Epistulae
- 1.1.1
I. DOMINO SUO PECULIARI IN CHRISTO DOMINO PATRONO FAUSTO EPISCOPO RURICIUS.
- 1.1.2
Olim te, domine mi uenerande ac beatissime sacerdos, fama celeberrima praedicante cognoui, olim desiderio pii amoris infuso illis te, quibus scribere dignaris, oculis cordis intueor, sed nihilominus etiam corporeis uidere festino, si quo modo possim intercedentibus uobis peccatorum meorum uincula disrumpere acceptisque columbae illius pinnis a uenantum laqueis euolare et uobiscum positus in dominica lege requiescere, ut sitim, quam opuscula uestra legendo concepi, ipse praesens, unde illa manarunt, uberius hauriens restinguerem, ut caritatis igniculum, quem in tepidis animae dormientis fauillis (scintillis) feruentibus suscitastis, prolatis de condensa scripturarum pabulis uiuax flamma roboraret, quae eloquio sancti oris accensa more sibi solito in pectore peccatoris uim naturae potentis exsereret calefaciendo frigida, inluminando tenebrosa et spinas criminum consumendo. adhaesit, doctor eximie, anima mea post te. me autem adiuuent orationes tuae, ut possim terrenis actibus spretis caelestibus inhiare, quia corpus, quod corrumpitur, adgrauat animam, ut inclinare aurem suam ad oracula diuina non possit, ut domum patris obliuiscens oboediensque uocantis imperio de terra sua et cognatione discedat atque illam, quae ei demonstratur, potius concupiscat.
- 1.1.3
Non enim adhuc ualet pusillitas nostra metum obnoxiae conditionis expellere et caritati perfectae purgata corda reserare, ut relinquentes praesentia petamus aeterna eiectoque ancillae (herede) hereditatem paternam liberi possimus adipisci. quam ob rem spero, domine mi, ut pro me indesinenter oretis et, quoties dignati fueritis ariditatem terrae meae eloquentiae uestrae imbre perfundere; non mihi, sicut nunc fecistis adhuc meae infirmitatis ignari, delicatos et dulces cibos, sed austeriores et aegritudini meae congruos suggeratis, quia non expediunt stulto deliciae, postmodum proditoribus meis censorium praebeatis adsensum, qui more humani ingenii affectu nimio praepediti et a ueritate iudicii declinantes incurrunt pro amore mendacium. sane nec uereatur sanctitas uestra, ne uulneribus meis gratior sit fouentis dextera quam secantis, quia ea nec a me posse curari et tamen grauiter conputruisse domino donante iam sentio. et ideo eligo, ut me iustus misericordiae increpatione corripiat, quam caput meum oleum peccatoris inpinguet. supplici itaque prece deposco, ut de illo thesauro penetralium uestrorum, unde noua et uetera proferre consuestis, peritissimi utpote medici, qui languentium innumeras et uarias aegritudines cotidie gratia dei adiuuante sanatis, languori quoque meo, quae conuenire cognoscitis, medicamenta mittatis.
- 1.2.1
II. DOMINO SUO PECULIARI IN CHRISTO DOMINO PATRONO FAUSTO EPISCOPO RURICIUS.
- 1.2.2
Ita me hactenus inpia neglegentia et neglegens impietas possederunt, ut, quid, domine mi, in me potissimum accusem, nesciam et, quid in me primum excusem, non inueniam. si enim argumentationem aliquam ad excusandas excusationes in peccatis exhibere temptauero, adiciam peccato sine iudicii recordatione peccatum, ut duplici atque maiori delicto ipse me premam, ut, qui tarditatis reus sum, esse incipiam falsitatis et ab humana usque iniuria crimen extendam, paternam nunc tantum expectans de segnitiae noxa sententiam, diuinae uero pro mendacii ultione subiciar, praesertim cum uera confessio indulgentiam et falsa excusatio mereatur offensam. malo itaque tam simplici confessione quam supplici ueniam petere, quam peccata geminare.
- 1.2.3
Habes ergo, pater optime, pastor egregie, me culpae meae spontaneum confessorem. habes et in discipuli errore, quod corrigas, et in ouiculae languore, quod sanes. potestatisque et iudicii tui est, utrum uelis ulceris mei putredinem ferri rigore rescindere an medicamentorum lenitate curare. ego tamen,. utram elegeritis, curationem amplectar intrepidus nec paternae ictum dexterae declinabo, dummodo portionem promissae hereditatis adipiscar, neque adtendam, quae mihi poena sit in flagello, sed quem habeam *** in testamento. melius enim mihi est flere super patre, quam ut abdicer contemptus a patre, quia parentum pietas distringit, ut corrigat, non perseuerat, ut puniat, nec tantum eis maeroris infert adrogantia superbientis, quantum gaudii confert humilitas confitentis.
- 1.2.4
Sic ille euangelii indulgentissimus pater filium praeceptae substantiae decoctorem laeto suscepit amplexu promptior gaudere de reditu quam inputare de lapsu. denique non ei exprobrantur facinora, non luxuria, non egestas, sola conuersi reuersio omnia damna conpensat, quia maior fuit procul dubio patri facultas reditus quam rerum facultas. ita, quem abscessio -reum fecerat, regressio fecit insontem et misericordia sufficit heredi. quin etiam paternae clementiae uenia sola non suf- Scit, quod ulnis fouet, quod gratia permulcet, nisi et munera larga multiplicet. dat anulum, ne rursus a patre perfidia abducente discedat. calceamenta dat pedibus, quo facilius ardui itineris aspera et dura contemnat. dat et ipsam primam, quam perdiderat, stolam, ut, quem a morte receperat, pristina inmortalitate donaret. datur etiam ipse iuniori uitulus reuerso, qui seniori agnus datus fuerat de Aegypto profecturo, quia ipse educit ex Aegypto pater.
- 1.2.5
Tanti parentis imitatus fidem trade peccatoribus adiutorium, praesta conantibus remissionem, intercessionem largire confitentique filio non solum ipse ueniam tribue, sed ipse ueniam deprecare, ut, quem in peregrina patria appellas liberum, in propria possis uidere liberatum. et qui per se amisit dominicam liberalitatem, per te mereatur consequi libertatem nec a uestro separetur solatio, qui sequestratur praemio.
- 1.3.1
III. DEUINCTISSIMO FILIO SEMPERQVE MAGNIFICO HESPERIO RURICIUS.
- 1.3.2
Scribendi mihi ad unanimitatem tuam aditum, quem obstruxerat inperitia, patefecit affectus et illa dominatrix omnium pietas, per quam flectuntur rigida, saxea molliuntur, sedantur tumida, leniuntur aspera, tumescunt lenia, mitescunt saeua, saeuiunt mitia, accenduntur placida, acuuntur bruta, dominantur barbara, immania placantur, etiam in me opus suum peragens os elingue reserauit producens me ex tutissimo silentii recessu. ad publicum formidandumque iudicium et in uita iam ueteri noua subire conpellit, scilicet ut, qui hactenus illam sententiam secutus antiquam, qua dicitur saepenumero praestare tacere quam dicere, inscientiam meam maluerim uerecundiae taciturnitate tegere, quam inpudenter incondito sermone proferre, nunc tam consuetudinis meae inmemor quam rusticitatis oblitus quasi ex Arione in Orpheum repente mutatus uelim disertissimis auribus tuis ore garrulo non tam officiosus quam iniuriosus exsistere, dum et ignota pertempto et insueta. praesumo.
- 1.3.3
; Sed dabitis, ut reor, ueniam uenienti ex necessitudine necessariae necessitatis, quia, quid dilectio in mortalium mentibus naturali potestate sibi uindicet, conscium mutuae passionis pectus agnoscit. ergo ne excusationi diutius immorantes ita paginam dilatemus, ut non solum tibi non exhibeat sermo incomptior ***, uerum etiam copia inordinata fastidium, iam in uocem pietatis erumpimus et desideriorum uerba ructuamus conmendantes tibi pignus nostrum, depositum tuum, cuius nos susceptione cepisti. tibi enim spem posteritatis meae, tibi solatium uitae praesentis et leuamen, si diuinitas annuerit, futurae, tibi uni omnia mea uota commisi. te elicitorem et formatorem lapillorum nobilium, te rimatorem auri, te repertorem aquae latentis elegi, qui sciris abstrusas lapidibus gemmas propriae reddere generositati, quae utique in tanta rerum confusione amitterent nobilitatem, si indicem non haberent. aurum quoque harenis uilibus mixtum nisi artificis sollertia eluatur aquis, ignibus eliquetur, nec splendorem poterit retinere nec meritum. saeptas etiam aquarum manantium uenas et obductum terra fluenti alueum nisi diligentius eruderauerit appetitoris industria, laticis unda non fluet. ita et tenerorum adhuc acies sensuum ignorantiae nubilo quasi crassitate scabrosae rubiginis obsessa, nisi adsidua doctoris lima purgetur, nequit sponte clarescere. tuum ergo nunc, tuum est in his omnibus et opinioni tuae et nostro pariter respondere iudicio, ne aut tu praesumpsisse inlicite aut nos inconsiderate elegisse uideamur.
- 1.4.1
IIII. DEUINCTISSIMO FILIO SEMPERQVE MAGNIFICO HESPERIO RURICIUS.
- 1.4.2
Recepi apices unianimitatis tuae tam gratia quam eloquentia, tam amore pariter quam lepore, tam sale quam melle respersas, in quibus nec dulcedini deesset aliquid nec sapori. qui cum omni dictionis et rationis arte praemineant, solo tamen a se uidentur discrepare iudicio. dum enim paginulae meae non laudi aptae, sed uituperationi ineptia rusticitatis aptatae maiora meritis tribuere festinas et sequeris uel declamationis cursum uel diligentis affectum, a norma recti iudicii declinasti. ad quam rem ego perfectionem (tuam) non ignorantiae uitio, sed spontaneo arbitror descendisse consilio triplici ex causa, ut in tenui materia et acumen ingenii et oris facundiam et affluentiam sermonis ostenderes. sicuti in ieiuno atque otioso caespite magis strenuitas cultoris apparet, cum aut rebellionem glaebarum tenacium repetita saepius inpressione uomeris domat aut ariditatem nimiam stercoris aspersione fecundat, ut fructuum copiam, quam soli natura negat, industria producat, ita et tu egestatem epistulae meae eloquentiae tuae ubertate ditasti, ut possit esse, si eam subpresseris, te loquente laudabilis, si uero protuleris, incutiat et mihi de falsa laude et tibi de iudicii errore uerecundiam. et idcirco, quia inperitiam meam tui pudoris opus esse uoluisti, caue, ne praeconio tuo nobis non respondentibus tua periclitetur electio. itaque si quid mihi credis, si quid utrique consulis, indignum memoria, obliuione dignissimum uolumen absconde, si uis et me ad arbitrium tuum oratoris famam et te probati iudicis obtinere personam.
