Interpretatio Orationum Gregorii Nazianzeni
- pr.1
PRAEFATIO RUFINI AD APRONIANUM.
- pr.2
Proficiscenti mihi ex urbe magnopere iniungebas, Aproniane fili carissime, ut tibi absens quoque aliquid operis inpenderem, ne nos a consuetis studiis necessitas meae profectionis inhiberet. petebas ergo Gregorium tibi in Latinum uerti, uirum per omnia inconparabilem, qui uerbo et operibus clarus splendi dissimum lumen scientiae Christi ecclesiis praebuit, dum ea docuit quae fecit nec se ipsum condemnauit agendo contraria quam docebat. is Cappadocia domo episcopo patre, matre quoque satis religiosa oriundus fuit. Athenis et altus et eruditus ut pauci nec tamen in conuersatione scholari uel aetatis uel sodalium inlecebris cedens prodidit pudicitiam, sed tamquam a deo sibi commissum thesaurum ad domum castam reportauit integrum signaculum castitatis. denique cum philosophiae studiis apud Athenas floreret, uidit per soporem sedenti sibi et legenti duas decoras satis dextra laeuaque feminas consedisse. quas ille castitatis instinctu oculo toruiore respiciens quaenam essent et quid sibi uellent percontabatur. at illae eum familiarius et ambitiosius conplec tentes aiunt: \'ne moleste accipias, iuuenis, notae tibi satis et familiares sumus — altera enim ex nobis Sapientia, altera Castitas dicitur — et missae sumus a domino tecum habitare, quia iucundum nobis et satis mundum in corde tuo habita- culum praeparasti.\' tum deinde, cum ob eximium in litteris profectum Athenis ut oratoriam doceret adstringeretur, furtim nauem ingressus abscessit. et cum se inexplorato mari commi sisset, tempestate uexatus est, in qua deo se seruiturum uouit. quodque cum faceret, subito a patre episcopo in sacerdotium subrogatus est. quod aegre ferens discessit ad tempus; post modum uero regressus libellum hunc apologeticum dixit in ecclesia causas suae abscessionis uel etiam reditus allegans. post haec etiam defuncto patri succedit in episcopatum apud Nazianzum breue oppidum. et inde, cum post Ualentis Arriani tempora ecclesias catholici recepissent, Constantinopolim ad instituendam uel docendam ecclesiam transire exoratus est. ubi cum magnificum opus in uerbo dei ageret et infinitas cottidie paene multitudines ab hereticis ad fidem ueram conuerteret, ut fieri solet, gloriam aemulatio subsecuta est. ille uero tam erat in timore dei perfectus, ut, cum sensisset causa sui esse inter episcopos disceptationem, statim sponte discederet dicens illum tantummodo propheticum sermonem: \'si propter me est tempestas ista, tollite me et mittite in mare, et desinat a uobis commotio\'.
- pr.3
Huius neque uita aliquid probabilius et sanctius neque eloquentia clarius et lnlustnus neque fide purus et rectius neque scientia plenius et perfectius inueniri potest, qui solus sit, de cuius fide ne dissidentes quidem inter se, ut fieri solet, partes et studia disputare potuerint, sed id obtinuerit apud deum et ecclesias dei meriti, ut, quicumque ausus fuerit doctrinae eius in aliquo refragari, ex hoc ipso quia ipse magis sit hereticus arguatur; manifestum namque indi cium est non esse rectae fidei omnem qui in fide Gregorio non. concordat. hunc ergo absque ullo prorsus scrupulo lege, sciens tamen quod eloquentiae eius praefulgidum in Graeco lumen non parum necessitas interpretationis obscurat. in quo utrum nostri sermonis paupertas an ipsa interpretationis natura hoc agat, tu, qui utriusque linguae habes peritiam, magis pro bato. EX GRECO FELICITER B EXPLICIT PROLOGUS GREGORII NA ZANZENI EPl. INCIPIT EIUSDEM APOLOGETICUS IN LATINUM EX GRECO TRANSLATUS P EXPLICIT PROLOGUS INCIPIT APOL LOGETICUS SANCTI GREGORII NAZANZENI v
- 1.1
I. APOLOGETICUS.
- 1.1-2
1. Uictus sum et fateor me esse superatum; subiectus sum domino et obsecraui eum. dignum etenim est, ut mihi beatus Dauid aperiat sermonis ostium, immo uero ille ipse qui in Dauid loquebatur et qui etiam nunc per eum loquitur. optimus namque ordo est, ut totius uel uerbi uel operis et a deo nobis origo sumatur et in deum consummatio referatur. causa, pro qua dudum uelut taedio quodam et indignatione superatus abscessi et elongaui fugiens et habitaui in desejto non paruo tempore, alia fortassis aliis uideatur, his qui uel odio erga me, ut fieri solet, uel amore detinentur. et id quod tunc feri quidam uidebamur et inmites, nunc uero mansueuimus et regressi sumus in hoc quod antea fueramus, alius quidem culpat inconstantiae, alius amplectitur factum. nihil enim hominibus suauius quam aliena loqui et aliena curare, maxime si eueniat uel odio aliquos uel amore praeueniri. a quibus praecipue semper occultatur ueritas et furatur. alii igitur, ut dixi, putent alia, ego uero absque omni uerecundia quod uerum est in medium proferam utrisque partibus satis faciens, id est tam his qui affectu in nos quam, etiam his qui odio permouentur, in quibusdam quidem ipse mei accusator existens, pro quibusdam uero etiam satis faciens.
- 1.2
2. Et ut nobis secundum ordinem sermo procedat, primo de formidine mea ac metu pristino disseram. neque enim patiar in me suspiciones cuiquam remanere eorum qui uel bona nostra uel contraria curiosa examinatione discutiunt. est enim et hoc religionis officium uerbi satisfactione curare, si qui illi forte sunt qui uidentur suspicionum spiculis uulnerati, quoniam quidem peroptimum est, ut neque peccando quis neque positus in suspicione peccati, si fieri potest et res indulget, offendiculum fratribus ponat aut scandalum. scimus enim scandalizanti unum ex minimis quam sit a domino grauis animaduersio constituta.
- 1.3
3. Ego igitur, 0 optimi et religiosi uiri, neque ut inperitus haec aut stultus incurri neque — ut et ego parum aliquid glorier — adrogans quis et diuinas leges statutaque despiciens. noui etenim quia, sicut in corpore nostro alia sunt membra quae regunt corpus atque omnibus eius motibus praesident, alia sunt quae reguntur et obsequium rectoribus praebent, ita etiam in ecclesia statuit deus aequitatis eam lege dispen sans et per diuinam prouidentiam suam, qua uniuersa conponit, meritorum temperans priuilegia. alios constituit regi et guber nari — quibus hoc utilius est —, ut uerbo et opere rectorum ad id quod expedit inbuantur; alios pastores dedit et doctores ad perfectionem ecclesiae, eos scilicet qui prae ceteris uirtute animi praediti familiarius deo adsistant et id officii in ecclesia gerant, quod uel anima in corpore uel mens et ratio operatur in anima, ut utraque pariter conpaginata et sibi inuicem mixta, in quo quid deest et in quo abundat uelut in membrorum diuersitate consonantia facta per spiritum perfectum et integrum atque aptum ad omnia corpus existat et dignum quod Chri stum habeat caput.
- 1.4
4. Quamuis ergo ne aliis quidem ullis animantibus absque rectoribus esse et gubernaculis tutum sciam, multo tamen magis hominibus idcirco quod amplius his et maius periculum inpendet errantibus, a quibus siquidem illud quod primum est seruari non potest ne delinquant, hoc certe in eis secun dum salutis obtinet locum, si corrigantur ac reuocentur a de- licto. si ergo hoc uerum apparuit et bonum iustumque uisum est, certum est malum esse e contrario et inutile uel omnes fieri uelle rectores, ut nullus qui regi debeat iam supersit, uel rursum regendi officium neminem uelle suscipere, per quod utique claudicare continuo et labefactari poterit omne corpus ecclesiae nemine scilicet gubernante. et ubi iam nobis uel quomodo aut a quibus coletur deus? quo pacto sacrosancta mysteria ad instar caelestis imaginis celebrabuntur, per quae utique in terris adhuc positi caelestibus ordinibus sociamur? erit sine dubio illud quod dictum est, ut non sit rex neque princeps neque sacerdotium neque sacrificium. et omnia illa nobis quoque accident, quibus pro inmensis sceleribus prior ille populus condemnatus est.
- 1.5
5. Uerum ne hoc quidem nouum aut peregrinum est his, apud quos diuinae philosophiae studia uigent, ut ex ordine discipulorum quis in magistrorum adsumatur officium, sicut ne nautae quidem probabili, si res poscat, ad inspectionem prorae transferri uel ex illo loco, si uentorum probabiliter collegerit disciplinam, ad ipsa nauis gubernacula prouocari. uel fortissimo militi curam turmae cohortisque committi uel bene agentem turmam ad totius exercitus transferri magisterium. non ergo existimet quis eorum, qui in alienis negotiis grauissimi censores fiunt et ex suis uitiis aliena gesta perpendunt, quod ego erubuerim ministerii huius gradum maiora desiderans. non ita ego sum uel diuinarum rerum magnitudinis uel humanarum humilitatis ignarus, ut non magnum arbitrer uniuersae naturae mortalium quoquolibet modo et in quolibet ordine adpropinquare deo, qui solus in- accessibilem omni creaturae habitat lucem.
- 1.6
6. Quae igitur ratio est inoboedientiae meae? nisus sum etenim in illo tempore nihil meum habere nec meis moribus simile, sed audacius contra dicere inpudentiusque resistere. causas ergo huius rei, quod iam dudum desideratis, audite. praecipua fuit illa perturbationis meae causa, quod subito mihi superuentum est. et sicut, cum sonus aliquis repentinus increpuit, turbantur animi inprouiso terrore perculsi, ita ego quoque territus omnem resolui uerecundiam, quae mihi semper in omni uita mea comes indissociabilis fuit. tum deinde re- cordatio me silentii et quietis meae uehementius perturbauit, cum id mihi inpediri uiderem quod ego a principio uitae meae singulariter dilexi et in magnis maximisque periculis deo uoui. cuius desiderio eo amplius concitabar, quo mihi iam uidebar eius saltim ianuam contigisse, atque inde acrius accendebar, ex quo mihi notiora eius bona fiebant. et ideo non tuli me uiolenter in medias turbas pertrahi populorum et uelut de templo quodam quietis tnmultuosis uitae huius fragoribus obici.
- 1.7
7. Nihil enim re uera mihi ad beatam uitam praestantius uidebatur quam uelut clausis carnalibus sensibus et extra carnem mundumque effectum quempiam in semet ipsum con uerti, id est suos sensus atque animos conspicari alienumque effectum a mortalium curis sibi soli loqui et deo, ut altior cunctis uisibilibus factus mentem suam repleat diuinis sensibus et caelestibus formis absque ulla admixtione terrena uere speculum inmaculatum effectus imaginis dei et ex ipsius lumine semper lumen accipiens, auspicia quaedam uel initia futuri in semet ipso saeculi ferens atque in terris adhuc positus consortio quodammodo perfruens angelorum, despecta ac derelicta fragilitate terrena ad superna et caelestia spiritus sancti subuectione transferri. si quis forte uestrum huiusce- modi amoris aliquando sensit ardorem, scit quae dico et quae loquor agnoscit et quare perturbatus sim nouit ac facile ueniam dabit. ceteris autem non ero nimius in satisfactione, quibus fortassis huiuscemodi sermo, dum opus eius ignoratur, etiam derisui esse potest, et his praecipue quibus inuidiae languor recte iudicandi praepedit sensum; et operi optimo uitiosum nomen infligunt philosophiam cenodoxiam uocantes et praeclara sapientiae studia iactantiae appellationibus infa mantes, quibus libenter uilis quoque et inperitae multitudinis consensus accedit. paratior namque est inperitorum turba ad derogandum bonis studiis quam ad imitandum, ut sit eis omni genere delictum, uel dum manifesta et publica mala non uitant uel dum occultis et reconditis non credunt bonis.
- 1.8
8. Ad haec accessit etiam illud — proferam etenim omnia apud uos et nihil iam tegam secreti —, quod siue rusticitatis siue libertatis meae fuerit uos probate. erubui de quibusdam, quos uidebam nihil penitus ad emendationem uitae suae, nihil adquisisse correctionis ad mores, quin immo et nequiores effectos inmundis, ut dicitur, pedibus inruentes certatim in sancta et, priusquam digni haberentur primo aditu ac ianuis, ad tribunal continuo tendere atque ad sacerdotium festinare et repulsis ceteris ipsi sacris altaribus incubare, ut iam non ad formam et exemplum plebi praebendum ordo ille uideatur, sed occasio quaedam in abundantia et securitate uiuendi, nec officium ducatur futuro dei iudicio obnoxium, sed secura quaedam et nusquam discutienda administratio putetur. et sunt paene plures numero rectores isti quam illi quos regunt, ut nusquam sit illud apostoli quod ait: non omnes prophetae, non omnes magistri. hic enim omnes magistri, omnes prophetae, ita ut secundum antiquum prouerbium merito dicatur quod et Saul in prophetis. et re uera nulla nobis antiquorum historia tradidit uel tantum in ecclesia fuisse ministrorum numerum uel tam uiliter congregatum. unde et religioni ac doctrinae nostrae obprobrium nascitur quod sacer dotia uel ministeria ambitione potius et ad gratiam quam meritorum iudicio deferuntur. cuius rei uitium uel labem etiamsi prohibere supra nos est, at certe erubescere et auer sari pars aliqua pietatis est.
