Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Tractatus Undecim

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 171 sections

  1. 5.85.1

    ut diuisa temporum numeris et dierum habitaculum praestarent homini laboranti in opus Christi nec constitutum diuinae uoluntatis excederet, qui ad praebendum nostri ministerium diuina instituta seruare uoluisset; sic enim scribtum est de hiis: pater uester diabolus ab initio mendax fuit, et necesse est, cuius initium mendacii natura dedit, uiam ueritatis tenere non possit. Propter quod uos hortor et moneo, ut qui baptizati in Christo I Christum induistis reiectis saeculi tenebris tamquam in die honeste ambuletis et, sicut apostolus ait, nemo uos depraedetur secundum philosophiam mundi huius et non secundum Christum; sapientia enim huius mundi stultitia est apud deum et quae uidentur mortalia sunt; nam quae non uidentur aeterna. Animaduertentes enim sensum lectae lectionis dicentis: in principio fecit deus caelum et terram, scitote omnia deum fecisse quae facta sunt et conpactis inter

  2. 5.86.1

    se aelementis solidatam caeli extendisse naturam sicque usu aeris uentorum potestatibus dato quadripertita temporum uice anni cursus et stellarum constitutas dispositiones. Cum enim uerbum diuinae uirtutis apparuit dicens: fiat lux, uniuersa quae erant intenebrata patuerunt et nocte uesperis ab splendore lucis diuisa, singulis quibusque rebus in locum dispositi ordinis segregatis, terra solidata est, ut alterutro aelementorum ministerio praecurrente par temporum uice usum dispositi operis spiritu uitae animata proferret, non quod terra uel caelum aut datis ex cognatis aelementis terrigenis principatibus spiritus propriae potestatis aliquid acceperit, sed ut rerum materia praeparata sermo diuinus facturae opus intrans sapientium praeceptorum instituta conpleret, tenens forum saeculi in habitaculum hominum constitutum. Denique his omnibus quae conuersatio mundi possidet secundum genus suum factis hominem

  3. 5.87.1

    ad imaginem et similitudinem suam deus fecit acceptoque limo terreni habitaculi nostrum corpus animauit, ut domino rerum omnium homine praeposito in eo sabbatum idest requiem suam poneret, ubi imaginem suam et similitudinem corporasset, ac post traduce natura hospitium corporale homo ex homine praesumens caro nasceretur ex carne, in quo constitutis nobis et diuinorum mandatorum iussa sectantibus mundi opus et terrenae materiae I naturam castificata caro uinceret, (et) homo ministerio saeculi usus non concupiscentiae uoluntate deceptus haberet in se testimonium imaginis et similitudinis dei et clarificatus in corpore templum fieret domini, ut sabbatizato in omnibus mundo requiem, quam in se deo promiserat, praesentaret.-

  4. 5.87.2

    Denique ipse deus noster per omnem scribturam in se cuncta disponens dici se omne quod dicitur uoluit, ut solus potens saluare perdere in unoquoque opere nuncupati uerbi peccantibus

  5. 5.88.1

    poenam et laborantibus in se gloriam non negaret, sicut scribtum est: ecce pono in Sion lapidem summum angularem electum et qui crediderit in eo non erubescet; uobis autem hic honor credentibus; non credentibus uero lapidem quem reprobauerunt aedificantes hic factus est in capud anguli et lapis offensionis et petra scandali, qui offendunt uerbo nec credunt, ut intellegatis, qualiter unius rei nomen alteris in incrementum fidei esset, I alteris in offensionem poena peccati. Ipse namque se intrantibus ianuam, ipse in praeceptis dei ambulantibus uiam, ipse sitientibus iustitiae fontem, ipse esurientibus panem, ipse se uineam credentibus posuit in salutem, sicut scribtum est in euuangelio: ego uitis, uos autem sarmenta, ut, qui omnia in omnibus agnosceret, Christum nulli nomini uel potest-ati parte concessa unum deum crederet, quem unum in omnibus inueniret, sicut scribtum est:

  6. 5.89.1

    ut in nomine Iesu omne genu curuetur caelestium et terrestrium et inferorum et omnis lingua confiteatur quoniam dominus Iesus Christus in gloriam dei patris, sicut et ipse per profetam ait: ego sum deus et ante me non fuit alius et post me non erit similis mihi; ego deus et non est praeter me qui saluos faciat; item ibi: ego primus et ego posthaec et praeter me non est deus; quis sicut ego? item per Hieremiam: hic est deus noster et non reputabitur alius I absque eum qui inuenit omnem uiam sapientiae et dedit eam Iacob puero suo et Istrahel dilecto suo; posthaec in terris uisus est et cum hominibus conuersatus est.

  7. 5.89.2

    Et ideo et uos, dilectissimi mihi, castificate animas uestras ad obaudiendum fidei et exuentes a uobis ueterem hominem cum omnibus actibus et concupiscentiis suis induite in uobis nouum hominem et per intellectum spiritalium uirtutum in opus lectae lectionis intrantes parate in uobis

  8. 5.90.1

    caelum et terram domini, sicut scribtum est: caelum caeli domino, et alibi domino dicente: estote mihi terra uoluntaria, ut ignorantiae uespero dissoluto exclametur in uobis: fiat flux, sicut scribtum est: inluminare, inluminare Hierusalem, ac tenebra corruptibilis corporis castigata et diuini spiritus in uobis luce composita appellemini dies domini. Qui enim haec in operibus agit Christi, primum in agnitionem sui diem conplens secundo in gradu positus recte omnium man-J datorum discit firmamentum, ut illud quod in se fuerit sterile uerbo domini fecundatum pluuia diuinae praedicationis excepta in omnem gratiam catholicae professionis erudit sicque arans in spe fidei suae fructus colligens, in gloriam perfectae septimanae et opus crescens, reformans in se eclesiam domini per fidem Christi, sicut scribtum est: sapientia aedificauit sibi domum et fundauit illam columnis septem; in quam domum et uos tamquam lapides

  9. 5.91.1

    uiui aedificamini in domos spiritales, offerentes hostias inmaculatas acceptabiles deo, tamquam renati non ex semine corruptibili sed incorruptibili, uerbo dei uiui et permanentes in aeternum, ut facti sabbatum domini et ab omnibus mundi actibus feriati nihil debeatis saeculo, sed requiescatis in Christo.

