perducit ad deum, de qua etiam propheta testatur: ambulabant de uirtute in uirtutem, uidebitur deus deorum in Sion. quam ob rem hic collyrio bonorum operum oculos cordis acuamus, ut illic deum uidere possimus, quia secundum euangelium beati mundo corde, quoniam deum uidebunt. ac perinde oportet hic interioris hominis praeparetur intuitus, ut illic non hebetentur obtutus.

  9. 2.18.1

    XVIII. DOMINO SANCTO AC BEATISSIMO ET MIHI PECULIARI CULTU AFFECTUQVE SPECIALITER EXCOLENDO PAPAE SEDATO EPISCOPO RURICIUS EPISCOPUS.

  10. 2.18.2

    Culpatis me saepius et crebrius inputatis, quod indiuiduae mihi in Christo domino beatitudini uestrae hucusque non scripserim. utinam sic esset facultas faciendi, sicut est scribendi uoluntas, ut caritas, quae corde concipitur, ore promeretur. sed, ubi deest effatus, siletur affectus et intra latebras pectoris contenta est sui conscientia se non esse in dilectione culpabilem, etsi in officiorum redhibitione se non cernit aequalem, quia confidit, quod, sicut ipsa amorem fratris in se sui coniectione persentit, ita et diligens frater eum similiter possit ex sua dilectione cognoscere, quia nulla re melius aliorum cordium secreta quam arcanorum nostrorum contemplatione metimur. tantum enim nos ab alio diligi credimus, quanta eum nos caritate diligimus.

  11. 2.18.3

    Parui itaque petitioni uestrae, parui iussioni, ut qualibuscumque sermonibus contexta uobis scripta transmitterem, quae uos, si nos simpliciter, ut confido, diligitis, aut confestim delebitis, ne, quod uobis cordi est, aliis incipiat esse despectui, quia non aequali iudicio amor audit et odium, aut certe uobis tantum relegenda seruabitis, ut, quoties in uobis uidendi nos caritatis ignis exarsit, desiderium uestrum eorum conloquio temperetis. quin etiam, ut amoris nostri circa uos sinceritatem plenius nosceretis, (auribus uestris) iniuriam inferre praesumpsimus, quia certi sumus, quod non tam diserta cupiunt audire quam fortia, non tantum uoluptuosa quam uera. quapropter credimus, quod pietati uestrae nec longitudo paginae nostrae adferat satietatem nec rusticus sermo fastidium, scientes, quod, quanto nos amplius ruminaueritis, tanto esuriatis ardentius.

  12. 2.19.1

    XVIIII. SANCTO RURICIUS CLIENS PATRONO

  13. 2.19.2

    sedato monitis parens paternis

  14. 2.19.3

    Grates concinit et refert salutem.

  15. 2.19.4

    Quem blandis precibus rogat timendo,

  16. 2.19.5

    Ne fors displiceat leuis camena

  17. 2.19.6

    Tanti iudicio minor magistri.

  18. 2.19.7

    Hoc tu luminibus libens recurre,

  19. 2.19.8

    Hoc sanctis manibus frequens reuolue,

  20. 2.19.9

    Hoc tu dum relegis, mei memento.

  21. 2.19.10

    Me semper recolat canatque lingua

  22. 2.19.11

    Et mens me teneat, sopor retentet,

  23. 2.19.12

    Me semper recinat tuum labellum.

  24. 2.19.13

    Hos tu uisceribus piis reconde,

  25. 2.19.14

    Hos tecto residens uiamque carpens,

  26. 2.19.15

    Hos inter calices toro recumbens

  27. 2.19.16

    Et parcas epulas cibosque dulces,

  28. 2.19.17

    Antro pectoris et medulla cordis

  29. 2.19.18

    Inclusos recita canente mente.

  30. 2.19.19

    Sic nos et mutuos uidere uultus

  31. 2.19.20

    Et uiuis tribuat referre uerbis,

  32. 2.19.21

    Quae nunc intima pectoris fatigant,

  33. 2.19.22

    Largitor deus omnium bonorum

  34. 2.19.23

    Christus cum patre sempiterno regnans

  35. 2.19.24

    Sancto spiritui dignantes hymnos.

  36. 2.20.1

    XX. DOMINO INDIUIDUO SEMPERQVE MAGNIFICO FILIO RUSTICO RURICIUS EPISCOPUS.

  37. 2.20.2

    Inquietudinem mihi ab aliis et uobis a me facit amicitia communis, quia, qui me apud uos, non dico multum, sed omnia posse confidunt, ad ecclesiolam nostram pro sua securitate confugiunt. quorum ego non possum non et condolere gemitibus et precibus oboedire, ut pro ipsorum quidem reatu, sed et pro uestro pariter profectu potestati uestrae adtentius supplicem. nec mireris, quod dixi illorum reatum ad uestrum pertinere profectum, siquidem illorum indulgentia uestra fit uenia, sicut et inopum indigentia largientum esse noscitur copia. hoc enim nobis retribuetur in iudicio, quod praestiterimus in saeculo dicente ipso domino: dimittite et dimittetur uobis, date et dabitur uobis, et iterum: si dimiseritis hominibus, et pater uester dimittet uobis peccata uestra.

  38. 2.20.3

    Unde euidenter agnoscimus deum nostrum sententiam suam in nostra posuisse censura, qui precum nostrarum misericors et iustus auditor potestati suae de nostra lenitate praescripsit, ut in eos quodam modo non haberet ius seueritatis, quos hic auidos non perspexerit ultionis, quia, quod ipse est, hoc et nos esse desiderat. misericors est, misericordes quaerit dicens: estote perfecti, sicut et pater uester perfectus est. cotidie ueniam peccantibus et supplicantibus tribuit, ideo et indulgentiam a peccatoribus poscit. unde et oratione dominica ipsius dicimus doctrina: dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. \'quibus uerbis durissimis nos uinculis inligamus, nisi, quod pollicemur, implemus, quia et per prophetam sic dicit: homo homini tenet iram et a domino quaerit medellam. quapropter pro Baxone, qui ad ecclesiam Userca confugit, intercessor accedo sperans, ut primum pro dei timore, deinde pro nostra intercessione ipsi parcere digneris, cuius absolutione et in nobis tollere confusionem et nobis potestis conparare mercedem.