- 1.5.1
V. DEUINCTISSIMO FILIO SEMPERQVE MAGNIFICO HESPERIO RURICIUS.
- 1.5.2
Spoponderas, fili carissime, ut mihi aliquos de ramusculo, quem ex amaritudine in domesticum saporem uertendum transferendumque susceperas, flosculos destinares, quorum odore cognoscerem, quam spem spei gerere deberem, utrumnam ipsi flores germina aut rursus ipsa germina fructus sui qualitate promitterent idemque iterum fructus utrum possent te excoquente mitescere et dulci eloquentiae cibo audientium corda satiare. quod quia, nescio quam ob causam, facere distulisti, oportunum uos admonendi tempus inueni, quo in harmonia mundi uniuersa animantia bruta pariter et elinguia, incedentia, uolantia atque reptilia suis quaeque modis, suis sibilis, suis quaeque uocibus etsi sono dissono aut ore diuerso, pari tamen affectu quasi uno concentu in laudem proprii auctoris erumpunt et potentiam, quam promere nequeunt, sentire se produnt. Hoc namque tempore cuncti orbis species rediuiua reparatur et, quicquid in eo situ squalidum, frigore turbidum, glacie concretum, nuditate deforme, ariditate praemortuum hactenus fuit, ad instar resurrectionis emergit, ut discat humana fragilitas de uisibilibus inuisibilia et de praesentibus futura cognoscere et spem uenturae melioris aetatis deposita desperatione percipiat. nunc etiam tellus sterili rigore conclausas quasi uirili semine -ita uerno tempore concepto occultis maritata meatibus uenas laxat ad partum. et hinc, quod deliciis suaue, quod esui dulce, quod usui utile, quod uictui necessarium, quod uisui iocundum, quod olfactui gratum, quod tactui blandum, omne producit. siquidem haec est illa temperies, quae mundi nascentis materiam quasi adhuc in incunabulis teneram gremio quodam clementissimae altricis conplexa nutriuit, ne substantiam nullo labore duratam aut aestiuus feruor exureret aut hiemalis algor extingueret aut uentorum flabra portarent. habet itaque susceptus tuus conuenientissimum tempus, quo animi socordia tandem aliquando detestata hebetudinem cordis exacuat et, si inter homines declamare non potest, saltim inter pecudes clamare aut inter uolucres garrire festinet.
- 1.6.1
VI. DOMINO SANCTO ET PIISSIMO PATRI NEPOTIANO PRESBVTERO RURICIUS.
- 1.6.2
Codices, quos sanctitas uestra transmisit, accepi eloquentia claros, scientia perfectos, doctrina probos, fidei puritate perspicuos, qui sacrorum testimoniorum ubertate locupletes, auctoritate praestantes, luce fulgentes facile et fidelium mentes inluminent et infidelium errores detegant atque conuincant. quorum ego gustu admodum tenui pellectus potius quam refectus ad satietatem propter sollicitudines saeculi peruenire non potui. sicut enim stomachus, cum febrium ardore decoquitur, dulces sibi antea cibos nec oblatos recipit nec requirit ablatos, ita et animus mundanis anxietatibus curisque confectus spiritales dapes nec desiderat absentes nec carpit appositas nec sentit infusas.
- 1.6.3
Quae cum ita se in me habeant, uos tamen et pii parentis probastis affectum et solliciti magistri ministerium et seduli medici implestis officium, ut tali taedio laboranti medicamenta congrua mitteretis. quibus etsi propter neglegentiam meam ego non ualeo consequi sospitatem, uos tamen percipietis a iusto repensatore mercedem, qui etiam pro ingratis grates beniuolas referre consueuit. horum ergo praefatorum codicum unum, sicut iussistis, retinui, alium remisi, quem sancti Hilarii Pictauae urbis antestitis esse noueritis. quod quia praeceperatis, indicare curaui. hunc uero retentum, (dum) permittitis, transferre disposui, ut, quod memoriae commendare non possumus, saltim uel paginis mandare curemus.
- 1.7.1
VII. DOMINO SUO PECULIARI IN CHRISTO PATRONO BASSULO EPISCOPO RURICIUR.
- 1.7.2
Quam me diligere sancta pietas et pia sanctitas uestra dignetur, multimodo probatis affectu, dum legenda transmittitis et neglecta corrigitis, dilectionem diligendo prouocatis et, quod praedicatis uerbis, docetis exemplis. sed quoniam semen uestrum in terra sterili et dumosa non proficit, utpote quod sentibus supercrescentibus suffocatur, -ne sicut infructuosam illam ficulneam me iubeat dominus uineae, quem tanto tempore nequiquam expectat, abscidi, uos seueriorem sententiam orando differte, donec doctrinae uestrae pinguedine tamquam stercore amaritudo infructuosa dulcescat. sed quoniam plus sunt apud me delicta quam uerba nec possum facta expiare sermonibus, obsequium saltim epistulare dependo et librum, quem praestiteratis, me remisisse significo aliumque identidem uestrum, si iam necessarius non est, spero per portitorem harum remitti iubeatis simulque, si propitio deo ad solemnitatem sanctorum Gurdonem uenturi sitis, me recurrentibus scire faciatis.
- 1.8.1
VIII. DOMINO SUO PECULIARI IN CHRISTO DOMINO PATRONO SIDONIO EPISCOPO RURICIUS.
- 1.8.2
Praedicantibus uobis saepius audisse me recolo nullatenus ab iniquitatibus nos posse purgari, nisi fuerimus crimina nostra conscientia conpungente confessi. quis enim, non dicam consequi, sed uel quaerere queat indulgentiam, nisi deplorationi confessionem erroris adiungat, quia error indulgentiam, non indulgentia requirit errorem? quod ego ualde uerum esse cognoscens facinus meum nuper admissum pietati uestrae indicare non distuli, ne, quod modo prodente me spectat ad ueniam, tacente postmodum pertineret ad culpam. sed iam ipsum dolum proferimus in medium. furti me uobis reum statuo et depositum uestrum me ignorantibus uobis inlicite praesumpsisse pronuntio. quod ut tamen committerem, occasionem perpetrandi facinoris uos dedistis aut temptantes cupidum aut indoctum erudire cupientes. codicem namque, quem de fratre meo Leontio me recipere iusseratis, transtulisse me fateor. quod si probatis, agnoscite, si inputatis, ignoscite, quia confessioni querella sociatur. nam primum, ut eum legerem, uoluntas inpulit, deinde ille, ut transferretur, extorsit. nam cum de dapibus ipsius adhuc pauca libassem, taliter me gustu inlecebrosi saporis inlexit, ut primi quodammodo parentis imitator domino repente contempto ad satietatem studuerim peruenire magisque consilium suadentis quam imperium dominantis audierim. nam ut omnia pectoris mei arcana manifestem, uidebar mihi libri ipsius uerba adhortantis audire: quid cessas, ingrate, quid dubitas? nosti erga te communis domini uoluntatem, quam diuersis occasionibus te elimare contendat, quam tibi etiam inuito spiritales cibos soleat bonus pastor ingerere. mihi crede, plus tibi, si distuleris, quam transtuleris, inputabit, quia studiosis fauere, non inuidere consueuit. his et talibus silentis adloquiis in uincula eius me uoluntarius pariter et coactus sponte conieci, ad exemplandum eum festinus accessi, quem nunc utrum, sicut est, transcriptum an paratum reddere debeam, in uestro pendet arbitrio. ego tamen libens multam, quam intuleritis, excipiam, quia remedium meum uestrum credo esse decretum et sententiam uestram medellam duco esse, non poenam.
- 1.9.1
VIIII. DOMINO PECULIARI IN CHRISTO DOMINO PATRONO SIDONIO RURICIUS.
- 1.9.2
Ita me recens praedicatio et antiqua dilectio uestrae pietatis inlexit, ut audeam auribus uestris ineptiis meis facere saepius iniuriam, dum uestram, quantum sterili ingeniolo conceditur, adtingere cupio disciplinam. quam etsi adsequi grande est atque difficile, sequi tamen pulchrum est atque sublime, quoniam summarum rerum non adeptio tantum, sed etiam imitatio ipsa laudanda est, quia numquam fere aliquis eius rei portione ad integrum caret, ad quam scandere ac peruenire contenderit. desidero itaque, domine mi, desidero, inquam, tuis cibis refici, tuo fonte potari, tuis repleri dapibus, tuis epulis saginari, quas si quis distribuentibus uobis non summo ore libauerit, sed totis animae uisceribus adpetens conuiua sorbuerit atque intimo pectoris postmodum easdem ruminaturus absconderit, incipiet adsiduis ructationibus in laudem domini omnipotentis erumpere refertus corde, ore ieiunus, dum satur esurit et saturatur esuriens, magis in regeneratione saturandus. nec deesse poterit cibus, cuius pastus in uerbo est. ut ergo harum deliciarum particeps esse merear, uestris patrociniis obtinete mihique supra mensuram uirium conitenti auxiliatores accedite simulque, ut ab ouili uobis credito non inueniar alienus, orate errantemque ouem a pascuis saeculi ad caulas dominicas reportate, quia confido, quod intercessionibus uestris fieri possit agnus, qui uester meruerit esse discipulus.
