Tractatus Undecim
- 2
Codex Wirceburgensis Mp. th. q. 3, saec. V uel VI exaratus.
- 3
Signo I paginae finem indicaui " II folii " " „ \' uersus „ „ (in app. crit.) „ i " inclusi ea quae ita exstant in rasura, ut quid antea scriptum fuerit dici non possit.
- 1.1.1
Etsi fides nostra nullis uitae offendiculis inpedita secu-- rum catholicae dispositionis iter tendens ad deum libera sit, tamen, quia zabolica obtrectatione pulsata in eo quod percutitur plus probatur, gloriosum nobis uidimus, beatissimi sacerdotes, ut non redarguente conscientia, quamuis frequentibus libellis locuti fidem nostram hereticorum omnium docmata damnauerimus et libello fratrum nostrorum Tiberiani, Asarbi et ceterorum, cum quibus nobis una fides et unus est sensus, cuncta docmata quae contra Christum uideantur esse I damnata sint et probata quae pro Christo, tamen etiam nunc, quia id uultis,. sicut scribtum est parati semper ad confessionem omni poscenti nos rationem de fide et spe quae est in nobis tacere noluimus, quod iubetis. Etenim confessione repetita licet in oculis uestris sit omne quod uiuimus et constituti in fidei luce nulla tenebrosae conuersationis secreta sectemur, non abnuimus tamen, ut etiam ignorantibus nos satisfieret, ne quis in nos credens male alteris inueniabili errore peccaret, non recusantes quin ostenderemus ore quod credebamus in corde.
- 1.2.1
Quamuis enim gloriari in his quae fuimus non oporteat, tamen non ita obscuro editi ad saeculum loco aut insipientes uocati sumus, ut fides Christi et eruditio credendi mortem nobis potius adferre potuerit quam salutem. Ad haec enim, ut ipsi nouistis, peractis omnibus humanae uitae experimentis et malorum nostrorum conuersationibus repudiatis tamquam in portum securae quietis intrauimus. Agnoscentes enim quoniam nemo nisi ex aqua et spiritu sancto renatus ascende-ir) ret in regna caelorum, castificauimus animas I nostras ad obaudiendum fidei per spiritum et repudiatis prioris uitae desideriis, in quibus erubescebamus, ad innouatae iter gratiae simbolum catolicae obseruationis accepimus, quod tenemus, ut intrantes lauacrum, redemptionem corporis nostri, et baptizati in Christo induti Christum inanem saeculi gloriam respuentes ipsi uni uitam nostram sicut dedimus dederemus, qui peccatorum remissione concessa passus ipse pro nobis et redemptionem animis nostris praestitit et salutem. Quis enim est qui legens scribturas et unam fidem unum
- 1.3.1
baptisma unum deum credens hereticorum dogmata stulta non damnet, qui, dum uolunt humanis conparare diuina, diuidunt unitam in dei uirtute substantiam et magnitudinem Christi tripertito eclesiae fonte uenerabilem Binionitarum scelere partiuntur, cum scribtum sit: ego sum deus et non est alius praeter me iustus et saluator non est praeter me, et: ego primus et ego posthaec et praeter me non est deus; quis sicut ego? item alibi: ego sum et ante me non fuit alius et post me non erit similis mihi; ego deus et non est praeter me qui saluos faciat; I et iterum Moyse dicente: dominus deus noster deus unus est, et Hieremias ait: hic est deus noster nec reputabitur alius absque eum qui inuenit omnem uiam sapientiae et dedit eam Iacob puero suo et Istrahel dilecto suo; posthaec in terris uisus est et cum hominibus conuersatus est. Ipse est enim qui fuit est et futurus est et uisus a saeculis uerbum caro factus inhabitauit in nobis et crucifixus deuicta morte uitae heres effectus est ac tertia die resurgens factus futuri forma spem nostrae resurrectionis ostendit et ascendens
- 1.4.1
in caelos uenientibus ad se iter construit totus in patre et pater in ipso, ut manifestaretur quod scribtum est: gloria. in excelsis deo et pax hominibus in terra bonae uoluntatis; sicut Iohannes ait: tria sunt quae testimonium dicunt in terra aqua caro et sanguis et haec tria in unum sunt, et tria sunt quae testimonium dicunt in caelo pater uerbum et spiritus et haec tria unum sunt in Christo Iesu.
