Interpretatio Orationum Gregorii Nazianzeni
- 1.101
101. Fortioribus quidem et potentibus damnum est non officia administrare maiora neque erga plurimos exercere uirtu tem, sed in paruis rebus et modicis coartari, uelut si quis ingenti luminis lampade locum parui conclauis inluminet aut arma potentia et uirilia exiguo uelit corpori et puerilibus membris inserere; paruis autem tutius est paruum onus et non supra uires leuare, ne uel derisui fiant, simul et periculum subeant, sicut ne turrem quidem aedificare conuenit alii nisi ei cui inpensae quoque perficiendi praesto sunt.
- 1.102
102. 103. Haec est apologia et excusatio fugae meae et hae causae sunt quae me a uobis, o fratres et amici carissimi, separa uerant uel abstraxerant; tales namque tunc me cogitationes ut longius abscederem perurguebant. reuocauit autem me primo quidem desiderium uestri et magis illud quod desiderabar quam quod ego desiderabam. nihil enim tam ualidum est ad dilectionem quam si ex utraque parte constet aifectio. secundo uero maxima mea cura et sollicitudo praecipua sanctorum parentum ueneranda canities, qui pro me magis quam pro ipsa senectute laborabant: Abrahamei huius capitis honor et angelici instar aspectus et matris Sarrae, quae nos etiam spiritaliter genuit in euangelii fide, debita reuerentia, quibus necessarium erat baculum me senectutis existere. quorum contemplatione et ut eis debita officia pietatis exsoluerem, etiam philosophiae studia contempsi, quae mihi pretiosa et cara supra omnes facultates affectusque ducebam. in quo, ut uerius dicam, hoc ipsum philosophatus sum, ne philosophari uiderer. non ergo tuli effundi mihi haec omnia et aboleri unius occasionis obtentu neque auferri mihi paternas benedic tiones, quas quidam ueterum sanctorum traditur etiam arte furatus parente cibis et hirsutis pellibus falso. duae quidem istae sunt causae, quibus praecipue cessi et quae intentionem meam quam maxime mitigare potuerunt. et puto quod neutra harum uideatur indigna, cui cedere debuerit ille cogitationum tumor, quoniam quidem et uinci tempus est, sicut et omni rei tempus est. et fortassis expedit interdum bene uinci quam male uincere.
- 1.104
104. 105. Tertium uero est quod me maxime et supra omnia subiecit et subdidit. quod cum exposuero, de reliquis iam tacebo. recordatus sum dies antiquos et in tantis rebus tam difficilibus tamque arduis. non fui ausus satis cre- dere consiliis meis, sed gerendi sententiam ex sanctorum uirorum auctoritate quaesiui et exempla ueterum rebus praesen tibus regulam posui. neque enim superfluo haec nobis scripta sunt neque ut Graecorum more ex his erudiremur aut delecta- remur in uerbis. quod in fabulis eorum uel historiis fieri solet, ut conpositi carminis suauitas et dulcedo ipsa narrandi inliciat animos et delectet auditum; nostrae litterae, in quibus iota unum uel apex otiosus non est, omnia quae uel gesta referunt uel gerenda praecipiunt uitae nostrae instituta ac regulas ponunt, ut, si quando forte dubiis in rebus delibe- randi nos necessitas inuenit, ad maiorum exempla redeuntes inde discamus quid nobis eligendum sit, quid cauendum.
- 1.106
106. Cuius ergo historiae recordatus sum et unde mihi occasio consilii huius exorta est? dicam ego breuiter et uos patienter audite. fugiebat aliquando Ionas a facie dei, immo potius fugere se putabat. sed conprehendebatur ab insecta tione maris, a tempestate, a sorte, a uentre ceti et trium dierum ac noctium sepultura formam futuri mysterii praesa gante. et ille quidem fugiebat, ne uel tristis nuntii Niniuitis minister existeret uel postmodum mendax inueniretur, si per paenitentiam ciuitas saluaretur; neque enim saluti eorum inui debat, sed mendacii ministerium declinabat dignitati prophe ticae in omnibus deferens, quam utique in se uelut deformari uidebat, si infamaretur macula falsitatis, dum uulgus ignarum et inperitum intellegere ac prospicere non potest profundam futurae dispensationis scientiam.
- 1.107
107-109. Ego autem audiui sapientissimum quendam uirum de his exponentem et rationem huius historiae, quae quasi absurda uidetur, ita reddentem, quo ne hanc quidem causam fugae poneret beati Ionae, ut in Ioppen descenderet et ex Ioppe fugeret in Tharsis, quasi uero inquiens ignorare deum crederet quod agebat, aut hoc esset fugere a facie dei, mari se et fluctibus dare. non dicam hoc propheticae scientiae, cui etiam profunda innotescunt et obscura inluminantur, sed ne cuiusquam quidem hominis quamuis ignari et inperiti esse arbitror, quin immo et e contrario, quicumque ille ingressus fuerit mare, tunc uero maxime salutem suam in manus dei commisisse se dicit. non ergo ignorabat Ionas adesse et in mari et ubique praesto esse ualidissimam dei manum, quam etiam aliis praedicaturus mittebatur, neque effugere se usquam diuinitatis potentiam praesumebat — non hoc credendum est —, sed quoniam praeuidebat id suo hoc ministerio ab spiritu praefigurari, quod spreto et abiecto populo suo Israhel donum propheticae gratiae transferretur ad gentes, propterea subter fugit praedicationis officium, ne patriae gentis abiciendae triste praeberet obsequium. inde denique derelicto loco, qui est contemplatio laetitiae — ita enim Hebraeorum lingua Ioppe interpretatur —, derelicata ergo \'contemplatione laeti tiae\', magnificentiae scilicet illius et dignitatis antiquae, in pelagus se maeroris ac tristitiae dedit. inde tempestas, inde somnus, inde naufragium, inde excitatur et in sortem mittitur et confitetur fugam et praecipitatur et a ceto suscipitur et non consumitur, sed ibi inuocat deum et pro Christo ante Christum post tertium diem resurgit in Christo. uerum de his nos sermo paulisper expectet, ut postmodum, si deus dederit, latius et diligentius explanetur.
- 1.110
110. Nunc autem id quo nobis sermo directus fuerat prosequamur, quoniam quidem illi fortassis et uenia fuit propter hanc quam diximus causam officium differre prophe ticum; mihi uero quae excusatio sufficiet, quae causa subue niet, qui relinquetur satis faciendi locus ulterius reluctanti? et nescio utrum graue aut lene dicam sacerdotii quoquo modo inpositum iugum pertinacius recusanti.
- 1.111
111. Si enim hoc, quod solum inter omnes excusationes fortius habemus, concedatur nobis, quod longe inferiores sumus quam sufficiat ad sacerdotium perfungendum, sed quid facie mus quod ex alia parte perniciosius inoboedientiae crimen incurrimus? et erit nobis fortasse grauius ex contemptu quam putamus esse ex temeritate discrimen, quoniam quidem delin quenti in hanc partem nullus emendandi ultra aut corrigendi superest locus.
- 1.112
112. Medius ergo inter duos istos timores ascendendi ac descendendi positus et memet ipsum hinc atque hinc aequa lance perpendens et nunc in illam nunc in istam partem uelut uentis inpellentibus uergens ad ultimum cessi huic qui amplius praeponderabat inoboedientiae timori, quique depulso illo alio utpote ualidior ac uehementior totum me sibi uindicauit et tenuit. considerate ergo si recte et iuste nosmet ipsos inter hos medios libramus timores, dum neque adsumimus incon cessos honores neque eos qui delati sunt refutamus, quia in alio inpudentia, in alio inoboedientia condemnatur, utrumque autem inperitiae uitium est. medii ergo quidam incedere cupimus inter nimium timidos et nimium temerarios, ut simus quidem uerecundiores his qui ad indebitos honores foeda ambitione nituntur et paulo confidentiores his qui futuri iudicii metu etiam bonorum actuum cuncta refugiunt.