- 1.10.1
X. DOMINO PECTORI SUO LUPO RURICIUS.
- 1.10.2
Accepi litteras magnanimitatis tuae, quibus excusare dignaris, quod, ut me rarius eloquentiae tuae rore respergas, baiuli faciat inopia, simulque etiam indicas te mirari, cur, cum mihi eorum frequentia suppetat, uerborum quoque copia compta non desit, uobis scribere saepius detrectem. quod uos per ironiam, ut est leporis uestri facundia, iactasse non ambigo, cum et uos abundetis tabellariis et me sciatis laborare egestate sermonis ac sterilitate exilis ingenii uelut aestiuis mensibus arentis uenae cursum sudare, non fluere. addidistis etiam, sicut Achilli Patroclum aut Herculi Theseum uel Theseo Pirithoum, ita uos mihi debere sociari. in his fabulis factisque maiorum non praerogatiuam personarum, sed conparationem debemus dilectionis accipere, ut amicorum recolentes nomina sequamur exempla et eorum in nos uocabula transferentes merita conferamus atque ex ipsorum gestis magnifica quaeque et honesta carpentes uitae nostrae utiliter coaptemus et seruiamus nobis in caritate candida, non adulatione fucata studeamusque, quod in amicitiis illorum poetarum falsitas finxit, in nobis animorum ueritas peragat, ut, dum imitari uidemur antiqua, relinquamus imitanda et seniorum facta laudantes laudemur a posteris. haec ergo, domine mi, flamma pectoris mei, persuasioni tuae quam conscientiae meae amplius credens gerulo festinante breuiter cursimque dictaui, quae peritia tua et probitas tua, si amici uerecundiae consuluerit, aut celare debebit aut emendare curabit.
- 1.11.1
XI. DOMINO SUBLIMI SEMPERQVE MAGNIFICO FRATRI FREDAE RURICIUS.
- 1.11.2
Quoniam amoenitati nemoris uestri etiam deserti nostri ineptias uoluistis adiungi, transmisi, sicut iniunxistis, abietum plantas non specie, sed proceritate placituras, non fructibus, sed sui peregrinatione mirabiles, non usu aptas, sed amoenitate iocundas, quippe quae, cum coaluerint, crassitudine umbrarum Ceuennarum frigus oceani sint aestatibus praebiturae, et hoc inter illas praeclarissimas diuersi generis arbores tam decore quam utilitate praestantes, opulentas onere, distinctas flore, odore fraglantes. illic enim industria uestra contulit, quod soli natura non protulit. nam ut ruborem rosarum, liliorum candorem, lauri perpetuum uirorem et alia huiuscemodi similia uisibus praetermittam, quia saepe per abundantiam pretiosa uilescunt et facit copia cotidiana fastidium, illic etiam graminum, germinum, frutectorum peregrinae conlatae sunt suauitates uisui usuique uernantes.
- 1.11.3
Sed quid illic primum laudandum sit aut mirandum, ubi etiam temporis intemperies temperatur? siquidem inibi torridae feruor aestatis tam umbrarum quam undarum rigore depellitur, hiemis uero in tantum non sentitur asperitas, ut intra eadem positis tepor aeris et cantus auium ueris reddat effigiem. sed quid ego inmemor inperitiae meae paupero sermone, mi domine, ruris uestri diuitias, delicias describere aut enarrare contendo, ad cuius laudem etiam ingenia maiora succumberent? date itaque inpudentiae meae ueniam, quam extorsistis, qui ut auribus uestris uerbosus existerem, dignatio uestra me conpellit, confidens, quod epistula longior uobis, domnis meis, si displiceret affatu, placeret affectu, cum intellegeretis eam non pro eloquentiae lepore, sed pro uestro amore copiosam, simulque, quia sciebam sublimitatem uestram in amicis uestris plus reprehendere taciturnitatis uerecundiam, quam loquacem familiaritatis audaciam.
- 1.12.1
XII. DOMNO PECTORIS SUI CELSO RURICIUS.
- 1.12.2
Trepido in praeconium uestrum os elingue reserare, cui scio iure etiam ingenia maiora succumbere. quid enim primum de. affectionis aut dignationis uestrae laude commemorem, qui omnes mihi ruris, moris et, quod his omnibus maius est, caritatis delicias contulistis, aut certe, si quid horum defuit, deputandum tempori, non nobis est inputandum. nam totum apud uos, quod carum pectus, quod habuit clarum mundus, inueni, nulla me penitus iocunditate fraudastis. quin etiam desiderabile mihi hospitioli mei.desertum uestra uicinitate fecistis. et idcirco me magis finitimum uobis esse congaudeo, quia non ex toto malus est, qui bonis iungitur.
- 1.12.3
Sed ne exhibeat nobis [esse] ineptia sui longior sermo fastidium, salue largissimum dico et uitrarium, sicut iussistis, me destinasse significo, cuius opus nitore, non fragilitate oportet imitetur, ut dilectio, quae nobis a parentibus relicta, a magistro tradita, uitae communione firmata est, secundis elimetur, aduersis nulla penitus turbinum procella frangatur. nam sicut auri atque argenti pretiosa sinceritas, si aeris aut plumbi uel cuiuslibet alterius materiae uilioris fuerat admixtione corrupta, nisi ignium examinatione purgetur, nec splendorem naturalem poterit habere nec sonum, nam nec uisui claritatem nec tinnitum reddit auditui magisque raucum resonat, si feriatur, et stridulum *********
- 1.12.4
Hanc ergo sententiam, non meam, sed domini, frater optime, contuentes pariter et sequentes ita uitam nostram medio cursu gubernatore ipso domino temperemus, ut, quamquam serenitas adrideat, prosperior flatus inuitet, mare placidum blandiatur, scientes tamen illam aequoris subiecti planitiem ad instar montium repente consurgere nequaquam in altum nauem nostram patiamur inpelli, ubi eam aut tempestas soluat aut unda demergat.
- 1.13.1
XIII. DOMNO PECTORIS SUI CELSO RURICIUS.
- 1.13.2
Recepi apices germanitatis tuae, qui mihi non parum scrupuli retulerunt. uereor enim, ne secus de litterulis meis, quam a me missae sunt, senseritis et idcirco quasi temerariae praesumptionis me notare uideamini, dum, ut pro uobis orem ac saepius commoneam, postulatis. egone, frater optime, castigare uos audeam, qui me nequeo castigare? egone uos, qui me adhuc in saeculi turbinibus tamquam in maris aestibus cumba instabili fluctuantem quasi iam de sublimiori specula uel eminentiori colle respicitis? egone uos, qui ad portum ueniae per paenitentiae indulgentiam domino gubernatore ****? non ego penitus, frater dilecte, sic scripsi, ut mihi aliquid blandiens uos inprobo dente morderem nec ut uos laederem, sed mihi epistulae familiaritate uincirem. nam si bene consideretis, uotorum sunt illa uerba, non actuum, et optantis potius quam monentis, quia non, quid ageremus, sed, qualiter uellem, ut uiueremus, exposui. ceterum si actus uitae meae praeteritae praesentisque discutias, pudebit te intimo et secretissimo fratre teste ferre, quae non puduit deo teste promittere, pro quibus facinoribus meis spero uos potius domino supplicetis, ut, quos in hoc saeculo amicitiarum et propinquitatis uoluit esse consortes, in futuro bonorum iubeat esse participes.
- 1.14.1
XIIII. DOMNO PECTORIS SUI CELSO RURICIUS.
- 1.14.2
Equum, qualem iusseras, destinaui mansuetudine placidum, membris ualidum, firmum robore, forma praestantem, factura conpositum, animis temperatum nec praeproperum scilicet uelocitate nec pigrum (tarditate), cui frenus et stimulus sit sedentis arbitrium, cui ad euehendum onus et uelle suppetat pariter et posse, ita ut nec cedat superposito nec deponat inpositum. his itaque, sicut oportuit, intimatis, salutatione praelata, pollicitatione dispensa promissa deposcimus, ut ad sollemnitatem sanctorum ad nos deo propitio una cum sorore uestra uenire dignemini honorem patronis, fratribus affectum, gratiam populis praestituri.
- 1.15.1
XV. DOMINO SUO PECULIARI IN CHRISTO DOMINO PATRONO AEONIO EPISCOPO RURICIUS.
- 1.15.2
Agnito transitu sanctae ac uenerabilis apud me recordationis domini mei decessoris uestri Leontii animo et mente confusus diu multumque tristatus sum, quod et inpedientibus peccatis meis tanto antestiti occurrere non merueram et tali essem parente priuatus. cuius etsi exterioris hominis non fruebar aspectu, interioris tamen gratia delectabar et mentis acie iugiter adhaerebam, per quem et in quo mihi praesens quodammodo et cernebatur obtutu et audiebatur affatu et palpabatur adtactu et tenebatur amplexu, siquidem cari nullo se melius loco quam in corde caritatis ipsius sede conspiciunt. unde et amplius desiderabam oculis uidere carnalibus, quem ita spiritalibus intuebar. sed dolori meo consolationem ea, quae prius tribuerant solacium, ipsius merita dederunt, quia confido, quod, quem paterna pietas dilexit, et sedula intercessione custodiat.
- 1.15.3
Sed haec sanctitati uestrae quasi uobiscum colloquens atque a uobis maeroris ipsius leuamen requirens dictante dilectione retuleram. nunc uero, ut dicere institueram, accersione ipsius domini mei et apostolatus uestri ordinatione conperta ad officium uestrum mittere cogitabam. sed muneribus uestris humilitatis meae praeuenistis obsequium, quae mihi maiorem scribendi fiduciam contulerunt, quia praesumo, quod, quem liberalitate feceritis dignum, ab animis uestris non habeatis alienum. et ideo, sicut datis intellegi, quoniam tanti habere dignamini, sospitationem beatitudini uestrae per litteras uberem dico simulque peculiari prece deposco eo mecum agere tanti habeatis affectu, ut domnum Leontium praemisisse et commutasse potius quam perdidisse cognoscam.
- 1.16.1
XVI. DOMINI UENERABILI, ADMIRABILI ET SANCTIS OMNIBUS AEQVIPERANDO FRATRI SIDONIO UIDENTI RURICIUS.
- 1.16.2
Olim te, frater carissime, fama celeberrima praedicante cognoui et in sede caritatis illis, quibus ipse melius terrena dispicis et caelestia diuinaque consideras, oculis mentis aspexi, unde ipsius nomen adscripsi, cuius munere donatum esse te uidi. et ideo, dum te in speculo cordis diligenter et pulchritudinem interioris hominis tui uehementer admiror, ad desiderandum animi mei uiscera concitasti, quae in tantum affectum tuum meracissima dilectione commota sunt, ut, quem spiritalibus oculis contemplor, etiam carnalibus cernere concupiscam. quam ob rem salue in Christo domino plurimum dicens specialius quaeso, ut una cum domno meo episcopo, quem ad nos uenturum pro sua dignatione confido, uobis ad humilitatem nostram uisitandam faciatis iniuriam, ut possimus in unum positi fructum de nostra inuicem capere praesentia, dum sciscitantis intentio fit respondentis eruditio et mutuus quodam modo profectus discentis efficitur et docentis. pax, pax, pax.