  39. 2.21.1

    XXI. RURICIUS EPISCOPUS CAPILLUTO FILIO SALUTEM.

  40. 2.21.2

    Ingrata mihi est frequentior aegritudo uestra, quae mihi etiam uidetur commonitio esse diuina, qua mauult dominus noster pro sua pietate largissima peccatores castigare quam perdere, ut, quos annorum suorum aetas longaeua non conuicit, uel conuincat infirmitas, ut deponant saeculi byrrum et sumant ecclesiae uestimentum, quod est cilicium, contritionis indicium, quia cor contritum et humiliatum deus non spernit. ille enim uadit ad caelum, qui se conlidit ad solum, quia, qui se exaltat, humiliabitur et, qui se humiliat, exaltabitur. unde et dicit paenitens ille perfectus: adhaesit pauimento anima mea, domine, uiuifica me secundum uerbum tuum: quid est secundum uerbum tuum, nisi secundum promissionem tuam? quod, qui coram te peccata sua deflerit conpunctus in mundo, tu eum perduces in regno, ubi possit deinceps cantare securus: audiuit dominus et misertus est mihi. dominus factus est adiutor meus. conuertisti planctum meum in gaudium mihi, conscidisti saccum meum et praecinxisti me laetitia. unde suadeo pietati uestrae, ut, quod cogitastis, celerius deo adiuuante faciatis, quia mors non tardat ipso domino dicente: ne tarderis conuerti ad deum nec differas de die in diem. subito enim ueniet ira eius et in tempore uindictae disperdet te. ideoque, dum tempus habemus, conuertamur ad dominum, ut non cum hoc mundo damnemur, quia sine dubio illi misericors deus suum praestat auxilium, quem circa praecepta sua cernit adtentum.

  41. 2.22.1

    XXII. RURICIUS EPISCOPUS EUFRASIO EPISCOPO.

  42. 2.22.2

    Gratias ago sincerissimae in Christo domino germanitati uestrae, quod perlato taedio ad uos nostro confestim nos litteris uestris uisitare tanti habuistis, qui, dum infirmitatis nostrae sollicitudinem geritis, sanitatem uestri pectoris adprobatis, quia, sicut ipsi melius nostis, finis praecepti est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta, et, qui uisitat infirmum, in dilectione firmatur. unde peculiarius spero, ut, quem requiritis affatibus, orationibus adiuuetis. redeuntibus itaque gerulis litterarum reddo mutuum sospitationis officium et, sicut ad uos rumor peruenit, sufficienter me secundum miserationem diuinam, non secundum merita mea tribulatum esse significo, quia ipse, qui cibat lacrimis inminente mensura, castigationi iuxta pietatem suam pro inbecillitate nostra modum statuit, ne infirmitas nostra in manus suae correptione defecerit. ideoque propitia miseratione sua iam commodiorem esse me nuntio. consolationem uobis uestri maeroris pagina deferente transmittens, ut, qui estis laboribus nostris pro caritate conpatientes, sitis laetitiae in dei nomine de recepta incolumitate participes, ipsius lectione dispono. ora pro me.

  43. 2.23.1

    XXIII. DOMINO DEUINCTISSIMO SEMPERQVE MAGNIFICO UERO RURICIUS EPISCOPUS.

  44. 2.23.2

    Relectis litteris pietatis uestrae gratias deo egi, quod uos prius reualuisse quam infirmatos esse earum relatione cognoui. quod uobis tam frequenter accidere propitio potius deo quam offenso confido, quia, quem diligit dominus, corripit, castigat autem omnem filium, quem recipit. in diuina itaque uos disciplina susceptos sedula admonitio et mitis ostendit, quia paterna clementia mauult per multimoda incommoda neglegentem corrigere filium, quam punire peccantem, mauult nutantem ac dubium ad seruitium suum habenis piae moderationis adtrahere, (quam) errabundum et per saeculi praecipitia lapsantem acriore uerbere cohercere.

  45. 2.23.3

    Ipse est enim indulgentissimus pater familias, qui animam suam ponit pro ouibus suis. ipse est bonus pastor, qui ouem perditam ad caulas dominicas mauult propriis humeris reportare sollicitus, quam stimulis urgentibus reuocare destrictus. ipse est pater pius, qui male prodigo filio et praeceptae substantiae decoctori ad se uel sero redeunti non solum crimina anteriora non inputat, uerum etiam praemia amissa multiplicat, dum ulnis fouet, osculis permulcet, muneribus ditat, doctrina confirmat non tantum ad eius indignatus abscessum, quantum laetatus ad reditum. ipse enim omnium horum nominum in se effectus affectusque suscepit, ut, sicut dicit apostolus, multifarie multisque modis nos erudiret uerbis, instrueret disciplinis, prouocaret beneficiis, informaret exemplis, reconciliaret prece, redimeret passione, uiuificaret morte, inmortalitate donaret, iustificaret resurrectione, ascensione portaret et reconciliatos per sanguinem suum in eam, a qua excideramus, patris gratiam reformaret. ipse enim est apud patrem propitiatio nostra sine cessatione suggerens pietati suae: pater, non solum pro his rogo, sed pro his, qui credituri sunt in me per uerbum illorum. pater, uolo, ut, ubi ego sum, et ipsi sint mecum. pater, ignosce illis, nesciunt enim, quid faciunt. ipse nobis cotidie per apostolum suum clamat: nolite diligere mundum neque ea, quae in mundo sunt. qui enim diligit mundum, non est caritas patris in eo, quia omne, quod in mundo est, concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum et superbia uitae humanae, quae non est de patre, sed de mundo est. et mundus transit et concupiscentia eius, qui autem fecerit uoluntatem dei, manet in aeternum, sicut et deus manet in aeternum.