- 1.9
9. Quod uero me maius omnibus et supra cuncta quae superius diximus deterrebat illud est — ueniendum namque est ad summum ipsum uerbi fastigium et proferendum quae uera sunt; neque enim fas est in talibus fallere —: arbitrabar non esse simile, sicut et nunc quoque arbitror, pecora uel armenta regere et hominibus praeesse atque animas mode rari. ibi enim studium est gregem uel armenti uel pecoris ualidum membris et laetum carnibus facere; quod prospiciens uel armentarius ille uel pastor comantes herbis et uirides riuis deligit campos, quos fecundiores probarit ad pabula, et hos ipsos alternis pastibus innouat et ab aliis ad alios gregem transmouet saltus. sed et ad requiem perquirit nemorosa cubilia. agit autem gregem interdum uirga, praecipue tamen calami uel fistulae suauitate permulcens. nec aliud ultra operis uel armentario inminet uel pastori, nisi quod parua quaedam sollicitudo requiritur aduersum insidias atque inprobitatem luporum et, sicubi forte aegrum pecus, uel reuisere oculo uel palpando curare, umbras in aestibus prospicere, strata recu- bantibus mollia atque herbida prouidere perflarique recubantium locum auris spirantibus sinere, quem propter decurrentis riui frigida unda perstringat, cantare quoque et uelut alioqui greges aut antiquitatis aliquid aut amoris. ad haec uel iugulare pin guius quodque uel in pretium uertere licet, uirtutis uero animi et industriae nulla cura huiuscemodi pastoribus inminet, per quam necesse habeant uoluptati gregis magis quam suae obsequi.
- 1.10
10. Homini uero cum perdifficile sit scire regi, id est regenti se obtemperare, multo difficilius est scire alios regere et regere secundum istam nostram disciplinam, quae ex diuina lege descendit atque ad deum ducit. cuius quanto spes et gloria maior est, tanto et periculum grauius quippe habentibus intellectum. quem rectorem primo omnium, ut mihi uidetur, oportet sicut argentum uel aurum probari et ex omni parte circumspici atque in omni tempore et actibus contemplari, ne quid forte habeat intra se admixtionis alienae uel materiae uilioris et raucum sonum aeris uel plumbi admixtione respon deat et lateat intrinsecus adulterinum aliquid, quod ignis examinet et resoluat. quod malum utique tanto fiet perni- ciosius, quanto numerosioris populi rector extiterit, sicut certe grauius est in multos diffundi pestem quam unum pestilentia consumi.
- 1.11
11. Nec cadaueris foetor ita perniciosus est, si unum polluat locum, sicut si sparsim saeuo nidore diffuso corrupti aeris morbum pluribus generet. ita si quis est in rectore uitiorum morbus, facile in eos qui ei ad obtemperandum praesto sunt traditur atque transfunditur; et multo facilius quod malum est ab eo transit quam si quid in eo uirtutis et industriae fuerit. in quo ego quoque soleo crebro apud memet ipsum de talibus conferens admirari plurimum, quod tam facile et sine aliquo labore atque ullis adminiculis malitia proficit et nihil tam facile est quam effici malum, etiamsi nemo doceat, nemo conpellat, rarum autem et perdifficile sit fieri bonum, et ita quasi conscendendus sit arduae cuiusdam et praeruptae rupis ascensus, licet plures prouocent, licet multi inuitent, etiamsi omnes faueant et hortentur. et hoc est quod mihi uidetur etiam beatus Aggaeus intellegens admirandam illam introdu xisse percontationis imaginem, cum ad eum dicitur: interroga sacerdotes legem et dic eis: si caro sancta uel uas sanctum contigerit alicuius uestimentum, si sanc tificat eum ex eo quod contigit? et cum dixissent sacer dotes quia non sanctificat, dicit ad eos rursum: si inmun ditia contigerit uestimentum mundi, utrum polluat eum? et dixerunt quia polluit.
- 1.12
12. Hoc est ergo quod etiam noster hic nunc sermo recen suit, quoniam perdifficilis est adsumptio boni naturae morta lium, uelut si ignis humidae alicui materiae adhibeatur. parati autem sumus ad recipiendum malum quam plurimi et apti, uelut si aridae quis stipulae scintillam ignis iniciat, quae insuper etiam uentis spirantibus animetur. ita uelocius malitiae parua scintilla consumimur quam uirtutis ignibus uel accendi uel etiam concalescere possumus. nam et melli plurimo parum absinthii iniectum uelocem amaritudinem tradit, mellis uero etiamsi duplum iniciatur absinthio, non poterit ipsum obtinere dulcedo. sic breuis gleba fluuii ripae subducta pondus totius fluminis deriuat in praeceps, obsistere uero et auertere lap sum fluuii uix magnis molibus et inmensis machinis queas.
- 1.13
13. Propter quod primo omnium uerendum, ne inueniamur pulchrae et decorae uirtutis quidam pictores pessimi uel certe aliis pictoribus, id est plebi, quae eam debet in semet ipsa depingere, imaginis eius pessima praebentes exemplaria, uel certe ne accidat nobis res usitati prouerbii, ut, qui ad alios curandos praesumus, inueniamur ipsi scatentes ulceribus.
- 1.14
14. Tum deinde quod, etiamsi se ipsum aliquis a totius peccati contaminatione custodiat, ne hoc quidem sufficere aestimo huic qui erudiendis atque instituendis ad uirtutem populis praeest. neque enim satis est malum non esse eum cui docendi summa committitur — quod utique culpabile et dedecorosum est etiam in his qui docentur —, sed oportet eum etiam omnibus bonis esse actibus praeditum secundum mandatum illud quod dicit: declina a malo et fac bonum. nec sufficit de anima indignas abicere cogitationes et malarum rerum formas abolere, sed et praestantiores diuinioresque inserere atque conscribere, ita ut multo magis nobis uirtus animi quam humana dignitas adquisita uideatur. nec putandum umquam aliquem nobis factorum bonorum finem aut proficiendi terminum positum, nec ita ut lucrum ducenda sunt quae recte nobis gesta sunt quam detrimento conputanda sunt quae nondum inplere ualuimus. et ascensus nobis quidam putandus est uita haec, ex quo nihil refert explicuisse quod ascenderis, nisi quod restat euaseris. nec nosmet ipsos ex ceterorum con- latione metiamur et magnum putemus, si forte aliquibus praestantiores inueniamur, sed damnum potius illud arbitremur, si non digna loco et gradu nostro geramus et, si qua gerun- tur nobis, non ex neglegentium conparatione, sed ex praecepti auctoritate pendantur, siue illi neglegentius siue etiam ali quanto studiosius uiuunt, quia uirtutum formas uon ex proxi morum nostrorum gestis, sed ex uerbi dei auctoritate susce pimus, a quo omnia et in quo omnia et ad quem omnia referuntur.
- 1.15
15. Nec putandum est eadem omnibus conuenire, sicut nec aetas una omnibus est nec uultuum liniamenta uniuersis eadem nec totius terrae una est qualitas nec stellarum unus est splendor. conuenire ergo idiotae et simpliciori cuique putandum est, ne male agat et ut caueat omnia agere quae ad poenam trahuntur uel grauissima legis animaduersione plectuntur. huic uero qui aliis praeest omni opere peccati postergum relicto proficere in optimis conuenit, ita ut possit profectus sui exemplo inuitare et inlicere ceteros ad uirtutem praecipue per humilitatis a domino nobis traditam formam. non enim oportet ui uel necessitate constringere, sed ratione et uitae exemplis suadere, quia omne quidquid extorquetur innitis cum eo quod tyrannicum uidetur ne perseuerare qui- dem potest. solet enim quidquid uiolenter adtrahitur, sicut nouellae arboris si quis ui cacumen inclinet, relaxatum rur sum in id quod fuerat redire. quod autem ex proposito fit et uoluntate, tam legitimum quam certum est ualidissimis scilicet uinculis propriae uoluntatis adstrictum. unde et regere gregem uoluntarie et non ex necessitate ad Hebraeos scribens apostolus praecipit.
- 1.16
16. Sed est aliquis neque malus neque qui ad uirtutis summam peruenerit, et non uideo, qua confidentia ad do- cendum ueniat qui ipse hac fide non accessit ut disceret. re enim uera mihi uidetur esse ars artium et disciplina disciplinarum hominem uel regere uel inbuere, qui certe est inter omnes animantes maxime et moribus uarius et uoluntate diuersus. haud segnius sane quis etiam ex medicina corporum curas quoque contemplabitur animarum et, quanto difficilem captu corporalem inuenerit medicinam, tanto difficiliorem repe- riet animarum, siquidem et substantiae qualitas multo est praestantior et finis rerum multo pretiosior. illa namque cor- poribus exhibet medelam et erga temporalem materiam curam adhibet ac diligentiam, quae sine dubio naturae suae fragili- tate quandoque soluetur, etiamsi nunc artis adiumento reparetur. certum est enim quod uel aegritudine uel tempore corpus omne resoluitur nec ultra naturae suae terminos perduvare fragilitatis condicione permittitur.
- 1.17
17. Anima autem, quae est diuina et a deo ueniens, super- nae nobilitatis est consors, ad quam etiam redire festinat, licet socio deteriori conligata est et deuincta, fortassis etiam propter alias causas, quas solus nouit ille qui uinxit et conligauit deus et si quis ille est qui ab ipso de huiuscemodi mysteriis inluminatus est et instructus, uerum, quantum ego intellegere possum, duabus, opinor, ex causis: una, ut per agones certami- num, quae ei sunt aduersum terrena, caelestis gloriae heredi tatem petat et, sicut aurum igni, praesentis uitae aerumnarum probetur examine, quo uirtutis praemia non ex dei dono tantum speret sed, ut uere uirtus summum ei bonum sit, suo eam opere ac labore conquirat, ut a creatore quidem nobis naturaliter insitum uideatur bonum, a nobis autem uoluntate nostra ac proposito excultum et liberi arbitrii utriusque motus exercitio propagatum; alia uero, ut etiam hanc deteriorem substantiam corporis secum traheret ac sur sum in supernis sedibus conlocaret soluens paulatim eius crassitudinem, qua retardatur, ut hoc, quod est deus animae, fiat etiam anima corpori gubernans ministram sibi materiam et deo secum offerens fidelem conseruam.
- 1.18
18. Locorum ac temporum et aetatis ceterorumque similium differentias medici requirent, quando et qualibus uel medica mentis uel cibis opus sit uel qualiter a noxiis abstinendum, uti ne artis disciplina superetur per desideria aegrotantium; interdum et ferri sectione utuntur et uirulentioribus medica- mentis. quae omnia quamuis cum magno labore peragantur, nihil tamen in his tale geritur, quale est mores corrigere, uitia purgare, emendare uitas et propositum ad meliora con uertere atque omnia quae intra nos uel etiam extra nos geruntur sedula circumspectione moderari, ut omne quod in nobis est beluinum ac ferum a natura nostra separantes, si quid lenitatis et mansuetudinis est, si quid homine dignum et deo carum, pro illis omnibus inseramus aequumque iudi cium inter animam habeamus et corpus numquam deteriori naturae subicientes meliorem, quod est utique iniquissimum, sed semper imperio animi et seruitio corporis abutamur. quae prima est lex dei et optime constituta per uniuersam eius creaturam obseruanda sine uisibilem siue etiam quae sensum uisus excedit.
- 1.19
19. Considero etiam illud quod haec omnia, quae supra memorauimus a medicis obseruari, singula quaeque secundum naturae suae ordinem permanent nec fieri ullo modo potest, ut aliquid aut contra artem aut contra naturam medicus moliatur, quippe cum qualitas ipsa materiae corporalis cedat et obsequatur medicinalibus disciplinis, nisi si qua forte inciderit inpatientia uel inquietudo languentis, quam et ipsam utique uel obseruare uel prohibere non est difficile. apud nos uero omnia aguntur in spiritu et est summum studium uin cere eos qui se male carnaliter amant nec ullo modo nolunt nobis cedere aduersum semet ipsos dimicantes, ita ut sit nobis bellum quoddam aduersum eos pro quibus militamus, dum unusquisque tantum studii gerit in contegendis et occul tandis morbis ac uitiis peccatorum, quantum habere oportebat studii ad aegritudinem medico reuelandam.