  10. 6.91b.1

    Sufficiebat quidem credentibus dei sermo, qui apostolico testimonio cum ipsa in nos ueritatis uirtute transfusus absolutionem dicti in parabolis sermonis edocuit dicente Paulo: pasca nostrum inmolatus est Christus; sed quia non statim significatio uisibilium et efficientiam rerum et temporum demonstrationem et dispositae in nos naturae intellegentiam conpraehendit, licet conparatio terrenorum ad deum nulla sit,

  11. 6.92.1

    tamen, quia omnis scribtura interpraetationem indiget et humanae intellegentiae infirmitas cogit rerum species terrenarum tamquam superiorum indices quaerere, ut uisibilium consuetudine familiariter admonente ad insolitos sensus religiosus (sensus) intellegentiae construatur, necessarium est nobis propter uos humilitatem sermonis nostri in ea quae inenarrabilia uidentur extendere, ut, cum uisibile quid in lege dei ponitur, non id deus quod ponitur habeatur, sed, quia ser omnis ex sensu est, secundum habitum neccessarii sermonis, dum natura petitae rei agnoscitur, hoc quod in nobis deus quaerit sensus sibi intellegens eloquatur. Hoc enim primum intellegere uos oportet, quod omnis scribtura in omne quod dicitur aut loquitur triformi intellectus opera diuisa aut mundi in nobis opus destruens terrenae carnis in concupiscentiis castigat habitaculum dicente profeta: castitas custodiet et iustificabit cor,

  12. 6.93.1

    aut diuinum animae genus repetens ea quae in nobis dierum mensuum temporum uoluntatum et idolicis terrenae natiuitatis uitiis districta uidentur informat dicente apostolo: si spiritu, uiuimus, spiritu ambulemus, aut certe deum in homine cottidianum sui testem passum pro nobis et nostri iudicem monstrat, ut, quia nos diuinae consortes esse uoluit naturae, ita nos corpore anima et spiritu triformi praeceptorum obseruatione distringat, ut I per legis umbram reformati in spiritu et desecandae carnis operibus inbuti sollemnia paschae caelestis intremus et excitati ex morte, Christo pro nobis ex inmortalitate moriente, intellegamus quod factus pro nobis omnia, dum in oblationes suas dies menses formas pecorum, animalium naturas, differentias arborum, fructus terrenorum seminum poscit, non quae sunt aelementorum aut terrena desiderat, sed omnia sua esse demonstrans castificationem terrenae carnis et spiritus,

  13. 6.94.1

    propter quod et ipse pro nobis passus in carne est, in triumfum peccati operantis exposcit et per omnium rerum natura totum se loquens non tam coli uult mundi instituta quam distrui, ut manifestetur quod scribtum est: homo cum esset in honore, non intellexit et adsimilatus est iumentis. Quamuis enim diuini gratia sacramenti paschalis mysterii opus dirigens et testamenti ueteris lege praemissa uelut futurum salutis nostrae I iter construens uenientis in nouam lucem passuri dei constituat ingressum et in praeparationem paschalis diei occidi agnum postulet loquens Christum hocque pascha domini, illud Christi inmolatio nuncupetur ac satis a se diuersum sit pecus terrae et deus gloriae, quoniam quidem hoc terrenum mortale deciduum et in usum formati saeculi praecepto animae uiuentis animatum est, Christus autem origo omnium totus in sese nec quod est aliunde praesumens sine principio,

  14. 6.95.1

    sine fine, quem si per uniuersa consideres, unum inuenies in totis et facilius de eo sermo deficiet quam natura, quoniam quod semper est nec desistentis terminum in deo nec inchoare coepit exhordium, sed omne hoc pro nobis uenturus in carnem uel passus in carne est: intellegere nos deus uoluit in nobis, ut, quia unus dicti auctor utriusque est et necesse est diuinorum dictorum pacificam intellegentiam ita singulis quibusque causarum generibus I aptari, ut consentiens testamentum nouum ueteri, etsi utraque unum sunt, tamen, quia et ipsa institutione legis et tempore diuisa putantur et nomine et in uetere testamento oblatio pecorum et circumcisio carnis, in nouo sola animi fides petitur, nos cognoscamus in nobis quod, dum in utrisque testamentis corpore et spiritu, sicut fuit Christus in carne, uelut in duobus perfectus homo quaeritur, uetus testamentum castificandi corporis deo et nouum animae institutione

  15. 6.96.1

    mancipatur et non dissentaneum sibi sed ratione diuisum est, ut, sicut haec duo testamenta deus unus est, sic in nobis perfectio boni gloria sit, si castificatio corporis fructu diuinae excolitur uoluntatis, sicut apostolus ait: ecce transierunt uetera et facta sunt omnia noua, et alibi ipse ait: sicut portauimus imaginem eius qui de limo est, sic portemus imaginem eius qui est de caelo. Denique in eo testamento quod prius est, sicut lectio I praesens docet, ut percusso Aegypto populus dei in laetitiam transferretur, ad caelebrandum pascha formae pecorum, dies mensuum, tempus petitur annorum; in eo autem quod nouum dicitur eiectis in euuangelio pecoribus e templo et mundo in crucem fixo ascendens pro nobis in patibulum Christus offertur illudque pascha domini uocatur, hoc nostrum, ut intellecta dispensatione sermonum omne quod fit et factum est in salute hominum

  16. 6.97.1

    intellegamus ostensum, ut natura corporis quae per apostolum figura mundi et uetus homo dicitur, etsi dei manu facta est, tamen, quia terrenae natiuitati limi adpraehensione germana est et diebus et temporibus annis mensibus omnibusque quae sub sole sunt uitiorum diuisa naturis diuinum genus hominum muscipulis terrenae habitationis hebetauit, dicente profeta: corpus quod corrumpitur adgrauat ani et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem, necessario castigata per legem ueteris testamenti et oblata in tabernaculum dei nihil iam diebus et temporibus debeat, sed sicut caro Christi consors uirginalis corporis facta ante conspectum domini formam peccati in se operantis occidat et sicut in crucem Christi uelut agnus perfectus masculus inmaculatus cum uniuersa uitiorum abolitione moriatur, sicut apostolus ait:

  17. 6.98.1

    Christo adfixus sum cruci et uiuo iam non ego, sed uiuit in me Christus. Qui enim haec intellegit, confirmatus ad fidem et consepultus Christo in baptismum per mortem, absolutus diebus temporibus mensibus numerum dei meretur esse non saeculi et ea quae uiuunt terraena despiciens ambulans in carne nec secundum carnem militans pascha fit domini et regeneratus in nouo testamento consimilatus corpori dei, ubi se in olochaustum obtulerit deo, tunc in eo quod patiebatur pascha suum Christum inmo;latum esse cognoscit, dicente Paulo: si conplantati facti sumus similitudini mortis eius, simul et resurrectionis erimus, scientes hoc quia uetus homo noster simul cruci confixus est, ut destruatur corpus peccati et ultra non seruiamus peccato, et alibi ipse: quod enim mortuus est peccato mortuus est semel, quod autem uiuit uiuit deo. Denique deus noster adsumens carnem, formam in se dei et hominis idest diuinae animae et terrenae carnis adsig,

  18. 6.99.1

    dum aliud ex his peccati formam, aliud diuinam ostendit esse naturam, illudque arma iniquitatis peccato, hoc iustitiae arma demonstrat in salutem nostram uerbum caro factus, dum inuisibilis cernitur, innascibilis nascitur, inconpraehensibilis adtinetur, dum moritur homo resurgit ut deus et nunc tristem sibi animam usque ad mortem quasi timens queritur, nunc ultra humanam confidentiam sessurum se ad dei dexteram profite[tur, nunc auferri si possibile sit calicem expetit passionis, nunc confidenter tamquam acceptum de patre bibiturum se eum esse contendit, nunc relictum se in passionibus a deo tamquam homo queritur, nunc confitenti latroni tamquam deus paradisum pollicetur; dum filius dicitur et Ioseph pater non est, dum filius dicitur et Maria uirgo ante conceptum uirgo concipiens et edita carne saeculo datura miraculum uirgo post partum,