- 1.17.1
XVII. DOMNO ANIMAE SUAE ET TOTIS IN CHRISTO DOMINO DILECTIONIS UISCERIBUS EXCOLENDO POMERIO ABBATI RURICIUS BPISCOPUB.
- 1.17.2
Scriptum est, sicut ipsi melius nostis: mihi uindicta, ego retribuam, dicit dominus. iam uos mihi, si quid inputatis, ignoscite, quia sciatis dominum uindicasse. tam auiis esse nos itineribus noueritis in tam abditas solitudines inductos, ut eas retexere animus horreat, mens refugiat,. sermo non queat. incurrimus namque semitam obstructam ramis, spatio constrictam, spinis hirtam, stirpibus clausam, obsitam sentibus, situ asperam, saxorum aggeribus inpeditam, radicum conexione constratam, caeno uoraginosam, ut in tam uariis tamque multiplicibus malis non esset simplex forma periculi, dum caballorum pedes radicum uirtus detinet et soli putredo non sustinet, montibus uero ita in sublime porrectam et uallibus in profunda demersam, ut nos per undosum mare excitantibus eum uentorum saeuientium flabris erepto ab oculis nostris nebulis ac nubibus die iter agere crederemus, quia, etiamsi mundo radius solis inluxit, ad nos prae densitate nemoris splendor ipsius et calor peruenire non ualuit, dum nos ita per iter infelicium filicum proceritas premit et sic inundatio roris aspergit, ut contracti frigore uel coacti apricitatem ignis plurimi diebus cynocaumatis quaereremus..
- 1.17.3
Sed cum ad locum, ad quem tendebat intentio, peruenissemus, uallati aquis atque made facti siti occepimus deperire, quia, cum esset, ut diximus, rigor in aere, erat tamen tepor in fonte, odor in flumine, ardor in campo, aestus in castro. et, ut breui sermone uniuersa concludam, per talem uiam nos iter egisse cognoscite, per quam nec ad paradisum, non dicam ad exilium quisquam ire desideret. quapropter quia haec omnia dominus noster et me incurrere et uos iussit euadere, peccata mea a uestris meritis etiam uisibili itinere discernens, ut uos, qui arta et laboriosa spiritaliter pergitis uia, istius non incederetis angustias, et nos, qui lata et spatiosa retrorsum semper respicientes incedimus, huius incurreremus iniurias, orate dominum, cui omnia possibilia confitemur, ut, etsi per diuersum iter, ad unam nos tamen urbem faciat conuenire, in quam nos misericordia potest inferre, uos merita.
- 1.18.1
XVIII. DULCISSIMO ET UNANIMO FILIO OMMATIO RURICIUS EPISCOPUS.
- 1.18.2
Ut per Uenerium dulcedini tuae non scriberem, non neglegentiae nec inputationis alicuius, sed occupationis fuisse cognosce. unde has per Amelium dedi, quibus salue plurimum dico et, ut propositi tui semper reminiscaris, admoneo. nec animum tuum iam deo dicatum aut a coepto itinere blandior uisus auocet aut modulatior corrumpat auditus aut dulcior gustus inficiat aut mollior sollicitet tactus aut suauior odoratus inliciat et per fenestras corporis mors intromittatur ad animam, sed neque stiuam tenens contra domini sententiam retro respicias, ut directum lineae sulcus amittat, quin potius ita in eum, cui te ipso inspirante uouisti, omnibus sensibus inhies et corde defixus adhaereas, ut, cum te uel una praefatorum uitiorum inlex forma pulsauerit, fide firma et diuina meditatione munitum pectus adire non possit. et, quamlibet in turbis positus. esse uidearis, intrans in cubiculum cordis tui clauso ostio tuo dominum orare non desinas, ut, qui uidet in occulto, dicat tibi, sicut sancto Moysi uociferanti ad se non uoce, sed corde dicebat: quid clamas ad me? et spero, ut in talibus orationibus etiam mei meminisse digneris et citius te ad nos, etiamsi noster non reducit affectus, desiderium dulcissimae et saluberrimae quietis adducat.
- 2.1.1
I. DOMNIS SUBLIMIBUS ET IN CHRIBTO DOMINO DEUINCTISSIMIS FRATRIBUS NAMATIO BT CERAUNIAE RURICIUS.
- 2.1.2
Antiqui sapientes amicos duos unam animam habere dixerunt, quod ualde uerum esse ego praedico proboque. nam postquam a uestra germanitate discessi, diuisum esse me sentio partemque meam uobiscum resedisse cognosco nec absentibus uobis integer esse mihi uideor. et cum me in me non inueniam, apud uos me ad uos reuersus inquiro atque ibidem, quantum mei uobis reliquisse, tantum uestri mecum abstulisse conspicio. et ita, priusquam fiat annuente domino pignorum nostrorum uotiua coniunctio, animorum inter nos facta iam diuisio, quae diuisio amplectenda magis est diligentibus, quam uitanda, per quam fit in cordibus eorum caritatis integrae sincera transfusio, cuius ego uinculis conligatum a uobis esse me gaudeo et talibus catenis uinctus exulto obstringique me earum nexibus magis cupio, quam resolui, quibus et uos constrictos esse confido. redeuntibus itaque uobis salue largissimum dico et ex omnibus gratias agens derelinquo, quae ad praeconium uestrum pertinent. idcirco me siluisse significo, quia in propriis laudibus, sicut dicitur, est odiosa iactatio. uestra enim laus mea facta est et ideo, ut dixi, de magnanimitate uestra tacere melius duxi, quia, quicquid de nobis dixero, mihi uideor contulisse.
- 2.2.1
II. DOMINIS SUBLIMIBUS ET IN CHRISTO DOMINO DEUINCTISSIMIS FRATRIBUS NAMATIO ET CERAUNIAE RURICIUS.
- 2.2.2
Inter reliquas grates, quae a me nobis iure referendae sunt, praesentia ac uisitatione patroni communis domni Postumini ingentes gratias ago, quod hospitiolum nostrum fecistis ipsius orationibus inlustrari, quia, dum nobis exhibet fidem, nobis tribuit benedictionem. et licet fuerit uigilantissimus inspector, inportunissimus exactor, districtissimus exsecutor, lenia tamen haec omnia gratia uestra et sanctitatis suae ponderatione pensauimus, quia, sicut scriptum est, caritas omnia sustinet, caritas numquam excidit, praesertim cum hoc, quod uisus (est) exigere, nobis eum credimus dei beneficio contulisse. itaque eo propitia diuinitate remeante non, quia necessariae essent, sed, quia ipse uoluit, dedi, quibus indiuiduae germanitati uestrae salue largissimum desiderans dico et iter meum uestrumque conspectum mente praeuenio atque omnia, sicut iussistis et dignum ac debitum fuit, inspecta, tradita, firmata significo. nec uereor, quod debeat animos uestros uel aliquantisper offendere, quod unum uocabulum de libello dotis uidetur esse subtractum, cum hoc, quod deest numero, non solum conpensatum, sed etiam auctum agnoscatis in merito.
- 2.3.1
III. DOMNIS SUBLIMIBUS ET IN CHRISTO DOMINO DEUINCTISSIMIS FRATRIBUS NAMATIO ET CERAUNIAE RURICIUS.
- 2.3.2
Quam grauiter sim de luctu uestro nuntii atrocitate perculsus, facilius uos pro mutuo potestis amore conicere, quam ego possim litteris intimare, quia animus nimio maerore confectus, quod horret recolere, renuit expedire. doleo, fratres deuinctissimi, tam acerbo casui uestro (et) ex toto corde conpatior. nam etsi ad praesens a nobis disparatus sum corpore, tamen semper mente coniungor et, dum a nobis animo non recedo, planctibus uestris interesse me credo, quia secundum diuinam sententiam, quod patitur unum membrum, omnia membra conpatiuntur in corpore. nos enim non solum fide concorporamur in Christo, sed etiam filiorum coniunctione conectimur. unde etiam, si aurarum tanta intemperies permisisset, ad solandos uos pro epistulis ipse uenissem.
- 2.3.3
Sed quid facimus, fratres optimi, quod diuinae resistere iussioni, sicut uirtute non possumus,. ita nec uoluntate debemus et omni aduigilantia praecauere, ne, dum dulcia nobis pignora nimio dolore deflemus, blasphemi aut quodam modo iniuriosi inueniamur in domino et grauius animam nostram auctor ipsius mortis inuenta occasione confodiat, quam carorum amissione percussit? ideo in omni amaritudine uel dolore ad illum nobis refugiendum est et ad illum omnes casus nostri toto corde referendi, qui sanat uulneratos, qui releuat maestos, qui consolatur adflictos, et illa sancti Iob sententia omnino dicenda est: dominus dedit, dominus abstulit, sicut domino placuit, ita et factum est, sit nomen domini benedictum. haec ergo, domini pectoris mei, scribere uobis idcirco praesumpsi, ut dolorem communem, quem sciebam, quod uerbis meis mitigare non poteram, uel diuinis eloquiis utcumque moderarer. et uere non minimum potestis capere de Christi uoluntate solatium, quod, quatenus ipsum inmaturus manebat interitus, talem eum est dignatus assumere, qualium regnum dixit esse caelorum, ut et patronum haberetis ex filio et minus doleretis amissum, quem a domino uidebatis assumptum.