- 1.20
20. In quo et fortes sibi ac constantes uidentur aduersum salutem suam et prudentes aduersum uitam suam, dum uelut furtum aliquod intra se atque intra arcana mentis suae abscondunt peccatum, tamquam ab illo oculo qui uidet omnia latere possit id quod ab hominibus latet, uel dum excusant excusationes in peccatis, cum propriis uitiis et passionibus: rationes quasdam commentantur et malorum suorum aduocati fiunt; uel certe cum more surdae aspidis. quae non exaudit uocem incantantium nec medicamentis sapientium cedit, quo solo aegritudo animae curatur, sermonem non recipiunt commonentis; uel certe, quod est ultimum malum, cum palam iam et inpudenter peccata defendunt et uelut mente capti publice et sine pudore in omne fiagitium praecipites eunt et tunc in eos, qui aliquantum se pro salute uel inpedire uel retardare certe cupiunt, tamquam inimicos et aduersarios etiam ulciscuntur odientes eos qui redarguunt in portis et sanctum sermonem exsecrantes, infelicissimi omnium in tan tum semet ipsos punientes, quantum amplius in aduersarios desaeuierint, sicut hi qui insania et furore correpti proprias carnes laniant, quas mente capti alienas putant.
- 1.21
21. Haec sunt, pro quibus ego hanc nostrae disciplinae medicinam multo difficiliorem puto quam illam quae corporibus solis medetur. quae quanto difficilior est, tanto utique pretio sior et utilior. nam illa quidem pauca quaedam de profundio ribus tractat, quam plurima uero artis suae atque operis in oculis atque in manibus gerit; in hac uero nostra erga interiorem cordis hominem omnis cura est atque omne studium geritur et aduersum hostem, qui nos intrinsecus inpugnat atque obluctatur in sensibus. est nobis omne certamen, qui nobis ipsis aduersum nos gladiis abutens morti nos tradit. aduersum haec ergo omnia multa quidem, immo tota fide, maiore uero dei gratia, aliquanto quoque, ut ego arbitror, etiam nostro studio ac labore nitendum est, quod in uerbo atque opere demonstratur, ut possimus, quod in nobis est pretiosius, uel curare animas a languoribus uitiorum uel purgare a maculis peccatorum.
- 1.22
22. Finis autem utriusque medicinae — hoc enim restat ostendere — unius quidem est, ut sanitas corporis uel, si est, conseruetur uel, si discesserit, reuocetur. quae nou satis certum est utrum semper profuerit his qui ea usi sunt, cum uideamus frequenter aliquantis corporei roboris fortitudinem nocuisse, dum in hac fidentes nonnulli uel latrociniis uel raptibus uacant. media tamen haec sunt, sicut paupertas atque diuitiae uel humilitas et claritas et cetera his similia, quae media idcirco dicuntur, quia ex proposito utentium uel ad bonum uel ad malum trahi possunt. alteriuS uero, id est nostrae huius medicinae, finis est incitare animam ad uirtutem et eripere ex hoc mundo et offerre deo atque imaginem dei, quae in ea est, uel, si recta est, seruare uel regere, si pericli tatur, uel, si conlapsa aut oppressa est, reparare inserto cordibus Christo per spiritum sanctum atque ad ultimum hominem filium doi facere atque in caelesti beatitudine cum caelestibus conlocare.
- 1.23
23. Ad hoc nobis paedagogus data est lex, ad hoc medii legis et Christi missi sunt prophetae, ad hoc spiritalis lex adinpletur et finis omnium Christus aduenit. hoc est quod agit euacuata diuinitas, hoc promouet carnis adsumptio et hoc est quod ex utroque mercamur. haec est noua illa commixtio dei et hominis, ut per unum utrumque habere possimus. propterea namque deus corpori anima mediante commixtus est, ut coniungeret separata atque in concordiam et pacem discordantia reuocaret in unum se et per se reuocans omnia ab uno patre generis nostri prius prodita: animam suscepit propter inoboedientiam animae, carnem propter malam oboedientiam, pro qua et simul condemnata est, ut, sicut in carne et anima fuerat condemnatio, ita in carne et anima fieret salus. Christus ergo pro Adam, pro eo qui factus est sub peccato ille qui erat sine peccato.
- 1.24
24. Et introducitur pro uetere nouus, ut huius passione uoluntaria ille qui inuifus passus fuerat curaretur, quo scilicet pro singulis nobis hoc quod supra nos erat redderetur. con pletur ergo nouum misericordiae sacramentum erga eum qui per inoboedientiam decidit. propterea noua natiuitas et uirgo mater et Bethleem pro Edem et praesepe pro paradiso, parua et uisibilia pro occultis et magnis. idcirco et pastores caelestem gloriam uident propter agnum et pastorem; propterea stella duce magi adorant "et munera offerunt, quo scilicet nemo iam ultra uel idola uel stellas adoraret; propterea lesus baptizatur et testimonium ei de caelestibus perhibetur et ieiunat et temptatur et uincit eum qui uicerat; propterea daemones fugantur, aegritudines curantur et magnorum praedicatio mini mis iniungitur.
- 1.25
25. Propterea infremescunt gentes et populi inania meditan tur; propterea lignum aduersum lignum et manus patienter extenduntur aduersum manus incontinenter extensas: pro solutis et remissis praebentur clauis confixae, pro his quae eiecerunt Adam praebentur manus quae orbem terrae conplectantur et reuocent. pro humilitate exaltatio, pro suaui et pernicioso gustu suscipitur fellis gustus et mors pro morte mutatur, tenebrae pro tenebris, sepultura pro sepultura, resurrectio pro resurrectione. haec omnia cura quaedam erga nos est dei et medicina infirmitatis nostrae ueterem Adam ad eum statum unde decidit reparans et reformans atque ad arborem uitae restituens, unde nos arbor sciendi boni et mali inportune et extra tempus sumpta depulerat.
- 1.26
26. Huius ergo uos medicinae et curationis ministri et adiutores sumus, quicumque praeesse populis uidemur. qui nescio an in id saltim profecerimus, ut uel proprias infirmi- tates curare ualeamus, nedum alienis languoribus medicari et animarum maculas sollicita eruditione purgare.
- 1.27
27. Tum deinde corporum quidem medici laborem, uigi lias ac sollicitudines tolerant et, sicut ait quidam sapientis- simus eorum, alienos casus propriis maeroribus perferunt aliqua ipsi proprio labore exquirentes et inuenientes ad meden dum, aliqua etiam ab aliis mutuantes, et nihil prorsus est quod eos praetereat. ne minimum quidem neglegunt, sed omnia magna et summa deputant, quaecumque ad sanitatem corporis aliquid conferunt, summum bonum putantes, si quid per industriam suam uitae huic, quam supra terras agimus, con ferre uideantur, et interdum uitae hominum pessimorum, quibus olim ex hoc mundo discedere commune fuerat bonum. quod etiamsi bonorum uitae per haec consulunt, quantum illud est quod ex hoc confertur, cum id continuo ipsa uetustas aetatis ac senectutis absoluat! quid enim est quod unusquis que bonorum ex hac uita lucretur, cum certum sit quia nemo prudentium diligere id debeat quod omni pacto paulo post omissurus sit?
- 1.28
28. Nos uero, quibus periculum pro salute est animarum et quibus pro inmortalitate certamen est et uel de gloriae uel de poenae aeternitate contentio — e quibus alterum uirtus, alterum desidia praeparabit —, quantum oportet laboris studiique suscipere, quantum industriae uel uirtutis adhibere, nt curati uitiis, emendati moribus, proposito correcti possimus et transferre uitam nostram a praesentibus ad futura et subicere ac subdere terram spiritui! sicut ergo non una medicinae species omnibus adhibetur, ita neque idem sermo conuenit uniuersis, non idem motus conpetit feminae et uiro uel seni ac iuueni, neque pauperi et diuiti, laetis ac tristibus, incommodis et uegetis, principibus et subiectis. sapientibus et inperitis, timidis et audacibus, iracundis et mitibus, profi cientibus et declinantibus.
- 1.29
29. Et ut adhuc interiora perquiram, non eadem con uenient his qui in coniugiis sunt et his qui liberi sunt a coniugali iugo. sed et inter ipsos rursum differentia est, eo- mm qui in desertis uitam ducunt et eorum qui com munem et cum ceteris mixtam habent conuersationem. et rursum non eadem aptabuntur his qui rationabiles sunt in fide et perspicaces in scripturis et his qui sola simplicitate proficiunt, sed et his qui ex urbana conuersatione descendunt et illis qui ex agresti et rustica ueniunt; non eadem simplicibus et astutis, neque in negotiis positis et procul ab eis agenti bus ac quietis, neque his qui post plagas peccatorum conuersi sunt et his qui ante experientiam mali delegerunt bona. in quibus singulis permulta habenda est differentia, quoniam quidem etiam motus ipsi eorum et concupiscentiae permultas inter se differentias gerunt. denique ex ipsa iterum corporali elementorum ratione considera: quamuis ex eisdem omnes subsistamus elementis, tamen uniuscuiusque corporis est quod- dam proprium temperamentum.
- 1.30
30. Et propter hoc non omnibus eadem medicamenta condu cunt, sed alius alio indiget uel medicamento uel cibo uel potu et singulis diuersa conueniunt. ita etiam animas diuersus ac uarie conpositus sermo curabit. et erunt mihi testes horum illi ipsi qui passi sunt, quod alios quidem sermo solus emendat, alios exempla conuertunt, nonnulli stimulis inci tandi, alii frenis inhibendi sunt pro eo quod tardiores alii et pigri sunt ad opus bonum — qui utique conpetenter sermo num uerberibus excitantur —, alii uero feruente spiritu nimium concitati mensuram aequitatis excedunt, uelut cum generosus et feruidus pullus et iugi adhuc nouitatis inpatiens ultra definita metarum spatia cursu lasciuiore diffunditur; quos utique refrenans et reuocans ad statutas lineas mandatorum sermo melius temperabit..
- 1.31
31. Multis laudari profuit, aliis uituperari, utraque tamen si in tempore proferantur, alioquin magis inportune prolata nocuerunt. alios consolatorius sermo correxit, alios increpatio, et aliis conuenit coram omnibus argui, aliis secretius commo- neri. nonnulli etenim monita secretiora contemnunt, erube- scunt uero publicam notam; alii autem publice conuenti inpuden tiores fiunt secretae increpationis mysterium uenerantes et oboedientiam sui uelut quoddam munus honesto ac sedulo officio retribuentes.
- 1.32
32. Aliorum conuenit obseruari omnia diligentius et usque ad minimum discuti, eorum praecipue qui, dum mala sua arte quadam celare se putant, eriguntur aduersum ceteros et intlalltur; aliorum uero oportet nonnulla praeterire, ut uidentes tamquam non uidisse et audientes tamquam non audisse uideamur secundum prouerbii sententiam, uti ne ad contemptum ultimum ueniant per increpationem, qui fortassis erubescunt culpas extendere ac multiplicare, donec eas ignorari putant, audaces uero et praecipites efficiuntur, cum eis ultimum emendationis atque unicum remedium interrupta fuerit uere- cundia. interdum etiam irasci debemus aliquibus non irati et contemnere aliquos sed non contemnentes et desperare non desperantes, quando quidem ita uniuscuiusque requiritingenium; alios uero curare lenitate debemus, alios humilitate, coniun gendo eis uidelicet nosmet ipsos et unam eandemque spei regulam pollicendo. et alios quidem uincere, ab aliis autem uinci interdum melius fuit; et aliorum quidem prosperitatem et potentiam, aliorum uero paupertatem et deiectionem conlau dare nonnumquam conuenit et amplecti.
- 1.33
33. Non enim, sicut uirtutis et ignauiae ordo se ac species habet, ut una semper in laude sit et alia semper in culpa, ita etiam nostrae disciplinae ordo deposcit, ut quod sanum et utile et commodum est id semper aeger recipiat animus — uerbi gratia uel acrius corripi uel lenius commoneri uel ex omnibus, quae supra commemorauimus, alteram semper eligere-, sed ab aliis quidem hoc, ab aliis autem quod contrarium est recipi potest, prout uel tempus uel res uel ipsa animorum aegritudo permittit. uerum uniuersa sermone distinguere et explicare per singula, ita ut omnem medendi curam per ordinem describamus, inpossibile puto etiam his qui sapien- tiae ipsius meruerunt arcana cognoscere.
- 1.34
34. Quantum autem nobis per uerbum dei patefactum est et breuis experientia potuit inuenire, illud generali intentione obseruandum puto: ut sicut his, quibus per districtos in excelso funes incedere disciplina est, huc uel illuc declinare discrimen est et deuiare aliquantulum, quamuis illud peregi guum uideatur, interitus est, omnis autem eis in eo salus est, si contentam et directam incessus sui lineam teneant, ita et in his nostris actibus, in quamcumque quis partem quacum que ex causa declinauerit, siue id malitia siue etiam inperitia faciat, ultimi periculi res est. si uero et aliis praesit, non sibi soli sed et ceteris aeterni causa efficietur interitus. igitur uia regia incedendum est et neque his quae a dextris sunt neque illis quae a sinistris sunt intendendum, sicut et prouerbialis ante sermo praemonuit. sufficiat ergo haec de uitiis nostris et passionibus memorasse et quid operis ad sui curam a bono pastore deposcant, ab eo scilicet, qui secundum scripturae sententiam scienter scit animas pecorum suorum et regit gregem secundum uerbum dominicum et disciplinam pastoralem. quam a uero pastore omnium suscepimus Christo.