- 1.4.2
Et quia uultis nos ire per singula ut quod credimus eloquamur, licet nostrum sit studere de uobis, tamen, quia secundum I institutum dei, qui, cum operibus quis esset ostenderet, uoluit tamen quis esset a discipulis suis uel quis crederetur audire: quia uultis etiam nos uobis probare quod nostis, ueniam petimus si aut adserentes fidem nostram aut distruentes ea, quae ad deprauandas mentes infidelium error insinuat, latius eloquemur. Illorum enim culpa est, qui, dum plura in Christi homines mentiuntur, prolixius nos respuere ea, quae sibimet ipsis obiciunt, fecerunt. Anathema enim sit qui Patripassianae heresis malum credens catholicam fidem
- 1.5.1
uexat, cum scribtum sit dicente Petro: tu es Christus, filius dei uiui, et alibi: qui habet filium, habet uitam, qui non habet filium, non habet uitam, et iterum ipso dicente: ego et pater unum sumus, adque alibi: ego in patre et pater in me; ad cuius rei testimonium accessit etiam in euuangelio daemoniaca confessio dicens: tu es Christus filius dei; quid uenisti ante tempus perdere nos? Quod ideo positum nouimus, non quod daemonum testimonium deus uellet, sed ut homines ad imaginem et similitudinem dei facti deterioribus tormentis obligarentur, si ista nescirent, quae etiam daemones confitentur. I Nobis autem. unus deus pater, ex quo omnia et nos in ipso, et unus dominus Iesus Christus, per quem omnia et nos per ipsum. Ad quorum stultitiam Nouatiana accedit heresis, quasi uero crudescente semper errore peccati repetitis baptismatibus purgarentur, cum unum baptisma unam fidem unum deum apostolica scriptura testetur et sciamus praeter id quam quod euangelizatum est nobis nec angelum de caelis si aliud dixerit audiendum. Nos autem semel baptizati in Christo relinquentes ea quae praeterita sunt in priora nos extendentes
- 1.6.1
adprehendere uolumus in quo adprehensi sumus, quoniam praeter unum Christum Iesum uniti in fide aliut quam . unius baptismatis praesidium non habemus, scientes quoniam Christus uenit in carne, ut peccatores saluos faceret et redemptos in sese ad perennis uitae instituta repararet. Qui autem negat Iesum Christum in carnem uenisse, hic antechristus est et perditio eius non indormiet dicente apostolo: qui negat filium nec patrem habet, qui autem confitetur filium et filium et patrem habet. I Anethema autem sit doctrina Nicholaitarum partemque cum Sodoma habeat et Gomora quisque odibilia deo sacrilegia aut instituit aut sequitur. Anethema sit qui legens grifos aquilas asinos elefantos serpentes et bestias superuacuas confusibilis obseruantiae uanitate captiuus uelut mysterium diuinae religionis adstruxerit, quorum opera et formarum detestabilitas natura daemoniorum, non diuinarum ueritas gloriarum est. Hi sunt enim quorum deus uenter est et gloria in pudendis eorum; hi sunt qui dubios euertunt
- 1.7.1
et ad perditionis suae excidia deducunt et sacramentum uocant, quod secundum scripturas dei perditionis nesciunt esse mysterium, et euntes in praecipitium, sicut profeta ait, facti sunt uelut spiritus in pinnis uolatilium et ideo confundentur ex sacrariis suis facti sicut equus et mulus quibus non est intellectus et digni sunt quorum deus Sol sit. Nos autem diuinarum scripturarum edocti uerbis etsi scimus quia nihil idolum est in hoc mundo, sed quae sacrificant daemoniis sacrificant et non deo, elaboramus tamen, ut sicut I scribtum est intellegentes uersutias sermonum et interpraetationes parabolarum et operantes, quod in deo sumus, nihil in nobis bestiarum figura habeat, sed totum Christi dei teneat disciplina, quia nulla communicatio est mensae domini et mensae daemoniorum, luci et tenebris, Christo et Beliae. Sicut et Iohannis de huiusmodi loquens ait: si quis adorat bestiam et imaginem eius, hic accepit notam in fronte sua et in manu sua, et ipse alibi: uidi de mari bestiam ascendentem habentem cornua decem