  46. 2.23.4

    Ipse in euangelio blanditiis inuitat, muneribus prouocat, adhortatione sollicitat dicens: uenite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis et reliqua, ut quasi iugo salutaribus subdentes colla praeceptis salutari suo [humilitatis et miseriae] currui subiungamus et ideo auderemus reuocantem sequi, audire clamantem, blandientem modo non spernere, ne sentiamus postmodum iudicantem. quo iudicio, sicut ipse in euangelio praemonere et docere dignatus est, cum in maiestatis suae sede consederit, quando non solum merita ponderaturus et facta, uerum etiam uerba est discussurus et outa, quem hic nunc uiderit salutaria sua praecepta neglegere et admonitiones suas saluberrimas superba mente contemnere, non solum cum stultis a ianua regni caelestis excludet, uerum etiam partem ipsius cum infidelibus deputabit, ut, cum quibus habet in saeculo societatem, cum hisdem in aeternum habeat portionem.

  47. 2.24.1

    XXIIII. FILIO CONSTANTIO RURICIUS EPISCOPUS.

  48. 2.24.2

    Quamlibet Baccho, symphoniis et diuersis musicis nec non etiam et puellarum choris te deditum esse cognouerim, tamen, quia bonum est ab his, dum perualde feruet adulescentia, aliquoties respirare et magis domino uacare, quam Libero, parentibus quoque operam dare, quam cantibus, moneo, ut crastino, quod erit quarta feria, Briuae, temporius tamen, quod te facturum minime credo, mihi ieiunus occurras.

  49. 2.25.1

    XXV. EIUSDEM ALIA.

  50. 2.25.2

    Aliud mihi deo teste promiseras, quod ipsum deberes colere, non Ianum, cuius criminis etiam me uis esse consortem, ut ego ad hunc errorem colendum delicias subministrem et oleum incendio superfundam. quod neutro nostrum noueris expedire. sed dicis fortasse: pollicitus es. quo ore a me promissa perquires, cum tu sacramenta uiolaueris? unde dabis ueniam meae promissioni, quamdiu te huic seruire cognouero passioni, ne confirmare uideamur factum, cuius reprehendimus pactum, et simus scandalo, cui esse debemus exemplo.

  51. 2.26.1

    XXVI. RURICIUS APOLLINARI SUO SALUTEM.

  52. 2.26.2

    Quia nostri curam semper gerere pro mutua caritate dignamini, indico sollicitae pietati et piae sollicitudini uestrae, nos non paruum quidem, sed deo propitio uoluptuosum a nobis reuersum sumpsisse negotium, quod nobis plurimum prodesse posset, si aut intentionem intellectus aut intellectum sequeretur ingenium. sine causa enim solis ortum caecus expectat. ille quidem uidentibus semper exoritur, non cernentibus uero iubar ipsius quasi nubibus semper operitur. Sollium enim nostrum domnum patremque communem, quem transcribendum sublimitati uestrae dedisse me dixeram, legendum recepi. cuius lectio, sicut mihi antiquum restaurat affectum, ita prae obscuritate dictorum non accendit ingenium, quamlibet ipsum post tam longi temporis spatium caritatis igniculum scintillis suis inter obliuionis fauillas utcumque relucentem nonnumquam et suspiriosis flatibus excitemus et interdum dulcibus nobis fletibus inrigemus, quo tamen ille imbre perfusus, quanto magis inficitur, tanto magis incenditur, quia per lacrimarum copiam desideriorum atque affectuum crescit flamma, non deficit. hunc ergo, si dominus piae definitioni uestrae tribuetur fautor, effectum uobis praesentibus percensere festino et effici discipulus de magistro, quia non me pudet etiam in hac aetate nec piget discipuli adripere industriam, dummodo affectatae artis consequar disciplinam. prius enim quilibet debet discere quam docere, quia praepropere doctoris usurpat supercilium, nisi discipuli susceperit ante famulatum. quid enim iustius, quam ut ipse sis paterni interpres eloquii, qui uniuersa, quae ille conscripsit, non tam de codicis membrana, quam de cordis potes pagina proferre? cuius uos esse filios non solum generositate prosapiae, uerum etiam et eloquentiae flore et omni uirtutum genere conprobatis, quae bona uobis non tam doctrina contulit, quam natura, quia riuus de fonte prorumpens, licet fluendo proficiat et plenitudinem currendo conquirat, auctori tamen, unde sumit uocabulum, debet et meritum. quem si diuina clementia usque ad hoc tempus superesse uoluisset, sicut iam tum de uestra imitatione laetabatur, ita nunc de perfectione gauderet, cum spem ad rem cerneret peruenisse nec sibi inuideret aequalem, quem optauerat esse meliorem.

  53. 2.27.1

    XXVII. ITEM EIUSDEM ALIA.

  54. 2.27.2

    Quamlibet per diaconem Iustum non meruerim litteras benigni pectoris et facundi oris accipere, quibus et erudiretur ingenium et desiderium pasceretur, ego tamen, qui malo affectuosus rusticus, quam urbanus impius iudicari, scribendi oportunitatem mihi perire non passus sum, utpote qui mihi nolim, non dicam occasionem scribendi, sed nec uidendi uos unius saltim horae spatium deperire. ideoque salue plurimum dico et rogo, ut sine communi detrimento et utriusque conpendio nos semper oportunitate porrecta litteris uestris inlustrare dignemini, quia, quod nobis in affectu inpenditis, non expenditis, quod tribuitis, non amittitis et, quod nobis in charta transmittitis, uobiscum corde retinetis.