- 1.35
35. Ipsam uero uerbi dei curam et doctrinae rationem quo modo explicare ualeam — ut ultimum dicam quod primum est et magnum —, quoniam quidem hodie, ut uideo, omnes magistri sunt et omnes philosophantur? quod ego satis miror, si omnes hi, quos uideo in ecclesia ad faciendum sermonem in populo procedere, bene et recte norunt dare conseruis suis in tempore tritici mensuram et disponere sermones suos in iudicio ac ueritatem dogmatum nostrorum consequenter et rationabiliter explanare, quaecumque de mundis uel mundo philosophari oportet, quae de materia, quae de anima, quae de mente, quae de intellectualibus naturis siue bonis siue contrariis et, quod est maximum et quod constringit et continet ac conponit uniuersa, de prouidentia et de singulis, quae uel contra rationem accidere — humanam uidelicet — uel iuxta rationem uidentur.
- 1.36
36. 37. Sed et de primo nostro statu ac nouissima reforma tione, de praefigurationibus et ueritate, de utroque testamento, de aduentu Christi primo ac secundo, de incarnatione eius et passione ac resurrectione atque ascensione in caelos, de fine omnium, de iudicio, de retributione uel tristium uel bonorum, supra omnia uero et quod primum est, de beata et principium omnium tenente trinitate qualiter sentiendum sit. in quo et periculi summa consistit his qui ad inluminan- dos ceteros praesunt, uti ne uel in unam subsistentiam ac personam sermone contracto tamquam deorum multitudinem uitans quis solas appellationes nominum putet et eundem patrem et filium et spiritum sanctum aestimans nominari ad Sabellii inpietatem ex huiuscemodi confusione ac permix tione declinet, ut, dum unum omnia nominari putat, nihil esse unumquemque designet, quoniam quidem desinet esse quod est, cum in alterutrum id, quod esse dicitur unius cuiusque, transfunditur — uel certe, quod absurdum est, conpo- situs nobis ex diuersis introducitur deus secundum illas uulgi fabulas, quibus ex diuersis formis unum animal adum bratur atque depingitur —, neque rursum intersecantes dei natu ram secundum Arrii uesaniam et intra Iudaicam paupertatem diuinitatis afluentiam concludentes, ut soli ingenito patri summam deitatis adscribant uelut metuentes ne corruptio nobis deitatis fieri uideatur, si deus pater sit ueri dei et aequalis sibi filii per naturam, neque tria deitatis initia sibi inuicem contraria proferant et diuersa, ut per multa principia rursum ad paganorum errores, unde discessum fuerat, redire uideantur.
- 1.38
38. Neque in tres substantias alienas a se inuicem et diuersas fas est dirimi deitatem secundum Arrium. oportet enim non ita putare se unumquemque deferre deo patri, ut ei auferat hoc ipsum quod pater est — cuius enim erit pater, si ab eo natura filii separatur et creaturis reliquis sociatur? non enim hoc est filium esse uel alienari a patre uel commi sceri ac refundi in patrem —, neque rursum tantum putare agere pro Christo, ut neque ipsi seruetur esse quod filius est; cuius enim erit filius, si non origo sua referatur ad patrem, ut sit ille qui genuit et iste sit qui est ex illo progenitus? origo enim pater est non exigui alicuius et indigni, sed deitatis et bonitatis origo est, quae in filio et spiritu sancto intellegitur et sentitur, in illo uelut filio et uerbo, in hoc uelut spiritu ab ipso procedente. et ita necessarium est, ut et unum deum secundum ueritatem substantiae fatea mur et patrem ac filium et spiritum sanctum in sua quemque subsistere substantia sentiamus.
- 1.39
39. Haec plus fortasse quam tempus sinebat protraxerim uolens uel uitam uel sermonem uel intellectum demonstrare eius qui populis praeest, quo possit in utroque perfectus fieri habitaculum spiritus sancti, per quem solum deus et intellegitur et interpretatur et auditur. mundorum namque est mundum contingere et sanctorum est sancta cognoscere. sciendumque illud iu primis est quod perdifficile negotium est in multitudine permixta atque diuersa, ubi et aetas et institutio uaria, de talibus disputantem et uelut multarum chordarum quandam citharam ferientem inuenire et proferre aptum ad omnes praedicationis uerbum et ita uelut plectrum singulis admouere, ut nusquam sonus offendat auditum. triplici namque ex modo in ecclesia dicentium periculum pendet, ex sensu ex uerbo ex auditu, ut perfacile eueniat in uno saltim aliquo, si non in omnibus labi. aut enim minus inluminatus est sensus aut ad explanandum defuit sermo sufnciens aut bene prolata crassior non recepit auditus; et ex uno quolibet horum casu fit in omnibus periculum ueritatis. et quidem in aliis quibusque studiis et doctrinis facile uel profertur sermo uel recipitur, in his uero nostris scholis ipsa auditorum expectatio dicturo periculum generat.
- 1.40
40. Tamquam enim de deo audituri et de summa om nium spe ac salute suscepturi uerbum quanto calidiores erga fidem fuerint, tanto adtentiores et scrupulosiores erga audiendum fient, ita ut, sicubi aliquid secus dicentis sermo sonuerit, non titubationem linguae putent, sed proditionem fidei pietatisque condemnent. et iudicant omnia non docentis ratione sed propriis sensibus, non his quos in ecclesia audiunt sed quos de domo secum deferunt conseruantes dogmata non quae rationabiliter didicerunt sed quae ex consuetudine non probabili tenuerunt. et hoc dico adhuc non ualde malorum hominum uitium, qui, licet regulam non teneant ueritatis, tamen religiose haec pati uidentur et habere zelum dei sed non secundum scientiam et ideo fortassis uidebuntur non debere uehementius condemnari utpote nec multa uapulaturi tamquam ignorantes domini uoluntatem et idcirco non facien tes eam, aut qui fortassis etiam corrigi aliquando poterunt et emendari, quoniam religiosa mens quam cito offenditur tam prompte et facile curatur. si quis forte ei(s) sermo apte et conpetenter adhibitus cor pulsauerit, continuo sicut ignifer lapis pulsatus a simili ex ea quae sibi naturaliter inest lucis scintilla lampadas confestim ueritatis accendit.
- 1.41
41. De illis uero quid dicamus qui, dum iactantiae gloriam quaerunt et praeesse populis delectantur, iniquitatem in ex- celsum loquuntur, qui uelut Iannes quidam et Mambres non tam Moysi quam ueritati resistunt et aduersum sanam doctri- nam commouent arma uerborum? tertium quoque genus est ex inperitia contra dicentium, quam utique inperitiam conse quenter insolentia comitatur; et omni uerbo, nisi si quod forte ipsi protulerint, hostiliter et insolenter occurrunt. a quibus secundum domini dictum porcorum more ueritatis margaritae pedibus conculcantur.
- 1.42
42. Alii quoque sunt qui nullam quidem ex proprio sensu opinionem deferunt neque aliquam formam de fide dei obtinent uel bonam uel malam, sed omnibus se tradunt magistris atque omnem suscipiunt sermonem uelut quod melius est et rectius ex omnibus electuri, ignorantes quia non bonos de ueritate iudices elegerunt, semet ipsos uidelicet, et iudicare se putant posse de his quae se fatentur ignorare. tum deinde ex ueri similibus frequenter modo in hoc, modo in illud uersi atque mutati et omni uerbo nunc adquiescentes, paulo post iterum reluctantes simul et magistros et studia permu- tant et uelut puluis uento agitatus facile transferuntur. ad ultimum uero stultitiae suae proferunt fructum; nam uelut fatigati audiendo diuersos et uicti taedio simul omnia re spuunt et uelut uacui et inanes ex omnibus quae crediderunt facti continuo etiam contemnere et inridere nos incipiunt uelut nihil rationabile in fide nostra habentes et patiuntur quod accidere solet his qui oculos dolent et solis lumen accusant uel qui aures, et uoces hominum minus esse sono ras queruntur.
- 1.43
43. Propterea ergo multo utilius est animae simpliciter et pure ueritatis elementa suscipere et uelut ceris ea nondum charaxatis inscribere quam super illa quae ante male scripta sunt superducere, id est supra malam doctrinam et peruersa dogmata uerbum fidei ac ueritatis ingerere et cum primis postrema confundere. nam uiam quidem incedere adtritam et leuigatam adsiduitate commeantium praestat quam inusitatam et rudem et nullis antea uestigiis proculcatam, campum quo que serere exercitio aratri frequentis edomitum melius est quam illum qui ignarus est sulci et uomeris nescius; animam uero illam melius excolam, quae nullo adhuc maligni cultoris aratro temerata est nec praeuentione pessimi seminis occupata. alioquin duplicabitur nobis labor, dum necesse est prius conceptas malitiae formas corde detrudere, tum deinde bonita tis imaginem uirtutum ceris uariantibus reformare, ut, quam multae ac diuersae fuerant in anima species deprauationis, tam multae sint et restitutionis. quorum omnium scientia ac disciplina uigere debet apud eum, cui animarum instituen- darum cura committitur. ex quibus nos quam plurima nunc breuitatis studio praetermittimus.
- 1.44
44. Sicut enim uerbi gratia, si fieri posset ut ex multis animalibus ac bestiolis genere ac specie diuersis, magnis et exiguis, ferocioribus et mitioribus, asperioribus et lenioribus, unum aliquod animal uel bestia una constaret, haec utique ad mitigandum si cui crederetur, quantum ei inmineret operis ac laboris, quantum eius requireretur industriae, ut unicuique bestiarum uel animalium, prout mos exigit singulorum uel prout natura poscit, occurreret! quoniam quidem neque eadem uox apta est omnibus neque eisdem, ut ita dicam, sibilis aguntur. sed ne cibus quidem cunctis unus atque idem est nec palpandi ac fouendi mos unus est bestiis, ita ut interdum hisdem ipsis quibus mitigantur aliae ad furorem aliae susci tentur. quibus ergo se modis singulis quibusque bestiae huius ille eruditor aptabit? quomodo se ad uniuscuiusque naturam atque ingenium commodabit? nonne necesse erit eum, cum sit apud semet ipsum simplex et constans, tam fieri uarium et tam in diuersa mutabilem quam poscit ipsa diuersitas bestiarum, ut unumquodque animal pro naturae et ingenii sui oportunitate curetur, quo possit totius bestiae corpus ex tanta diuersitate conpositum recte inter se inuicem bestiolis moderatis in pace ac tranquillitate persistere? ita ex multis ac diuersis et moribus et linguis et institutionibus uelut unum animal conpositum sibique dissimile commune hoc corpus ecclesiae qui instituendum suscepit ac regendum, cum esse debeat ipse apud se semper inmobilis et idem, necesse- habet tamen singulorum se et moribus et institutionibus conformare ac sermonem suum aptare singulis oportunum..
- 1.45
45. Quoniam quidem alii lacte indigent, hi uidelicet quibus prima adhuc religionis rudimenta traduntur, et cum sint paruuli in fide, uirilis adhuc, ut ita dixerim, cibi uigorem ferre non possunt; quem utique contra uires si quis ingeratr fortassis oppressi et degrauati, dum mens non sufficit ingesta suscipere — sicut ne in paruulis quidem corporalis materia decoquere ualet maiores uiribus cibos —, etiam priorum iacturam ac detrimenta persentient. alii uero sunt qui sapien- tia indigent, quae profertur et praedicatur inter perfectos, et cibis excelsioribus ac ualidioribus uti possunt pro eo quod exer citatos habent sensus ad discretionem boni uel mali, ueritatis atque mendacii. quos utique neque lacte potari neque holeribus pasci, id est infirmo ac fragili conuenit cibo; alio quin nequaquam roborabuntur in fortitudine Christi neque crescent laudabili incremento, quo oportet omnem perfectum in ipso crescere in uirum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi.
- 1.46
46. Et ad haec quis idoneus? non enim debemus esse sicut plurimi adulterantes uerbum dei et miscentes aquam nino, id est laetificanti cor hominis uerbo sermonem uilem admiscere et per terram repentem, qui uel iocum moueat uel temporale aliquid narret, ita ut carnalis lucri ex hoc nobis aliquid nundinari uideamur, cum ita singulis loquimur, ut ipsi delectantur audire, et sumus uelut uentriloqui quidam, id est de uentre et pro uentre loquentes et uentri in uerbis nostris omnibus prouidentes, quod est uere de terra loqui, ut placere potentibus et diuitibus uideamur, quos magis laedimus, immo quos perdimus et quorum sanguinem inno centem effundimus, id est animarum simplicium uitam in interitum damus, quae utique de nostris manibus exquirentur.