- 2.4.1
IIII. DOMINIS SUBLIMIBUS ET IN CHRISTO DOMINO DEUINCTISSIMIS FRATRIBUS NAMATIO ET CERAUNIAE RURICIUS.
- 2.4.2
Saepius, carissimi fratres, per communis luctus acerbissimum casum uobis scribere aut ad uos uenire disposui, sed semper me et ab itineris procinctu infirmitas corporis et ab epistulari officio nimius dolor cordis retraxit. nam si quando ad scribendum animum sum conatus intendere, statim sensus horruit, mens refugit et ita mihi pro sermonibus semper fletus occurrit, ut prius paginam lacrimarum imbre perfunderem, quam stilo pingerem, sicut dixit ille paternam indicans de filii amissione pietatem:
- 2.4.3
Bis conatus erat casus effingere in auro, Bis patriae cecidere manus, uel quod potius a me dicitur, quoniam negabat consolari anima mea. haud iniuria. perdidi enim filiam, quam et me suscepisse et uos genuisse gratulabar, perdidi uitae solatium, posteritatis spem, decus familiae, cordis gaudium, lumen oculorum. nec simplici sum orbitate perculsus. nam cum filia et fratres amisi, quorum me solabar affectu, quorum me coniunctione iactabam. disrumptum est, fratres carissimi, uinculum germanitatis nostrae, ablatum uobis est pignus mutuae caritatis. hei mihi, fratres optimi, dum depositum uestrum, cuius me traditione ceperatis, amitto, una uos perdidi et ideo in unius necessitudinis gradu complurium mihi necessitudinum solatia sublata suspiro.
- 2.4.4
Solam tamen patriam, quae mihi per ipsam adquisita fuerat, non amittam, qui hanc mihi potissimum terram, quam illa corpore suo occupauit, patriam iudicabo. sed quo inmemor officii, memor gratiae dolore inpellente progredior et tempore aliquatenus uulnus obductum rediuiua recordatione tamquam noua sectione rescindo et, qui consolari uos potius per diuina promissa cupiebam, consolationem ipse non capio? causas tamen uobis recidiui huius doloris exponam. utcumque enim animus maerore confectus recipere consolationem apostolica exhortatione iam coeperat, qua ait: nolo uos ignorare, fratres, de dormientibus, ne contristemini, sicut ceteri, qui spem non habent, sed, ubi infelix noster communis aduenit et eum sine ea, qua prius splendebat, gemma conspexi, per quam mihi et acceptior esse solebat et gratior, et quasi ornamento proprio spoliatus mihi et indecorus apparuit. nouit ille, fratres carissimi, qui cordium occulta rimatur, quod ita mihi dolor repente geminatus est et ita mihi per singulos dies de tanta indole illius et istius desolatione affectus duplicatur et luctus, ut nec hunc aspicere (nec) illius meminisse sine lacrimis queam et propheticum illud saepius dicam: quis dabit capiti meo aquam et oculis meis fontem lacrimarum? sed ille populi sui peccata deflebat, ego uero propria, quae et me et uos pondere suo et numerositate presserunt, ego ut illius mortem et meam uitam, illam defunctam et me superstitem plangam.
- 2.4.5
Longe aliud tibi, uenerabilis soror, quasi de nostris meritis praesumebas, cum tantum tibi nimia caritate decepta de nostris orationibus me refellente promitteres, ut et domum tuam nostra intercessione saluandam et filiam per me, ut ita dicam, fore crederes inmortalem. sed cito apparuerunt merita mea, quae et me inremediabili uulnere sauciarent et te secus, quam oportuerat, de peccatore credentem tanti pignoris orbitate percuterent. uel nunc certe, in Christo domino uenerabilis soror, et te falsa credidisse et me uera dixisse cognosces. sed nimium diu inmemores praeceptorum caelestium humano dolori praebemus adsensum. ad diuina nobis praecepta redeundum est, ne ita plangamus corpore mortuam, ut ipsi corde moriamur. discedentes ergo paululum de praesentibus rursum futura cogitemus, ut, quos infirmant praesentia, futura corroborent. nos debemus, fratres carissimi, illam ferre condicionem humanae fragilitatis, quam et prophetae et apostoli et sancti iustique omnes uel, quod maius est, omnium dominus noster suscipere dignatus est. deplorare, sed magis deo gratias agere et gaudere nos conuenit, quod filiam, qualem uoluimus, quamdiu is, qui dederat, permisit, habuimus et, qualem uoluimus, non perdidimus, sed ad Christum ipso iubente praemisimus. habere enim filios generalis est beneficii, bonos uero habere specialis est praemii, sicut uiuere commune est omnium, bene uero uiuere et bene discedere de hac uita paucorum est, non tamen naturae conditione, sed culpae, nec diuina praescriptione, sed propria uoluntate.
- 2.4.6
Et ideo non turbetur cor nostrum nec filiam pro amissione, sed pro desiderio defleamus, ne aut promissis dominicis increduli aut praeceptis obnisi esse uideamur. fleant liberos suos, qui spem resurrectionis habere non possunt, quam eis perfidia sua ademit, non diuina sententia. fleant mortui mortuos suos, quos in perpetuum aestimant interisse, illi nullam maeroris sui habeant requiem, qui non credunt esse requiem mortuorum. nobis uero, quibus et spes et portio Christus est, spes in terra morientum, portio in regione uiuorum, quibus mors ista non naturae, sed uitae praesentis est finis, quia eam in melius credimus esse reparandam iuxta apostoli sententiam: cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, cum propheta dicendum est: dominus dedit, dominus abstulit, sicut domino uisum est, ita factum, sit nomen domini benedictum, quia tenenda est in temptatione paenitentia, ne cogat aut ore aut corde delinquere.
- 2.4.7
Fletus itaque nostros fides prompta detergat, quia credimus caros nostros uitam non tam perdere quam mutare, relinquere saeculum aerumnis et luctibus plenum et ad regionem beatitudinis festinare, exire de peregrinatione laboriosa et ad quietis patriam peruenire, unde et propheta dicit: educ de carcere animam meam ad confitendum nomini tuo.
- 2.4.8
Credite mihi, fratres carissimi, quia illa iam de sua quiete secura de nostra est salute sollicita. quae si nobiscum posset miscere conloquia, hoc diceret: nolite, pii parentes, nolite me flere nec ingrati tam benigno domino planctibus nimiae dilectionis existere. esto, habuerit tempore meae arcessitionis hoc pietas, iam debet dolorem uestrum fides cum tempore temperae, quia, etsi nobis mortua sum, deo uiuo. aut numquid uos magis potestis amare quam dominus, qui me fecit, quomodo uoluit, redemit, quia uoluit, et, quando uoluit, pro sua pietate suscepit? aut quod magis doloris uestri potestis habere solatium, quam quod dominus noster unicum filium suum pro nobis est tradere dignatus ad mortem? et cum filius dei secundum carnem mori uouerit, homo tam acerbe debet conditionem humanae sortis excipere? quam ob rem, piissimi parentes, uestra potius peccata deflete et de satisfactione uestrorum criminum cogitate, ut, si me in Christo diligitis, quia me uere diligere non potestis, nisi in domino diligatis, in sinum patriarchae uenire mereamini, ubi dominus pro innocentiae me meae puritate et pro sua pietate constituit, quia misericordia eius melior est super uita, ut ibidem non falsis, sed ueris, non temporalibus, sed aeternis gaudiis pariter exultare possimus.
- 2.4.9
Talibus oportet, ut nos, optimi fratres, et his similibus praeceptis ac sponsibus dominicis consolemur, quia, sicut apud dominum futura iam facta sunt, ita fidelis catholicus promissa caelestia, quae tempore suo implenda confidit, debet iam quodam modo habere praesentia, spe praecipere, possidere fide, operibus obtinere. haec enim sunt, quae nobis exhibent in maeroribus solatium, in contrariis fiduciam, in prosperis moderationem, ne aut extollamur secundis aut cedamus aduersis aut tristibus consumamur.
- 2.4.10
Haec ergo, fratres carissimi, transmittenda uobis ad communem quandam consolationem haud sine magno animi dolore dictaui. nec me paulo latius protrahere sermonem affluentia uerborum conpulit, sed aestus animorum, ut desiderium, quod recordatio accenderat, commemoratio diutina crebra leniret. et in hoc etiam parem gratiam erga communem filiam conprobemus et, sicut nos eius uita deuinxerat, ita eius memoria in eadem dilectione custodiat.
- 2.5.1
V. DOMINO SUBLIMI ET IN CHRISTO DOMINO DEUINCTISSIMO FRATRI NAMATIO RURICIUS.
- 2.5.2
Qui occasionem scribendi pro necessitudinis iure perquirimus, oblatam praetermittere non debemus, ut reddat nobis quandam praesentiae portionem sermo mediator, qui emittitur et non amittitur, tribuitur et habetur, uidetur discedere nec recedit, a me dirigitur, a te suscipitur, a me scribitur, a te legitur nec tamen diuiditur, cum quasi diuisus integer utriusque corde teneatur, quia uerbi more diuini traditur et non egreditur, confertur indigenti et non aufertur auctori accipientis lucrum sine dispendio largientis, ditans inopem nec attenuans possessorem.
- 2.6.1
VI. DOMNO SUO ET PECULIARI IN CHRISTO DOMINO PATRONO CHRONOPIO EPISCOPO RURICIUS EPISCOPUS.
- 2.6.2
In ordinando grege dominico uel regendo inter speculatores atque praepositos non praesumptio debet esse, sed ratio, et de custodia sollicitudo, non de peruasione contentio, ne mercennariorum subeant notam, dum pastorum non tenent disciplinam, et inueniantur, sicut apostolus dicit, non Christi gloriam affectare, sed propriam, dum malunt ab hominibus percipere laudem, quam a domino expectare mercedem praesentis appetitores lucri et praemii contemptores aeterni. unde, sicut idem apostolus docet, si pacifica ad opus sanctum congregatione concordes, si sine simulatione diligentes, si cum sollicitudine ministrantes, si unius capitis membra sumus, corporis unanimiter debemus esse rectores, quia caulae gregis dominici possunt esse numerositate multae, non fidei uarietate diuersae, ut, sicut ipse dominus praenuntiare dignatus est, non nobis per inuidiam dissidentibus et per dissensionem gregem dominicum diuidentibus multiplex per nos schisma procedat, sed magis per unitatem doctrinae simplicis oues dominicas congregantibus fiat in nobis unus grex et unus pastor, qui, sicut est rex regum et dominus dominantium, sacerdos sacerdotum et pontifex pontificum, ita intellegatur et pastor esse pastorum. quam ob rem studio caritatis, non cupiditatis has ad sanctitatem uestram (per) presbyterum meum pro dioecesi Gemiliacensi, unde iam pridem nobis scripseram, destinaui, ne, si tacuissem, neglegentiae deputaretur, non concordiae, rationi inrationabili uiderer cessisse, non paci, ut, si agnoscitis uera esse, quae dico, aut iusta, quae repeto, nec me iniuriam diutius nec uos inquietudinem sustinere patiamini.