- 1.113
113. Ita ergo in talibus ego deliberans et unumquodque suis ponderibus metiens addidi etiam hoc ad animi confiden tiam, quod mereatur aliquid retributionis a deo oboedientiae fides et inpleatur id quod deest, dum integre creditur id quod est, ut efficiat fides perfectum quem metus habuit inperfectum. scriptum enim legimus quoniam qui timet non est perfectus in caritate; perfecta autem dilectio foras mittit timo- rem. e contra uero uidebam quod inoboedientiae et incredulitatis periculo auxilia nulla succurrunt. nec aliquid inuenio quod fidu ciam tribuat diffidenti, quin immo uereor, ne et pro his qui nobis crediti sunt illud audire necesse sit: animam ipsorum exquiram de manibus uestris, et: sicut spreuistis me, ne essetis duces ac principes populi mei, ita et ego spernam uos, ne efficiatur aliquis ex uobis in regem, et: sicut non exaudistis uocem meam, sed dedistis dorsum durum et inoboedientes ex titistis, ita erit quando uos inuocaueritis me, ego autem non respiciam super orationem uestram neque exaudiam uos. non accidat nobis a iusto iudice talia audire responsa neque ueniat ad nos uox ista ab eo, cui quamuis misericordiam cantemus, sed et iudicium simul cantabimus.
- 1.114
114. Sed iterum ad antiquorum historias et ueterum nobi lium gesta reuoluimur. e quibus uidemus quosdam quidem, cum ad regendos populos subrogarentur uel ad officium prophe ticum per dei gratiam uocarentur, promptissime cessisse inui tatos, alios uero aliquamdiu inuitantis gratiam distulisse. nec tamen alteros ex eis uidemus esse culpatos nec reprehensam esse aut in his oboedientiae promptam celeritatem aut in illis timoris circumspectam cunctationem, quoniam quidem illi magni tudinem ministerii uerebantur, istis fides fiduciam dabat certis quod omnia possibilia sunt credenti. paratus erat Aaron, sed Moyses multum restiterat, Esaias promptus obtemperat, sed iuuenilem Hieremias formidabat aetatem nec prius prophe- tiae ministerium suscepit quam a deo pollicitationem uirtutis ac stabilitatis acciperet.
- 1.115
115. His ego rursum cogitationibus reparatus sum et huiuscemodi consiliis adsidua conluctatione mitigatus ac uelut ferrum incudibus superpositum malleorum quibusdam ictibus mollitus sum et edomitus. accessit nihilo minus ad maturi tatem consilii etiam cuncta mitigans et decoquens tempus. supra omnia uero illud quod scriptum est: consilia mea iustificationes tuae sunt, quibus ego omnem uitam meam credidi. propter quod non resisto neque contra dico, ait dominus meus, qui non ad principatum populi uocabatur, sed utouisadoccisionemadducebatur. pro sterno ergo me et procido ac subdo me potentissimae manui dei et ueniam peto praeteriti temporis otii et dilationis, si quid mihi forte ex hoc criminis nascitur. tacui, sed non semper tacebo. secessi parum aliquid temporis, ut me ipsum discu terem ac uisitarem et in quantum tristitiae meae conso latio nasceretur. nunc uero ueni in ecclesiis exaltare domi num et in cathedra seniorum conlaudare eum. si illud culpam habuit, ueniam hoc meretur.
- 1.116
116. Sed quid adhuc uerbis prolixioribus opus est? habetis iam nos, o pastores et conpastores; obtines nos, o sanctissime et dignissime grex Christi; obtines nos, pater, in omnibus uictos et cedentes in omnibus, magis tibi subiectos Christi legibus quam naturae. ecce iam habes nostram subiectionem, redde tuam benedictionem. dirige nos orationibus, uerbo instrue, spiritu confirma; benedictio enim patris confirmat domos iliorum. et confirmer tam ego quam spiritalis haec domus, in qua requies mea in saeculum saeculi, in qua habitabo, quoniam elegi eam, ut ab hac ecclesia et ab hac domo ad ecclesiam primitiuorum, quae in caelis adscripta est, trans ferri pariter mereamur.
- 1.117
117. Nostra quidem haec est satisfactio apud uos et ser monis nostri istud exodium. deus autem pacis, qui fecit utra que unum et nos inuicem reddidit nobis, qui sedere facit potentes in sedibus etqui eleuat de terra inopemetde stercore erigit pauperem; qui elegit Dauid seruum suum et adsumpsit eum de gregibus ouium, cum ulti mus esset et iunior in filiis lesse; qui dat uerbum euan gelizantibus uirtute multa ad perfectionem praedicationis suae, tenens manum dexteram nostram in uoluntate sua dirigat nos et cum gloria adsumat nos. ipse regat regentes, ipse dirigat dirigentes, ut possimus pascere gregem eius cum disciplina et non in uasis pastoris inperiti; ipse praestet uirtutem et forti tudinem populo suo et exhibeat ipse sibi mundum et candidum gregem atque in omnibus inmaculatum ac supernis ouilibus dignum, ubi est habitatio laetantium in splendoribus sanc- torum, ut in templo eius omnes dicamus gloriam, grex simul et pastores, in Christo Iesu domino nostro, cui gloria in saecula saeculorum. amen. LIBER APOLLOGETICUS SCI GREGORII EPI. INCIPIT EIUSDEM DE EPYPHANIIS SIUE DE NL DNI A FINIT APPOLLOGETICUS SCI GREGORII NAZANZENI. INCIPIT DE THEOPHANIIS SIUE NA TALIS DNI C EXPLICIT APOLOGETICUS SCI GREGORII NAZAN ZENI V Explicit Apollogeticus Gregorii Nazanzeni. INCIPIT DE THEO PHANIIS SIUE DE NATALI DOMINI v
- 1
H = codex Reginensis 141 saec. IX—X.
- 2
O = - codex Oxoniensis Laud. Misc. 276 saec. IX.
- 3
A = codex Atrebatensis 621 saec. X.
- 4
C — codex Augiensis CXVIII saec. IX—X.
- 5
V = codex Vindobonensis 759 saec. XI.
- 6
v = editio princeps Argentinae 1508.
- 7.1
VII. DE RECONCILIATIONE ET UNITATE MONACHOKUM.
- 7.1-3
1. Linguam nostram soluit alacritas et hominum legem contemnimus propter sancti spiritus legem nec cedimus cui- quam, sed pacis iam uerba proferimus. ante hoc, dum aduer sum se membra certarent, dum sanctum et uenerabile corpus Christi diuideretur et scinderetur in partes, cum paene ossa nostra dispersa essent secus infernum et. uelut crassitudo terrae aratro pessimo disrupta sulcis profundioribus scindere- tur, cum indiuisibilem et insecabilem tunicam Christi, quae desuper fuerat contexta per totum, disrumpens inimicus et scindens hoc nobis ministris agere praeualuisset, quod per illos facere non potuit, qui crucifixerant Christum: cum, inquam, haec ita essent, tunc ego posui custodiam ori nieo et labns meis silentium dedi, quoniam quidem uidebam consequens esse prius opere philosophiae purgari debere mentem et ita demum aperire os et adtrahere spiritum atque eructare uerbum bonum et loqui dei sapientiam perfecte inter perfectos; hic enim mihi ordo spiritalis uidetur esse sermonis. siquidem secundum sententiam sapientissimi Salomonis omni rei tempus hanc enim in primis a nobis deus requirit hostiam: puritatem et cor contribulatum [sacrificium deo est1 et sacrificium laudis. uult enim nos esse nouam creaturam in Christo et nonum hominem et quaecumque huiuscemodi refert scriptura diuina. est ergo prima sapientia despicere et contemnere sapientiam istam quae in uerbis est et conplexionibus uel calliditate ser monum uel quae captiosis syllogismis et contradictionibus inanibus nititur. ego autem opto quinque uerba in ec clesia loqui in sensu meo, ut et alios instruam, quam multa milia uerborum in lingua et in tali uoce tubae, quae non dat significantem uocem, ut ad bellum spiritale praeparet militem meum. hanc ergo ego conlaudo sapientiam et hanc conplector, per quam ignobiles facti sunt gloriosi et per quam abiecti ad honorem uenerunt et in qua piscatores uniuersum orbem terrae euangelii retibus conclu- serunt uerbo consummato et breuiato sapientiam quae de- struitur superantes. non enim qui in uerbo sapiens est iste mihi sapiens uidetur neque qui linguam politam ac uolu bilem profert, anima uero permanet inperitus, sicut sepulcra illa, quae extrinsecus dealbata et exornata uidentur homi- nibus, intrinsecus uero inmunditia ac foetore repleta sunt, sed ille mihi uidetur sapiens, qui pauca quidem de uir tute animi commonet et proloquitur, plura autem in suis . actibus atque operibus ostendit et fidem uerbi operum suorum adstipulatione confirmat, quia nec pulchritudinem formae ita quis amare potuit in pictura sicut in corpore positam nec diuitiae utiles fuerunt quae in somnis uidentur sicut illae quae in manibus continentur. ita et sapientia illa clara est non quae in uerbis uolat sed quae in uirtutibus constat. sic denique etiam scriptura dicit, quia intellectus bonus est omnibus qui faciunt eam, non qui loquuntur et praedicant eam. huius igitur sapientiae firmiora indicia tempus declarat, quae uere in senibus est corona gloriandi. si enim non opor tet beatificari hominem ante mortem, sicut Salomoni uidetur et mihi, quia incertum est quid pariat superuentura pro eo quod multum mutabilis est uita hominum, dum corpus hoc humilitatis huc atque illuc semper uertitur et mutatur, quo- modo non is, qui iam plurimum uitae huius inculpabiliter exegit et incertum habitationis nostrae pelagus euadens prospi cere iam portum et iam iamque ingredi sperat, multo est securior ac beatior eo, cui adhuc multum marini discriminis superest?