- 1.47
47. Pro his ergo omnibus considerabam multo esse melius peritioribus aliis cedere regendi habenas quam currus praeci pites per inperitiam dare, et magis accommodare aurem ad oboedientiae auditum quam linguam inperitam mouere. haec egomet mecum disserens et consiliario usus memet ipso non malo, ut opinor, sin minus, certe uel sedulo, dicta factaque quae ad pietatem pertinent discere potius ignorans malui quam docere. optabile namque est et mihi percarum usque ad ulti mam discere senectutem, quoniam quidem nulla aetas ad perdi scendum sufficere potest, docere uero alios affectare eum, qui non sufficienter instructus est, res mihi uidetur antiqui prouer bii (in dolio discere artem figuli\', hoc est in periculo animarum doctrinam discere pietatis. quique aut satis stulti mihi uidentur aut temerarii: stulti pro eo, si in tantum bruti sunt ut inperitos se esse non sentiant, temerarii, si intellegunt quidem, audent tamen adire negotium.
- 1.48
48. Hebraeorum seniores tradunt quod fuerit talis quaedam apud eos antiquitus laudabilis obseruatio, ut non omni aetati omnis scriptura uel legenda uel discenda committeretur pro eo quod non expediret omnes omnia cito discere, quia nec capere possunt omnes omnia, et idcirco laedi eos potius quam iuuari, si nondum capaces ea quae sunt profundiora cognouerint. sed cetera quidem omnia, quorum etiam historica narratio inprobabilis non est, a puero statim discunt, eas uero scripturas, quae uili indumento litterae pretiosa intrin- secus contegunt sacramenta, nulli ante uicesimum et quintum annum discere uel etiam scire committitur, quo scilicet sit hoc uelut munus quoddam propositum exercitio uirtutis his, in quibus ad illud aetatis et uita probabilis et ornatus morum et intellegentiae capacitas apparebit; qui utique iam ualeant bene et confidenter ascendere ab inferioribus litterae ad supe riora spiritus et excelsa.
- 1.49
49. Quid ergo? apud nos inter docere et doceri nulla erit differentia, nulla discretio? nec inter tribum et tribum fiet ulla diuisio? nec illi ultra Iordanem et isti intra Iordanem hereditatem sorte suscipient? nullus populis nostris finalis terminus dabitur? nulla uiuendi regula figetur, sed ita in confuso habebuntur omnia et ita unusquisque quod uidebitur rectum in oculis suis faciet, ut plurimi ex nobis, uti ne dicam omnes, ante paene quam primos infantiae deponant pilos, dum adhuc puerile balbutiunt uixdum dominicas ingressi aulas, antequam sacrorum uoluminum nomina saltim ipsa cognoscant, antequam nouae uel ueteris scripturae uel auctores discant uel stilum cognoscant — nam illud non dico, antequam bosor abluant et animae uitia deponant —, sicubi forte duos uel tres sermones ex antiquis tractatoribus didicerint et hoc fortasse ex auditu magis quam ex lectione, aut si paucos ex Dauid sparsim didicerimus psalmos ac deinde ueste fusciori ac bene conposita utamur, uel si etiam usque ad zonae cingulum philosophiam ostentemus speciem nobis pietatis et faciem huiuscemodi adinuentionibus colorantes, continuo iam admirationi esse uolumus et laudi, praeesse iam populis cogitamus, Samuhel aliqui nobis uidemur ab ipsis incunabulis consecrati, sapientes quoque et doctores et diui norum mystae, et inter scribas et legis doctores nosmet ipsos ordinamus et uelut caelestes quidam incedimus quaerentes ab hominibus uocari rabbi dicentes: (nusquam prorsus susci pienda est littera, sed omnia spiritaliter intellegenda\' — alioquin deliramenta quaedam uideri et somnia —, insuper etindignamur, nisi uehementer et fauorabiliter conlaudemur? et haec beni- gniores ac simpliciores quique nostrorum; uerum spiritales isti fastidiosi iudicantes singulos et condemnantes et pro nihilo omnino ducentes, si ita libuerit, abscedunt etiam commu nionem nostram uelut inpiam recusantes.
- 1.50
50. Quodsi aliquem eorum lenioribus monitis adire uelimus et adsertione rationabili conuenire dicentes: \'quaeso te, o uirorum optime, respondeas mihi: artem aliquam uel disci plinam ducis esse tibia canere uel citharam ferire?\', sine dubio disciplinam esse fatebitur. \'quid deinde de sapiente sentis atque ipsa sapientia, id est de diuinarum humanarum que rerum disciplina et scientia?\' concedent etiam hoc. \'et quid? meliores esse illas artes quam sapientiam ducimus, an multo his omnibus praestare sapientiam?\' scio quod etiam hoc con cedent; et hucusque fidem in responsionum ueritate seruabunt. quid ergo? citharae quidem et tibiae disciplina habebit doctri- nam atque institutiones suas et tempus ad hoc discendi dabitur et labor ac studium adhibebitur et mercedes doctori bus praestabuntur, interdum etiam, sicubi quis peritior magister auditur, ob hoc peregrinatio quoque longa suscipitur, et quid- quid illud est quod ad elimatam pertineat eruditionem, etiamsi sit sumptuosum, toleratur et geritur, sapientiam uero, quae omnium et princeps est et inuentrix et in semet ipsa habet omnia et continet, cuius nomine etiam deus uocari magis quam ceteris quibus humanum sermonem uti fas est appella- tionibus gaudet, ita leue et ita nullius momenti existimabimus, ut putemus uoluisse quempiam tantum et statim esse sapien- tem? nonne hoc ultimae est et desperabilis inperitiae? si ergo eis talia uel his similia aut etiam ualidiora proponamus, apud illos super saxa seminamus et narramus fabulas auribus surdis, ita ut ne in hoc quidem sint sapientes, ut saltim commoniti agnoscant inperitiam suam. unde mihi uidetur digne eis et conpetenter dictum Salomonis aptari, quo ait: est malitia quam uidi sub sole, uirum qui uidetur apud se sapiens esse. hoc autem sine dubio longe ne- quius, si is etiam doctor subrogetur aliorum qui semet ipsum ignorat esse inperitum.
- 1.51
51. Qui languor lacrimis ingentibus et luctu magis quam uerbis indiget. unde et ego frequenter apud memet ipsum miseratus sum huiusmodi homines sciens quod uelle uideri sapientem hoc est omnino non esse sapientem. sed grande inpedimentum est hominibus ad uirtutem falsae et inanis gloriae praesumptio. cuius tamen morbi penitus effugere macu lam Petri fortasse uel Pauli sit, qui, cum uerbi et sapientiae et gubernationis gratiam percipere a Christo meruissent, omni- bus tamen omnia facti sunt, ut omnes lucrifacerent. nobis uero satis est, si uel gubernari nos recte patiamur et regi ab his quibus regendi gratia gubernandique concessa est.
- 1.52
52. Uerum quoniam Pauli et ceterorum similium eius fecimus mentionem, omittentes, si uidetur, ceteros omnes qui nel per legis lationem uel per prophetiam uel per militiae magisterium uel per aliquam huiuscemodi procurationem popu lis praefuerunt, sicut Moyses uel Aaron uel Hiesus aut Helias uel Heliseus omnesque iudices, Samuhel quoque et Dauid et multitudo cetera prophetarum, Iohannem etiam baptistam, sed et duodecim discipulos domini atque eos qui uel cum ipsis uel post ipsos cum labore multo et sudore populis praefuerunt temporibus suis singuli, omnes hos nunc interim omittentes Paulum solum adhibebimus ad adsertionem uerbi nostri et in ipso ac per ipsum considerabimus, quid et quan tum sit cura ac diligentia animarum, uel si parum operis et prudentiae requirit aut parum consilii laborisque deposcit. uideamus ergo quid Paulus dicit de Paulo et ex ipso quid istud sit negotii de quo agitur addiscamus.
- 1.53
53. Omitto enumerare labores et uigilias, in siti et fame miserias toleratas, in frigore et nuditate; omitto illos extrin. secus insidiantes, intrinsecus resistentes; omitto persecutiones, Iudaica concilia, carceres, uincula, accusatores, iudicia, cotti dianas et momentarias mortes; quod in sporta per murum demissus est, quod lapidatus est, quod uirgis caesus est; omitto circuitus orbis terrae, pericula in mari, pericula in terris, diei ac noctis profundum, naufragia, pericula fluminum, pericula latronum, pericula ex genere, pericula in falsis fratri- - bus, manuum labore uictum quaesitum, sine sumptu euange lium; quod theatrum factus est et hominibus et angelis is qui medius dei et hominum consistebat, pro hominibus quidem agones et certamina sustinens, deo autem substantialem popu- lum conparans et adquirens. praeter haec ergo omnia quis digne exponere ualeat cottidianam pro singulis prouidentiam et sollicitudinem omnium ecclesiarum? erga omnes miseri cors, erga omnes fraterno distentus affectu: offendiculum quis patiebatur, et Paulus infirmabatur; scandalizabatur alius, et Paulus urebatur.
- 1.54
54. Sed docendi enumerem studium ac laborem? sed cura rum uarietatem? sed lenitatem dicam et iterum austeritatem aut ex utroque temperamentum, ut neque multa .asperitate exulceraret neque nimia benignitate resolueret? leges dat seruis et dominis, principibus et subiectis, uiris et mulieribus, parentibus et liberis, nuptis et innuptis, continentibus et luxuriosis, sapientibus et insipientibus, circumcisioni et prae- putio, ecclesiae et saeculo, spiritui et carni. pro aliis quidem laetatur et gratias agit, alios uero castigat et corripit; alios gaudium et coronam nominat, alios uero stultitiae notat; cum aliis quidem bene currentibus currit, alios autem male currentes refrenat et reuocat. nunc separat de ecclesia, nunc recipit et caritatem confirmat; nunc luget aliquos, nunc laetificatur ex aliis; nunc lacte potat, nunc mysteria reuelat; nunc se deicit et exaequat humilibus, nunc secum erigit liumiles et exaltat; nunc proponit spiritum mansuetudinis, nunc superbis et adrogantibus apostolicae potestatis uirgam minatur; nunc eri- gitur aduersum erectos, nunc efficitur discipulis tamquam si nutrix foueat paruulos suos; nunc apostolorum omnium est minimus, nunc documentum sui pollicetur per eum qui in se loquitur Christus; nunc reuerti desiderat et esse cum Christo, nunc permanere in carne propter eos qui indigent necessarium probat; non enim quaerit quae sua sunt, sed quaerit quae filiorum sunt eorum, quos in Christo per euangelium genuit. quod utique singulariter obseruandum est his qui spiritalibus populis praesunt, ut in omnibus quae sua sunt neglegant et contemnant pro utilitate ceterorum.
- 1.55
55. Gloriatur ergo Paulus, sed in infirmitatibus ac tribulatio nibus suis, et uelut pretioso quodam monili mortificatione Christi adornatur; excelsior est supra omne quod carnale est, exultat autem in spiritalibus et gloriatur; et cum non sit inperitus in scientia, tamen per speculum et in aenigmate uidere se dicit. confidit spiritui, et tamen corpus adfligit uelut clandestinum aduersarium destruens, quid nos edocens per haec et quid erudiens nisi nihil ex his quae deorsum sunt praesumere neque inflari per scientiam neque carnem aduersum spiritum erigere? pugnat ergo ille pro omnibus, orat pro omnibus, zelatur omnes dei zelo, accenditur pro omnibus et inflammatur, pro his qui extra legem sunt, pro his qui in lege sunt, magister gentium, Iudaeorum aduocatus. pro quibus etiam audet aliquid ultra quam fas est, pro fratribus scilicet secundum carnem, ut et ego audeam simile aliquid dicere. ultra mandatum dei nititur; nam proxi- mos suos non sicut se sed plus quam se diligit. denique se etiam abiecto illos pro se introduci orat ad Christum. o singularem mentis magnificentiam! o caelestem spiritus calo rem! imitatur et in hoc Christum, qui factus est pro nobis maledictum, qui infirmitates nostras tulit et languores nostros portauit et elegit, ut ita dicam, extra pietatem fieri pro pietate, dum anathema esse a Christo patitur, tantum ut isti salui fiant.
- 1.56
56. Et quid dicam per singula? uiuit non sibi sed Christo et praedicationi uerbi; mundum sibi crucifigit et se mundo; omnia parua ducit et exigua pro desiderio Christi. etiamsi ab Hierusalem in circuitu usque ad Illyricum repleat euangelium, etiamsi usque ad tertium caelum raptus ascendat, etiamsi in paradisum deducatur et ibi audiat uerba quae non licet hominibus loqui, in his omnibus non gloriatur nisi tantum in infirmitatibus suis. sed haec Paulus et si qui forte sunt in spiritu similes ei. nos uero uereor ne secundum illud quod scriptum est stulti quidam simus principes Taneos aut exactores populos racemantes uel beatificantes populum ad seductionem et semitas pedum eorum conturbantes aut etiam ex illis, de quibus dicitur quia inlusores domi nabuntur eorum et iuuenes praepositi et pueri sensi bus, qui fortassis ne panem quidem uel uestimentum habea mus ad hoc ipsum ut principes aliquorum simus, aut prophe- tae docentes iniqua et qui beatificamur in cassum. multum certe nobis deest, ut simus sacerdotes loquentes in corde Hierusalem. quae omnia Esaias inputat et exprobrat, cuius labia per Seraphin ignea pruna purgantur.