  55. 2.28.1

    XXVIII. RURICIUS OMMATIO SUO SALUTEM.

  56. 2.28.2

    Sic (a) pietate uestra discessi, quod a nobis penitus non recessi. in eadem uos parte hominis interioris exhibui, in qua uobis remansi. scio, quia ibidem remansi, unde me nec insidiator antiquus potuit neque recens conciliator excludere. unde etiam sententia illius uos sapientissimi Salomonis admoneo: fili, ne derelinquas amicum antiquum, nouus enim non erit similis illi. uinum nouum amicus nouus, ueterascet et cum suauitate bibes illud. et ideo nos ueterascamus in amicitiis et de die in diem affectibus innouemur. quodsi amicus relinquendus non est, quanto magis pater, qui erudiit, qui nutriuit, qui adiuuante domino ad sacerdotium usque perduxit, cui fortasse etiam iuxta diuinam misericordiam lucis istius debetur usura.

  57. 2.28.3

    Sed haec ego beatitudini tuae scribo non quasi aliquid inputans aut exprobrans, sed ut filio carissimo, quem sine ullo naeuo cupio in hoc mundo inpietatis incedere et purum atque inmaculatum in illo die iudicii coram deo et angelis eius ac congregatione carnis totius apparere. saluto itaque unanimitatem tuam et rogo, ut pro me orare digneris simulque, cum oportunum nobis fuerit, nos tanti habeatis uisitare. uale.

  58. 2.29.1

    XXVIIII. RURICIUS EUFRASIO SUO SALUTEM.

  59. 2.29.2

    Miror sanctitatem uestram post tantorum et talium uirorum indicia potius quam rescripta etiam inscitiae meae quaesisse sententiam. quod uos magis pro necessitudine quam necessitate fecisse conicio, ne, cuius tanti habetis praecipuum in animo tenere cultum, uideremini in negotio praetermisisse consensum. unde gratias ago indiuiduae mihi in Christo germanitati uestrae, quod ita de nobis praesumere et iudicare dignamini, ut nihil habeamus aut in caritatis simplicitate subdolum aut in ueritatis puritate fucatum. reddo itaque debitum unanimitatis officium et de causa, qua mihi scribere dignati estis, idem me quod et fratres nostros sentire significo. sed, quid facto opus sit uel quid mihi potissimum fieri debere uideatur, per diaconem uestrum uerbo fideliter intimaui, quae longum fuit litteris indicari. ora pro me.

  60. 2.30.1

    XXX. RURICIUS HERACLIANO SUO SALUTEM.

  61. 2.30.2

    Qui se reum de officio esse cognoscit, prius supplicare debet, quam audeat salutare, quia, sicut inportune occurritur inputanti, ita oportune remittitur confitenti. et ideo nos nostram in palam producimus noxam, ut facilius peruenire possimus ad ueniam, quia non relinquitur locus inputationi, cum aditus patuerit deploranti secundum illam sententiam: dic tu prior iniquitates tuas, ut iustificeris. non enim praeualebit accusantis inuidia, ubi humilitas praecesserit subplicantis. quam ob rem nos, si iam excusando diluimus culpam, ueniamus ad causam. salutem ergo tantam dicimus pietati uestrae, quantam potest affectus intellegere et non potest sermo proferre, quantam sentire possumus et non ualemus exponere, quantam potest interioris mens desiderio calefacta concipere et non potest lingua exterioris adserere.

  62. 2.30.3

    Unde gratias agentes ipsius caritatis auctori, qui eam in cordibus nostris est dignatus inserere, oremus, ut praecipuum suae largitatis munus in nobis custodire semper et iugiter dignetur augere, quia iuxta apostolum Paulum ipsa est eminentior uia, quae ducit ad uitam. quod superest, specialiter quaeso, ut communi patrono pro nobis cotidie supplicetis, quia, sicut legitis, multum ualet oratio iusti adsidua, et, sicut ipse dominus noster in euangelio dicit de illo, qui tres panes ab amico suo noctis tempore importune quidem, sed salubriter ..., quod inprobitati praestitum fuerit insistentis, quod negabatur amicitiis flagitantis. reliqua per portitorem uerbo mandaui, quae longum fuit litteris indicari, unde, sicut principium epistulae continet, rogo, ut pro tarditate ueniam dare dignemini. uale.

  63. 2.31.1

    XXXI. RURICIUS EPISCOPUS CAPILLUTO FILIO SALUTEM.

  64. 2.31.2

    Gratias ago pietati uestrae, quod me consolare de ciuitatis ordinatione dignamini, cum uobis sufficere deo propitio satis abundeque possitis. et ideo, quia, qui uobis et fratribus uestris I placet, nobis displicere non debet, bene facitis, ut hominem, quem communis consensus elegit, ordinetis. sed admonete illum, ut ueritati studeat, non falsitati, paci, non perditioni, disciplinae, non discordiae, utilitati publicae, non priuatae cupiditati, iustitiae, non rapinae. tueatur bonos, emendet reos, miseros non faciat, sed defendat, corrigat sontes, custodiat innocentes, ut ita agens magis futuro possit placere iudicio quam praesenti.

  65. 2.32.1

    XXXII. DOMINO INLUSTRI SEMPERQVE MAGNIFICO FILIO AGRICOLAE RURICIUS EPISCOPUS.

  66. 2.32.2

    Relectis litteris sublimitatis uestrae gratias deo egi, quod uos prius reualuisse ordinatione ipsius, quam infirmatos esse cognoui, ut nobis anxietatem tolleret et uobis redderet sospitatem. quam tamen infirmitatem uobis clementer inlatam propitio potius quam irato ipso domino nostro pro solita eius pietate conicio. sic enim legimus, quod corripiat dominus, quem diligit, (castigat) autem omnem filium, quem recipit. quod etiam in nobis, quantum audio, conprobatur, ut ordinatis affectibus uestris suum nobis insinuaret affectum et habitu animoque mutato iugum uobis suae lenitatis inponeret, ut salutari currui suo colla subdentes, dum mandatorum suorum leue onus euehitis, peccatorum grauem sarcinam deponatis.