- 7.4
4. Noli ergo claudere linguam, quae multa bona edocuit, cuius fructus multi et infinitae procreationes iustitiae, cuius quanti sint filii et quanti thesauri, eleua in circuitu oculos tuos et uide. omnis hic populus est, quem in Christo Iesu per euangelium genuisti. noli ergo nunc inuidere boni sermonis gratiam, etiamsi breuis sit. nosti breuiter multa proferre. quod si minus, certe uel spiritali uoce proclama illa, quam etiam tacente Moyse audiebat deus dicens ad eum: quid clamas ad me? scilicet cum eum lnterpellaret ln spiritu. conpone et praepara populum mihi oui et alumno tuo et post hoc etiam pastori, nunc uero etiam tecum summo sacerdoti. edoce me quoque aliquid ex disciplina pastorali et populum hunc de oboedientia, de praesenti certe hac plaga et uastatione nobis aliquid philosophare: de iustissimis dei iudiciis, siue conpre hendimus nos siue etiam ignoramus abyssum multam, quo modo etiam misericordia eius statera est secundum sanctum Esaiam. neque enim bonitas eius sine iudicio est, licet his qui in uinea tota die laborauerant non uideretur aequum quod cum posterioribus facti fuerant aequales. sed et ira secundum peccatorum mensuram calix in manu domini appellatur et poculum ruinae cum bibitur auferri quid et euomi ex scele ribus bibentium uidetur et rursum mera ira clementia tem peratur. inclinat enim ex hoc quod merum est et uebemens in hoc quod lenius est ac moderatius, his uidelicet qui timore emendantur et qui ex paruis tribulationibus concipiunt et pari unt conuersionem et spiritum salutis plenum et integrum generant. reseruat tamen faecem eius quod est ultimum et uouissimum iracundiae, ut totum id effundat in eos qui Coni monitionibus et correptionibus nolunt curari, quin immo et lenitate amplius indurantur secundum durissimum Pharaonem, qui ad exemplum uirtutis dei reseruatus est inpiis.
- 7.5
5. Dic ergo nobis: unde tales istae plagae et unde flagella et quae horum ratio est? utrumne uniuersitatis ipsius motus passim et fortuitu ac sine ullis gubernaculis incitatur et uelut nullo rectore casu haec fiunt. sicut uidetur illis insipienter sapientibus, an ratione aliqua et ordine et, sicut ab initio omnia facta sunt et conposita atque distincta, ita etiam nunc mouetur mundus et gubernatur, ut nouit ille solus qui mouet et aeternis eum habenis prouidentiae moderatur? unde ergo sterilitas? unde aeris corruptio? unde grandines et haec nunc plaga et uastatio nostra atque correptio? unde pestes et morbi? unde terrarum motus et maris terroresque de caelo? uel quo modo terra, quae ministerio hominum a creatore formata est. cuius bonis perfrui omnes aequaliter deberemus, ad inpiorum conuertitur poenas, ut, in quibus concessis et indultis nobis ingrati extitimus, in his ipsis poenas luamus et agnoscamus uirtutem eorum per supplicia, quorum gratiam non cognonimus ex beneficiis? quomodo aliis quidem de manu domini dupli- citer peccata redduntur et gemina malitiae mensura retribuitur, aliis uero cum corripiuntur septuplum in sinum eorum defundi dicitur ultio peccatorum? uel quid illud est quod nondum Amorraeorum mensura repleta esse in sceleribus memoratur? quomodo ergo uel peccator relinquitur et iustus punitur uel iterum peccator punitur et iustus relinquitur ac seruatur, et - nunc quidem iam hinc medicina adhibetur, nunc uero totum ibi reseruatur? quae ergo sunt istae plagae uel unde? uirtutis documenta sunt an poena malitiae? et utrum expediat uelut in suppliciis positos humiliari an uelut causa probationis inlata dissimulare et neglegere, haec nos doce, de his com mone, uti ne multum praesentem hanc plagam grauiter fera mus, aut rursum ne in profundum malorum descendentes con- temnamus — est namque in hominibus etiam istud uitium —, sed ut in correptione domini humiliemur, uti ne, dum in hac neglegimus et contemnimus, maiorem aduersum nos dei iracundiam prouocemus.
- 7.6
6. Grauis est terrae sterilitas, grauis est uastatio fructnum — quis enim negat? — maxime cum in spe esset eorum laetitia et cum iam horreis ipsis essent uicina frumenta. graue est quod messis inmatura sublata est et flentes agricolae prostratas despiciunt segetes suas et uelut carorum suorum emortuis adsident cadaueribus, quas lenis imber auxit, turbidus uero et inmitis exsecuit. ex quibus non inpleuit manum suam qui metit et sinum suum qui manipulos colligit nec dixerunt messoribus praetereuntes: benedictio domini superuos. accidit spectaculum miserabile: terra ipsa foedata iacet laniatis ac diuulsis illis quibus laetabatur comis et ex ipso ornatu suo turpis effecta. luget hanc et beatus Iohel, qui calamitatem famis ingentibus tragoediis deflet. sed et alius propheta uastationem nouissimam priori conferens fecunditati et de ira dei terram nastantis disserens dicit: quae ante ipsum sunt paradisus deliciarum et quae post ipsum sunt campus estexterminn. grauia, inquam, haec et ualde grauia, ú dum haec sola quae in praesenti sunt cogitamus et nondum metum concipimus grauiorum, quoniam quidem et in doloribus corporis semper id quod ad praesens urget grauius uidetur esse omni eo quod praesentem non habet cruciatum. multo uehementiora sunt et grauiora, quae apud se retinent the sauri irae dei, quorum absit nos experiri. et non expe- riemur, si ad dei misericordiam conuolemus et eum, qui misericordiam uult magis quam mortem, ad nos lacrimis inclinemus, ut quod superest irae dei auertamus per conuer sionem nostram, quoniam haec adhuc lenitas est et clementia dei et mansueta correptio et initia quaedam castigationum uelut paruulis adhuc et lactantibus inlata. haec adhuc fumus quidam est iracundiae et auspicia poenarum, nondum ignis exurens, nondum flamma uorax nec carbones accensi. comminatio est haec et mtentatio et, cum parum quid natum sit, quae maiora sunt et fortia retinentur, ut et percutiens corrigat, sed comminans plus emendet uiam faciens irae suae, et pro inmensa bonitate sua a minoribus incipit, ne maioribus et grauioribus egeamus. qui utique adhibebit et maiora, si ea prouocauerimus, dum haec minora contemnimus.
- 7.7
7. Noui ego uibrantem frameam et inebriatum gladium in caelo interiicientem et spernentem et orbantem, qui iubetur usque ad carnes et medullas non parcere. scio occurrentem sicut ursam rapidam illum, qui inpassibilis est, et sicut pardalin in uia Assyriorum non illis tantummodo qui tunc erant, sed et omni qui nunc Assyrius est nequitia. scio non posse quem- quam effugere fortitudinem irae eius et uelocitatem, cum euigilauerit super inpietates nostras et cum inimicos eius insequetur zelus, qui consumit aduersarios. scio excussionem et recussionem et feruorem cordis et consternationem mentis et dissolutionem genuum et alia quam plurima huiuscemodi supplicia inpiorum. omitto enim dicere de illis iudiciis, quibus nos multa hic data uenia transmittit et tradit, ita ut melius sit nobis corripi et purgari quam ad illa transmitti supplicia, ubi poenarum tempus est magis quam purgationum. sicut enim non est in morte qui hic memor est dei, ut beatus Dauid pronuntiat, ita confessionis correctionem hi qui in inferno sunt non habent, quoniam quidem in praesenti uita facultas nobis permissa est agendi quae uolumus, ibi uero gestorum nostro rum reddere rationem.