- 1.8.1
et capita septem et in capitibus eius decem diademata et nomen blasphemiae et erat similis pardo et pedes eius sicut ursi et os eius sicut os leonis et dedit ei draco sedem suam et uirtutem suam. Sicut et Daniel de hoc ipso ait: uidebam ecce quattuor uenti mittebant in mare magnum et quattuor bestiae ascendebant de mari magnitudine alterutrum se excedentes et prima erat ut lea et pinnae eius ut aquilae et surrexit a terra et supra hominis pedes stetit et cor hominis datum est ei, et ecce alia bestia similis urso et una I parte stetit et tria latera in ore eius et in medio dentium eius et dictum est ei surge et manduca carnes multorum\', et ecce alia bestia ut pardus et alae ei quattuor uolucres et quattuor capita bestiae et potestas data est ei, et ecce bestia quarta horribilis et admirabilis et fortis uehementer et dentes eius ferrei et ungues aerei. Quae omnia posita in uisionibus suis pro-\' fetae legi ab omnibus uoluerunt et intellecta uitari et ideo, qui ista cognoscentes quid esset quod legerent non intellexerunt recte, cor eorum datum est bestiae
- 1.9.1
et carnes deuorabuntur eorum; euanuerunt enim in cogitationibus suis et obscuratum est insipiens cor eorum et dicentes se esse sapientes stulti facti sunt et inmutauerunt gloriam incorruptibilis dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et uolucrum et quadripedum et serpentium et configurantes se prioribus ignorantiae uitae desideriis in ea quae non intellegunt inciderunt. Nos autem scientes quia lex spiritalis est et omnis profetia interpraetatione indiget, habentes Christum deum in sensu demonstratorem, I per quem etiam si aliter sentiremus et haec nobis reuelabantur, seruire instituimus iustitiae domini in sanctificationem, ut, sicut profeta ait, eradicatis nominibus Baalim ex ore nostro et exterminatis appellationibus eorum abiciamus a nobis, sicut scriptum est, testamentum quod est cum besteis agri et uolatilibus caeli et reptilibus terrae, agnoscentes quod haec omnia stipendia peccati sunt, quorum finis mors est, gratia autem et pax uita aeterna in Christo Iesu domino nostro. Sicut et Solomon ait:
- 1.10.1
deus mihi dedit horum omnium quae sunt scientiam ueram, ut sciam- dispositionem orbis terrarum et uirtutem aelementorum, initium et consummationem et medietatem mensuum, mutationes et diuisiones temporum, anni cursus et stellarum dispositiones, naturas animalium et iras bestiarum, uim uentorum et cogitationes hominum, differentias arborum et uirtutes radicum, et omnia quae sunt absconsa et manifesta cognovi. Sicut et ipse ait: colebant quidam errantes muta I reptilia et serpentes et bestias superuacuas et misit super illos multitudinem mutorum animalium in uindictam, ut scirent quia per quae peccat quis per haec et torquetur; sicut et Dauid ait: circumdederunt me uituli multi, tauri pingues obsederunt me, aperuerunt in me os suum sicut leo rapiens et rugiens. Quod legens inpurus scismaticorum sensus aduertat et, si conuerti potest et potest non perire, non pereat, quoniam Dauid sanctus non tauros timebat aut uitulos, sed sicut scriptum est:
- 1.11.1