- 2.7.1
VII. DOMINO SUBLIMI SEMPERQVE MAGNIFICO FRATRI ELAPHIO RURICIUS EPISCOPUS.
- 2.7.2
Ita propitio deo operum tuorum fama percrebuit, ut omnes in laboribus constituti commendari se germanitati uestrae omni precum ambitione deposcant, quia fatigationem suam apud uos effectum habere non dubitant. unde etiam portitor harum, nomine Ulfila, quem mihi Pharetrius presbyter suis litteris commendauit, ad uos commendaticias postulauit, quas ei et pro iussione diuina et pro iussione mutua libenter indulsi. quibus indiuiduae caritati uestrae salue plurimum dico et praefatum pro affectione germana, non pro pontificali auctoritate commendare praesumpsi, quia in peccatore amittit dignitas dignitatem, cui honor indebitus oneri est potius quam honori. quod licet uobis placere pro nostra deuinctione confidam, tamen, si quid nobis ueri uel uicarii amoris inpenditis, spero condoleatis potius quam gaudeatis, quia indignum me et penitus non merentem non adtollit res tanta, sed deprimit.
- 2.8.1
VIII. DOMINO SANCTO ET APOSTOLICO AC MIHI PRAE CETERIS IN CHRISTO DOMINO CULTU AFFECTUQVE PECULIARIUS EXCOLENDO PATRONO ET PAPAE AEONIO RURICIUS EPISCOPUS.
- 2.8.2
Quotienscumque [quicumque] sanctos aut apostolicos uiros, quos misericordiae opera, operum merita, meritorum uita commendat atque omnium uirtutum fama disseminat, aerumnarum mole depressi coguntur expetere, dum litterarum solacium quaerunt labori suo, beneficium conferunt desiderio nostro et, cum sit illorum labor noster dolor, fit tamen per officii conlationem eorum necessitas quodam modo caritas nostra, quia, dum ipsorum adquiescimus petitioni, nostrae satisfacimus uoluntati, et ita fit, ut egestas petentis sit largientis utilitas. fratri itaque et conpresbytero nostro, Possessori nomine, quod peius est, potius quam facultate, quia, quod habuit, pro fratris redemptione profudit, factus est possessor paradisi, dum proprietatis saeculi desinit esse possessor, ad apostolatum uestrum commendaticias postulanti libenter indulsi. cuius necessitatem si dignatur plenius sanctitas uestra cognoscere, epistulam, quam ad humilitatem meam frater noster Eumerius episcopus per ipsum direxit, tanti habeat recensere et illic agnoscet, qualiter ipsi debeat et pro consuetudine consulere et pro caritate mutua condolere. qui ut fratrem ab hostibus redderet liberum, se creditorum maluit esse captiuum et, ut ille crudelissima morte non priuaretur uita, ipse extorris est factus e patria.
- 2.8.3
.....................
- 2.9.1
VIIII. ....
- 2.9.2
Sancti apostoli Pauli sententiam contuentes, qua Romanis scribens ait: nolo uos ignorare, fratres, quia saepe proposui uenire ad uos, sed prohibitus sum usque adhuc, et nos dicere pudore instigante conpellimur: crebrius uoluimus ad sincerissimam pietatem uestram scripta dirigere, sed prohibiti sumus usque nunc prohibente nimirum illo, qui bonae uoluntati consueuit semper obsistere inuidens scilicet profectui nostro et affectui uestro, affectui nostro et profectui uestro. profectui nostro et affectui uestro, quia doctrina uestra eruditio nostra est et epistola nostra conlatio desiderii uestri est, et rursus profectui uestro et affectui nostro, quia eruditio nostra merces uestra est et temporaria conlatio desiderii uestri nostri est sermonis affectus. ita enim paucis diebus, quos mihi uere et paucos et breuissimos uester fecit affectus, dum contemplatione uestra non solum satiari noster nequit, uerum etiam uidendo magis exardescit intuitus, cum uos et desideraremus praesentes et adhuc coram positos quaereremus, sensus nostros fonte purissimo benigni pectoris inrigastis, ut, quamlibet nulla deinceps sancti oris munera pretiosa perciperem, praesentiam tamen uestram intra mentis meae arcana possideam et effigiem uestram in speculo mei cordis intuear, quam illic tam caritas perfectam depinxit, ut nullius aetatis possit obliuione deleri, quia iugi recordatione momentis singulis innouatur.
- 2.9.3
Illic enim uobiscum ex consuetudine pietatis uestrae secretius conloquor, illic etiam de uitae melioris institutione pertracto, illic uos labiis mentis exosculor et manibus cordis amplector. quo fit, ut uera dilectio, quae in uisceribus meis uiua uultus uestri figuratione nutritur et igniculo caritatis accenditur, amoris uestri mihi uicissitudinem repromittat et animus meus mihi animi uestri fideiussor adsistat, dum, quantum mihi de uobis praesumere debeam, conscium mutuae dilectionis pectus interrogo. unde scribendi mihi aditu orationibus uestris tandem aliquando reserato his salutationem defero et intercessionem peccatorum requiro illud speciali prece deposcens, ut ita misericordiam dei nostri adsiduis petitionibus flagitetis, ut omnibus deletis ** meis atque omnibus opitulantibus uobis consuetudinaria clementia et copiosa bonitate delictis, etsi non ad idem praemium, saltim ad eundem nos portum quietis iubeat peruenire, ut, quatenus hic propter spatia interiecta terrarum oculis corporis saepius nos uidere non possumus, uel ibidem de mutua praesentia gaudeamus, ut, quando uobis a iusto iudice retribuetur corona meritorum, mihi a piissimo redemptore et aduocato perfectissimo commissorum uenia non negetur.
- 2.9.4
Ipse ante iudicium peccatoris agere dignetur causam, ne in iudicio puniat culpam, quia nouit quippe omnipotens nec in bonitate clementiae iudicii perdere ueritatem nec in iudicii seueritate clementiae amittere bonitatem. et ideo per ineffabilem misericordiae ac uirtutis operationem uobis praestare dignetur, ut, quos hic ueritate coniunxit, illic habitatione non separet. promissionem uestram recolens peculiarius rogo, ut fratrem Pomerium sanctitas uestra non solum non retineat, uerum etiam ad nos uenire conpellat partemque suam nobis indiuiduam per utriusque transmittat. nec eum a uobis discedere, si ad me accesserit, iudicetis, quia et uos hic inueniet in me et cum eo uos residente corpore, ut confidimus, corde uenietis. sed et inde non paruum fructum habere poteritis, si rusticitas nostra doctrina ipsius aliquid in dei timore profecerit.
- 2.10.1
X. DOMINO ANIMAE SUAE ET IN CHRISTO DOMINO UISCERIBUS EXCOLENDO POMERIO ABBATI RURICIUS EPISCOPUS.
- 2.10.2
Sapientes saeculi amicos duos unam animam habere dixerunt, quod ego etiam ecclesiastico testimonio uerum esse confirmo, quo ait: credentium autem erat anima et cor unum, unum utique caritate, non numero, et fidei simplicitate, non singularitate personae. hoc ergo praedico proboque. nam ex quo a uestra unanimitate discessi, diuisum esse me sentio partemque meam uobiscum resedisse cognosco nec absentibus uobis integrum esse me credo et, cum me in me non inueniam, apud uos me ad uos regressus inquiro atque ibidem quantum mei uobis reliquisse, tantum uestri mecum abstulisse conspicio. et omnipotenti deo gratias super tam admirabili facto eius refero, quod ita generali tribuere dispensatione dignatus est, ut inter eos, quos locorum interualla discriminant, liber ac nullis conclusus absentiae legibus animus commearet nihilque esset tam inpenetrabile, quod mentis aspectibus non pateret, sed per cordis intuitum inde se inuicem cari gratia intercurrente conspicerent, ubi caritas ipsa consistit.
- 2.10.3
Et ideo salutem plenissimae erga me, quantum propria mente conicio, pietati uestrae deferens omni precum ambitione deposco, si nobis parem repensatis affectum, si simili nos caritate diligitis, si aliquid in uisceribus uestris amor noster operatur, si usque ad medullas cordis uestri dilectio nostra peruenit, si ita uos pro me, quam me pro uobis dulcedine potestatis edomuit, ut imperio ipsius nec possitis resistere nec uelitis, ad desiderantem fratrem [si] desiderans quantocius uenire festinato beneficio et promissum soluturus debitum et mutuum mitigaturus affectum, quia coram positi aequalem nobis gratiam de nostra contemplatione et conlocutione praestabimus tantumque, si, ut diligeris, diligis, a me retribuetur caritati tuae, quantum tu meae ipse detuleris. nec sane in ueniendo fatigationem poteris formidare, quia, ut ille dixit, uicit iter durum pietas, et iuxta apostolum nostrum caritas omnia sustinet, quae nec quaerit, quae sua sunt, nec umquam nouit excidere. oportune etiam desideranti uiatori autumnalis temporis congruit cum caritate temperies, si eam tamen praeteritae aestatis feruor accendat, non aduenientis hiemis algor extinguat
- 2.11.1
XI. ITEM EPISTULA DOMNI RURICII.
- 2.11.2
Relectis litteris meis fortasse miraberis, quod uenerationi tuae fratri scripserim, cum hoc nec aetati nostrae conueniat nec honori, quia, sicut me maior es natu, ita minor es gradu. et ideo, si ad tuam deo propitio longaeuitatem aut ad nostram respexissemus administrationem, aut patri scribere debueramus aut filio. sed quia et sanctus Iohannes apostolus in epistola sua unis eisdemque et patribus et iuuenibus scribit et pueris dicens: scribo uobis, patres, quia cognouistis eum, qui ab initio est. scribo uobis, iuuenes, quia uicistis malignum. scribo uobis, pueri, quia cognouistis patrem, qua discretione uerborum non aetatem exterioris hominis, sed qualitatem interioris adsignat, in quantum enim in dei cognitione ac dilectione proficimus, patres sine dubio nuncupamur, in quantum uero contra aduersarium, qui tamquam leo circuit quaerens, quem deuoret, uiriliter dimicamus, iuuenes esse cognoscimur, in quantum uero socordiae desidiaeque committimur et ad incedendam mandatorum uiam fidei infirmitate deficimus atque ad contuenda ac peragenda praecepta diuina a saecularium actuum intentione quasi e somno segniores adsurgimus, rectissime puerorum leuitate censemur.