- 7.8
8. Quid ergo faciemus in illa die, de qua uehementissime perterret quidam prophetarum, cum deum nobiscum dicit esse iudicaturum in montibus et collibus et consedere aduersum nos et disceptare atque ante faciem nostram statuere peccata nostra, accusatores scilicet acerbissimos, adhibere quoque omnia sua beneficia, quae in nos contulit, et conparare cum sceleribus nostris, cogitationibus quoque cogitationes conferre et actus actibus arguere, cum a nobis requirens purae imagi nis dignitatem oblitteratam eam inuenerit et obfuscatam, cum ad ultimum certe propria unusquisque notatus sententia con demnabitur?
- 7.9
9. Quis ergo ibi aduocatus erit? quae interuentio? quae figmenta? quae artes? quae aduersum ueritatem forensis calli ditas proferetur? quibus praemiis iudicium corrumpetur? omnia pendebunt in statera iustitiae, gesta et uerba et cogitati ones nostrae, mala ac bona aduersum se inuicem diuersa lance pendentur, ut pars quae praeponderauerit uincat et quo uergit opus illuc sententia decidat. nec ultra iam alia uoluntas aut aliud iudicium aut excusatio per secunda opera requiretur, nec tempus erit olei mutuandi a prudentibus uirginibus uel con parandi a uendentibus, cum lampades extinguuntur. nec locus est paenitentiae diuitis concremantis in flamma et propinquorum suorum requirentis emendationem. non ergo iam tempus erit ullius dilationis, sed solum et ultimum et terribile iudicium, immo potius iustum et idcirco magis terribile, quia iustum. tunc enim sedes ponentur et uetustus dierum sedebit et libri aperientur et fluuius igneus curret et lux praecedet et tene- brae paratae erunt, et abibunt qui bona egerunt in resurrec tionem uitae, quae nunc in Christo abscondita est et postea cum ipso manifestabitur, qui autem mala egerunt in resurrec tionem iudicii, in quo iam iudicante uerbo dei condemnati sunt qui non crediderunt. alios ergo illa ineffabilis lux et inmensa suscipiet, id est splendor et agnitio atque inluminatio clarior sanctae et beatae trinitatis. cum puris et inmaculatis mentibus pura et inmaculata miscetur, quod ego solum et praecipuum duco esse regnum caelorum; his uero qui indigni sunt cum reliquis ceteris erit etiam haec maior omnium poena, quod proiciuntur a deo, et ipse pudor et confusio conscientiae, cuius finis ac remedium nusquam est. sed de his postmodum.
- 7.10
10. Nunc uero quid faciamus, fratres contriti et humiliati et inebriati non uino neque sicera, ex quo parum quid commo uentur homines et conturbantur, sed inebriati a fortitudine plagae, quam inuexit dominus dicens: (et tu commouere et conturbare\', qui potauit contemptores spiritu tristitiae et conpunctionis, quibus etdicitur: uidete, contemptores, et intnemini et admiramini mirabilia et disperdimini? quomodo sutreremus mcrepationes eius aut quid responsi dabi- mus, cum ad multitudinem beneficiorum suorum, quae ingrati suscepimus, adhuc etiam castigationes suas nobis coeperit inputare et enumerare remedia ac medellas, quibus adhibitis nos tamen curati non sumus? et filios quidem appellat, sed pollutos, uel filios, sed alienos et claudicantes a semitis suis, dum alienis uiis incedunt et asperis. dicit ergo: \'quid oportuit me facere uobis et non feci? unde uos emendare oportuit et non emendaui? lenioribus usus sum remediis. omisi Aegypti orum flagella, sanguinem de fluminibus fontibusque potatum et omnes aquas in cruorem uersas. primam illam eorum pla gam reliqui. omisi etiam ranas et scinifes et cynomiam et reliqua flagella. a bubus et iumentis et pecoribus coepi, quin tam plagam in animalia muta conuerti parcens hominibus. non dum uos contigit ista uexatio, sed facti estis mihi etiam mutis animalibus brutiores. nihil enim, ut uideo, ad emenda tionem proficit ista correptio. abstinui a nobis pluuias: pars una suscepit imbrem et pars, supra quam non pluui, aruit. et dixistis: perdurabimus etuiriliterage mus. idcirco superduxi uobis grandinem et uineas uestras atque arbusta uestra segetesque demessui, malitiam tamen uestram resecare non potui et nunc agnoui quia durus es et neruus ferreus ceruix tua.\'
- 7.11
11. Haec puto quia dicat ad nos dominus, si flagellis eius non emendamur, quoniam quidem et contemptor permanet in contemptu et iniquus in iniquitate perdurat. nec aliquid in nobis agit caelitus inlata correptio, nihil flagella proficiunt. defecit iam tubus ferreus in fornace, defecit plumbum, in uanum operatur argentarius: nequitiae uestrae non consumuntur. lper Hieremiam uobis haec iam olim reputaue ram; nunc ergo numquid me exacerbatis?\' dicit dominus. faut non praeualet manus mea etiam alias plagas et alia admouere tormenta? sunt adhuc apud me etiam ulcerum feruurae, quae sublato cinere ac fauilla in aerem per Moysen generatae sunt, qui illo tempore indignationis dei minister extiterat ad Aegyp- tum castigandam. est adhuc et locusta, sunt et tenebrae pal- pabiles, est etiam ultima adhuc plaga, interitus primitiuorum, quam nullus effugit nec euadere quisquam potuit uastatoris manum nisi ille solus qui sanguine agni postes suos liniuit, id est qui fidem suam atque opera Christi sanguine et noui testamenti institutionibus consignauit, qui Christo concrucifixus est, qui consepultus est ei et resurrexit cum eo, ut et conglori ficetur cum ipso et nunc et in ultimo eius aduentu.\'
- 7.12
12. Absit autem a nobis, ut cum ceteris correptionibus etiam illam nobis inputet bonus et pius deus dicens: quoniam incedebatismecumperuersi, etegoibouobiscumfurore peruerso, uel iterum: percussi uos in aurugine et in rubigine et in facellatione, et nihil profeci. extrinsecus sine filiis uos fecit gladius, et ne sic quidem con uersi estis ad me, dicit dominus. non illud autem accidat dici de nobis, quia uinea facti sumus dilecto et plantati et calamis erecti et maceria circumdati et expectati, ut faceremus uuam, fecimus autem spinam, et non iustitiam sed clamorem, ita ut necesse fuerit destrui maceriam et esse nos in concul cationem et subuerti turrem et fieri nos in direptionem, ut ultra non putemur neque fodiamur, insuper etiam — quod est infelicius omnibus — ut mandetur nubibus, ne pluant super nos pluuiam. ego, fratres, talibus in aduersis cogitationibus agor et his memet ipsum commomtionibus consolor; sic ego noui de castigationibus domini cogitare et, cum apud memet ipsum huius cemodi uoluam consilia, rursum ad orationem me domini suppli cationemque conuerto et adicio his quae supra diximus et dico uobiscum pariter: si me sequimini et mecum iungitis mentes et cogitationes uestras, dicamus pariter: peccauimus, inique egimus, inpietatem fecimus, quoniam obliti sumus manda torum tuorum et post cogitationes cordis nostri pessimi ambu- lauimus nec digne ingressi sumus uocatione, qua uocasti nos per euangelium Christi tui, nec conpetenter sanctas eius sus cepimus passiones nec pro merito humiliationem eius accepi- mus, sed facti sumus obprobrium dilecto tuo. sacerdos et populus mente excidimus, in unum omnes declinauimus, simul inutiles facti sumus; non est qui faciat iudicium et iustitiam, non est usque ad unum. exclusimus misericordias tuas et clementiam tuam a nobis et uiscera miserationum tuarum propter malitiam nostram et nequitiam pessimae nostrae adin uentionis auertimus. tu nobiscum, domine, fecisti bonitatem et misericordiam, sed nos iniquitatem. tu patiens et multae misericordiae, sed nos duii et multis flagellis digni. cognosci- mus bonitatem tuam, licet increduli simus. secundum ea quae peccauimus parum adhuc castigati sumus. t ute r ri b i lis es et quis resistet tibi? tremor canprehendet a te montes et magnitudini brachii tui quis resistet? et si resoluas cataractas caeli, quis eas concludet? lene est in oculis tuis pauperem et diuitem facere, uiuificare et morti tradere, percutere et sanare, quoniam hoc ipsum quod uis opus perfectum est. tu, inquit, ira tus es et nos peccauimus, quidam ueterum supplicantium tibi. nobis autem etiam e contrario tempus est dicere: nos peccauimus et tu iratns es. et propterea effecti sumus obpro- brium uicinis nostris. auertisti faciem tuam a nobis, et repletus est uultus noster ignominia. sed parce, domine! parce, domine! propitiare, domine! non tradas nos in finem propter iniquitates nostras neque exemplum nos facias ad correptionem ceterorum. magis, domine, aliorum nos suppliciis corrige et emenda, illarum dicimus gentium, quae non cognouerunt nomen tuum et potentiae tuae non sunt subiectae; nos autem populus tuus et uirga hereditatis tuae et oues pascuae tuae. propterea cor ripe nos, domine, uerumtamen in misericordia et non in ira, uti ne exiguos nos facias, domine, praeter omnes qui habitant terram.