- 1.57
57. Sed quid? opus quidem tantum ac tale est et tam laboriosum cordi sensibili, periculum uero leue aut nullum et lapsus contemptibilis? et quidem multum mihi metum intentat. hinc quidem beatus Osee iudicium dicens esse de nobis sacerdotibus et principibus: quoniam, inquit, laqueum facti sumus ip specula et sicut rete quod extensum est super Itabyrium, quod extensum est ab his qui humanas animas capiunt. sed et desecandos esse malos prophetas com minatur et igni consumendos iudices eorum. cessandum quoque esse ab ungendis regibus et principibus ordinandis, quoniam ipsi sibi statuerunt reges et non per deum.
- 1.58
58. Hinc autem deterret beatus Michaeas non ferens fabri cari Sion in sanguine et Hierusalem in iniquitate principum suorum, qui cum muneribus iudicabant, et cuius sacerdotes cum mercedibus respondebant et prophetae cum pecunia diuina bant. pro quibus uel aliis similibus iniquitatibus dicit quia Sion sicut ager arabitur et Hierusalem sicut casa in pomario derelinquetur et mons, in quo domus dei est, erit sicut lucus siluae. lugens quoque quod rarum quemque inueniat recte incedentium, uelut si spica ali cubi post messores uel racemus post uindemiatores inueniatur, arguit nihilo minus interdum et principes expetentes et iudices uerba ad gratiam loquentes et paene similiter sicut beatus Dauid exclamat: saluum me fac, domine, quoniam defe cit sanctus.
- 1.59
59. Iohel autem nobis beatus etiam lamentationem iniungit et luctum praecipit his qui altari deseruiunt, cum famis uastitas inmineret — in tantum deliciae et afluentia prohibentur in penuria ceterorum —, denique sanctificare iubentur ieiunium et praedicare curationem, senes quoque et paruulos adhibere, aetates omni miseratione dignas. sed et ipsi ascendere iuben tur ad templum et in cinere se saccoque prosternere — quo niam quidem misera facta est terra et ablata est de domo domini libatio et hostia —, ut per nimiam humilitatem misericordiam mererentur.\'
- 1.60
60. Quid uero dicam de Ambacum? qui feruentioribus usus eloquiis ad ipsum sermonem suum contulit deum et uelut benignitatis dominicae fiducia pro iniquitate iudicum in ipsum, ut ita dixerim, inuehitur dominum dicens: usque quo, (domine), clamabo, et non exaudies? uociferabor ad te uim patiens, et non saluabis? ut quid mihi ostendisti labores et dolores, ut aspiciam infelici tatem hanc et inpietatem? in conspectu meo fac tum est iudicium et iudex accipit. propterea sub uertitur lex et non perducitur ad finem iudicium. tum deinde pro his omnibus comminatio subsequitur huius- modi: uidete, co ntemptores, et aspicite et admira mini mirabilia et exterminamini, quoniam opus ego operor. et quid opus est omnia proferre quae continet comminatio? transeamus modice tristiora. cum ergo uel defle uisset inpios uel aliquatenus reuocasset a malis, reuocare conatur etiam principes et doctores malos prohibens eos tur bulenta aqua potare gregem, id est uti debere uerbo limpido et perspicua sinceraque doctrina et ebrietatem legis, id est errores malae intellegentiae, nequaquam proximis propinare neque speluncas eorum ad habitandum serpentibus ac bestiis praeparare, quod est in animas auditorum cogitationes malas inicere et consilia uenenata demergere. isti quidem talia ad nos et de talibus disputant.
- 1.61
61. Malachiam uero quomodo feremus nunc increpan tem sacerdotes amarissime, nunc etiam obiurgantem quod nomen domini spernant? qui etiam addit interrogantibus se: in quo nomen domini spreuimus? et dicit: in eo quod admouistis ad altare panes pollntos et escas ex rapina. et quod tales uotiuas suas uictimas offerrent regi omnium deo, quales si principibus suis obtulissent susceptae non essent, clauda scilicet ac morbida et corrupta ac polluta animalia. tum deinde etiam Leuitas testamenti dei commonet — quod est testamentum uitae et pacis —: ut timore timeatis dominum et a facie nominis eius reuerea mini: lex, inquit, erat ueritatis in ore eius et ini- quitas non fuit in labiis eius. in pace directus est et ingressus est mecum et multos ab iniqui tate conuertit, quoniam labia sacerdotis serua bunt scientiam et legem requirent ex ore eius, quoniam angelus domini omnipotentis est. nollem autem proferre cum his etiam maledictorum sermones, sed timeo subtrahere aliquid ueritati. quantum sufficit tamen et expedit, proferam: non ultra, inquit, respiciam ad ho stias uestras necsuscipiameasdemanibusuestris. et tantum est quod exacerbat dominum iniuria sacerdotum, ut etiam ipsa sacrificia repellat ac respuat.
- 1.62
62. Zachariae autem cum recordatus fuero, perhorresco falcem deferentis e caelo, qui et ipse similiter aduersum sacerdotes multa testatur. sed et lesum ipsum, sacerdotem magnum, sordidis uestibus introducit, quibus ablatis candidis eum et sacerdotalibus induit. sed et quaecumque angelus ad eum loquitur, quamuis haec maiora quam ad homines pertinet uideantur et humani sacerdotii supergredi statum atque ideo silentio tegenda sint, tamen quoquo modo etiam ipsi Iesu a dextris stare diabolus dicitur et aduersari ei. quae res utique mihi fragili homini multo maiorem incutit metum cautelam que denuntiat.
- 1.63
63. Quantum uero ceteros pastores incusat et culpat, quan tum castigat et corripit! quis est tam saxei cordis et adaman tinae duritiae, qui non audiens intremescat? uox, inquit, lamentantium pastorum, quia misera facta est glo ria eorum: uox frementium leonum, quia haec et haec passi sunt. et tamquam in praesentia ac sub oculis lamentationem ponit et luget eos qui indigna patiuntur. tum deinde paulo inuidiosius repetit et amarius prosequitur dicens: pas c it e ouesiugulationis, quasquiconparantiugu lant nec paenitentiam agunt. et hi qui uendunt eas dicunt: benedictus dominus, quoniam ditati sumus. et pastores earum nihil patiebantur nec dolebant pro his. propterea non parcam ultra his qui habitant terram, dicit dominus. et iterum ait: exsurge, framea, super pastores et percute pa stores et eripe oues, et superducam manum meam super pastores, et: iratus est furor meus super pastores, et super agnos uisitabo. multa quoque addit et aduersum populum et aduersum populi duces cum ingen- tibus minis. uerum ego metuo, ne molestior uidear per ordinem cuncta dinumerans, et ideo omitto plura retexere.
- 1.64
64. Praetereo et duos illos qui apud Danihelum referuntur seniores, de quibus praedixerat dominus: quia processit iniquitas ex Babylone a senioribus. qui uideban- tur populum gubernare. Ezechihelum sane penitus prae-_ terire non possum, qui tam praeclara uidet tamque magnifica, qui mysteria tam recondita enuntiat, quomodo speculatoribus praecipit, ne reticeant malitiam in ciuitate et gladium super eam uenientem, quia neque ipsis expedit reticere neque his qui delinquunt profuit non audire. sed et illis ponitur silentii sui poena et istos interitus non moratur.
- 1.65
65. Sed et alio loco quomodo luctum quendam super pastores introducit dicens: uae super uae erit et nuntius super nuntium, et requiretur uisio a propheta et lex peribit a sacerdote et consilium a senioribus. et rursum: fili hominis, dic ei: tu es terra, super quam non pluit, super quam imber non descendit in die irae; in medio autem tui principes tui sicut leones rugientes et diripientes praedam atque animas comedentes perpotentiam. et paulo post rursum: sacer dotes, inquit, contemnebant legem meam et pollue bant sancta mea; inter inmundum et sanctum non discernebant, sed omnia erant eis unum, et asabba tis meis obuelabant oculos suos. comminatur quoque consummare se parietem et eos qui lutant uel ungunt eum, qui sunt illi qui peccant et illi qui operiunt peccata eorum et contegunt; quod utique de malis principibus et sacerdotibus dicitur, qui declinant, inquit, domum Israhel secundum cor suum, quod alienatum estin concupiscentiis suis.
- 1.66
66. Praetereo uero commemorare quaecumque dicit de his qui se ipsos pascunt, qui lac comedunt et lana induuntur, qui quod crassius est iugulant et se ipsos pascunt et oues non pascunt, qui infirmum non confortant, qui contritum non conligant, qui quod errat non reuocant et quod periit non requirunt et quod ualidius est non conseruant, sed adfligunt et conficiunt et dispergunt, ita ut dispergantur oues per omnes campos et per omnes montes pro eo, quod non sint pastores, et efficiuntur oues in depraedationem auibus caeli et bestiis terrae, dum non est qui requirat neque qui conuer tat. unde et ita ait propheticus sermo: uiuo ego, dicit dominus, pro eo quod haec ita sunt et factae sunt oues meae in praedam. ecce ego ad pastores, et exquiram oue3 meas de manibus eorum. et illas quidem congregara se dicit ac reparare, illos uero passuros ea quae malis past/.ibus praeparata sunt.
- 1.67
67. Uerum ne si gula quaeque dinumerans prophetarum dicta sermonem in longius protraham, unius adhuc tantum modo prophetae faciens mentionem, illius scilicet qui ante- quam plasmaretur in utero agnitus est et antequam ex uulua procederet sanctificatus est — Hieremias hic est —, ceteros praeteribo. quaerit hic aquam capiti suo et oculis suis fontem lacrimarum, ut digne possit deSere Israhel uel eorum qui prae sunt ei malitiam.
- 1.68
68. Dicit enim ad eum dominus de sacerdotibus: sacer dotes non dixerunt: ubi est dominus? et qui obti- nent legem meam non sciebant me, et pastores inpie agebant in me. tum deinde dicit: pastores inpru dentes et dominum non exquisierunt. et propterea non intellexit omnis grex et dispersus est. et rur sum: pastores multi corruperunt uineam meam et polluerunt portionem meam, quae erat desidera bilis; fecerunt eam desertam et inaccessibilem. et rursum aduersum eos mouetur et dicit: o pastores, qui perdunt et dispergunt oues gregis mei! propterea haec dicit dominus aduersum pastores: populum meum uos dispersistis et oues meas expulistis et non requisistis. ecce ego dabo uindictam super uos secundum pessimas adinuentiones uestras. ulu lare quoque pastores praecipit et lugere arietes ouium, quia adinpleti sunt dies eorum ad iugulandum.
- 1.69
69. Sed quid demoror tam multa de ueteribus proferens, quasi uero Pauli regulae non sufficiant, quas de episcopis et presbyteris statuit? uigilantes esse iubet et sobrios, non uinolentos, non percussores, docibiles, in omnibus inculpabiles. illud uero capitulum ne proferre quidem in medio audeo, in quo dominus discipulos suos ad praedicationem mittens de singulis quibusque qualiter agere debeant designabat: quales ipsi esse, quibus etiam indumentis quibusque calciamentis uti deberent, quam expediti, quam ab omnibus paene nudi et, ut ita dicam, caelestes incedere super terras, ut non minus exemplo uitae uirtutem quam uerbis docerent ac dictorum fidem gestorum ueritas conprobaret.
- 1.70
70. Sed et illud quoque me non minus commouet, cum Pharisaei arguuntur et scribae, quos utique longe nos oportebat in uirtute ac iustitia superare. et uereor nunc, ne forte eos in malitia superemus, ita ut conpetat nobis etiam illud dici: \'serpentes, generatio uiperarum et duces caeci et culicem colantes et camelum gluttientes et sepulcra dealbata, uelut intrinsecus inmundi et extrinsecus religiosi, parapsides mundae deforis\' et alia quaecumque in illos uel dicta uel exprobrata sunt.
- 1.71
71. Has egomet mecum cogitationes diebus ac noctibus uoluens in ipsis, ut ita dicam, medullis meis conficior et consumor continuatisque suspiriis tabesco carnibus ac toto corpore deliquesco. non me permittit hic angor erecto ac resu pino pectore et elatis ac sublimibus oculis incedere, sed humiliat animam meam et contrahit mentem, ipsi quoque linguae uincula inponit ac frena nec me permittit quomodo aliis praeesse debeam cogitare neque quomodo alios emendem aut corrigam, sed quomodo ipse, si fieri potest, iram futuri iudicii effugiam uenientem et parum aliquid me ipsum a filio perditionis abstraham et faciam alienum. mundan enim prius oportet et sic alios mundare, sapientem prius fieri et sic alios facere sapientes, lumen effici et ita alios inluminare, accedere ad deum et ita alios adducere ad deum, sanctificari et ita alios sanctificare, manus habere rectas et sic indigentibus porrigere manum, recti esse consilii et sic aliis rectum dare consilium.