  67. 2.32.3

    Haec est enim mutatio dexterae excelsi, dum de peccatoribus iustos, de extraneis domesticos, amicos sibi facere dignatur ex seruis. superest, ut nunc conuersionem, quam protulistis . in ueste, probetis in corde et haec commutatio inter indumentum uestrum habeatur et animum, ut, sicut ille sub candidis uestibus habuit hucusque nigredinem, ita nunc sub pullis uestibus operum luce candescat. peccator enim, qua die conuersus ingemuerit, tunc saluus erit, dummodo iuxta sancti apostoli Pauli sententiam, sicut exhibuimus hactenus corpora nostra seruire saeculo et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibeamus membra nostra seruire iustitiae in sanctificationem, nec simus quasi timentes deum aliud sermonibus praetendentes, aliud habentes in moribus, aliud ostentantes in uestibus, aliud actibus conprobantes, ne nos mordeat sermo ille dominicus, sub uestitu ouium luporum rabiem contegentes, quia oculus ille diuinus, sicut scriptum est, omni loco bonos speculatur et malos. sine dubio, quem ad se integro corde transire conspexerit, ipse in cor illius iugi habitatione descendet, ut eo habitatore non careat, cui se praeparauit habitaculum.

  68. 2.32.4

    Gratias itaque domino nostro super tam inenarrabili eius bonitate in commune referamus, qui mauult seruos suos monere quam perdere, corrigere, quam punire, et pro usura breuis uitae perpetuitatis regna donare. quod superest, saluto plurimum et ancillam uestram uobis peculiari insinuatione commendo, quamlibet hoc salua uestra pietate non egeat, ut, quo eam suscipere tanti habuistis affectu, semper foueatis indultu, quae largitate diuina utrosque nos sibi parauit obnoxios, nos auos faciens sua fecunditate, nos proauos. domnam filiam meam desiderio et honore, quo dignum est, sospito. ob cuius agnitionem, si facultas esset ambulandi, erat uoluntas promptissima uos uisendi, ut, quam interioribus oculis pro adfinitatis ipsius coniunctione iugi recordatione conspicimus, etiam exterioribus cerneremus. opto bene agas.

  69. 2.33.1

    XXXIII. DOMINO SANCTO ET APOSTOLICO OMNIQVE A ME HONORE ET AMORE SPECIALIUS EXCOLENDO FRATRI CASSARIO EPISCOPO RURICIUS.

  70. 2.33.2

    Frater et conpresbyter noster Capillutus dupliciter hac uice nobis gratus apparuit, dum et ipse nobis iam diu desideratus occurrit et quandam uestri praesentiam nobis per uestras lit-. teras repraesentat. quo redeunte has reddere procuraui, quibus debitum beatitudini uestrae rependo caritatis officium. quod uero scribitis, cur ad synodum, sicut conlocutio habuit nostra, non uenerim, fecit hoc infirmitas, non uoluntas. ipsi etenim recolere potestis, quam fessum me Burdigala uideritis et hoc hieme, quando esse soleo fortior solito, qui aestiuis diebus etiam in hospitio meo et locis frigidis ipsam consuetudinariam infirmitatem sustentare uix ualeo, ne dicam, quod illos aestus regionis illius ferre quiuerim, si uenissem. unde magis spero, ut pro me orare dignemini et, (si) ad tempus aliud, quod intimatis, si deus uitam cesserit, uenire uultis, nobis per hominem uestrum maturius indicetis, quia litteras uestras ad me modo tardissime uenisse significo, quibus, etsi non pro dignitate, uel pro aetate non debemus tardius quam alii commoneri, qui fortasse, ut minus prudens dicam, merebamur ambiri, quia, si aliis nomen urbium praestat auctoritas, nobis auctoritatem demere non debet urbis humilitas, siquidem multo melius multoque eminentius est ciuitatem de sacerdote, quam sacerdotem de ciuitate notescere.

  71. 2.34.1

    XXXIIII. DOMINO SANCTO ET APOSTOLICO MIHIQVE IN CHRISTO DOMINO SPECIALI CULTU AFFECTUQVE CETERIS PRAEFERENDO PATRONO SEDATO EPISCOPO RURICIUS EPISCOPUS.

  72. 2.34.2

    Dum scribendi uobis, domnis pectoris mei, animus uos sitiens occasionem frequenter inquirit, aliquando diuturna meditatione pertractans repperit idoneum portitorem, per quem et silentia longa disrumperet et sibi spiritales delicias postularet oris uestri cupiens rore respergi. de qua, credo, siti sanctus psalmista dicebat: anima mea sicut terra sine aqua tibi, illa nimirum aqua ariditatem corporis sui restinguere sobria ebrietate desiderans, de qua dominus noster in euangelio clamare dignatur: si quis sitit, ueniat et bibat. flumina enim aquae uiuae de uentre eius fluunt. hanc aquam Samaritanae etiam idem dominus offerebat, hoc est ecclesiae ex gentibus congregandae dicens: aquam, quam ego dabo, fiet in eo fons aquae salientis in uitam aeternam. hanc aquam si quis fidelis non gustu tantum summo tenus ore libauerit, sed totis animae uisceribus adpetens conuiua sorbuerit, protinus in laudem domini omnipotentis erumpet et hoc incipiet ructare, quod biberit, sicut beatissimus euangelista atque discipulus, qui super pectus domini recumbere meruit, mysteria regni caelestis audiuit et in illam uocem, quam ante nullus audierat, clamauit: in principio erat uerbum et uerbum erat apud deum et deus erat uerbum.