- 7.13
13. His ego uerbis atque his precibus inuoco et inuito misericordiam domini. quodsi et holocaustum possem offerre me ipsum sacrificium, ut iram domini mitigarem, non par- cerem, non differrem. sed et uos, o religiosa plebs, etiam uos imitamini meticulosum et timidum sacerdotem. quaeso uos, nati mei, obsecro uos, coniungite mecum lamentationem uestram et fletus uestros meis fletibus admiscete; et clemen tiam domini prouocemus per abundantiam lacrimarum indigna- tionisque diuinae accensum ignem fletibus restinguamus; mitigemus iram domini conuersione nostri. sanctificemus ieiunium, praedicemus curationem. haec enim nobis sug gerunt sancti prophetae remedia. congregemus presbyteros, lactantes paruulos ab ipsis matrum uberibus auellamus et proiciamus in conspectu domini, aetatem omni miseratione dignam, et quae sola mereatur dei misericordiam uagitibus inpetrare. nos quoque sacerdotes et ministri domini ipsis nihilo minus propheticis sermonibus admonemur ingredi in cinere et cilicio et plangere nocte ac die inter medium crepidinis altaris miserando habitu, flebili uoce uociferantes et clamantes ad dominum et pro nobis et pro populo nihil omnino uel laboris uel sermonis omittere, quibus repropitiari poase credi- tur deus. clamamus ergo et nos uobiscum pariter et pro uobis: parce, domine, populo tuo, et non des in obpro brium hereditatem tuam, quia tanto amplius habemus tribulationis, quantum et honoris. ex nobis ergo, filioli, discite conpunctionem domini, quia adfligimur pro nobis, et emenda tionem uestri offerte nobiscum, ut et nos inmiuentis plagae ueniam inpetrare mereamur.
- 7.14
14. Uenite ergo omnes, adoremusetprocidamusante eum et ploremus in conspectu domini, qui fecit nos. ordinemus communem luctum, omnis aetas et sexus suo quis que ordine elenemus planctuum uocem et pro illis iniustitiae uocibus, quas antea feceramus, nunc uocem fletus et planctus emittamus in aures domini Sabaoth. praeueniamus iracun- diam eius in confessione. quis scit si forte conuertatur dominus et paeniteat et relinquat post se miseratio nes? ego tamen scio quia faciet, ego de dementia domini polli ceor quia statim ut nos conuersi fuerimus etiam ipse irasci desi- net — quod utique contra naturam facit — et ad miserationes conuertetur — quod utique secundum naturam gerit —: in illud enim a nobis conpellitur, hoc uero ei naturaliter inest. nos tantum ipsi nostri misereamur et iustis eius miserationibus patefaciamus uiam. seminemus in lacrimis, ut in gaudio meta- mus. efficiamur Nineuitae et non Sodomitae. cito curemus mala, ne consummemur in malis. audiamus praedicationem Ionae, ne igni et sulphure decoquamur; aut si etiam de Sodo mis fugiendum est, montem ascendamus uel in Segor confugi- amus et cum ascendente sole ingrediamur. non stemus in omni regione nec respiciamus post nos, ne efficiamur staticulum salis, inmortalis peccati memoria.
- 7.15
15. Sciamus quoniam numquam quidem peccare supra hominem est et solius dei est; de angelis enim nihil dico, ne iter uitiis aperiamus et malignis contradictionibus aditum rese remus. non ergo peccare dei est, insanabile uero peccatum diaboli est et omnium qui sub eo militant. peccantes autem conuerti a peccato hominum est qui credunt in deo et quo rum pars inter eos est qui saluantur. licet enim et terra haec inuoluat secum malitiae non parum et terrenum habitaculum adgrauet sensum multa cogitantem et sursum aspicientem, immo ad hoc creatum, ut quae sursum sunt quaerat, sed imago dei labem corporeae inundationis expurget et coniunc tam sibi carnem uerbi dei subleuet pennis. et quamuis melius fuisset ne egere quidem huiuscemodi expurgatione, sed in illa prima dignitate permansisse, ad quam et refestinamus post praesentem emendationem, et melius fuisset non excidere a ligno uitae gustu amarissimo peccati, tamen in secundo loco expe dit emendari et corrigi post lapsum quam in nequitiis perma- nere. quem enim diligit dominus, corripit; flagellat autem omnem filium quem recipit. et iterum dicit: anima, quae non corripitur, insauabilis. graue est ergo plaga percuti, sed multo est grauius castigatum non emendari, sicut dicit qui dam prophetarum de Israhel: domine, flagellasti eos et non doluerunt; corripuisti eos et noluerunt susci pere disciplinam, et rursum: et populus non est con uersus, donec percuteretur, et: quid quod auersus est populus meus auersione pessima? ex qua usque ad nouissimum conteretur et exterminabitur.
- 7.16
16. Sed et illud terribile est incidere in manus dei uiuentis, et quod dictum est: uultus autem domini super facientes mala, utperdat de terra memoriam eorum. neque enim latet aliquid auditum dei, quippe qui etiam uocem sanguinis Abel audiuit. ubi enim quis a deo lateat, cum deus omnia repleat et ubique sit? quo quis fugiet a facie dei? si ad caelum quis pennis fuerit elatus, ibi erit; si in infernum, nusquam deerit; si ad orientem, si in pro fundum maris descendat, nusquam magnum illum oculum declinabit. quem pertimescit etiam Naum propheta, cum aduersum Nineue pondus uerbi dei proferret et zelantem descri beret deum, uindicantem cum furore in aduersarios et tanta seueritate utentem, ut ne secundae quidem uindictae aduer- sum malos relinqueretur locus. sed et Esaiam cum audio Sodomorum populum et principes Gomorrae incusantem et dicentem: quid adhuc percutiemini adponentes ini quitatem? inhorresco totus et lacrimis suffundor. non est, inquit, iam quod adici possit ad peccata uestra, nec potest iam exquiri aliquid ad uindictam. sic omnia in uos inlata sunt, cum semper nouum aliquod uindictae in uos excogitaretur genus, ut omnes plagarum species consumeretis. non est ergo iam uulnus neque cicatrix neque plaga cum tumore: toto corpore plagae sunt et sanitas nusquam. non enim est, inquit, malagma inponere neque oleum neque alliga turas. sed omitto comminationem quae sequitur, ne forte grauior uobis efficiar quam est ipsa praesentis plagae molestia.
- 7.17
17. Uerumtamen agnoscere debemus malorum causas, unde aruerunt agriculturae, unde confusa sunthorrea. unde pascuagre. gibus defecerunt, unde ablatus est decor suus e terris et quare non repleti sunt campi ubertate, sed luctus ubique et maeror. nusquam repletae sunt conualles frumento nec stillauerunt montes dulcedinem sicut iustis, sed e contrario uastatio ubi que et ubique subuersio, et male dictum Gelboe montes ubi- que suscipiunt. facti sumus sicut ab initio, priusquam terra produceret omne faenum uiride. et uisitasti quidem, domine, terram tuam et inebriasti eam, sed uisitatione pessima et ebrietate ex uino conpunctionis. spectaculum crudele et hor ridum! omnis anni spes in sola nobis stipula remansit et uix aliquis inueniat colligere spicas, ut primitias offerat domino. messes nostras in horrea fortasse mures recondant; manipulum enim nemo conligabit. istae sunt diuitiae mpiorum, talis est seges eorum qui per iniustitiam seminant. sic prophetae uete rum maledicta designant cum dicunt: eiciet multa et intro- ducet pauca; seminabit et non metet; plantabit uineam et non premet uinum, et ubi operantur decem iuga bo uum, faciet amphoram unam. unde haec malorum causa, unde uastationis occasio? non expectemus ab aliis argui, ipsi nos accusemus, ipsi nos arguamus. remedium mali est con-fessio erroris. ego primus, sicut antea adnuntiaui populo meo, et speculatoris opus inpleui et non abscondi nec reticui frameam superuenientem, ut et meam animam saluam facerem et eorum qui me audire uoluerunt. ita nunc quoque enuntio et profero contemptum et neglegentiam populi mei mea faciens uulnera ipsorum. si forte uel hoc modo aliquid diuinae misera tionis et clementiae consequamur.