aduersarius uester diabolus sicut leo rapiens et rugiens circuit quaerens quem transuoret, cui resistite firmes in fide. Sicut et alibi scriptum est: noli esse leo in domo tua euertens domesticos tuos; sicut et ibi ait: non te extollas in cogitatione animae tuae uelut taurus, ne forte elidatur uirtus tua et per stultitiam folia tua comedat. Sicut et Dauid ait: lingua mea adhaesit faucibus meis et in puluerem mortis deduxisti me, quoniam circumdederunt me canes multi; in quo tamen Dauid sanctus, I ut ostenderet quid in superiori exclamatione edixisset, subiecit synagoga peccantium obsedit me. Sicut et Eseias ait: canes sunt animae nescientes satietatem; sic denique et dominus deus noster loquens ad Iob profetam dixit: ostende mihi si iam adquiescit tibi leo aut monucerus seruiet tibi aut dormiet in cubili suo; et alibi ad ipsum deus: tu capies Leosiboram, animas quoque draconum timore inplebis, ut timeant in cubilibus suis sedentes in siluis et dolum facientes; et iterum alibi ad ipsum dicit dominus:
- 1.12.1
tu adduces draconem In ancistro aut inpones ducatorium in nare eius aut pertundes labia ipsius et loquetur tibi molliter, ut constituat testamentum tecum et habeas eum in seruum aeternum; in quo Iob sanctus intellegens loquentem dominum et uolens etiam nobis intellectum aperire dictorum: quid, inquid, adhuc ego iudicor, domine, dum corripior et arguor, aut quod, domine, dabo responsum ad talia uerba, cum sim nihil? Et tunc dominus etiam nobis post futuris ad intellegendum se opus uerbi tribuens parabulam dicti per se I sermonis exposuit dicens: noli, inquid, abalienare iudicium meum nec aestimes me aliter decreuisse nisi ut tu minus appareas iniustus; sed suscipe altitudinem et uirtutem et claritatem et honorem induere; relinque angelos irae et omnem in te iniuriosum et superbum extingue; disrumpe a te inpios et absconde in terra et facies eorum ignominia reple, ut sint sine honore, et tunc confiteberis quoniam potens est dextera mea saluare te. Etiam coram te fera sicut bos factus faenum manducat, cuius fortitudo in lumbis eius et uirtus in umbilico uentris et cauda erecta sicut cyparissus
- 1.13.1
et nerui contorti sicut funes et latera eius petrae aereae et spina illius sicut paries ferreus, et hoc est initium factum angelis ad inludendum plasmae meae. Quaetam en omnia scrutantes scripturas, beatissimi sacerdotes, scimus quia propter nos scripta sunt, ut, qui bestiarum naturas dictas in parabolis intellegit, repudians quae sunt saeculi morum in se uitia castiget, sicut scribtum est in apocalypsi: ecce aquae, quas uidisti ubi sedet meretrix, populi et turbae sunt et gentes et linguae. Sicut et ibi Iohannis ait:cecidit cecidit Babylon magna et facta est habitatio daemoniorum, quia de ira fornicationis eius biberunt gentes; et ipse ibi: et flebunt plangentes se super illa, quia cum ipsa fornicati sunt et in deliciis eius uixerunt. Sicut et apostolus ait: non est uobis conluctatio contra carnem et sanguinem, sed contra principes et potestates mundi huius rectores harum tenebrarum, aduersus spiritales nequitias in caelestibus. Sicut et Iohannis ait: uidi de ore draconis et de ore bestiae et de ore pseudoprofetae spiritus
- 1.14.1
tres inmundos sicut ranas et hi sunt spiritus daemoniorum, qui facientes signa procedunt ad conturbandos reges orbis terrae. Denique, sicut initiati in Christo prima acceptae fidei rudimenta retinemus, scimus nos credidisse quod credimus deo et renuntiasse quod renuntiauimus zabulo et illud esse quod fera dicitur, deum autem esse quod Christus Iesus est. Sicut et apostolus ait: nec enim de bubus cura est deo, sed de nobis dicit, quoniam qui arat in spe debet arare et triturans spei suae fructum percipere. Nemo ergo nobis intellectum propriae peruersitatis adscribat; unusquisque uerbis suis condemnabitur et uerbis suis iustificabitur; nos quod credimus confitemur et scrutantes scripturas speciem daemoniorum respuentes intellegimus, sicut scribtum est, altitudinem satanae, scientes sicut apostolus ait, quoniam nemo nos liberauit de corpore mortis huius nisi gratia domini Iesu Christi, quia scribtum est: nisi credideritis, non intellegetis et alibi: intellectus bonus omnibus facientibus eum.