  19. 6.100.1

    quoniam inter ista tam diuersa, tam dissona secundum intellegentiam humanae creaturae non conueniret uirginitas partitudini, aeternitati mors, adhortationi diffidentia, trepidatio libertati, dum aliud secundum spiritum promptum, aliud secundum carne infirme demonstrat: sic se pro hominibus patientem intellegi deum uoluit in carne, ut, si sensus quaeratur in nobis: unus deus est, si sermo: unus est Christus, si opus: unus Iesus, si natura quaeritur: I filius est, si principium quaeritur: pater dicitur, si creatura: sapientia est, si ministerium: angelus, si potestas: homo, si dignatio: filius hominis, si quod factum est per illum: uita est, si quod extra illum: nihil, — sic uniuersa disponens, ut, cum unus esset in totis unum in se uolens hominem, aliud genus perfecti operis scrutator eius habere non posset, nisi ut unum eum deum crederet, quem omnipotentem in se quod est et quod dicitur inueniret. Nec enim putetis pertinere ad contumeliam uerae diuinitatis,

  20. 6.101.1

    si commendans caritatem suam in nobis deus et infirmitates nostras pro nobis portans sic terrenae natiuitatis oblationes petit, ut in nullo se secundum mundi aelementa discernens, in quantum terrenae mentis amplexu potestas aeternae infinitatis excederet, conprobaret, sed ut per haec intellegens deum fides constans captiosas mundi et inutiles respuat quaestiones et pecca quod in nostro mortali corpore operatur agnoscat et ipse se homo diuidens, deo in se cuncta monstrante, depraehendat, quid ad distruendum opus mundi castigato corpore in crucem figi (oporteat), quid inmaculatum in se deo tribui, quid, quia diuinum habitat in nobis, inpassibile seruari, ut, sicut supra diximus, corpore anima et spiritu triformi in deo opere perfecti adinpleamus quod scribtum est dicente Paulo:

  21. 6.102.1

    sicut exhibuistis membra uestra seruire inmunditiae ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra uestra seruire iustitiae in sanctificationem, quoniam stipendia peccati mors est, gratia autem dei uita aeterna in Christo Iesu domino nostro.

  22. 6.102.2

    Et ideo intuentes in uobis omnia, quamuis dispensationem mundialium rerum alterutro naturae suae motu speciosa conmendet operatio, tamen, quia totius creaturae sensum longe necesse est ad gloriam praecedat operator, scitote quia nihil in I huiusmodi pro se deus aeguit, sed, quia homine decepto diuinorum operum simplicem dispositionem loco tempore numero die mense ratione diuisam daemoniaca idolorum natura confuderat, dum incertorum deorum familias introducens incommunicabile dei nomen diebus mensibus pecoribus uolucribus lignis et lapidibus adscribit eratque tale fidei bellum, ut relicto tanti muneris deo corporeas creaturae conspicabilesque formas in ae

  23. 6.103.1

    terrenis et caelestibus adorarent, dicente de his apostolo: euanuerunt in cogitationibus suis et obscuratum est insipiens cor eorum et commutauerunt gloriam incorruptibilis dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et uolucrum et quadripedum et serpentium, necessario deus noster religiosae sententiae modum temperans, ut arduum diuinae intellegentiae iter uelut cliuo molliore leniret, primum per I Moysen data lege, prohibens omne idolum quod esset in caelo siue in terra siue in aquis, detestans militiam principatum saeculi quae operatur in cogitationibus nociuis et castificans in his opus carnis, ne quid homo extra unum deum uelut deum uellet, praecepti fine conpescuit et, cum unumquid in sacrificium peteret, occidi non pecorum sanguinem uoluit, sed occidi in nobis ea quae uitiorum natura idolicis in carne formis occupauerat, dicente de huiusmodi apostolo:

  24. 6.104.1

    non quod idolum sit aliquid, sed quae sacrificant daemoniis sacrificant et non deo, ut his scilicet in homine correctis post ipse bonorum natura facturam uelut perfecti hominis locum uterum uirginalis carnis ingressus idolorum formis in pecoribus occisis suum sanguinem in redemptionem humanae expiationis offerret et conceptione partu uagitibus cunis omnes naturae nostrae transcurrens contumelias mundo in cru fixo saluato in se et per se sibi homine gauderet. Nam quod primus mensis petitur in pascha, non ut adtendatur mensis, cuius numerum constat cum saeculo numerabili esse periturum, sed quia omnium creator in totis est, agnoscatur quod scribtum est: primitiae omnium Christus, et de propiato inimici transitu, ubi primus mensis ad inmolandum petitur, ibi, quia, sicut scribtum est, numerus hominis numerus est bestiae,

  25. 6.105.1

    opus mundi et na in nobis prima uincatur et deo potius incipientes quam saeculo debere quod nascimur intellegamus hunc esse primum mensem et diem nostrum, non in quo apparemus in saeculum, sed in quo deuicto Aegypto idest repudiato mundo diuina in deum natiuitate reparamur. Adtendi autem lunaris ideo cursus iubetur, non ut in eo obseruatio religionis sit, sed, quia in ea quae uidentur omnis homo uincitur et germana aelementis caro diebus et tem oblegata rectores orbis terrarum deos aestimat, necessario aelementorum circumscribta per deum numeri intellegatur natura et, quod minuitur aut crescit, primum potestatis suae non esse credantur quae uoluntarii operis non habent libertatem, post sapientiae saecularis institutione reiecta corpore anima et spiritu in quibus homo uincitur triformi decalogi in nobis lege reparata mensis fiat domini et natiuitas tempore

  26. 6.106.1

    circumscribta uincatur in nobis, quoniam, sicut scribtum est, constitutis terminis gentium secundum numeros angelorum, cum decada saeculi uincitur, dominicae decadae mandata reparantur, et inde est, quod in mysterio domini aut decimae fructuum petuntur in lege aut in uincendo Aegypto ad praeparandum pascha mensis decima postulatur, quoniam qui in tribus potens initium medietatem et consummationem mundi in se operantis evice, non ut oblegaretur tempore uenisse se, sed ut uinceret recognoscit et credens aeternis intemporabilis factus intellegit quod omne quod sol diei luna nocti minuitur aut crescit non inperium captiuitatis nostrae, sed operabilis constitutio sit naturae, totumque quod uiximus reuertentibus nobis ad genus nostrum uocabitur pascha domini, non opus mundi, sicut scribtum est: ego creaui omnem militiam caeli et non iussi, ut adoraretis ei. II

  27. 6.107.1

    Quod autem agnus inmaculatus anniculus ex agnis et haedis petitur adsumptus, ut, sicut scribtum est, imitantes opus Christi malitia paruoli et inmaculati legem domini inbuentes operemur et, dum homo deo redditur, totius mundi in anno numero deuicto innumerabilis Christi natura teneatur sicque ex agnis et haedis idest ex duobus in unum hominem nouum corporis et spiritus castificatione suscepta pascha domini et pascha nostrum hoc est Christus in homine et homo in.:. inatur in Christo et adinpleatur quod scribtum est: qui sanctificat et qui sanctificatur omnis ex uno. Quod autem expiatio domus petitur, non domus manufactae, quae ipsa temporis uetustate decidua est, emundatio postulatur, sed sicut scribtum est: quae domus nos sumus, si usque ad finem inculpata fidei uirtute nitamur, nec liminaria uel postes lignis et lapidibus instructa occisi pecoris uult deus cruore contingi, nec enim de talibus cura est deo,