- 1.72
72. Et quando, inquiunt, ista erunt? hi qui omnia cita malunt esse quam cauta, qui tam cito aedificant quam cito destruunt. et quando, aiunt, lucerna ponetur super candela brum? quando talentum dabitur nummulariis? dei, inquiunt, gratia temporibus et circuitu longo non indiget. haec qui feruidiores sunt erga amicitias magis quam erga religionem, quibus tardum est omne quod differtur, quasi non uel in ultima aetate melius sit aliquid inuenire prudentiae quam perurguere ineruditam iuuentutem, quia et multo melius est pauci temporis regnum legitimum quam tyrannis longi tem poris, quia et (multo) melior est exigua pars cum iustitia quam multae possessiones cum iniustitia. aut non pretiosius ducitur exiguum auri quam multi ponderis plumbum?
- 1.73
73. Et omnis pars quae in primis perurguetur in nouissimo non bene dirigetur. nam et illud quod super petrosa semina tum est cito quidem exortum est, sed quia non habuit altitudinem terrae, ad primos statim aestus solis exaruit. et domus, cuius fundamenta non usque ad soliditatem petrae deducta sunt, incursus imbrium et impetns fluminum ferre non potuit. praeterea \'uae tibi, ciuitas, cuius rex tuus iuuenis\' Salomon dicit. et iterum: noli esse uelox in uerbis. quodsi ille praecipit uelocem ad uerba non fieri, quanto magis in opus tantum et tam magnum uelociter prosilire non expedit! quasi uero tamquam e luto sub die formatum subito produci oporteat ueritatis magistrum, quem utique cum angelis adsistere oportet deo et cum archangelis glorificare atque in caelestibus altaribus offerre hostias Christo et apud ipsum et cum ipso fungi sacerdotio, ut reformetur quod dilapsum est, ut diuina in homine imago reparetur, ut superiori mundo habitatores sui reddantur et — ut simul to tum dicam —, ut ex hominibus in deorum numerum transeant.
- 1.74
74. Scimus cuius sumus ministri et ubi et quali sacer dotio fungimur, ubi sumus et quo mittimus quos praeparamus. nouimus altitudinem dei et humanam infirmitatem et uirtutem infirmitati datam. caelum excelsum, terra autem pro funda. et quis ascendet illuc eorum qui pro peccato proiecti sunt? quis tenebris et obscuritate circumdatus et carnis crassi tudine obuolutus tota mente pure perspiciet totam mentem? quis est qui permisceatur stantibus et inuisibilibus, cum sit adhuc in his quae uidentur et ubi nihil stat? uix enim Ific aliquis positus eorum qui ualde purgati sunt uidere poterit imaginem quandam et simulacrum boni sicut hi qui solem intuentur in aquis. quis ergo est qui digne intueri possit eum qui metitus est manu aquam et caelum palma et uniuersam terram pugillo, qui statuit montespon dere et colles statera? quis erit locus requietionis eius et cui adsimilabitur?
- 1.75
75. Quis conprehendere poterit eum qui uerbo et sapientia fabricatus est hominem et a se inuicem dissidentia in unum adduxit atque conposuit, miscuit terram spiritui et conpagi nauit animal uisibile et inuisibile, temporale et inmortale, terrenum et caeleste, contingens deum et non conprehendens, adproximans et longe positum? dixi, inquit, sapiens ef- ficiar, Salomon, et ipsa sapientia longe facta est a me, longe plus quam erat. et qui adiecerit scien tiam adiciet dolorem, quia non tantum laetificant ea quae inuenta sunt per scientiam, quantum contristant illa quae effugiunt et conprehendi non possunt, sicut euenire solet his quibus adhuc sitientibus abstrahitur poculum.
- 1.76
76. Haec sunt quae mihi suadebant melius esse audire uocem doctorum quam supra uires fieri doctorem: si altitudo caelestium et puritas supernorum uix possunt capere clari tatem dei, cuius abyssus opertorium est, cuius tenebrae lati bulum, cum lux ipse sit totus et lucem habitet inaccessibilem, qui in omnibus est et extra omnes est, qui omne bonum est et supra omne bonum est, qui inluminat mentem et effugit mentem in tantum secedens quantum accesseris sensu sci licet, ut, dum ipse ultra refugit et abscedit, prouocet et inuitet ad interiora amatorem sui et amplius desideretur, dum iam quasi conprehensus elabitur.
- 1.77
77. Cum ergo talis et tantus sit quem quaerimus et quem desideramus, quem sequimur et ad quem festinamus, qualem oportet esse eum, per quem desiderantes animae accessum habere debent ad illum qui quaeritur et desideratur? mihi quidem ingens metus est, ne etiam de ipso thalamo sponsi foras proiciar conligatus manibus pedibusque, uelut qui mihi non praeparauerim indumenta nuptialia, sed qui temere inrepserim in medium recumbentium. et quidem — ut prodam aliquid eorum quae apud nos latent — et ego a pueritia inuitatus sum a deo et in ipsum iactatus sum ex utero ac de uentre matris donum maternae promissionis oblatus sum, et post haec per pericula confirmatus sum et desiderium eius in me conualuit et in id omnia concurrerunt. unde etiam ego obtuli me in possessionem ei cui fueram ex incunabulis mancipatus et a quo fueram de periculis liberatus; obtuli ei omnia mea. quid dico omnia? hoc quod habere solum uidebar: litteras et instituta liberalia, ex quibus hoc solum lucri habui, ut uiderer habere quod contemnerem et quibus Chri- stum praeferrem. delectatus sum magis in uerbis dei et effecta sunt mihi eloquia eius sicut fauus mellis, et uocaui prudentiam et sapientiae dedi uocem meam. sed ne in ceteris quidem neglexi, id est iracundiam cohercere, refre- nare linguam, oculum pudicius agere, uentrem castigatius gubernare, calcare humanam gloriam. sed uelut insipiens loquor, dum non a uobis celatum uolo quod in his quidem prout potuimus studium gessimus non satis esse ceteris inferiores.
- 1.78
78. Philosophari uero secundum deum et scire animarum gubernacula continere et praeesse ceteris ac regere alios, cum ipse recte regentibus oboedire nondum didicerim, supra me esse negotium duxi praecipue in hoc tempore, in quo .uidemus homines huc atque illuc conuerti et conturbare omnia, ut nihil esse melius uideatur quam fugere e medio et latere. omnia enim inpugnat et perturbat inimicus et uelut in caeca caligine bellum mouet, quo magis aduersum se inuicem dimicent membra, ut effugentur reliquiae, si quae illae sunt, caritatis, dum noua nomina nouis sacerdotibus adquiruntur et, sicut scriptum est, effusum est obpro brium super principes.
- 1.79
79. Effugatus est timor omnis ex animis et ubique obtinet inpudentia. quicumque uoluerit scientiae sibi uindicat summam et profunda spiritus intra se esse deputat. omnes autem ex hoc docti et catholici uolumus uideri, si alios reprehendamus et inpios iudicemus. interdum etiam iudices eligimus de deo eos qui ignorant deum, et iactamus sancta canibus et mittimus margaritas ante porcos pollutis uidelicet auribus et animis diuina mysteria publicantes. quod utique ex uoto cedit inimicis, quibus cum ecclesiam nostram adire non liceat, per nos tamen sancta nostra conculcant. aperuimus ergo omnibus non portas iustitiae sed maledicendi et obtrectandi aditum atque insolen- tiae uiam. et illos solos optimos iudicamus, non qui ne uer bum quidem otiosum de ore protulerint propter timorem dei, sed quicumque potuerint de fratribus latius et acerbius obtrec- tare uel certe qui subtiliter et figuraliter momorderint et sub lingua sua posuerint laborem et dolorem, et uenenum aspidum fuerit sub labiis eorum.
- 1.80
80. Obseruamus inuicem diligenter non nostra sed aliena peccata, non ut plangamus sed ut inputemus et exprobremus, nec ut curemus sed ut amplius uulneremus. malos autem et bonos non ex moribus neque ex conuersatione sed ex partibus iudicamus, et ea quae placebant hodie in aliquo, crastino, si fuerit partis alterius, displicebunt, et qui laudabatur hesterno culpabitur hodie. tum uero ea quae apud alios culpantur apud nos in admiratione habentur. ignoscimus autem omnia facile et libenter fautoribus nostris, etiamsi inpie committantur, ut in malis benigni uideamur et magnifici.
- 1.81
81. Facta sunt omnia sicut ab initio, cum mundus nondum erat per ordinem suum speciesque dispositus, sed cum erant confusa omnia et inconposita et potentem conditoris manum uirtutemque poscebant. sumus ergo uelut in nocturno quodam proelio perexiguo lunae lumine utentes et ipso interdum inter uenientibus adsiduis nubibus obfuscato — sociorum et hostium agnitio nulla, nulla discretio — uel sicut in nauali certamine cum et uentorum rabies perurguet et fluctuum aestus adtollitur, inpulsiones contorum resultant, clamor nauticus intonat, fragor nauium concrepat, uulneratorum gemitus et aeris ipsius confun dit uniuersa mugitus et nec uirtuti tempus nec consilio locus est, ita nos quoque — miserum me! — inruimus in alterutrum et mordemus inuicem ac laniamus, scilicet ut ab inuicem consumamur.
- 1.82
82. Sed fortassis plebs quidem ita est, sacerdos uero aliter. immo uero illud mihi nunc uidetur inpleri quod dictum est: factus est sacerdos sicut populus, quod aliquando in maledicti loco clicebatur. aut fortasse uulgus quidem ignobile et inperitum urguetur his malis, nobiliores uero quique in populo et uastiores aliter agunt. quin immo isti etiam mani- festius et ualidius inpugnant sacerdotes; sed fortassis, quoniam etiam isti saeculi homines sunt adhuc, idcirco haec faciant, continentes uero nostri et in hoc ipsum, ut dicunt, uacantes deo quietius agant. isti uero etiam apertum bellum et certa men inpudens aduersum sacerdotes gerunt eo magis quo specie religiosi habitus facilius eis credi a uulgo etiam calum- niantibus potest, praecipue cum de fide, quae est summa rerum, quaestiones mouent. non illos dico, de quorum numero esse etiam ego opto et desidero unus ex ipsis fieri, qui integro et sano proposito certamen pro ueritate suscipiunt, qui pro fide dei ceruices suas et animam ponunt; melior est enim talis pugna quae deo proximum facit quam pax illa quae separat a deo; propterea enim et mansuetum bellatorem inbet esse spiritus sanctus. non ergo de huiuscemodi bellato ribus dico, in quorum numero me quoque cupio inueniri.
- 1.83
83. Sed sunt quidam qui ingentes rixas mouent ex rebus uel sermonibus paruis, uel etiam non diuinis sed humanis motibus incitati. hi quam plurimos adsciscunt insaniae suae aocios, dum contentioni atque insolentiae suae magnificum et uenerabile omnibus fidei nomen inponunt foedissimae inten tionis suae causam honestissimi huius uocabuli specie colo rantes. ex his ergo, ut mihi uidetur, et odio habemur inter gentes et, quod est grauius, nec habemus fiduciam dicendi quia oderunt nos gratis. sed et ipsi nostrorum populo pessime commendamur, et his praecipue qui uel honesti uel religiosi uidentur in plebe.
- 1.84
84. Hi enim cum aliquid aduersum quempiam de sacerdo tibus uel ministris dei culpabile uel reprehensibile ab istis qui supra dorsum nostrum fabricantur audierint, tamquam pro honestate ac religione animi sui exsecrabilius quod crimina tur accipiunt, et quod de uno iam crediderint id de omnibus sentiunt. et facti sumus theatrum quoddam publicum non angelis et hominibus, sicut athleta dei Paulus dicebat, qui aduersum principatus et potestates agones desudabat, sed theatrum facti sumus abiectis omnibus et indignis et, ut ita dixerim, monstris et beluis per omne tempus et in omni loco, in plateis in tabernis in conuiuiis in consiliis. etiam usque ad ipsam scaenam — quod cum lacrimis dico — deducimur et a turpissimis atque inpudicissimis histrionibus inridemur, et nihil iam ita delectabile geritur in mimis, nihil ita grate cantatur in comoediis quam Christianus.
