Contra Symmachum
- 1.1.12
aut elementorum naturam, quae Patris ars est
- 1.1.13
omnigeni, summa pro maiestate sacraret,
- 1.1.14
vir solus cui cura fuit ne publica morum
- 1.1.15
plaga cicatricem summa leviter cute clausam
- 1.1.16
duceret, et latebram tabentis vulneris alte
- 1.1.17
inpressam penitusque putri de pure peresam
- 1.1.18
iuncta superficies medico fallente foveret,
- 1.1.19
sed studuit quo pars hominis generosior intus
- 1.1.20
viveret atque animam letali peste piatam
- 1.1.21
nosset ab interno tutam servare veneno?
- 1.1.22
illa tyrannorum fuerat medicina, videre
- 1.1.23
quis status ante oculos praesentibus ac perituris
- 1.1.24
conpeteret rebus, nec curam adhibere futuris.
- 1.1.25
heu, male de populo meriti, male patribus ipsis
- 1.1.26
blanditi, quos praecipites in Tartara mergi
- 1.1.27
cum Iove siverunt multa et cum plebe deorum!
- 1.1.28
ast hic imperium protendit latius aevo
- 1.1.29
posteriore suis cupiens sancire salutem.
- 1.1.30
nimirum pulchre quidam doctissimus ‘esset
- 1.1.31
publica res,’ inquit, ‘tunc fortunata satis, si
- 1.1.32
vel reges saperent vel regnarent sapientes.’
- 1.1.33
estne ille e numero paucorum qui diadema
- 1.1.34
sortiti aetheriae coluerunt dogma sophiae?
- 1.1.35
contigit ecce hominum generi gentique togatae
- 1.1.36
dux sapiens, felix nostrae res publica Romae
- 1.1.37
iustitia regnante viget. parete magistro
- 1.1.38
sceptra gubernanti. monet ut deterrimus error
- 1.1.39
utque superstitio veterum procul absit avorum,
- 1.1.40
nec putet esse deum, nisi qui super omnia summus
- 1.1.41
emineat magnique inmensa creaverit orbis.
- 1.1.42
num melius Saturnus avos rexisse Latinos
- 1.1.43
creditur, edictis qui talibus informavit
- 1.1.44
agrestes animos et barbara corda virorum?
- 1.1.45
‘sum deus. advenio fugiens, praebete latebras,
- 1.1.46
occultate senem nati feritate tyranni
- 1.1.47
deiectum solio, placet hic fugitivus et exul
- 1.1.48
ut lateam, genti atque loco Latium dabo nomen,
- 1.1.49
vitibus incurvum, si qua est ea cura, putandis
- 1.1.50
procudam chalybem, necnon et moenia vestri
- 1.1.51
fluminis in ripa statuam Saturnia vobis.
- 1.1.52
vos nemus adpositasque meo sub honore sacrantes
- 1.1.53
(sum quianam Caelo genitus) celebrabitis aras.’
- 1.1.54
inde deos, quorum patria spectata sepulcra
- 1.1.55
scimus, in aere hebetes informavere minores,
- 1.1.56
advena quos profugus gignens et equina libido
- 1.1.57
intulit Italiae: Tuscis namque ille puellis
- 1.1.58
primus adhinnivit simulato numine moechus.
- 1.1.59
mox patre deterior silvosi habitator Olympi
- 1.1.60
Iuppiter incesta spurcavit labe Lacaenas,
- 1.1.61
nunc bove subvectam rapiens ad crimen amatam,
- 1.1.62
nunc tener ac pluma levior blandosque susurros
- 1.1.63
in morem recinens suave inmorientis oloris,
- 1.1.64
capta quibus volucrem virguncula ferret amorem,
- 1.1.65
nunc foribus surdis, sera quas vel pessulus artis
- 1.1.66
firmarat cuneis, per tectum dives amator
- 1.1.67
imbricibus ruptis undantis desuper auri
- 1.1.68
infundens pluviam gremio excipientis amicae,
- 1.1.69
armigero modo sordidulam curante rapinam
- 1.1.70
conpressu inmundo miserum adficiens catamitum,
- 1.1.71
pelice iam puero magis indignante sorore,
- 1.1.72
haec causa est et origo mali, quod saecla vetusto
- 1.1.73
hospite regnante crudus stupor aurea finxit,
- 1.1.74
quodque novo ingenio versutus Iuppiter astus
- 1.1.75
multiplices variosque dolos texebat, ut illum,
- 1.1.76
vertere cum vellet pellem faciemque, putarent
- 1.1.77
esse bovem, praedari aquilam, concumbere cycnum,
- 1.1.78
et nummos fieri et gremium penetrare puellae,
- 1.1.79
nam quid rusticitas non crederet indomitorum
- 1.1.80
stulta virum, pecudes inter ritusque ferinos
- 1.1.81
dedere sueta animum diae rationis egenum?
- 1.1.82
in quamcumque fidem nebulonis callida traxit
- 1.1.83
nequitia, infelix facilem gens praebuit aurem.
- 1.1.84
successit Iovis imperio corruptior aetas,
- 1.1.85
quae docuit rigidos vitiis servire colonos.
- 1.1.86
expertes furandi homines hac inbuit arte
- 1.1.87
Mercurius, Maia genitus; nunc magnus habetur
- 1.1.88
ille deus, cuius dedit experientia fures,
- 1.1.89
necnon Thessalicae doctissimus ille magiae
- 1.1.90
traditur extinctas sumptae moderamine virgae
- 1.1.91
in lucem revocasse animas, Cocytia leti
- 1.1.92
iura resignasse sursum revolantibus umbris,
- 1.1.93
ast alias damnasse neci penitusque latenti
- 1.1.94
inmersisse chao. facit hoc ad utrumque peritus
- 1.1.95
ut fuerit geminoque armarit crimine vitam;
- 1.1.96
murmure nam magico tenues excire figuras
- 1.1.97
atque sepulcrales scite incantare favillas,
- 1.1.98
vita itidem spoliare alios ars noxia novit,
- 1.1.99
artificem scelerum simplex mirata vetustas
- 1.1.100
supra hominem coluit, simulans per nubila ferri
- 1.1.101
aligerisque leves pedibus transcurrere ventos.
- 1.1.102
ecce deum in numero formatus et aeneus adstat
- 1.1.103
Graius homo augustaque Numae praefulget in arce.
- 1.1.104
strenuus exculti dominus quidam fuit agri
- 1.1.105
hortorumque opibus memorabilis; hic tamen idem
- 1.1.106
scortator nimius multaque libidine suetus
- 1.1.107
rusticolas vexare lupas interque salicta
- 1.1.108
et densas saepes obscena cubilia inire;
- 1.1.109
indomitum intendens animum semperque paratum
- 1.1.110
ad facinus nunquam calidis dabat otia venis.
- 1.1.111
hic deus e patrio praenobilis Hellesponto
← Previous · Next → — showing 101–200 of 1,943
Perseus Latin. CTS URN stoa0238.stoa007.perseus-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: CC BY-SA 4.0. Source.