  28. 6.108.1

    sed dicente Paulo: omnis uiri caput Christus, Christi autem caput deus mysterium futuri baptismatis diuini sanguinis effusione ditandum prophetat in nobis, ac, sicut iam alii cognouistis, alii ut cognoscatis optatis, omnia [in] quae uidemus audimus oramus aut loquimur uel in postibus aut in liminaribus animati corporis data uult in introitum diuini sermonis aptari idest non in uagos saeculi errores rapi, sed consignantibus nobis in gloriam crucis Christi uelut sanguine inmaculati agni diuinae passionis testificatione signari, ut ambulantibus nobis in nouitate uitae et non in uestustate litterae acceptum in uictoria a nobis corpus non appelletur iam terra saeculi sed domus dei nec fornicationis habitaculum sed imago corporis Christi.

  29. 6.108.2

    Propter quod et uos intellegentes quoniam lex spiritalis est, nos autem carnales, uenumdati sub peccato,

  30. 6.109.1

    castificate animas uestras ad obaudiendum et offerte uos tamquam spiritales hostias, acceptabile sacrificium placens deo, et intellegentes praesentem lectionem non lumbos corporis praecingatis, sed, sicut apostolus ait, praecincti lumbos mentis uestrae sobrii in omnibus perfecte credite in quo signati estis spiritu et uelut mundantes domum dignum mandatis dei carnis uestrae habitaculum praeparate, ut delegatas in pascha I domini uigilias imitantes conuersantes in ignorantiae nocte peruigeletis ad deum et omne quod offertur a uobis, priusquam dies domini mane ueniat, consummatis, ac, si non statim possibile est consummare quod uultis, uicinum proximum idest cohabitantem uobiscum intellegentes spiritu in auxilium perficiendi operis aduocate, quoniam, sicut Paulus ait, ipsius est et uelle et operari in nobis et perficere.

  31. 6.110.1

    Et sicut praesens lectio ait dicente domino: et erit in testimonio sanguis quem in postibus et liminaribus posuistis; ego enim uidens sanguinem hunc protegam uos nec erit plaga exterminii in uos, cum percutio terram Aegypti, sic nos adueniente in iudicium domino ipso testimonium reddente pro nobis et in cordibus nostris clamante: abba pater non cum hoc mundo damnemur, sed signati frontibus praetiosi sanguinis testimonio absoluamur in Christo.

  32. 6.110.2

    Inter quae omnia, licet aper scribturae dei loquantur ad uos, tamen, quia et ego testis uester habeor in Christo Iesu, consilium do tamquam misericordiam consecutus a domino, ut exsuentes ueterem hominem cum omnibus actibus et concupiscentiis suis facti pascha et in diebus septem, quibus aut inchoatur mundus aut agitur aut finitur, sine fermento idest sine uitio sinceres idest azymi et diebus saeculi nil debentes, naturam in uobis dei custodientes et legem idest carne domini uiuamus et sanguine,

  33. 6.111.1

    ut, cum uenerit in iudicium deus, sicut in apocalypsi legitis, non numerus bestiae nec mesura saeculi simus, sed, in quibus etiam Iohannem fleuisse legitis de signatis signaculis septem, uelut liber doctrinae caelestis habeamur et inter duodecim milia signatorum patriarcharum numeris mancipati non numerus bestiae sed mensura hominis quod est angelus nuncupemur, adinpleto quod dominus in euuangelio ait: I filii huius saeculi nubunt et nubuntur, generant et generantur, filii autem dei neque nubunt neque nubuntur neque generant neque generantur, sed similes sunt angelis dei.

  34. 7.112.1

    Dauid sanctus magisterium diuinae instituens eruditionis et (in)dissolubilis uerbi in hominibus constituens fundamentum, dum omne in se in quod electus fuerat exultat, primi psalmi opus dirigens et diuinae naturae ostendit gloriam et uiuendi omnibus posuit disciplinam dicens: beatus uir qui non abiit in consilio inpiorum et in uia peccatorum non stetit et in cathedra pestilentiae non sedit. Cui necessario psalmo, quia primus est omni principium est, titulus in superscribtione non ponitur, quoniam qui id quod primum fuit nouit et ita non fecerit, possidentis peccati titulus non tenetur, sicut scribtum est: quis enim uocat per se uocitum? et alibi: iusto lex posita non est. Quod quamuis profeticus sermo deo soli qui solus hoc potuit adsignet, tamen et nos ita deo Christo seruire persuadit, ut peccatorum nube detersa et Christi in nos natiuitate reparata,

  35. 7.113.1

    si Christum omnium scimus esse principium et hominem Christi agnoscamus habitaculum, dignum tali habitatori domicilium praeparemus quod non ambitionis saecularis error inclinet aut concupiscentia deprauet aut auaritia decoloret, sed quod perennis uitae splendore ditatum et Christi dei templum et legis testamentum et saluatoris dignum inuenietur habitaculum dicente Paulo: templum dei estis et deus habitat in uobis, et alibi: scitote quia, si I quis uiolauerit templum dei quod estis uos, disperdet illum deus. Quod intellegentes scimus quoniam templum dei sumus et deus habitat in nobis; maior metus criminis est et euidentior poena peccati eundem cotidianum testem habere quem iudicem illique debere mortem quem uitae intellegimus auctorem. Omnes enim corpus Christi sumus et membra ex parte; nam quod renascimur in salutem, misericordiae est, non naturae,

  36. 7.114.1

    ut, si natiuitate carnis adstricti et mundialis mali uitiis obligati peccatorum uiam et consilia non euasimus inpiorum uel baptizati in Christo Christum induentes, ita perennis uitae sequamur heredem, ut nec cui renuntiauimus inueniamur participes nec cui credimus infideles.