- 7.18
18. Igitur alius nostrum depressit pauperem et partem ruris exigui rapuit inique uel terminos supergressus est, siue furtim siue uiolenter, et iunxit domum ad domum et agrum ad agrum, ut aliquid proximi auferret, et summo studio egit, ne quem uicinum haberet, quasi solus habitaturus esset super terram. alius uero usuris et multiplicatione faenoris terram contaminauit congregans ubi non sparsit et metens ubi non seminamt, excolens non terram sed cupiditatem. alius collectis copiosissimis frugibus et uberrima uindemia deo, qui prae stitit frugum copiam, neque ex areis neque ex torcularibus primitias obtulit et ingratus simul et insipiens extitit, id est neque pro his quibus consecutus est gratias retulit neque pro quibus sperabat officiosus inuentus est. alius uiduam et pupillum non est miseratus nec esunenti contregit panem suum, immo potius esurientem Christum non refecit, qui in singulis qui- busque minimis pascitur, et ille, qui praeter spem tam multa recondit in horrea sua, immo qui nec habet ubi recondat et alia destruit horrea, alia aedificat, ut futuris fructibus praeparet, nesciens quia fortassis ante repetent ab eo animam et ibi reddet rationem eorum, quae large suscepta conclusit anguste, boni dei malus dispensator effectus. alius uiam humi- lium exclusit et auertit iustum iniuste; alius odio habuit eum, qui arguebat in portis, et uerbum sanctum exsecratus est; alius sacrificauit sagenae suae, quae multa concluserat, et rapinam pauperum habuit in domibus suis inmemor dei effectus aut certe male memor, cum diceret: benedictus dominus, quoniam ditati sumus, et suspicatus iniquitatem, quod a deo haberet quae inique rapiebat. propter haec ergo uenit ira dei super nos, filios perditionis. propter haec clauditur caelum et multo adhuc amplius claudetur, si non uel post flagella conuertimur et huic qui nobis adproximat proximamus.
- 7.19
19. Quid ad haec dicimus, qui frumenta recondimus et mercamur alienam famem, qui obseruamus mala tempora, ut bene sit nobis, qui spectamus, ut alienus luctus fiat nostra laetitia, qui dicimus: quando transiet mensis, ut pretia cumulemus? quando transiet sabbatum, ut aperia- mus thesauros? qui mensuras duplices et pondera dolosa proponitis et ipsi in uosmet ipsos mensuras poenarum et cruciatuum cumulatis, quid ad haec dicitis, qui nullum modum possessionis agnoscitis, qui aurum et argentum quasi deum colitis, immo quasi Baal adoratis, qui pretiosa quaeque gem marum et uestium fluida ac delicata sectamini et thesauros . tineis ac latronibus congregatis, seraitiorum multitudine et equorum ceterorumque animalium numerositate elati, totiscamporum spatiis iugisque montium diffusi? quaedam quidem possidetis, alia autem inuaditis, reliqua uero speratis secundum sanguisugam illam Salomonis, quae repleri nullo modo potest, uelut inferos et aquam et ignem, qui requiritis alium orbem terrae ad possessionem uelut culpantes angusta nobis pos sessionum spatia a deo creata. quid uero illi, qui excelsis tribunalium sedibus resident et iudicandi potestatem tenentes superbo elati supercilio nihil prorsus recogitant se quoque a deo esse iudicandos, qui uerus est omnium iudex, ut et ipsi tamquam erga conseruos temperent potestatem scientes quia et ipsi indigent clementia dei? quid uero super his, qui resoluuntur in eburneis lectis? quorum digne meminit sanctus Amos, qui, inquit, primis unguentis delibuti sunt et_ ad uocem organorum manibus plaudunt et haec quae fugiunt tamquam permanentia existimauerunt et nihil passi sunt in contritione Ioseph, id est casum proximorum non miserati sunt. oportebat namque benignos et misencordes esse erga eos, qui pnores fuerant correpti, et per misericordiam misericordiam prouocare. oportuerat flere pinum, quia cecidit cedrus, et emendari ex emendatione uicina et ex alienis malis corrigere mala sua, cum se uiderent id beneficii consecutos, ut possent aliis fla gellatis ipsi consequi salutem, cum utique posset fieri, ut ipsis flagellatis alii emendarentur.
- 7.20
20. Haec nobiscum pariter populis dissere, o uenerandum mihi et placidissimum caput, quoniam multi temporis multa tibi inest peritia. instrue populos et doce confringere esuri entibus panem suum, pauperes et sine tecto inducere in domum - suam, nudum cooperire, non despicere consanguineos pauperes, et nunc maxime, ut bonum nostrum non semper ex abun dantia, sed etiam ex penuria fiat. tali enim hostia magis laetatur deus quam in his quae ex abundantia praebentur. efficere nobis hodie Moyses quidam uel Phinees, sta pro nobis ad deum et repropitia eum, ut cesset aliquando uastatio siue per sacrificium spiritale siue per orationes et obsecrati ones, tantum ut occurras irae domini et medius existens cessare facias quod superest plagae. libenter amplectitur deus canitiem patris in filiorum intercessione profusam. supplica pro praeteritis malis, pro futuris interueni; offer populum deo iam plagis et timore purgatum, iam flagellis uastationis emen datum; inpetra eis cibum corporalem, sed ante ipsum angeli- cum cibum de caelo descendentem; reconcilia hominibus deum, terrenis reconiunge caelestia; reuoca imbres terrae temporiuos et serotinos: dabit dominus benedictionem et terra nostra dabit fructum suum, ista quae deorsum est cot tidianum et nostra terra perpetuum, quem fructificauit primo in Christo Iesu domino nostro, cui est gloria et potestas in saecula saeculorum. amen. iit nouus Gregorii a Eufino tramlati libellus (spurius) de fide et de nicena fide et decimo demum loco de Arrianis liber) EXPLICIT LIBER SCT GREGORII DE GRANDINIS UASTATIONE CU PATER EPISCO PUS RETICERET A (liber de Arrianis in hoc codice non exstat, quod octo tantum Gregorii orationes continentur) contra arrianos C man. rec. EXPLICIT LIBER VIII- INCIPIT EIUSDE LIBER -VIIII- DE HIS. L DE HIS QUI INDECENT DE LEGE CONTENDUNT V De arrianis quod non liceat semper et publice de deo contendere v
- 1-4
R = codex Reginensis 141 saec. IX—X.
- 2-5
O = codex Oxoniensis Laud. Misc. 276 saec. IX.
- 3-6
C = codex Augiensis CXVIII saec. IX-X.
- 4-7
V = codex Vindobonensis 759 saec. XI.
- 5-8
v = editio princeps Argentinac 1508.
- 9.1
1. Ad eos qui in sermone callent sermo nobis est et de scrip turis incipiam. ecce ego ad te, inquit, contumeliosa. sunt etenim quidam auribus prurientes et lingua, iam uero, ut uideo, etiam manu, qui profanis uocum nouitatibus et quaestionibus atque obiectionibus falsae scientiae uerborum pugnas ad nul lam utilitatem mouent. ita etenim nominat Paulus omne quod in uerbis superfluum est et curiosum, quia ipse uerbi breuiati praedicator est et adsertor. isti ergo, de quibus sermo nobis est, et maxime Arriani, utinam quidem, sicut linguam et uolu bilem habent et uehementem, ita etiam uerbis rectis et proba bilibus uterentur et aliquantulum etiam circa opera mandatorum dei uacarent! minus fortasse sophistae quidam in uerbis essent et de scripturarum simplicitate controuersias commouerent.