- 1.85
85. Hoc autem nobis inde descendit, dum nos inuicem inpugnamus, dum uidemur nobis nimis catholici, nimis fideles et zelo dei excitari, sed non sicut expedit, et certare pro deo, sed non sicut fas est nec ut lex certaminum continet, quia certamen nostrum in hoc uenit, ut uictoriam capiamus infa mem, ut tunc magis perdamus palmam, cum in certamine uicerimus. aut non legimus quia nemocoronatur nisi legi- time certauerit? certanti sola non sufficit uirtus, nisi et artis athleticae instituta seruauerit. tu autem, ut uideo, pro Christo aduersum Christum pugnas. nomen enim dei per uos blasphematur inter gentes, sicut scriptum est.
- 1.86
86. Daemones quidem usque adhuc cum inuocatur nomen Christi contremescunt, et ne nostra quidem malitia euanescere fecit uirtutem tanti nominis et potestatem; et nos non reuere- mur hoc nomen sed agimus omnia ad iniuriam tanti nominis, et pro eo quod mandatum habemus ita agere, ut uidentes homines opera nostra bona magnificent patrem nostrum qui in caelis est, nos uim praecepti in contrarium permutantes per contentioneS nostras blasphemari facimus in gentibus nomen dei.
- 1.87
87. Et quidem externa bella non metuo nec istam bestiam quae nunc insurrexit ecclesiis pertimesco — in quo inest .diaboli plenitudo —, licet ignes minetur, licet gladios intentet et bestias, licet cruces et praecipitia praeparet, licet super omnes qui ante se fuerunt persecutores crudelior fiat, licet noua suppliciorum genera exquirat: unum mihi est ad omnia ista remedium, una uictoria, libenter mortem suscepisse pro Christo.
- 1.88
88. Ad istud autem intestinum bellum quid agam nescio, quae mihi auxilia conparem, qui mihi sapientiae sermo succur rat, quod donum spiritus inuocem, quibus armis spiritalibus aduersum diaboli astutias me circumdem, quis Moyses extensis in monte manibus et crucis iam tunc simulacra praenuntians bella ista cohibeat, quis Hiesus castrorum dei probabilis mili tiae princeps, quis Dauid aut psallens in cithara aut in fundi bulo pugnans et a deo uirtute praecinctus ad bellum et digitos aptatus ad proelium, quis Samuhel orationibus caelum concitans. imbrem eliciens, tonitrua mouens — quis haec digne lamen- tabit et flebit?
- 1.89
89. Hieremias nempe aliquis nouam lamentationem pro nostra noua hac captiuitate conscribens exclamet iterum ad deum et dicat: parce, domine, populo tuo et non tradas in obprobrium hereditatem tuam, ut domi- nentur eorum gentes. quis pro nobis Noe et Danihel et Iob orabit ad dominum, ut cesset et quiescat parumper a nobis ista uastatio, ut aliquando redeamus ad nosmet ipsos et uelut depulsa ab oculis caligine recognoscamus quod unius patris filii, quod fratres sumus, ut non iam ultra populus dei ludas et Israhel dicatur nec Roboam et Hieroboam nec Hierusalem et Samaria, quae nunc in captiuitatem traduntur, nunc domi lamentantur?
- 1.90
90. Et ego quidem fateor inualidissimum me esse ad huiusce- modi proelia et propterea terga me dedisse confiteor. unde et uelans faciem meam confusione sedi singularis, quia amaritu dine repletus sum. quaesiui et tacere tamquam intellegens quod tempus malum sit, quia recalcitrauerunt dilecti et facti sunt filii discedentes. uitis quoque laeta palmitibus et uitis uera, tota fructifera in amaritudinem uersa est et diadema decoris conuersum est in ignominiam; signaculum dexterae meae et corona gloriationis in confusionem facta est mihi. si .uero quis alius audacter et fortiter huiuscemodi proeliorum paratus est subire certamina, hunc ego et beatum dico pro confidentia sua et prae me fero.
- 1.91
91. Illorum uero bellorum nondum facio mentionem, quibus , intra nosmet ipsos propriis uitiis ac passionibus inpugnamur et die noctuque ignitis stimulis corporis humilitatis huius et corporis mortis urguemur, nunc latenter nunc etiam palam prouocantibus ubique et inritantibus rerum uisibilium inlece bris, luto hoc faecis, cui inhaesimus, caeni sui foetorem uenis capacioribus exhalante, sed et lege peccati, quae est in mem bris nostris, legi spiritus repugnante, dum imaginem regiam, quae intra nos est, captiuam ducere studet, ut spoliis eius cedat quidquid illud est. quod in nos beneficio diuinae ac primae illius conditionis influxit. unde uix aliquis fortasse longa se et destricta regens philosophia et paulatim nobilitatem animae suae recolens naturam lucis, quae in se est humili huic et tenebroso luto coniuncta, reuocet ac reflectat ad deum; uel si certe propitio eo agat, utrumque pariter reuocabit, si tamen longa et adsidua meditatione insuescat sursum semper aspicere et deorsum male trahentem ac degrauantem materiam sibimet adstrictam frenis artioribus subleuare. prius autem quam hoc obtineat et ut, in quantum fieri potest, ceteros homines cordis puritate praecedat, praeesse his uelle non debet, quorum se purgatiorem esse non sentit, nec tutum putare mediatorem effici populi apud deum — quod est speciale officium sacerdotis —, nisi se proximum et amicum uideat dei.
- 1.92
92. Uerum unde in hunc metum uenerim, ne forte me arbitremini plus iusto esse meticulosum, indicare uobis debeo, ut non tam timidum me quam consulentem mihimet iudicetis. deus cum ad Moysen loqueretur in monte plures quoque alios cum eo iussit ascendere, in quibus erat et Aaron cum filiis suis sacerdotibus et septuaginta presbyteri ex senioribus, qui omnes adstantes eminus iussi sunt adorare, prope uero acce dere Moyses solus iubetur nec alius cum eo ullus ascendere. ex quo manifeste indicatur quod non est cuiuslibet proximum fieri deo, nisi sit aliquis qualis Moyses, qui capere in semet ipso possit gloriam dei. sed et antea, cum primum legis latio pararetur, ceteros quidem tubarum sonus et fulgura ac tonitrua perstrepebant, caligo quoque et fumus montis ardentis et metus ac terror horribilis, ita ut uel bestia, si montem contigisset, lapidaretur — et ita procul adstantibus magnum eis erat uel sonitum uocis audire, et hoc sanctificatis cum omni diligentia et cautela —, Moyses uero solus et montem ascendit et nubem ingreditur et flagrantibus nusquam flammis aduritur et tabulas suscipit, ad multitudinem quidem uulgi tabulas litterae, ad eos autem, qui capiunt quae sunt spiritus, tabulas scriptas spiritu dei uiui.
- 1.93
93. Nadab uero et Abiud, quoniam alienum ignem ad incensum altaris obtulerant, pro hoc solo consumuntur igni, et eundem paene locum poenae et interitus quem culpae et inpietatis habuere. et ne Aaron quidem idoneus ad interceden dum fuit, cum utique pater esset et secundus post Movsen deo honore sacerdotii propinquaret. Heli quoque sacerdos pro filiorum iniquitate damnatur, quod eos diuina sacrificia teme- rantes minus seuera animaduersione plectebat. miserum me et quidem cohercuit et quidem corripuit, sed lenitate et mansuetudine patris, non seueritate et auctoritate pontificis. quid Oza ille, qui arcam testamenti domini, cum iuuenca fetus inpatiens directi limitis orbitam declinasset, iam iamque lapsuram manu sedula ac sollicita sustentasset, nonne tantum modo pro hoc, quod sancta tetigerat, a deo morte multatus est?
- 1.94
94. Scio ego ne corporis quidem maculas in sacerdotibus prae- termitti sed perscrutari et requiri omnia per legem, ne quid corpo ralis uitii uel hostia habeat uel sacerdos. quae utique figurae sunt perfectionis eius et puritatis, quae esse debet in corde et anima sacerdotis. sed ne ipsa quidem indumenta sacerdotalia uel ministerii uasa cuilibet contingere saltim aut contrectare fas est. ipsa quoque sacrificia non passim omnibus sed certis quibusque indulgetur insumere et intra certum tempus et intra praefinitum locum. sed ne conpositionem quidem olei chrismatis imitari cuiquam fas est neque mixturam incensi. et quid amplius dicam? ne ipsum quidem templum ingredi sinitur qui non fuerit etiam in minimis quibusque anima mundus et corpore. et quomodo temere et inconsiderate inrui- mus in ipsa sancta sanctorum, quo uni soli pontifici et ipsi semel in anno ingredi fas erat, cui soli accedere ultra interius uelum licebat et arcam testamenti ac propitiatorium et Cherubin uidere, quae nunc omnes sibi et uidere et contingere licitum putant!
- 1.95
95. Haec igitur ego sciens et quoniam nemo dignus est summi dei uel sacerdos esse uel sacrificium, qui non prius semet ipsum exhibuit hostiam uiuam sanctam placentem deo et rationabile suum obsequium gessit et immolauit deo sacrifi cium laudis et spiritum contribulatum, quod solum sacrifi- cium expetit deus ceteris omnibus abiectis atque contemptis, quomodo poteram audere ad sacerdotium accedere et ad hostias offerendas et imaginem ac figuram sacramentorum caelestium celebrandam? uel quomodo habitum sacerdotalem nomenque suscipere, qui non prius scirem me operibus sanctis consummasse manus meas, qui nondum oculum docuissem recte uidere creaturam dei, qui non aurem meam prius aperuissem eruditioni domini, ita ut mererer addi mihi aurem, quae non grauiter audiret, et esset sardius pretiosus inauris in aure mea, quod est sermo sapientis in aure oboedientis? qui non prius os meum aperui et adtraxi spiritum uel dilataui os meum, ut spiritu repleretur ad proloquenda mysteria et dogmata pietatis? qui non obtuli linguam meam, ut soluatur in tempore et repleatur exultatione in psalmis et canticis domini exsurgens uelut plectrum matutinum in psalterio et cithara, exsurgens diluculo et clamans ad dominum usque quo raucae fiant fauces meae et adhaereat lingua mea faucibus meis? priusquam supra petram stent pedes mei et consummentur sicut cerui, ut dirigantur secundum deum gressus mei, ut non infirmentur nec paulo minus effundantur uestigia mea? prius quam omnia membra mea fiant arma iustitiae et omnis in me mortalitas absorbeatur a uita et subiecta sit caro spiri tui?
- 1.96
96-99. Quis audeat adire ad istum gradum, antequam castis et igne examinatis eloquiis domini cor accendatur et mentem, dum adaperit ei scripturas? antequam describat ea tripliciter in latitudine cordis sui, ita ut sensum habeat Christi? ante- quam absconditos ceteris inuisibiles atque obscuros thesauros scientiae ingredi mereatur, ita ut perceptis inde diuitiis possit etiam ceteros ipse ditare spiritalibus conparans spiritalia? antequam contempletur, sicut contemplari dignum est, delecta- tionem domini et uisitet templum eius, immo potius ipse fiat templum uiui dei et habitaculum Christi in spiritu? antequam figurae et ueritatis discretionem cognationemque cognoscat, ut possit scire diligentius, a quo debeat recedere et quid debeat obtinere, quoniam ueritas obtinet et umbra pertransit, et ut integre possit effugere a uetustate litterae et seruire in nouitate spiritus et ex integro transire ad gratiam a lege, quae conpletur spiritaliter in destructione corporis? antequam per omnes Christi appellationes uirtutesque decurrat per opera et scientiam siue eorum quae summa sunt seu quae propter nos inferiora sunt eius et nouissima? id est scire quod deus est et quod filius dei, scire etiam quomodo est, quod imago est, quod uerbum, quod sapientia, quod ueritas, quod lux, quod uita, quod uirtus, quod uapor, quod aporroea, quod splendor, quod creator est, quod rex, quod caput, quod lex, quod uia, quod ostium, quod fundamentum, quod petra, quod marga rita, quod pax, quod iustitia, quod sanctificatio, quod redemptio, quod homo, quod seruus, quod pastor, quod agnus, quod sacerdos, quod hostia, quod pri mogenitus omnis creaturae, quod primogenitus ex mortuis, quod resurrectio. quis audeat, antequam horum omnium nominum re ipsa et opere particeps fiat, antequam in his singulis in semet ipso ea explendo communicet Christo ac particeps eius in his singulis fiat, antequam uacet et discat loqui sapientiam dei in mysterio absconditam, antequam factus uir destruat quae sunt paruuli et adnumeretur iam in numero Israhelitico atque in exercitu dei, antequam possit tollere crucem Christi et sequi eum ac perdere animam suam propter eum, ut inueniat eam in uita aeterna et efficiatur in plenitudinem Christi — quomodo potest audere quis accedere ad magisterii gradum et docere ea quae in semet ipso nondum sentit inpleta?
- 1.100
100. Dicebam apud memet ipsum: nauigent alii et ingen- tium lucrorum spe subeant marina discrimina, mihi gratius est supra solidam terram stanti exigui caespitis sulcis herbam frumenti requirere et in egenis rebus tenuem uitam ducere quam peregrinas diuitias in fluctuum periculis quaerere.
Next → — showing 1–100 of 153
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0244d.stoa005.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.