  37. 7.114.2

    Et ideo profetici sermonis intellegentes eloquium estote tales, quales uos pater deus fecit, estote tales, quales uos manus patris instituit, quoniam imago et similitudo dei, quod estis uos, corruptelae inlecebras I et blandimenta non quaerit, omneque impiorum consilium et peccatorum uiae, cathedrae pestilentiae, corruptae carnis astutia et polluti corporis officina, sicut scribtum est: corpus quod corrumpitur adgrauat animam et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem. Haec est enim modulatio cupiditatis, irae ictus, pollicitatio insanabilis, arma serpentis, calliditas inimici, adulatio extrarii, subiugatio nostri, corruptela sui. Per hanc expugnator inimicus

  38. 7.115.1

    artes suas inserit et insidiis suis per occulta fallentibus zabolus obrepit, dum percutit ut terreat uel dum blanditur ut fallat. Sic denique apostolus Paulus, quid ipse uellet ostendens et quid ne fieret repugnaret, dixit: uideo aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captiuum ducentem me in lege peccati, et alibi: scio quia non inhabitat in me, hoc est in carne mea, bonum; nam mente seruio legi dei, carne autem legi peccati. Sic et profeta de hoc loquens ait: in montem altum ascende, qui euangelizas Sion; exalta uiribus uocem tuam qui euangelizas Hierusalem; exalta, ne timeas; dic populo huic \'omnis caro ut faenum et omnis gloria hominis ut flos faeni; aruit faenum et flos decidit, uerbum autem domini manet in aeternum.\' Et alibi ait: ego stabo super speculationem meam, ut uideam et audiam, quis loquatur in me et quid respondeam in accusatione mea; et alibi:

  39. 7.116.1

    audi, populus meus, qui beatificant UOS seducunt uos et semitas pedum uestrorum conturbant. Quorum si naturam intellegimus et uitiorum consortium non habemus, necessario regnum quod caro et sanguis non percipiet, consequimur. Sic denique Rebecca ad fidem mysterii operantis electa duorum in utero suo populorum pugnas uidens Esau dolore partus sui edidit, qui primitiua sua perderet, et Iacob protulit in salutem, quem Christus faceret heredem. In I quo et uos, dilectissimi fratres, tamquam fideles serui et, sicut scribtum est, fili dei et coheredes Christi operantes in testimonio loquendorum castificate animas uestras ad obaudiendum fidei nec configurantes uos ignorantes uitae desideriis in quibus erubescitis stipendia uellitis accipere peccati, sed iter psalmidici sermonis intrantes ambulate in lege domini, ut tamquam lignum quod plantatum est iuxta decursus aquarum diuinorum

  40. 7.117.1

    sermonum fontibus inrigati uirentis intellectus palmites proferatis maturos et permanentes honestae uitae fructus, quos non corruptibilis habitaculi uoluptarium tempus eduxit, sed quos diuini sermonis eruditio fecundarit, ut non decidentibus foliis mandatorum perpetua luce contecti peccatorum supplicia respuere et requiem possimus habere iustorum per Iesum Christum.

  41. 8.118.1

    \'Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me? multi insurgunt aduersus me\' et reliqua. Licet psalmi titulus gestorum ordinem teneat, cur Dauid sanctus animi a facie Abessalon fili declinauerit, nobis tamen caelestia opera dicentibus non rerum carnalium perscrutanda sunt, ut inuenta in secretum inquisitionis indagine inuenti praemia operis adsequamur, sicut scribtum est: quaerite, inquid, et inuenietis, pulsate et aperietur uobis, et alibi: I omnia possibilia cre denti. Acta itaque per speciem per fidem colligere debemus et uisibilia opera inuisibili mentis indagare secreto. Omnia enim in figura gesta apostolus adseuerat et nostri typum anteacta monstrare, ut opus laboris per scientiam legis inluminet, quos ignorantia tenebris ante uelabat, ut apostoli ad Efesios dictum est: eratis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in domino; ut fili lucis ambulate. Agere ergo nos oportet excubias,

  42. 8.119.1

    qui iunctus est, qui si temporis mutatione corrumpitur, sed in dies ille renouatur, ut non quae in oculos sed quae in mentem ueniunt magnifica ducamus, non studentes corporalibus sed spiritalibus, laborantes, ut apostolus Paulus, electum uas Christi, gentium doctor, ponit et dicit: lex, inquid, spiritalis est, ego uero carnalis, et beatissimus Petrus: omnis, ait, profetia uel scribtura interpraetationem indiget. Hinc nobis nocte ac die in dominica le meditatio, hinc in eam, quantum meriti est, curiosae mentis intentio, hinc nostri agnitio, hinc fiducia gloriandi repudiare quae carnis sunt et elegere quae spiritus, argutiam cordis in agnitionem ueritatis intendere, praeceptorum caelestium secreta cognoscere, utilitati animae, dum tempus sufficit, prouidere. Unde mihi, fratres, sacrae lectionis prouidentiam curiosius intuenti non (in)merito per profetam ordo psalmorum digestus uidetur nec incondite quae spiritus dei dictauit exposita,

  43. 8.120.1

    cum rudem hominis natiuitatem simplici innocentiae puritate formatam parem beatis, si in his maneat, ostendit dicens: beatus uir, qui non abiit in consilio inpiorum et in uia peccatorum non stetit; secundo incorporatum inuidiae uirus exspauit, cum ait: quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania? hoc in tertio odium fili in patrem docet a nobis nasci, quae nos persequantur ostendens. Tum et illud, I carissimi: sensum legentis admonuit et sollicitam mentem ueri inquisitione tardauit, cum in principiis posuit, quae regni sui fine perpessus est, profetiam credo uitae hominis aptando et saecularis mali circumscribendo naturam. Formae uel aetatis ignorantiae iactata turbinibus peccatis acerba sunt, tranquillo aeui fiunt scientiae emendatione matura, pro quibus idem praecatur: peccata, inquid, iuuentutis meae et ignorantiae ne memineris, deus;

  44. 8.121.1

    et apostolus ad libertatem iustitiae nos excitans peccati in nobis redarguens seruitutem sic ait: cum enim serui essetis peccati, liberi fuistis a iustitia; quem ergo fructum habuistis tunc in his in quibus nunc erubescitis? Tertius enim hic psalmus est, utAbessa.lon tertius filius inpius crudelis iniustus, qui occiso fratre ueniam consecutus religiosum et indulgentissimum patrem bello persequi, regno exuere, uita priuare conatus est. Quae omnia ad nos formam arbitror esse referenda nobisque contraria, quae a nobis generantur, existere. Hinc prima inlecebra nutrit reatum et apparentiae malum occasionem praestat inimico; tum in decliue scelerum inpulsu uoluntatis urguetur et homo idest filius perditionis ostenditur. Prima enim concupiscentiae culpa est, secunda uoluntatis adiectio, tertia desiderati operis inpletio. Quae e contrario in operibus bonis lectione ||(mus) ... .

  45. 9.122.1

    .

  46. 9.122.2

    ....... facere non posse monstraret, sicut profeta ait: quis sapiens et percipiet haec et intelleget et sciet ea? quia rectae sunt uiae domini et iusti ibunt in illas, inpii autem languiscent in eis. Propter quod et uos induti fidei armis castificate animas uestras ad obaudiendum per spiritum et aedificantes uos in templum domini caritatem in fraternitate simplicem in gloriam diuinae dilectionis adhibete, quoniam sic scribtum est: omnis caro ut faenum et omnis gloria hominis ut I flos faeni; aruit faenum et flos decidit, uerbum autem domini manet in aeternum, ut in euuangelio ait dominus: intrate per angustum ostium, quia dico uobis multi quaerunt introire et non poterunt. In quo non quod angustus sanctorum constituatur ingressus, sed quia omnis amicitia mundi inimica est dei et humana natura facilius oblectatione quam labore suadetur, nos intellegamus quod, ubi rerum praesentium uoluntas quaeritur, futurae uitae promissio non habetur.