- 9.2
2. Omnes etenim ceteras pietatis uias relinquentes ad hoc unum spectant atque prospiciunt, si quid forte in quaestionibus alligent aut quomodo simpliciter et fideliter dicta dissoluant, sicut nonnumquam in athletico certamine fieri solet, ubi luctae conludio non tam ad palmam tenditur quam ostentatio palaes matis et artis spectantium ad se rapit fauorem. ita et isti auditorum plausus captantes in plateis et in publico conten- tionibus personant et omne conuiuium atque omnem festiui tatem, luctus quoque ipsos, si fuerint ingressi, quaestionibus omnia et certaminibus replent, ita ut et sollemnitas festiui tatem suam ac laetitiam perdat et luctus consolatione careat. sed et mulierum ingressi conuenticula, quibus utique uernacula esse debet et coalumna simplicitas, inportunis et rapidis uer borum suorum motibus omni eas uerecundia et pudoris flore despoliant. quoniam ergo haec ita sunt et malum hoc intole rahiliter proficit et magnum illud religionis nostrae mysterium ad uersutiam quandam deducitur artemque uerborum, in hoc saltim nobis petimus ut adquiescat quisque ille est qui huius cemodi se contentionum tradidit officinis, ut hoc quod paterno erga eos mouemur affectu non aspernanter accipiant, dum de his singulis reddimus rationem, et linguam paulisper, si tamen possunt, cohibeant, solum uero nobis inpertiantur auditum. quid enim ex hoc, quaeso uos, damni patiemini? aut enim locuti sumus in aure audientium et fructum inuenit sermo noster, salutem uestram — quoniam quidem qui seminat uerbum in omne cor seminat, fructificat autem ex ea solum quae uber fuerit et bona gleba —, aut si nihil dignum quod uos moueat 2» noster sermo protulerit, contemptis nobis abscedetis maiorem etiam ex hoc contradicendi nobis et contemnendi quae adse nmus matenam capientes. nolo ergo miremini, si mirum uobis aliquem uideor proferre sermonem, qui sit contra uestram et consuetudinem et legem, qui omnia uel scire uos uel docere pollicemini pollicitatione magnifica et elata, ut non dicam intem perata et inproba, ne forte contristemini.
- 9.3
3. Non est omnium, o prudentissimi uiri, disputare de deo, non est omnium diuinam discutere naturam. non ita uilis est sacrae scripturae sermo, ut uulgo indocili et per terram adhuc repentibus homunculis pateat. addam et hoc quod nec semper nec omnia nec omnibus nec ab omnibus proferenda sunt, sed est et quando et quibus et in quantum. non est ergo omnium mouere de talibus, sed eorum qui ingenium atque iudustriam suam in theoriae atque scientiae consumpserint disciplinis et eorum qui norunt amotis corporibus et materia incorporalia et spiritalia conspicari, ante omnia uero illorum est qui et anima et corpore iam purgati sunt, ut minimum, qui certe purgantur. qui uero minus purus est, quomodo audet purum contingere? quoniam quidem nec inbecilles oculi solis radios contuentur inpune. igitur ita demum sentire aliquid de talibus possumus, si otium geramus et quietem et contineamus nos ab omnibus quae forinsecus interturbant materiae corporalis inle cebris, si absque omni desideriorum et cogitationum seditione mens nostra consistat. inpuris autem et sordidis motibus quo modo sancta et pura miscemus? tale est quale si quis foetoribus caeni admisceat suaues odores etstercorinectarinfundat. oportet ergo primo omnium uacare et agnoscere deum, et cum accepeIi mus tempus iudicandi iustitiam, tunc etiam quid de deo sentire iustum sit iudicabimus. quibus autem proferenda sunt haec uel insinuanda? primo his qui totius uitae suae in hoc studia con uerterunt et a quibus non, sicut una aliqua ex ceteris, etiam de deo sermocinatio requiritur post circum, post theatra, post illa quoque in quibus delectati sunt cantica, post uentris et eorum quae sub uentre sunt curam. a quibus etiam hoc delectationis loco ducitur, si de rebus diuinis contentio moueatur, ut in controuersiarum certamine delectentur. de quibns autem disputan dum est et in quantum? de his quae adprehendi possibile est et in quantum auditoris uirtus et capacitas recipit, ne forte, sicut nimietas uocis laedit auditum et abundantia cibi corrumpit dis tenta praecordia, ita etiam mens supra mensuram suam cibum uerbi recipiens aut adtonita concidat aut nimis distenta crucietur. denique intuere, si uidetur, eos qui onera supra uires leuare contendunt, uel cum terra nimiis et inmensis imbribus perur- guetur, quomodo perniciosum est quidquid amplius. modo est. ita ergo considerandum est quia et uerbi quis pondere praegrauatus nimietate ipsa potest etiam communis ipsius et naturalis intel legentiae subire periculum.__
- 9.4
4. Et non hoc dico quia non oporteat semper meminisse dei, ne forte iterum ex alia nobis parte insurgant hi qui ueloces sunt ad hoc, ut quae simpliciter dicta sunt ad peruersam intel legentiam declinent. semper oportet meminisse dei, crebrius etiam quam respirare. et si dici uel fieri possibile est, nec aliud aliquid quam hoc agendum est, quoniam et ego conlaudo in lege domini meditari die ac nocte, sicut scripturae docent, et uespere et nocte et meridie narrare et bene dicere dominum in omni tempore et, sicut Moyses dicit, cubans in lecto et exsurgens et iter incedens. et si quid aliud est quodcumque agit homo, semper deum et memoriam dei expedit fixam in pectore detinere. non ergo habere semper ,dei memoriam ueto, sed de deo semper et inportune disputare non suadeo. uerum ne in hoc quidem quae pia sunt sed quae inportuna sunt ueto; non doctrinam prohibeo, sed inmoderationem reseco. aut non et mellis satietas uomitum mouet ac nimietas? et quid melle dulcius? sed tempus est omni rei, sicut Salomoni uidetur et mihi. fit enim bonum non bonum, si non fiat bene. aut non inportunum est in hieme flores requiri et satis incongruum mulieri ornamenta uirilia uel si aptetur uiro monile muliebre? absurdum est et lugenti geome tricam ingerere et fletibus foedare conuiuium. haec ergo omnia aptum sibi tempus requirunt: et nos soli sumus qui oportuni tatem temporum non agnoscimus, apud quos praecipue deberet oportunitas omnium custodiri?
- 9.5
5. Nequaquam, quaeso uos, o amici et fratres — fratres enim uos adhuc uoco, licet nihil fraternum erga nos seruare uelitis —, non ita de rebus maximis consulamus neque, sicut feruentes equi et inquieti facere solent, auriga nostro, id est timore dei, lasciue et petulanter excusso procul ab statutis metarum ter- minis euagemur, quin potius intra definitas nobis lineas philo sophemur et neque rursus in Aegyptum conuertamur neque ad Assyrios abducamur neque cantemus canticum domini in terra aliena, id est in omnem aurem peregrinam et inimicam reli- gionis nostrae. qui utique cum diligenter audierint et retinuerint quae nostra sunt statim de scintillis nostris ingentia conflare nituntur incendia, quae usque ad caelum rapiuntur occultis ac se perurguentibus flabris et faciunt nobis elatas illas et circum lambentes omnia quae in circuitu sunt Babylonias flammas. quoniam quidem ex suis dogmatibus nihil fiduciae gerunt, cap- tant in nostris, si quid forte infirmum aut fragile inueniant non tam sui natura quam adserentis ignauia, et iaminde sicutmuscae uulneribus, ita illi nostris quibusque erroribus uel uerbis fra- gilibus insidunt. sed nos non ultra nosmet ipsos ignoremus nec quid deceat in talibus inquirere refutemus. etiamsi inpossibile est nos unum sentire contentione depulsa, in hoc saltim fas sit foedus commune sancire, ne in publicum sancta mysteria profanemus, ne non sancte sancta tractemus et ea, quae per ineffabile suscepimus sacramentum, ne in aures profanas et pollutas conscientias inmergamus neque honestiores faciamus eos, qui simulacra colunt et idola uenerantur, qui turpibus et mysteriis et fabulis seruientes facilius pro his quae mysteria putant sanguinem snum quam sermonem his qui in talibus initiati non fuerint produnt. sed uideamus utrum, sicut stola uiri et risus dentium et incessus pedum ostendit quaedam ex ipsa moderatione et temperantia uiri ipsius honestatis indicia, ita et uerbi prolatio et silentii continentia det aliquod de nobis et religionis et eruditionis indicium, quoniam quidem inter ceteras, quas de deo proferre appellationes hominibus fas est et uirtutes, etiam uerbum eum nominamus. iam ergo, si con tendendi propositum est, sit uel contentio ipsa nostra legitima.