  73. 2.34.3

    Hoc erat illud uerbum, quod sine tempore a patre genitam in tempore creatur ex matre, ut creator fieret, ut esse posset humanitatis quaedam portio diuinitatis totius plenitudo et plenitudinem humanitatis portio ipsa humanitatis sua passione redimeret, dum imago inuisibilis dei forma fit serui, ut posset inpassibilis pati, inconprehensibilis capi, inmortalis mori, qui mortem occumbendo perimeret, ut uitam resurgendo repararet. sed quid ego oblitus mei, auidus tui quasi de huiuscemodi rebus tecum conloquens et inde in desiderium tui uehementius perardescens restinguere sitim meam uelut quodam dilectionis riuulo festinans inscrutabilia et inaccessa pertemptans, quid loquar, qui loquar, cui loquar, non considero? sed dabit, ut confido, ueniam pietas, quam committit affectus, quia caritas omnia sustinet.

  74. 2.34.4

    Salue itaque plurimum dico indiuiduo mihi pectori uestro et rogo, ut pro me incessanter orare dignemini. simulque etiam partem corporis mei, per quam nobis has trado, peculiari insinuatione commendo, ut in illis, quam me diligatis integre, conprobetis. quos uobis eo arbitror fore cariores, quia meam nobis secum deferunt portionem. quibus quicquid dignati fueritis dilectionis inpendere, nobis uos conferre cognoscite, quia, si iuxta sanctum apostolum minus membrum maiori in dolore conpatitur, et maius procul dubio in minoris prosperitate laetatur. et ita demum fit, ut omnibus usquequaque membris in pace et quiete conpositis caput, totius corporis rector utpote et dominator, exultet. in quo capite omnia membra iubentur aspicere dicente propheta: sapientis oculi in capite eius, quos alius propheta euidenter exponit dicens: oculi mei semper ad dominum, quia ipse euellit de laqueo pedes meos, et iterum: ad te leuaui oculos meos, qui habitas in caelo. Erigamus itaque oculos nostri cordis ad Christum et in mundi istius nocte manus nostras operibus fructuosis extollamus ad dominum et ipse caput nostrum esse dignetur et nos adhaerere capiti nostro utilia corporis sui membra mereamur, ut de hoc saeculo discedentes tamquam (in) exitu Israhel de Aegypto dicere redemptori nostro possimus: adhaesit post te anima mea, me autem suscepit dextera tua, cum ea diebus ac noctibus fuerit in corporis huius carcere meditata, unde non confundatur educta.. ora pro me.

  75. 2.35.1

    XXXV. DOMINO SANCTO ET APOSTOLICO MIHIQVE IN CHRISTO DOMINO SPECIALI CULTU AFFECTUQVE CETERIS PRAEFERENDO PATRONO SEDATO EPISCOPO RURICIUS EPISCOPUS.

  76. 2.35.2

    Per archiatrum Palladium litteras fecundi cordis et facundi oris accepi, quae nos ad uisionem mutuam uoto pectoris inuitabant. sed quid facimus, quod desideriis animorum nostrorum diuersa membrorum resistit infirmitas, dum uos nimietate robusti, nos tenuitate exesi corporis inpedimur, dum uos alieni et quattuor pedes ferre nequeunt ponderosos, me etiam proprii et duo sustinere prae defectione uix possunt? quo fit, ut implere communia uota nequeamus. ego enim, testis est dominus, quod, si ualuissem, ad synodum condictam omni auiditate uenissem, sed me a dispositi itineris uoluntate necessitas imbecillitatis inhibuit, quia aeres regionis illius praesertim hoc tempore ferre non poteram. quod et uos ita credere confido et prauos ad aliud deriuare non dubito.

  77. 2.35.3

    His itaque sufficienter, ut potuimus, indicatis salutatione animi desiderantis inpensa, si dignum ducitis, transmisi uobis caballum, qualem uobis sciebam esse necessarium, mansuetudine placidum, membris ualidum, firmum robore, forma praestantem, factura conpositum, animis temperatum, scilicet nec tarditate pigrum nec uelocitate praeproperum, cui frenus et stimulus sit sedentis arbitrium, cui ad euehendum onus et uelle suppetat pariter et posse, ita ut nec cedat superposito nec deponat inpositum. superest, ut rescripto, quomodo uobis placeat, indicetis, quamlibet ita de indiuiduo mihi corde praesumam, quod uobis etiam mala a me commissa, non dicam transmissa conplaceant. tanta est enim integri uis amoris, ut in amicum nil displiceat, cum magis malum displicere debeat de amico. et hinc illud est, quod iudicia hominum aut amore praepediuntur aut odio, ut recta non proferant. uos uero, quos nec odium exasperat nec inflammat inuidia, et iocos nostros libenter accipite et de sospitate uestra uel actibus affluenter instruite, ut, dum uos diutius legimus, copiosius inbuamur. ora pro me.,

  78. 2.36.1

    XXXVI. DOMINO SANCTO ET APOSTOLICO MIHIQVE 1N CHRISTO DOMINO SPECIALITER EXCOLENDO FRATRI CAESARIO EPISCOPO RURICIUS EPISCOPUS.

  79. 2.36.2

    Qui occasiones scribendi nobis inuicem pro mutua caritate inquirimus, oblatas praetermittere non debemus, ut conferat nobis quandam praesentiae portionem sermo mediator, qui emittitur nec amittitur, tribuitur et habetur, uidetur discedere nec recedit, a me dirigitur, a te suscipitur, a me scribitur, a te legitur nec tamen diuiditur, cum quasi diuisus integer tamen utriusque corde teneatur, quia uerbi more diuini traditur et non egreditur, confertur indigenti et non aufertur auctori, accipientis lucrum sine dispendio largientis, ditans inopem nec adtenuans possessorem.