  47. 9.123.1

    Sic denique in euuangelio gratior est dracma pauperis; requietio Abrahae sinus dicitur et Finees; inmisericordis diuitis gehennae ignis habitaculum repperitur, non quod absolute diuitibus poena ponatur et reuertendi ad dominum desperatio constituta locupletibus sit, sed quia nihil in principiis statutum est nec ullus per praerupta conscensus est, sicut apostolus ait: diuitibus huius saeculi praecipe I non superbe sapere neque sperare in incerto diuitiarum, sed diuites esse in operibus bonis, ut, dum per elemosynas et bonam uitam tendendi ad dominum iter facimus, tamquam subtractis paulatim gradibus ad ea quae sunt summa ueniamus.

  48. 10.124.1

    .

  49. 10.124.2

    Profetici historia sermonis diuinis inbuta uerbis et pronuntiantis tituli uelut propositi thematis gesta disponens non memoriam mortalium temporum, quae conhiuentia humano sen- 5 sui fortuitis semper motibus in aliquid existunt, tamquam ad doctrinam publicae opinionis eloquitur, sed referens gesta regnorum, dum alter alium ut uincat inpugnat, hoc quod unicum in nobis profetici operis munus est docet post euasio eorum quae sunt in mundo in cupiditate perditae uitae inter tot bella 10 uitiorum conscientiam ab omni culpa liberam conseruare et sic tanti muneris deum parentemque debere cognosci, ut, qui omne, quod profeta in persecutione sustinuit et Christus deus in passionem suam uicit, ad doctrinam nostram scribta esse cognouerit, utili ac necessaria ad intellegendum mandatorum 15 uia nitens inter tot inexploratas humanae uitae molestias et

  50. 10.125.1

    indignas deo saeculi mensurabiles pugnas luricam iustitiae, confidentiae galeam, scutum aequitatis et, sicut scribtum est, gladium ex utraque parte acutum diuini oris adsumat et indutus fidei armis studio animi flagrantis (in)census disruptis saeculi uinculis totum se diuinae unde profectus est naturae e deo Christo, cuius similiter debitor et imagini testis est, reddat intellegens quod inter diuinorum deambulacra uerborum omnis scribtura homo I totus est, euuangelico sermone testante omnem narrationem rerum in nobis fuisse conpletam, sicut et Paulus ait: siue Paulus siue Apollo siue Caefas siue mundus siue mors siue uita, omnia uestra sunt, uos autem Christi, Christus autem dei; quoniam in quorum exemplarium uiuentes in saeculo siue instituto bonae indolis siue cupiditate uitae praeuaricantis intramus, eorum post mortem siue in gloriam consortiis congregamur ...

  51. 10.126.1

    Et ideo qui conuersus ad fidem Christi prima media postrema omnia quae per dominum facta et quae post sunt futura cognouerit, necessario temporaria de perpetuis, falsa de ueris et segregans caduca de certis, ubi se di uinum genus uiderit, unum et indifferentem sibi deum retinens in ea quae neque in exordio neque fini obnoxiantur exultat; sed omne quod Dauid sanctus inter incerta certaminum et alienigenorum excidia bellorum confidens deo egit, non tamquam memoriale sae scribtum accipit, sed quid in nobis partim nostro partim corporis metu cotidianorum bella peccaminum et saecularium uarietas uoluntatum, dum pro certis incerta sectamur et inter aliena contendimus, ualeat recognoscit, dicente ipso Dauid in psalmis: domine, ab occultis meis libera me et ab alienis parce seruo tuo, quoniam iniquitatem meam ego agnosco et peccatum meum contra me est semper. Omnia enim,

  52. 10.127.1

    quae uel gesta uel scribta sunt, ideo sic scribta sunt, ut dei sensus uisibilibus inuisibilia demonstrans aptissimo ad humanam intellegentiam sermone loqueretur omnisque homo qui deum uellet, quidquid in electione populi patriae profetarum loco tempore die mense oblectatione certamine acceptabile in scribturis deo cerneret, si se per ea quae sunt per deum prouisa disponens ad opinionem religiosae intellegentiae profecisset, omne quod scribtum est de se I scribtum esse cognosceret et ambulans in nouitate uitae, siue quid potestatibus daretur aut regibus, unicum hoc profeticis uocibus adpraehenderet quod quidquid amicum saeculo est Christo inuenitur inimicum, dicente apostolo: omnis amicitia mundi inimica est dei, et iterum: omnis concupiscentia carnis et uoluntas oculorum et ambitio humanae uitae non sunt de patre sed de hoc mundo sunt et mundus praeterit et concupiscentia eius,

  53. 10.128.1

    uerbum autem domini manet in aeternum. Quamuis enim humani intellectus infirmitas cogat profetici sermonis eloquia rerum species terrenarum tamquam superiorum uirtutum indices quaerere, ut uisibilium consuetudine familiariter admonente in insolitos sensus humanae inbecillitatis angustias religiosa discendi exspectatione laxemus, tamen ipsa natura nos docet quod haec sunt quae conuer. ad fidem aut pugnant aut dominantur in nobis tribulatione formidinum seu adolatione felicium, (ut) quae distrucximus instruentes ad ea quibus renuntiauimus reuertamur, quoniam nihil interest diabolo, utrum metu malorum an persuasione felicium alienatae a deo uitae peccati occasio et materia praestetur, nisi quod iam in captiuitatibus nostris tolerabilior est consuetudo miseriarum quam ruina felicium,

  54. 10.129.1

    dicente de hoc : profeta: audi me, populus meus, quoniam sicut exactores uestri circumscribunt uos, ita et qui beatificant uos seducunt uos, ut semitas pedum uestrorum conturbent.

  55. 10.129.2

    Et ideo Dauid sanctus titulum psalmi in doctrinam conuersorum positi post deuictas duas Syrias in exultationem triumfantis inducit, ut, qui titulum psalmi in doctrinam positi et gratulationem Dauid inter bella saluati in intellectum profetici sermonis agnosce, diuinae intellegentiae opus moliens et uoluntatum suarum in se uidens bella humanae inbecillitatis respueret errores et duas Syrias hoc est duo peccaminum principia, quod aliud animi aliud corporis officio datur saeculare aliquid uelle uel facere, deuincens indutus, sicut scribtum est, fidei armis uitiorum ageret triumphum et dedicatae in Christo conuersationis inmarcescibilem coronam uelut quibusdam uictricis militiae stipendiis mereretur,

  56. 10.130.1

    quoniam haec : perfecti boni gloria est, si, sicut scribtum est, castificatio corporis pretio excolitur uoluntatis. Denique dum nullus aput nos infinitis finis est et fixo in lubricum gressu modum non constituimus incertis, cotidianorum in nobis fieri bella certaminum etiam apostolicis uocibus edocemur dicente ad nos Paulo: caro concupiscit aduersus spiritum, spiritus autem aduersus carnem; haec inuicem sibi altercantur, ut non quae uolumus faciamus, et quia I humanae intellegentiae sensus et ratio communium opinionum non statim apostolici sermonis et caelestis consilii capax esset, insequenter apostolus Paulus, cur peccantibus nobis deuicta uitiis caro et humanae uitae ambitio subiaceret, ostendit dicens: non est uobis conluctatio contra carnem et sanguinem, sed aduersus principes et potestates mundi huius rectores harum tenebrarum,