- 9.6
6. Natiuitatem dei et creationem et deum ex nullis exstantibus et substantiae sectionem atque scissionem et resolutionem ut quid audit profanus auditor? ut quid uerborum nostrorum iudices accusatores et inimicos nostros uocamus? ut quid gladios nostros hostibus tradimus? quomodo eos putatis audire de talibus uer bum, qua mente. quo sensu illos, qui adulteria conlaudant et puerorum stupra atque omnium uitiorum genera consecrant, qui nihil omnino ultra corpus sentire et intellegere possunt, qui paulo ante ipsi sibi statuerunt deos illos quos ex turpitudine flagitiisque cognouerant? ista tales nonne omnia carnaliter, nonne omnia turpiter et inperite intellegent? nonne ut sua solent ita nostra censebunt et quo affectu, quo sensu suorum deorum generationes et filiorum procreationes accipiunt, eo sensu et affectu etiam nostra pensabunt? nonne cum illi huiuscemodi proferunt uoces et inridemus eos et inpugnamus? et quomodo eos quae nostra sunt suscipere persuadebimus, si de eisdem rursum inter nos uideant certamina commoueri? haec nobis prae stat quae inter nos est ista contentio, hoc nobis praestat cer tamen pro uerbo aliter quam placet ipsi uerbo prolatum. patimur quodam modo id quod patiuntur insani, qui domos proprias suis manibus incendunt uel suos filios iugulant aut parentes repellunt putantes alienos.
- 9.7
7. Quia ergo destruximus ea quae aliena sunt a religione uerbi dei et in gregem porcorum reiecimus multiformem legionem, quae et praecipitata est in profundum, nunc quod ad nos ipsos pertinet uideamus. illud est ergo quod primum considerandum puto, quaenam sit ista tanta erga sola uerba contentio. quae linguae prurigo est, quae tanta inpatientia? quid est quod manibus adtractis et conligatis linguae solius opera et arma proferimus? caritatis studium cessat, castitatis uirginitatis misericordiae aut deest aut, si et sit in aliquibus, uel rarum est uel minus uiget. 1» non est tanta cura psallendi, non uigiliarum, non orationum, non in obsecrationibus flendi studium, non corpus humiliare ieiuniis, non per intentam orationem ascendere ad deum — non quae deteriora sunt melioribus iungimus, limum dico spiritui, non meditationem mortis habemus in uita, non accendimur ut uitiis dominemur memores supernae cognationis —, non furorem uincere uel iracundiam cohibere, non adrogantiam deicere uel inrationabilem tristitiam depellere, non libidinem refrenare, non risus intemperantiam, non oculorum lasciuiam resecare, non auditus intemperantiam, non inmoderationem uerbi, non uani- tatem cogitationum retundere uel earum quas nobis suggerit inimicus uel quas ipse capit ex nobis, ex quibus utique, sicut scriptura dicit, per corporales sensus tamquam per fenestras introducit mortem. sed e contrario his omnibus uitiis libertatem quo uolunt et quomodo nolunt concedimus euagandi et solam in disputationibus et quaestionibus uidemur nobis seruare cau telam.
- 9.8
8. Et quidem, o loquax dialectice, interrogabo te paululum aliquid, tu mihi responde, ut ait ille qui per turbinem et nubem loquebatur ad Iob. nonne multae sunt mansiones apud deum? puto te non negare quod scriptum est. quid igitur? repleri oportebit has omnes an aliquas quidem repleri, alias autem non, ita ut maneant uacuae et uideantur inaniter praeparatae? scio quia concedes hoc quod omnes replendae sint; nihil enim ina niter a deo factum fateberis. hoc ipsum autem quod dicimus mansionem quid putas lntellegi debere? nonne requiem et glo riam, quae reposita est beatis? non aliud esse dabis ut opinor. si ergo de hoc certum est, sequitur ut inquiramus si est aliquid quod istas ipsas unicuique nostrum conciliet mansiones. esse procul dubio necesse est. quid ergo illud erit quod ad diuersas unumquemque prouocat mansiones? nonne gestorum diuersitas et propositi secundum mensuram uniuscuiusqne fidei in hac luce transacta, quas etiam uias appellare mos est scripturae diui nae? quid igitur? per omnes istas uias iter nobis agendum est an per aliquas ex his? si quidem possibile esset, unum per omnes ingredi esset beatum; sin minus, quam potest per plures, certe uel per aliquas; si ne id quidem, per unam saltim recte tantum et emendate incedere. si ergo audias unam esse uiam et hanc ipsam angustam, quid tibi uidetur indicari? nonne una uia pro unitate uirtutum sentienda est? una etenim est uirtus, etiamsi diuidi uideatur in plures. angusta autem dicitur propter labores et quia non est multis m promptu. quid ergo, carissime? si multarum uiarum diuisio et rursum unius con- strictio atque congregatio talis est qualem superius diximus, qua tandem uel inperitia uel intemperantia in istas nos angu stias coartamus, ut tamquam in summa penuria positi relictis omnibus uiis, quas sermo dei nos edocet, hanc solam urgeamus et in hac una nosmet ipsos coangustemus, quae in disceptatione et sola uerbi disputatione consistit et quae magis, ut mihi uide tur, non tam sapientiae ac scientiae studiis quam uitio loqua citatis expetitur? nonne de his uos increpat beatus apostolus Paulus, qui post enumerationem spiritalium gratiarum repetit et dicit: numquid omnes apostoli? numquid omnes pro- phetae? numquid omnes magistri? et reliqua.
- 9.9
9. Esto tu excelsus aliquis et excelsorum superior et supra nubes ascende, si libet, et inuisibilia conspicare et ineffabilia sermone conplectere, supra Heliam adsumere et supra Moysen facie ad faciem uide, si potueris, deum, supra Paulum quoque ad tertii caeli eleuare fastigia: cur et alios sub die uis sanctos plasmare? cur theologos sub momento temporis facis, qui d« diuina natura disserant, cum suae adhuc uitae sint penitus ignari, ut putes eos uelut inspiratam a te magis quam elucu bratam suscepisse doctrinam, et inperitorum uerbis quam plu- rimos agis conuentus? ut quid araneis conligas infirmos et contrahis uelut sapientiae eis aliquid largiturus? ut quid examen uesparum aduersum fidem concitas? ut quid dialectica religi onem decorare se credit, ubi magis per dialecticam religio foe datur? illa nobis quodam modo nunc Gigantomachia fabulosa reparatur, dum aduersum deum pugnatur in terris; et dum omnis sermo cum quaestione profertur, fit iam lingua bellatrix, uerba sunt iacula, sermo est gladius, tota die absque ullo fine pugna tur et interdum mutuis uulneribus inter se uterque proster nitur. sed si tantus est amor huius belli, si tanta cura certa- minis, si dialectici proelii capere iuuat triumphos, desistamus, quaeso, a ciuilibus bellis: externa atque hostilia bella subeamus.
- 9.10
10. Dimicemus aduersum Pythagorica silentia et Orpheicas destruamus fabas. confutemus praesumptam illam Pythagori corum de magistro sententiam: cnbioi [q;a, arguamus Platonis ideas et transfundendae per diuersas corporum species animae opinionem, quam νισωτάμωσνετεμ uocant, et circuitus quosdam per diuersas uitas animarum nostrarum et reminiscentias et cetera his similia. inpugnemus Epicurum deum non sentientem et prouidentiam denegantem; dicamus aduersum atomos eius et libidinem, quam contra decus philosophiae summum bonum esse pronuntiat, et expugnemus. arguamus Aristotelis angustam de prouidentia sententiam et artem uerborum eius infidelem et rationes, quas de anima protulit, et dogmata humana potius quam diuina. inclinemus elatum Stoicorum supercilium, Cyni corum de triuio uilem et gulae deditum ritum. expugnemus uanitatem ridiculosis fabulis plenam eorum qui multitudines adserunt deorum, qui sacrificiasimulacrisofferunt, quidaemonibus malis et bonis libant. moueamur aduersum eos qui diuinationes, qui auspicia, qui augurationes, qui inuocationes daemonum ceteraque similia portenta mirantur. desudemus aduersum eos, qui uitas suas astrorum motibus uel cursibus pensant, qui suam neglegentiam atque desidiam fato et astris deputant et incon prehensibilem diuinae prouidentiae dispensationem fortunae casi- bus caecae, ut aiunt, et ludentis adscribunt. quodsi indigna tibi haec uidentur et parua, aduersum quae disputationum tuarum tela contorqueas uelut a multis saepe conuicta et frequenter elisa, et iuuat magis in nostris et propriis exerceri, ego tibi etiam in his apertos praeparabo certaminum campos. disputa de mundo uel mundis, de materia, disputa de anima, de rationa bilibus naturis, de resurrectionis gloria, de iudicio, de retributione, de passionibus Chnsti. de his etenim et conprehendere quod uerum est inutile non erit et errare in aliquo periculum non habet a deo. et in hoc accipiemus gratiam nunc quidem paruam pro uiribus, postmodum uero etiam perfectiorem in Christo Iesu domino nostro, cui est gloria et potestas in saecula saeculorum. amen.
← Previous — showing 101–153 of 153
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0244d.stoa005.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.