  80. 2.36.3

    . Ideoque ueniente illo dulcissimo meo nepote Parthenio has per ipsum dare non distuli, ut et meam nobis praesentiam litteris exhiberem et ipsum pariter commendarem. cui quicquid dignati fueritis dilectionis inpendere, nobis uos praesentare noueritis. simulque etiam peculiarius rogo, ut pro me ipsisque pignoribus nostris incessanter oretis nec inpediant affectui amorum nostrorum spatia interiecta regionum, quia, qui in domino, qui praesens est ubique, se diligunt, non credendi sunt disparati corpore, cum per et in eo mente iungantur. ora pro me.

  81. 2.37.1

    XXXVII. RURICIUS EPIBCOPUS DULCISSIMIS NEPOTIBUS PARTHENIO BT PAPIANILLAE.

  82. 2.37.2

    Postquam pietas uestra discessit, dimidium esse me sentio, quia maximam mei partem, hoc est interiorem hominem residente corpore uobiscum ambulasse cognosco, ita tamen, quod et uos in pectore meo, quod hic remansit, manere conspicio. saluto itaque dulcedinem uestram et, ut uerborum meorum memores sitis, admoneo, quia certum est uos iuxta Salomonis sententiam posse in bonis deo dirigente proficere, si seniorum consilia et amori habeantur et usui. opto bene agatis.

  83. 2.38.1

    XXXVIII. RURICIUS EPISCOPUS FRATRI PETRO EPISCOPO.

  84. 2.38.2

    Quia oboedientia sacrificiis antefertur, idcirco rusticitatem meam malo prodere quam perdere caritatem. scientia enim inflat, caritas, ut ipsi melius nostis, aedificat. quam ob rem, quia iussistis, ut uos per singulas occasiones et de meis actibus facerem certiores et desiderium uestrum, quod mihi non meo merito, sed generali et insita uobis dilectione dependitis, alloquio temperarem, me quidem (deo) propitio fortiorem, sed heu plenum omne hospitiolum nostrum diuersis incommodis laborare significo. peculiarius rogo adtentius domino supplicetis, ut, qui nobis incolumitatem uestris orationibus reddidistis, et his opem ac medellam diuinae misericordiae intercessionis uestrae patrocinio conferatis. ora pro me.

  85. 2.39.1

    XXXVIIII. DOMINIS SUBLIMIВUS ET MAGNIFICIS FILI1S EUDOMIO ET MELANTHIAE RURICIUS EPISCOPUS.

  86. 2.39.2

    Quam grauis mihi orbitatis uestrae sit luctus, testis est pectoris mei conscius deus, quod uerbis subtilitati uestrae indicare non possum. nam ita animum meum doloris uestri passio sauciauit, acsi unum de propriis affectibus perdidissem, quia me nobis proximum et quodam modo consanguineum bene mecum agendo fecistis. atque ideo, quia labores et angustias nostras frequenter in uobis pro uestra dignatione suscipitis, iustum est et nos uestris, cum acciderint, participare maeroribus. si enim iuxta apostoli sententiam unius corporis membra sibi inuicem conpatiuntur et condolent, decet nos quoque eorum incommoda ** saepe percipimus. dolemus itaque casui uestro et planctibus uestris interesse nos credimus. sed quid facimus, domni filii, quod uoluntati diuinae resistere nec possumus nec debemus et omni sollicitudine praecauere, ne, dum dulcia nobis pignora nimio dolore deflemus, blasphemi quidam et iniuriosi inueniamur in domino et grauius animas nostras auctor ipsius mortis inuenta occasione confodiat, quam carorum amissione percussit? Ideoque in omni amaritudine uel dolore ad deum nobis est refugiendum et ad illum omnes casus nostri toto corde referendi, qui sanat uulneratos, qui releuat maestos, qui consolatur adflictos, et illa sancti Iob sententia omnino dicenda est: dominus dedit, dominus abstulit, sicut domino placuit, ita factum est. sit nomen domini benedictum. et ille, hoc quando dicebat, decem filios cum omni facultate perdiderat nec tamen blasphemare aut damno aut dolore conpulsus est, sicut dicit scriptura: in omnibus, quae acciderunt ei, nihil peccauit labiis Iob. quod ego pietati uestrae scribere pro mutua caritate praesumpsi, ut dolorem animorum uestrorum, quem litteris meis mitigare non poteram, uel diuinis eloquiis utcumque moderarer. et uere, si mihi quasi uestro creditis cordi, non minimum potestis capere de Christi domini uoluntate solacium, quod, quatenus ipsum inmaturus manebat interitus, talem eum est dignatus adsumere, qualium regnum docuit esse caelorum, ut et patronum haberetis ex filio et minus doleretis amissum, quem a domino uidebatis adsumptum. opto bene agatis..

  87. 2.40.1

    XXXX. DOMINO SANCTO ET APOSTOLICO MIHIQVE IN CHRISTO DOMINO CULTO AFFECTUQVE SPECIALIUS EXCOLENDO PATRONO UICTORINO EPISCOPO RURICIUS EPISCOPUS.

  88. 2.40.2

    Frater et conpresbyter noster Capillutus, licet apices uestros nobis non detulerit in charta relegendos, tamen potius exhibuit in corde conscriptos, unde eos nec fur auferre nec uiolentus eripere nec imber eluere nec uetustas possit abolere, dum mihi fidelis admodum uestri pectoris consors et dicacissimus delator saepius inculcat et dulcius, qualiter me et quam adsiduae dilectionis dente ruminetis, non quod in me sit, unde caritatis uestrae pascere possitis esuriem, qui solidos et numquam perituros cibos et accipere soliti estis et dare, sed, quando fortior esca defuerit, tenuitatem nostram pro lactis poculo sorbeatis, ut desiderium pii cordis et puri alimento innocentiae temperetis.