  57. 10.131.1

    aduersus spiritalia nequitiae in caelestibus; sicut et Iohannis ait: uidi tres spiritus inmundos tamquam tres ranas exeuntes de ore pseudoprofetae et de ore bestiae et hii sunt tres spiritus daemoniorum qui procedunt ad conturbandos reges terrae, et iterum ipse Dauid quid in nobis pugnaret ostendens ait: domine, iniquitatem meam ego agnosco et delictum meum contra me est semper, et apostolus de eo loquens ait: unde bella, unde rixae in uobis? nonne de uoluntatibus ues-| tris, quae militant in membris uestris? ut, qui diuinorum praeceptorum in se opus uellet, uniuersa in se uitiorum bella deuincens non solum carnis sed et cogitationum idest spiritalium nequitiarum concupiscentiis abstineret et gentilium daemonum in se ueneficia despiciens, cui tributa peccaminum, cui stipendia uitiorum, cui timores formidinum, cui honores praetereuntium dignitatum deditus saeculo homo deberet,

  58. 10.132.1

    agnosceret et repudiatis omnibus quorum finis mors est et in quibus corripitur edoctus, totum se debens deo, factus ipse quod psalmus est in exultationem psalmidici sermonis intraret dicente Dauid: deus, repulisti nos et distruxisti, iratus es et misertus es nostri. In quo tamen sermone psalmi ultra naturalis intellegentiae sensum mens ad deum conuersa prouehitur et unicuique intellegenti se incorruptae beatitudinis per haec cam aperitur. Libet enim hoc loco in tali sermone psalmi aduersus diaboli insidiantis astutias libera saluati in Christo hominis uoce clamare: ubi est, mors, aculeus tuus? ubi est, mors, uictoria tua? ecce deus, dum corripit, diligit et erudit potius peccati agnitione quam plectit, et, cum alia tua non sit natura, nisi aut in peccati mala cogere aut post percussum captum ueneno in ea quae ipse persuaseris perurguere, Christo docente cognoscimus quod baptizati in Christo,

  59. 10.133.1

    cum in his quae sunt deo aliena distruimur, in ea quae sunt nobis propria reformamur et quod usque ad finem peccantibus poena est et conuersis nobis in redarguitione doctrina est, ipso Dauid dicente: quis similis tibi, domine? quia ostendisti mihi tribulationes et conuersum uiuificans docuisti me, et iterum Eseias ait: domine, in utero accepimus et parturiuimus spiritum salutis quem dedisti super terram. In quo quamuis nos ipsi probemus in nobis, qualis esse I homo debeat qui in nouam natiuitatem per fidem uiuens sensum suum ad ea quae dei substantiae sunt digna moderetur, tamen, ut scribturarum dispositio ad intellegentiam nostram factorum exemplis tamquam incorruptis testimoniis uteretur et caritatem dei commendans in nobis conpugnantes rerum mortalium in nobis opiniones facilius ostenderet, si dictus uerborum formis et rerum parabolis adprobaret,

  60. 10.134.1

    sic Rebecca, felicis mater uteri et diuinae promissionis decreta parturiens, conluctantia inter se mundi et dei in nobis opera demonstrans, dum pugnantiam uiscerum inpatienter acciperet, in profetiam liberi doloris erupit dicens: quo mihi ista, si sic sunt? Cui uox domini respondit et docuit: duo populi sunt et duae gentes in utero tuo. De quo et apostolus Paulus manifestans enarrans ait: uideo aliam legem repugnantem in membris meis legi mentis meae et captiuum ducentem me in I legem peccati, et, ut in duabus gentibus et duobus populis, quid populus et gens dei, quid uitiorum populus esset, ostenderet, ueterem a nobis hominem exui cum omnibus actibus et concupiscentiis suis et in nouum nos uoluit reformari dicens: sicut portauimus imaginem eius qui est de limo, portemus imaginem eius qui est de caelo, ut qui se diuinum genus crederet ea quae sunt terrena despiciens sequens Christum in caelestes se glorias consecraret.

  61. 10.135.1

    Sic duo testamenta ad fidem posita, unum seruitutis iugum soluens, aliut gratiae opus diuidens, ueteris et noui nomen habuerunt, ut in utrisque unus homo positus diuinae in se naturae et terrenae carnis opus possidens, quia nulla societas luci cum tenebris, Christo et Beliae est, id quod erat carnis disciplinae lege cohiberet et se deo cuius imago et similitudo apparuit non negaret. Sic, intellege, ex alia parte maledic disciplina, ex alia benedictionum gratia constituta est, ut, quamuis diuersae mansiones sint apud deum nostrum omnesque uellit saluos fieri et ad agnitionem ueritatis uenire, uestrum tamen nullus ignoret quod inter duo regna, inter sinagogam satanae et ecclesiam mandatorum dei, idest saeculi opera et dei uerba, conuersatio uitae nostrae est et hoc quod dei est nostrum dicitur,

  62. 10.136.1

    illud uero quod saeculi est quia contrarium deo ideo et a nobis inuenitur alienum, et illud renuntiamus, hoc credimus. Sicque inter huiusmodi constitutis hinc diuinorum promissio mandatorum, inde zabolicae temptationis instat intentio, hinc fides Christi, inde saeculi perfidia persuadit, hinc pax patientia longanimitas mansuetudo cetera quae huiusmodi sunt, inde ira auaritiae germana, furnicatio amica tenebrarum, ambitio fortunae suae nescia, diui infelicior cupiditate custodia, furor inperitus deo, oblectatio uentris et gutturis, gloria pudendorum, oculorum uoluntas et zabolicae pompae uelut simplex in exspectaculorum deceptione persuasio. In quae cum per diuersa homo rapitur, uitae et mortis ante nos condicione proposita, tam diu in nobis pugnas saeculi et bella nescimus, quamdiu conuersantes in (deo), aliena redarguentes, domini uerba teneamus;

  63. 10.137.1

    nam si quod corripimur agnoscimus et quae sunt aduersa uincamus, necessario ambulantes in nouitate, sicut psalmi textus ostendit, uino conpunctionis accepto arcum persequentis zaboli et iacula uitamus, agnoscentes quia liberi a peccatis esse non possumus, nisi remissione baptismatis et diuinae crucis redemptione saluemur. In hac parte psalmidici sermonis, quos fides constans ad studium ueritatis uocat, non tantum excipere auditu, I sed introspicere sensu conuenit, qualiter ad omnem se intellegentiae nostrae inbecillitatem psalmus adcommodet et dispositione sermonis profetici operis modum temperans arduum diuinae intellegentiae iter uelut cliuo molliens leniori faciliori instituit ascensu, ut, quia conuersis ad fidem facilius est peccatorum suorum mala nosse quam dispensationem diuinae in se intellegere naturae promptiusque est homini peccatum nolle quam uelle diuinum,