- 1.15.1
Illud autem, beatissimi sacerdotes, quod idolicas formas, Saturnum Uenerem Mercurium Iouem Martem ceterosque deos gentilium protulerunt, etiamsi tam otiosi ad deum et nulla eruditi per scribturas fide uiueremus, tamen cum adhuc in conuersatione mundialis stultitiae delectaremur, sapientia saeculari licet adhuc inutiles nobis, haec tamen fidei nostrae aduersa cognouimus et deos gentilium depraehendentes risimus stultitias saeculares et infelicitates, quorum tamquam ad ingenii instructionem opera legebamus. I Sed si etiam in his professionis nostrae fides quaeritur, anathema sit et fiat mensa eorum in laqueum et in scandalum his, qui Solem et Lunam, Iouem Martem Mercurium Uenerem uel Saturnum omnemque militiam caeli, quos sibi in caerimoniis sacrorum ritus et ignarus deo gentilium error adsciuit, deos dixerit et qui eos, cum sint idola detestanda gehennae digna, ueneratur, cum scribtum sit: uae illi, qui dicit ligno \'uigila et surge\' et lapidi \'exaltare\'; pereant cum diis suis, qui dicuntur siue in caelo siue in terra; exterminet uitim sensus eorum, sicut scribtum est, aper de
- 1.16.1
silua et singularis ferus depascatur eam. Nobis autem per gratiam domini Iesu Christi absolutis a corpore mortis huius, sicut scribtum est, cadent a latere mille et decem milia a dextris, ut secundum scribturas induti armis dei ascendentes super basiliscum et aspidem conculcemus leonem et draconem, nullae similitudini idolicae infelicitatis obnoxii; de quo scribtum est: quid prodest sculptili quia sculptum est? finxerunt illud conflatile, fantasma mendum et qui plasmauerunt illud, confusi sunt supra figmentum suum, surda enim erant idola. Quorum propterea uel idolorum superstitiones stultae uel formae peccaminum uel nomina daemonum uel mors ostenditur uitiorum, ut intellegentes tenebras desideremus lucem domini et exclamantes \'scitote gentes, nobiscum deus\' disrumpamus uincula eorum et proiciamus a nobis iugum ipsorum nec in Aegyptiorum, sicut scribtum est, studiis polluamur, quoniam dominus deridebit eos et dominus subsannabit eos; de quibus Iohannis principem idolicae infelicitatis ostendens ait: ex septem est et octauus in perditione ibit;
- 1.17.1
de quibus et Solomon ait: non semines in sulcis iniquitatis et non metas illa in septuplum; sic enim et ipse alibi: ante hominem uita et mors, aqua et ignis; ad quod uult porrigat manum. Hi sunt enim septem pastores et octo morsus hominum, secundum quod scribtum est operantes in filiis diffidentiae. Nobis autem uiuere Christus est, uita Christus est, fides Christus est, scientes quod chrisma habemus a sancto et non corruptibilibus argento et auro redempti sumus de uana nostra \'conuersatione paternae traditionis, sed (pretioso sanguine) quasi agni incontaminati et inmaculati Iesu Christi; in quo constitutos nemo nos I depraedatur secundum philosofiam mundi et non secundum Christum. Fingant enim sibi Saturni aureum saeculum qui diligunt aurum: nobis diuina sapientia omni auro et argento et pretiosior lapide pretioso est; dicant deum suum Solem quibus gehennae ignis habitatio est et eius se confiteantur aelementum, qui deum Christum nolunt sibi esse principium: nobis omnia quae sub sole sunt uana sunt et praesumptio peruersi spiritus, scientes eum cum mundo esse periturum; confiteantur in malis suis deum Lunam qui circumducti omni uento doctrinae
- 1.18.1