- 2.11.3
Unde et apostolus Paulus ita commonet neglegentem: surge, qui dormis, et exsurge a mortuis et continges Christum siue inluminabit te Christus. nam et dominus in euangelio, cum ei a circumstantibus diceretur: ecce mater tua et fratres tui quaerunt te olentes uidere te, ita respondit: quae est mater mea aut qui sunt fratres mei? et ostendens apostolos sequentes se: nonne, qui faciunt uoluntatem patris mei? mater enim Christi dici possumus, quando Christum corde gestamus. nam et sancta Maria, quae et uirgo concepit, uirgo peperit, uirgo permansit, dominum nostrum non conplexu uirili, sed fide maritante concepit. fratres uero ipsius efficimur, quando ita uitam nostram omni uirtutum genere disponimus, fulcimus, ornamus, ut heredes dei esse possimus et coheredes Christi. cui enim dubium, quod, si heredes dei patris efficimur, rectissime et fratres Christi dici ipso adoptante poterimus, qui nos plasmauit ut suos, redemit ut alienos, elegit ut seruos, adsciuit ut filios? plasmat enim nos potestate, redimit passione, (eligit in) praescientia, adsciscit gratia. nos tamen filii per adoptionem, ille solus filius per naturam, qui, ut nos ad eandem, a qua excideramus, beatitudinem reuocaret, cum penitus non desierit esse, quod erat, uoluit tamen esse, quod non erat, ut uerbum caro fieret et, dum creator in creaturae humilitate descendit, ad creatoris sublimitatem creatura conscenderet.
- 2.11.4
Quo fit, ut humanitati diuina communicent et diuinitati humana participent secundum illud apostoli: qui cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem deo, sed se ipsum exinaniuit formam serui accipiens, in similitudinem hominum factus et habitu repertus ut homo. humiliauit se ipsum factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis. propter quod deus illum exaltauit et donauit illi nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur caelestium, terrestrium et infernorum et omnis lingua confiteatur, quoniam dominus Iesus Christus in gloria est dei patris. unde et ad Corinthios idem doctor scribens ait: itaque nos neminem nouimus secundum carnem. etsi cognouimus enim Christum secundum carnem, sed nunc iam non nouimus, quia cessante in eo infirmitate corporea totus creditur in uirtute diuina. et ideo iuxta eum apostolum, quoniam omnes in Christo unum sumus, fratres rectissime nuncupamur, quia nos et unus uterus sacri fontis effudit et eadem ubera matris ecclesiae spiritu uiuificante lactarunt. simulque idcirco frater scripsi, quia et deo propitio a saeculi actibus ad aeternam beatitudinem te animam conuertisse cognoui et imitatorem illius euangelici negotiatoris effectum, qui uenditis omnibus suis conparauit pretiosissimum margaritum, uel illius, qui reperto in agro thesauro distractis, quae habebat, uniuersis agrum ipsum laudabili cupiditate mercatus est non alienae possessionis inportunus inhiator, sed propriae facultatis prouidus distributor, caritatem utpote sincerrimam retinens corde perfecto, non ut parcius uenderet, sed ut largius feneraret.
- 2.11.5
Super quo facto gaudeo et deo gratias ago, quod secundum diuitias bonitatis suae atque uirtutis per inaestimabilem misericordiam suam propemodum, ut ita dixerim, contra sententiam suam uenire dignatur, quia, cum ipse dixerit difficile eos, qui pecunias habent, regnum adipisci posse caelorum, ecce te et his dignauit in saeculo et prouehere festinat in regno. sed tamen idem dominus continuo rigorem prioris huiuscemodi sententiae, quam apostoli uehementius formidabant, misericordiae suae moderamine temperauit dicens, quod inpossibile esset in se hominibus per naturam, possibile deo in eis esse per gratiam. quod in te, cui operi ut totus atque inpendiis pronus incumbas, pro affectu mutuae caritatis admoneo, et ita fabricae turris illius, quam dominus in euangelio construi praecepit, strenuus aedificator insistas, ut aduersarii tui habeant potius de eius perfectione, quod doleant, quam de intermissione, quod rideant.
- 2.12.1
XII. DOMINO SUBLIMI SEMPERQVE MAGNIFICO FRATRI PRAESIDIO RURICIUS EPISCOPUS.
- 2.12.2
Plerique, dum me apud indiuiduam mihi sublimitatem uestram non uitae merito, sed amicitiarum priuilegio multum posse confidunt, commendaticias a nobis, quibus uobis excusentur, inquirunt, quas eis pro officii nostri necessitate negare non possumus, non praesumptionis audacia, sed ministerii disciplina, dum et illis praesentis uitae solacia et uobis prouidere desideramus aeternae, ut et illi per patientiam uestram reseruentur ad paenitentiam et uos per misericordiam perueniatis ad ueniam, sicut dicit scriptura: quia iudicium sine misericordia erit illi, qui non fecerit misericordiam, quia, qui dixit: dimittite et dimittetur nobis, procul dubio, quem uiderit hic facere, quod praecepit, in futuro restituet, quod promisit. nobis enim illius ueritas praesto est, si illi fides nostra non desit. unde manifestissime potestis aduertere absolutionem miserorum uestrorum esse indulgentiam peccatorum et hoc uestris conferendum precibus, quod uos praestiteritis alienis iuxta ipsius in euangelio sententiam: quo iudicio iudicaueritis, indicabitur de uobis. ideoque pro Urso et Lupicino, qui ad me quasi nobis peculiarius, sicut superius dixi, caritatis iure deuinctum pro criminum suorum intercessione uenerunt, precator accedo, ut primum deo, deinde nobis hoc, quod commiserunt, donare digneris et infieri nec nos de eorum damnatione confundas, qui se absolutos esse, quando ad humilitatem meam deducti sunt, crediderunt.
- 2.13.1
XIII. ITEM ALIA.
- 2.13.2
In salo saeculi istius aduersis ac diuersis tempestatibus flctuantem te ratem ad portum salutis tandem aliquando domino gubernante applicuisse congaudeo, in cuius fida ac tranquilla statione conpositus aestus ipsius perfidi et iniqui et amari ridebis deinceps, non timebis, de quibus, ut parum formidinis, ita multum gaudii habere iam poteris, quod eos uel retro derelictos respicis uel in celsiori specula constitutus despicis et te euasisse miraris. superest, ut clauo manum inserens astra semper intentus aspicias et ita coeptae nauigationi uelum pandas, ne te aut in altum uehementior flatus excutiat aut in uicina litoribus saxa conlidat. neque etiam iuxta sententiam domini saluatoris iam stiuam tenens retrorsum clamoribus Sodomae conlabentis percitus forte respiciens Loth imiteris uxorem aut de Aegypto iam profectus et fluctus rubri maris dextra laeuaque pendentes tantum tibi ferentes auxilium et persequentibus te parantes exitium domino uiam tuam et praeparante et inluminante transgressus et eremi arduum iter arripiens ollas carnium recorderis aut caepas, quae in modum corporalium uoluptatum ipsa sui qualitate corrupta noscuntur et fetida nec usu grata nec odore suauia nec stabilitate mansura.
- 2.13.3
Quicquid in hoc saeculo mulcet auditu, mollescit adtactu, lenocinatur aspectu, blanditur, ut capiat, famulatur, ut teneat, inlicit, ut occidat. nam quamcumque capere uolueris uoluptatem, permanet, quod puniat, praeterit, quod delectat, dulcedo fugitiua pertransit, conscientia damnatura uel damnanda subsistit. inde etiam dicit Salomon: lingua meretricis mel stillat, in nouissimis autem diebus amariorem felle inuenies eam, quod tamen nihilominus et ipse, cum praedixisset, incurrit. et ideo uide, quod malum sit, frater carissime, quod, dum detestatur, admittitur, dum refugitur, uix uitatur. unde et tu, sicut dicit scriptura, omni custodia serua cor tuum et discute conscientiam tuam, ne, unde exisse uideris aspectu, haereas affectu, sed dicas potius domino cum propheta: adhaesit anima mea post te, me autem suscepit dextera tua, uel illud etiam: mihi autem adhaerere deo bonum est, ponere in deo spem meam, ut, quanto labore quantaque instantia militasti saeculo, seruias deo dicente apostolo uel monente: humanum dico propter infirmitatem carnis uestrae. sicut enim exhibuistis membra uestra seruire inmunditiae et iniquitati, ita nunc exhibete membra uestra seruire iustitiae in sanctificationem. cum enim serui essetis peccati, liberi eratis iustitiae. quem ergo fructum habuistis tunc, in quibus nunc erubescitis? nam finis illorum mors est. nunc uero liberati a peccato, serui autem facti deo habetis fructum uestrum in s sanctificationem, finem uero uitam aeternam.
- 2.13.4
Paenitentia ita, frater carissime, non nomine est suscipienda, sed opere, non ore tantummodo agenda, sed corde. uerum est, quod, sicut utroque, hoc est interiore homine et exteriore delinquimus, ita et utroque paenitere debemus, ut, sicut dicit idem apostolus: corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit in salutem, ita gemitus cor nostrum conscientia conpungente concipiat, ut eos os nostrum per confessionem confusionis effundat. quinquagesimus uero psalmus, qui paenitudini datur pariter et remissioni, die noctuque cum rugitu fletuque cantetur, ut uere et salubriter dici possit: rugiebam a gemitu cordis mei, et: iniquitates meas ego agnosco et delictum meum contra me est semper, uel illud etiam: quoniam iniquitatem meam ego pronuntio et cogitabo pro peccato meo. hic enim ante nos peccata nostra esse debent, ut in aeternum contra nos esse non possint, quia ita legitur in prophetis: dic tu prior iniquitates tuas, ut iustificeris. a quo priores dicturi sumus iniquitates nostras coram domino uel prolaturi, nisi diabolo utique, qui delictorum et incentor est et delator? ipse enim, ut peccemus, instigat, ipse, cum peccauerimus, accusat, et ideo in confessione criminum a nobis praeueniatur in saeculo, ut contra nos non habeat, quod proferat in futuro.