  64. 10.138.1

    ita in psalmo aptissimus profectibus legentium ordo succederet, ut reseruata in processu psalmi cognitione sui deo, qui nisi per se cognitus non est, primum redarguitio domini agnitio peccati diuino muneri faceret ingressum et, ubi homo naturae suae locus factus quid deus uellet agnosceret, sensatae historiae sermo sequeretur dicens: deus locutus est in sancto suo, ut qui se sanctificasset deo, loquente in se domino, deum loqui audiret in sanc et omne quod in historiis sanctorum uirtus fecisse putabatur humana, naturae suae legibus metiens inter diuinas professiones habitae de se protestationis expenderet, ut profeticus sermo semel loquens et duo praedicans exultationem saluati hominis in Christo et gloriam Christi in homine triumfantis uelut germanum insigne circumferens ad doctrinam nostrae eruditionis aperiret, ut, dum sanctorum gesta cognoscimus,

  65. 10.139.1

    triumphum bonae uitae absoluta dictorum dispensatione teneamus. Sicima namque, cuius diuisio gaudium hominis et Christi est, alienigenarum terra regionum est, ubi Iacob electi hominis filia praetereuntis iteneris occansione correpta, dum oculorum uisibus capta aliena miratur, et electi generis dignitatem et gloriam uirginitatis amisit, quae in uindictam facinoris admissi punita diuiditur et ad testimonium memoriae, ne quid tale dei populus in alienis in, subiugatur. Efrem et Manasses duo Ioseph sancti filii sunt quos subiugato sibi Aegypto in fecunditatem subolis tamquam ad fructum perfectae meruit ueritatis. Galaad horum primitiua possedit; ex Iuda, unde rex quaeritur, deus natus in carne est, et quia Ruth Moabitidis perseuerantia fidei diuinum in conceptibus genus meruit, Moab spei tabernaculum nuncupatur.

  66. 10.140.1

    Idumea terra perfidiae est, ubi calciamentum diuini iteneris extenditur. Allofili in absolutionem arcae domini deuicto Dagon idolo diuinis apparatibus subiugantur. Per quae uniuersa doctrinae nostrae ratio se tendens opus dei saluantis in Christo et sanctificati hominis iter monstrat, quoniam Sicima uincitur et tabernaculorum conuallia metiuntur, si credentibus nobis nato per uirginem Christo et ea, quae corruptelae causa exstitit, concupiscentiae carnalis natura uinca et . redditum corpus non fornicationi sed domino, per immortalia praeceptorum uerba diuisum, dignum tabernaculis Christi et gloriis futurae resurrectionis habeatur. Sicque deuicto mundo uelut subiugato Aegypto in Efrem et Manasse laborantibus datur fructus nec alius nisi ex Iuda dux quaeritur, quando Christi passione saluatis nihil aliud in ducatum, nisi quod deus in carnem uenire uoluit,

  67. 10.141.1

    inuenitur nec alia perseuerantibus spes est, nisi ut circumuersura mundi idest perfidiae terra uincatur, ut calciamento pedum domini hoc est euuangeliopacis ostenso distruatur Dagon, opus saeculi, et absoluta testamenti arca, quod nos sumus, Allofilorum aliena suadentium loquella superetur, (ut), qui ea quae in regionibus posita, in locis dicta, in regibus sunt praedicata cognouerit, uitiorum in se loca regna regiones disciplinato opere deuin, etsi profetatum de deo intellegat, sibi tamen uelut quoddam uitae exemplarium positum recognoscat, quoniam ab initio usque ad finem uenientes in hunc mundum sicut unitis malitiae uiis fallimur, ita unita fide et correctione saluamur,

  68. 11.142.1

    Sancte pater, omnipotens deus, qui multiformis gratiae tuae templum et dispositae in te ecclesiae tabernaculum formans inmensurabilis gloriae extendens mensuras Christo in te auctore docuisti, ut in te uno et inuisibilitatis plenitudo, quod pater filio, et uisibilitas agnoscentiae, quod filius patri in operatione sancti spiritus deberet, ageretur, sic in te omni definitae rei terminum et infinitorum receptaculum ponens, ut ex te uno uenientibus I nobis unum profectum et reuertentibus ad te unum aditum in ortum fili in te orientis aperires, et quamuis ex diuersis uocationum uiis in tabernaculum tuum tenderent, omnes tamen uno ingressu ad te Christi operantis intrarent, ut, cui se ille clausisset, accessum ad te, quia patrem fili in filio et filium patris in patre ignorauerat, non haberet. Tu enim es deus, qui cum in omnibus originibus uirtutum intra extraque et supereminens

  69. 11.143.1

    et internus et circumfusus et infusus in omnia unus deus crederis, inuisibilis in patre, uisibilis in filio et unitus in opus duorum sanctus spiritus in- 20 ueniris, quia tu tibi ad id quod es auctor es et nihil extra te quod praestantius tibi uideatur ostendis, et quamuis mens nostra inexplicabilis intellegentiae opus moliens intra humanae inbecillitatis claudatur errore, unicum tamen de te religiosae sententiae modum I profeticis uocibus adpraehendit, quod sic te unum deum in omnibus nouimus, ut nullum non in te neque ullum extra te locum et facti et operantis habeamus; sicque cum habes adque haberis neque extra totum in aliquo neque non in omnibus inueniris. In te enim et per te processuum tota procuratio: tu animarum pater, tu frater filiis, tu filius fratribus, tu electis amicus, tu propinquantibus proximus, tu operatio spirituum,

  70. 11.144.1

    tu principium archangelorum, tu angelorum opus, tu uirtutificatio tota uirtutum es, per te disposita sunt opera cunctorum, tu distincxisti singularum rerum partes et inter se elementa conpingens disciplinati operis terminos conlocasti, dans in eis spiritum uitae, ut, quae etsi ex se facere nil possent, magnitudine tamen operantis animata ministerium deligatae per te seruitutis inplerent. Et posthaec respiciens in terram eduxisti animam uiuam; quae I etsi ex se ipsa non esset, tamen, ne uacuus esset [et] sermo praecepti, ubi iussio tua initium eorum quae non erant fuit, animatione praecepti protulit terra quod ipsa non habuit. Et iussio tua in apparabilium facta natura est, ut ex nihilo opus proferens primum inconposita et intenebrata parerent, postea insensibilibus sensibilitatem, tenebrosis uisum, brutis odoratum, sonum duris et obduratis distribueres auditum,

  71. 11.145.1

    ut ubique te praestans materiam rerum, quam iussio protulerat informem, in usum operis tui sermo disponeret et unumquid uocans nomine suo, si sublimaret erecta, diuexa uergeret, praessa plenaret, aperiret campestria, siluarum tegeret occulta, tibi soli ad agnitionem scientiae tuae factorum gloria tota concineret, cui etsi confiteri in loquellam muta non possent, tamen dispositionibus rerum loquens ratio omnipotentiae testimonium non negaret. I In(?)............... bulacra (?) statutum (?) qua. commutationem tibi dignam dabimus pro animabus nostris, sancte pater, omnipotens deus, aut quid est homo quod memor es eius aut filius hominis propter quod uisitas eum, nisi quod in gloriam tanti operis emissi agnoscimus quia. figmentum tuum sumus in operibus bonis quae praeparasti, ut in illis ambulemus? Et ideo te sensus noster loquitur et sermo, quia per te inexterminabiles facti, ubi simi ........

← Previous — showing 101171 of 171

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0234e.stoa002.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.