dies tempora et annos et menses obseruare disponunt; dicant sibi deum Martem qui adultero sibi Marte placuerunt et concupiscentiae carnis addicti fornicationibus obligantur, et facti uelut aeramentum sonans aut cymbalum tinniens deum suum Iouem iudicent patre suo sicut ille auctore perituri: nobis autem deus Christus Iesus est, qui, cum mortui essemus delictis, conuiuificauit nos, donans nobis omnia delicta et delens quod aduersus nos erat chirographum quod erat decretis contrarium, et tulit illud de medio adfigens cruci; principatus et potestates I transduxit fiducialiter, triumphans eos in semetipso. Qui enim daemonia talia colunt, similes diis suis percutientur gladio domini et nescientes uerum patrem et Christum deum dei filium similes idolis suis facti apparebunt, sicut scribtum est: pater super filium, filius super patrem, nurus super socrum, socrus super nurum et inimici hominis domestici eius. Colant. Mercurium deum qui terrenorum thensaurorum tiniantes sacculos adquirentes caduceum eius uenerantur aut sacculum: nos requirimus thensauros in caelis absconsos et
- 1.19.1
inuisos, quos nec erugo adpraehendit nec tinia corrumpit, scientes quoniam diues non intrauit in regna caelorum, sicut scribtum est: agenunc, diuites, plangite ululantes super miserias uestras quae superueniunt diuitiis uestris; putruerunt et tiniauerunt uestes uestrae; aurum uestrum et argentum uestrum, quod reposuistis, in nouissimis diebus eruginabit et erugo eorum in testimonium uobis erit et comedet carnes uestras sicut ignis. Nos autem scimus quia deus elegit pauperes mundi diuites fidei heredes regni. I Uenerem autem uelut deum uenerentur qui operantur turpitudines et reciprocam mercedem erroris secundum quod oportet expectant: nos autem respicientes in Abraham patrem nostrum et in Sarram parturientem, nos eclesia matre editi et sapientia obstetricante producti tendimus ad consummationem sanctorum, in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi, donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionem filii dei in uirum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi. Et quamuis ad haec nemo idoneus sit,
- 1.20.1
nostrum tamen potentem scimus deum, quoniam qui promisit potens est et facere; ipse enim dixit: quis sperauit in domino et confusus est, permansit in mandatis illius et derelictus est?
- 1.20.2
Anathema sit qui Saclam Nebroel Samael Belzebuth Nasbodeum Beliam omnesque tales, quia daemones sunt, infelici caerimoniarum sanctificatione uenerantur aut dicunt esse uenerandos; quos omnes, sicut in scripturis dei legimus, contempta. daemoniacae sapientiae adseueratione damnamus; in quaslibet enim se species formas nun zabolus inmutet, scimus quia nihil aliut potest esse quam zabolus, et siue Abaddon hebreice siue Apolleon grece siue latine Exterminans nuncupetur, siue bestia habens septem capita et decem cornua siue serpens ponatur aut draco, scimus quia zabolus est et secundum principem aeris huius spiritus qui operatur in filiis diffidentiae, in quibus et nos omnes conuersati sumus aliquando in desideriis carnis nostrae et facientes uoluntates carnis et cogitationum; de quo scribtum est in apocalypsi: et proiectus est de caelo draco magnus, serpens antiquus qui uocatur zabolus satanas, qui seduxit orbem uniuersum et proiectus est in terram et angeli eius cum eo proiecti sunt.
- 1.21.1
Et ideo qui talibus credunt uel qui tali se auctore sanctificant natura fili irae et perditionis ambulantes in tenebris, non mirum est, si in se imaginem dei et similitudinem denegantes et facti zabolo similes in uitiis facturam hominis daemonibus adscribunt, de quibus bene apostolus ait: animalis, inquid, homo non percipit ea quae sunt spiritus dei; nec enim potest; stultitiae enim illi est et non potest diiudicare; I spiritalis autem disiudicat omnia, ipse autem a nemine disiudicatur, et sicut scribtum est: qui carnis sunt quae carnis sunt sapiunt, qui uero spiritus quae sunt spiritus, et prudentia carnis mors est, prudentia autem spiritus uita et pax.