- 2.14.1
XIIII. BEATISSIMIS ET IN CHRISTO UENERABILIBUS FRATRIBUS FOEDAMIO ET UILICO PRESBVTBRIS RURICIUS EPISCOPUS.
- 2.14.2
Quamlibet litteras fraternitatis uestrae per subdiaconem Contemtum non perciperem, tamen has ego ac per ipsum ad uos affectu instigante direxi, ut et desiderio satisfacerem et scribendi aditum prius, prior utpote, patefacerem, ne in posterum locus relinqueretur excusationi et res uoluntatis, diffidentiae et uerecundiae esse diceretur. salutem itaque in Christo domino plurimam dico beatitudini uestrae et spero, ut me, sicut decet ecclesiasticos uiros, non labiis, sed corde diligatis et de me caritate, sincera malo quam pristina, dicere praesumatis, quia, si illa fuisset uera, permanserat et, si fuisset mutua, mutata non fuerat. a cuius tamen fuerit parte mutata, et conscientiae nostrae nouerint et conscientiarum cognitor sine adsertore cognoscit, quem ego testem adhibeo professioni meae nec de initio simultatis me esse culpabilem nec in corde meo de (uobis), quicquid actum est dictumue, resedisse, quia scio nobis ab aeterno et uero iudice dictum, quod, nisi ex corde dimiserimus fratribus, nobis dimitti non debeat. habetis itaque sponsionem meam, reddite mihi fidem uestram, quia in epistula mea procul dubio uinculum, quod elegeritis, habebitis, aut caritatis, quod salubriter constringat et custodiat, aut perfidiae, quod culpabiliter innectat et perdat. nec mihi aliquid de iudicio prioris temporis inputetis, quia definitionis meae est in amicitiis seruare concordiam et in iudiciis tenere censuram. illud etiam peculiarius gaudeo, quod uos in integram domni et fratris mei familiaritatem redisse cognoui. superest, ut, quod illius in bono tribuit gratia, uestra in domino custodiat insequella.
- 2.15.1
XV. DOMINAE UENERABILI ET IN CHRISTO DOMINO MAQVIFICANDAE FILIAE CERAUNIAE RURICIUS EPISCOPUS.
- 2.15.2
Ut pictorem uobis antea non transmitterem, haec res fecit, quia aduentu noui iudicis te occupatam esse credidi atque ita deterritam, ut de his rebus cogitare non posses. sed quia deo propitio uos et litteris et relatione uestrorum ex sententia agere ac ualere cognoui, salutatione praelata pictorem, quamlibet hic esset occupatus, cum discipulo destinaui, quia malui meae detrahere necessitati, unde uestrae satisfacerem petitioni. sed quia et propositum uestrum et nostrum poscit officium, his uenerationem uestram paucis monere praesumpsi, ut ex opere illius ad agendam paenitentiam et noua noui hominis uestimenta sumenda capias exemplum, quo facilius in te Adam uetustus intereat et uiuificator exsurgat.
- 2.15.3
Quem ad modum ille parietes uariis colorum fucis multimoda arte depingit, ita uos animam uestram, quae est templum dei, diuersis uirtutum generibus excolatis, ut uere de spiritali domo uestra spiritaliter dicere cum propheta possitis: domine, dilexi decorem domus tuae et locum habitationis gloriae tuae, quia secundum ipsius domini nostri sententiam non in manu factis habitat deus nec in tabernaculis uiri beneplacitum ei, sed beneplacitum est ei super timentes se et in eo, qui sperat in misericordiam. et ipse iterum nos per prophetam docere dignatur: caelum mihi thronus est, terra autem scabellum pedum meorum. quam mihi sedem aedificabitis aut quis erit locus requietionis meae, nonne haec omnia fecit manus mea? aut super quem alium respiciam, nisi super humilem et quietum et trementem sermones meos? et ipse in euangelio dominus clamat: uenite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam uos et reliqua, quae secuntur. et ideo, in Christo domino carissima soror ac filia, pristinae conuersationis ambitione deposita humilitatem debes cordis induere, misericordiam indigentibus fenerare, castitatem non solum corporis, sed animae procurare, quod adiuuante domino ut adquirere ualeas pariter et custodire, ieiunandum est saepius et semper orandum, quia Adam paradisi et custos delegabatur et colonus, scilicet ut haberet operandi materiam libertas arbitrii et, quod orationum obtinuisset industria, parcitatis abstinentia custodiret. sed quoniam neglexit sibi seruare ieiunium, per concupiscentiam uetitam amisit et uitam et inmortalitatem.
- 2.15.4
Sub Hierobabel muros Hierusalem reuersi ad captiuitatem reparabant, cum eis esset contra alienigenas pro eorundem murorum restauratione certamen, operabantur dextra et sinistra pugnabant, scilicet scutum fidei laeua contra aduersarios praetendentes et dextra bonorum operum tamquam lapidum conpositorum moenia construentes. sed et ipsi uiri, qui aedificabant cum prophetis suis, super lumbos cincti operabantur, quod et dominus in euangelio obseruare nos praecepit dicens: sint lumbi uestri praecincti et lucernae uestrae ardentes. praecinctus est lumbis, cuius caro castitati militat et non libidini, et mens illius tamquam ardens lucerna praefulget, quam praeceptis suis Christus accendit. quia haec omnia secundum apostolum in figura nostri facta sunt, scire nos conuenit, quod, quamdiu saeculi actibus fuimus occupati, tamquam Babyloniis et regi eorum captiui a Iudaea producti in hostium regiones seruiuimus, unde per paenitentiam ad patriam, hoc est ad caelestem Hierusalem, matrem omnium fidelium, reuertentes debemus omni uirtutum genere reparare conlapsa, sarcire discissa, delere praeterita, cauere praesentia, parare uentura, ut per benignitatem domini a pristina peccatorum captiuitate distracti non Babyloniorum regi, sed regi caelorum Christo in Hierusalem, quaeque congregatione sanctorum aedificatur ciuitas, seruiamus. et idcirco faciem nostram debemus magis lacrimis rigare, quam lauacris, ut dicere cum propheta possimus: quia cinerem sicut panem manducabam et potum meum cum fletu miscebam.
- 2.15.5
Debemus corpus nostrum indefessis uigiliis et continuis edomare ieiuniis, ut uerum exercentes inter animam carnemque iudicium non caro dominetur spiritui, sed spiritui caro uicta deseruiat. cuius rei exemplum nobis dominus, dum per angelum ad Agar Sarrae ancillam loquitur, dedit, quae dominam suam deserere maluerat, quam audire dicens ei: reuertere et esto subdita dominae tuae, ut his laboribus omnibus et bonis operibus dedita possis esse et conuersatione perfecta et confessione deuota et in regno patris tui illius, de quo dominus in euangelio dicit: nolite uobis uocare patrem super terram, unus enim est pater uester, secundum nomen tuum in illa beatorum turba uera splendere Ceraunia et uocabuli tui auctor existere, (de) quo splendore operum dominus dicit: sic luceat lux uestra coram hominibus, ut uideant opera uestra bona et magnificent non uos, sed patrem uestrum, qui in caelis est. cuius est et ut detur, et omne, quod datur, quia iuxta apostolum omne datum bonum a sursum de patre luminum descendit, a quo et uoluntas tribuitur et praestatur effectus.
- 2.15.6
Quia paenitentia non nomine tantum obtinenda, sed actu est exsequenda, paenitentia non est nomen otiosum, quae ex qualitate operis possidet laboriosa uocabulum. non enim potest paenitens dici, qui paenitenda committit, sed ille, qui praeterita peccata uel maculas humilitate cordis, subiectione corporis, bonorum operum sedulitate, adsiduitate orationum, continuatione gemituum, pectoris contusione, lacrimarum profusione detergit, ut possit dicere cum propheta: ne memineris iniquitates nostras antiquas, utique non cotidianas, et illud: laboraui in gemitu meo, lauabo per singulas noctes lectum meum, lacrimis meis stratum meum rigabo, et iterum: rugiebam a gemitu cordis mei, et iterum: quoniam iniquitates meas ego pronuntio et cogitabo pro peccato meo. sint ideo hic crimina nostra ante nos, ut contra nos in die iudicii esse non possint et illud etiam hic positi cum fiducia dicere mereamur: delictum meum ego cognosco et iniustitias meas non operui. dixi: pronuntiabo aduersus me et iniustitias meas domino et tu remisisti impietatem cordis mei. certum est, quod, in quantum tibi de priori conuersatione displicueris, in tantum domino placebis et, in quantum tibi placueris, illi sine dubio displicebis, qui dicit: quoniam dissipat ossa hominum sibi placentium.
- 2.15.7
Et ideo tamquam seuerissimi censores culpas nostras in nos ipsi districtius uindicemus, ipsi nobis per diuersos corporis cruciatus quodam modo tortores existamus et iudices, ut in illo iustae examinationis tempore non habeat in nos regis sententia, quod damnet, quos iam hic castigatioris uitae disciplina correxerit, quia iustus et misericors iudex bis non iudicat in id ipsum, hoc est ei se exhibebit mitem, quem inuenerit hic esse prae peccatorum satisfactione crudelem, illi benignum, quem in hac uita sibi recognouerit fuisse districtum, secundum illud euangelicum: qui perdiderit animam propter me, inueniet eam, uel illud: beati, qui nunc lugetis, quia ridebitis. breue est enim omne, quod in hoc mundo agitur, sine bonum siue malum, sicut experimentis, ut dominus aut permisit aut uoluit, iam probasti. et idcirco ad sustinendas pro dei amore pressuras constantes esse debemus, quia, si ad uesperum demorabitur fletus, et ad matutinum laetitia subsequetur. itaque nunc seramus in lacrimis, quod tunc metamus in gaudiis.
Next → — showing 1–100 of 265
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0245a.stoa001.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.