  89. 2.40.3

    Nec mirum est hoc tamen in uestra uirtute miraculum, ut diligatis uenerantes uos, qui odientes amare consuestis, siquidem et ad augendam circa nos caritatem uestram duo lumina nostra detinetis, Aurelianum dico atque Leontium. pro quorum spe et consummatione rogo, ut indesinenter diuinae misericordiae, sicut uos confido facere, supplicetis et cum illis iterum pro nobis semper oretis, quia fiducialiter credo, quod profectioni uestrae et illorum incipientiae pro ipsa adhuc teneritudine a nutritore domino nil negetur. salutem itaque uberem dico pietati uestrae, quantum potest promere oris affatus, non quantum cordis poscit affectus, et rogo, ut praefatos dulcissimos stimulos pectoris mei nostro nomine sospitetis nosque, quotiescumque se oportunitas porrexerit portitoris, benedictionis uestrae imbribus inrigetis. ora pro me.

  90. 2.41.1

    XXXXI. RURICIUS EPISCOPUS APOLLINARI SUO SALUTEM.

  91. 2.41.2

    Affectus sublimitatis uestrae in uisceribus nostris uiolentus exactor est et amori uestro me potius quam pudori meo seruire conpellit, dum non considerat, quo sermone, qua pagina tantum uestris imperiis obsequamur. cogitis enim nos auribus peritiae uestrae uerbis rusticis iniuriam frequenter inferre, dum apices nostros saepius uultis accipere. pareo uoluntati uestrae, pareo iussioni. malo enim de me ipso tibi magis quam mihi credere, quia pietatis, non potestatis est, quod iubetis. et ideo, quae displicuerint, emendabitis procul dubio potius, quam prodetis, siquidem nihil est imperiosius caritate, cui quisque toto corde se dederit, libenter et uincula illius inpacta patietur et onera inlata portabit, dum praecipientis imperium non inuitus excipit, sed deuotus exercet. praestabit itaque diuina misericordia, ut tumultibus temporis huius uel necessitatibus aut dilatis in perpetuum aut parumper oppressis citius fructus nos faciat de nostra capere praesentia, ut desideria, quae incitantur affatibus, aspectibus mitigentur.

  92. 2.42.1

    XXXXII. DOMINO DEUINCTISSIMO ET MIHI OMNI HONORE UENERABILI FRATRI LEONTIO RURICIUS.

  93. 2.42.2

    Gratias ago, quod et nostri curam gerere et nouitate holerum, quae libenter habere nos nostis, nos reficere tanti habuistis, quod et consuetudini praestatis pariter et amori. ideoque redeunte puero uestro reddo reciprocum sospitationis officium et, ut de suscepto deo propitio officio indesinenter cogitetis, admoneo, quia deus non initium boni operis, sed finem requirere conprobatur dicens: qui perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit. praestabit, ut credimus, misericordia ipsius, ut, qui paenitendi uobis animum inspirare dignatus est, ipse nobis et in augendo uirtutem et in consummatione plenam tribuat pro sua miseratione remissionem, qui solus potest et sanare corrupta et reparare conlapsa et delere commissa et abolere praeterita, conseruare praesentia et donare uentura.

  94. 2.43.1

    XXXXIII. RURICII AD DOMNUM CONSTANTIUM.

  95. 2.43.2

    De deliciis transmissis gratias ago et, quantum indicastis, tantum me utrarumque auium suscepisse significo simulque etiam per pueros ipsos, qui nobis haec detulerunt, tergus aprunum me pietati tuae indico transmisisse, ut, dum nos uolatilia, quae transmisisti, deliciamur, tu bipede de quadrupede facto satieris. cuius tamen malo carne quam uita capiaris, quia, qui semper de saecularibus cogitat et iugiter terrena meditatur, huic animanti e scriptura diuina merito conparatur, quia de omnibus animalibus solus homo sublimis creatus est et effectus, ut auctorem suum semper caelo intentus aspiciat, non mundialia opera solo incessabiliter defixus exerceat.

  96. 2.44.1

    XXXXIIII. AD DOMNUM AMBROSIUM EPISCOPUM RURICIUS EPISCOPUS.

  97. 2.44.2

    Apostolica praecepta nos commonent, ut, a quibus diuina percipimus, eis terrena praebeamus. quod nos uel in hac dumtaxat parte seruantes pro caelestibus epulis, quas nobis et sermone uiuo et patrum tractatibus ministratis, legumina marina transmisimus, per haec nil nos habere proprium conprobantes, siquidem et a diuinis bonis sumus, quae uos tribuitis, peregrini et nos peregrina transmittimus. itaque, quia nos a marinis caelestibus exulare et solis terrenis sedibus incubare cognoscimus, a uobis specialius postulamus, ut haec aliena a nobis libenter accipere et uestra nobis dignemini frequenter inpendere. illud sit affectionis, hoc ministerii, illud doctrinae praestetur, hoc gratiae.

  98. 2.45.1

    XXXXV. AD DOMNUM HISPANUM RURICII EPISCOPI.

  99. 2.45.2

    Ago gratias, quod, dum nobis Doranoniae spolia transmittitis, pietatem uestram erga me sincerissimam conprobatis, qua nos amplius quam deliciis delectamur, siquidem inde esuriem corporis conpescimus, hinc cordis, inde uentri transitorium porrigimus pastum, hinc uero animo mansurum praebemus affectum. proinde tam amori quam muneri uestro gratias repensantes reciprocis pietatem uestram plurimum sospitamus. et quia de nostra dignaris esse salute sollicitus, iuxta uota pietatis uestrae me ualere significo simulque deposco, ubi sanctum pascha facturi sitis, me recurrentibus instruatis.

  100. 2.46.1

    XXXXVI. RURICII EPISCOPI AD PRESBVTERUM ALBINUM.

← Previous · Next → — showing 101200 of 265

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0245a.stoa001.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.