- 1.21.2
Ac si uolunt scire, quid de singulis quae scribta sunt sentiamus, recte talibus cum Adam terreno et fera facto tenebrosae uitae unita cognatio est, sicut scribtum est: qualis terrenus, tales et terreni, qualis caelestis, tales et caelestes. Digni sunt quos in forma Cain et Lamec Euua parturiens, quae facta fuerat
- 1.22.1
mater omnium uiuentium, adulterata in deum et zabolicae seductioni consentiens Saclam sibi daemonem et deum dixerit et maritum, sicut scribtum est in profeta: ecce iudicium ad matrem uestram iudicate, quia haec non est uxor mea nec ego sum uir eius et auferam fornicationem illius a facie plebis meae et moecationem eius a medio mamillarum eius; item ibi: et auferam uestimenta mea et linteamina mea, ut non cooperiat turpitudinem suam, et denudabo spurcitiam eius in conspectu amatorum ipsius; et in Hieremia I increpans dominus Hierusalem, quae facta est seruiens cum filiis suis, dicit ad eam: quomodo dicis, non sum polluta et post Bahal non abii? ecce respice in multitudine uias tuas et uide, ubi non fornicata sis. Et Ezechiel ait: haec dicit dominus \'radix tua de terra Canaam, pater tuus Amorreus et mater tua Cetthea\'; sicut et alibi: nocti adsimilaui matrem uestram, similis est plebs mea non habenti scientiam. Sicut et in euangelio talibus dicit deus: uos estis fili zabuli et patrem zabulum habetis. Nos autem non ita didicimus Christum, sed in
- 1.23.1
illo edocti, sicut est ueritas in Iesu, intellegimus quoniam lex spiritalis est, nos autem carnales uenundati sub peccato, et spiritalibus spiritalia conparantes elaboramus, ut sicut portauimus imaginem eius qui de limo est, cum uicti delictis ambulabamus in uitia, ita portemus eius qui est de caelo, et deponentes secundum priorem conuersationem ueterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris, renouemur in spiritu mentis nostrae induentes nouum hominem, qui secundum deum creatus est in sanctitate et iustitia et ueritate. Scimus enim et nouimus quoniam dei figmentum sumus in operibus bonis, quae praeparauit deus, ut (in) illis ambulemus; sicut et Moyses ait: fecit deus hominem ad imaginem et similitudinem suam et inspirauit in faciem eius inspiramentum uitae et factus est homo in animam uiuam, et scimus quoniam Euua, quae seducta est et facta est in praeuaricatione, saluabitur per filiorum procreatione, si permanserit in fide et recognoscens quod ex uiro suo sumpta est, et pariens filios in tristitia ad uirum eius erit conuersio illius;
- 1.24.1
sicut scribtum est in profeta: propter hoc ecce ego, dicit dominus, concludam uiam matris uestrae sudibus et non aedificabo iter eius et semitas suas non inueniet; persequetur amatores suos et non conprehendet eos et dicet cibo etreuertar ad uirum meum priorem quia melius mihi tunc erat quam modo\'. In quo nos intellegentes, liberati sicut scribtum est ab utero matris nostrae nec adquiescentes carni et sanguini, elaboramus et sicut eramus serui peccati in mortem, ita serui iustitiae sumus ad iustitiam, I scientes quia etsi is qui a foris est homo noster corrumpitur, sed qui intus est renouatur et, sicut primus homo de terra de limo, ita manifestata sunt opera carnis, quae sunt adulteria fornicatio inmunditia inpudicitia luxuria idolatria ueneficia inimicitiae contentiones emulationes irae rixae dissensiones hereses inuidiae homicidia ebrietates comisationes et his similia. Inter quae Saclas et Nebroel daemones partem inter suos habeant; nam locum inter pudica et religiosa non quaerant.
- 1.25.1
Ac sicut secundus homo de caelo caelestis, ita manifesta sunt opera spiritus, quae sunt caritas gaudium pax patientia longanimitas bonitas mansuetudo fides continentia castitas benignitas et dilectio; in qua Christus apparens deus templum suum esse nos dixit et in eo, quod in nobis ipse sibi fecerat, habitare in nobis uoluit, sicut et profeta Iob ait: manus tuae finxerunt et fecerunt me; posthaec demutans deiecisti me; memor esto quoniam de luto finctum a terra iterum reuocasti me et sicut lac me mulsisti et coagolasti sicut caseum; pelle et carne me induisti, ossa et ner disposuisti; uitam uero et misericordiam posuisti aput me et uisitatio tua custodiuit spiritum meum.
- 1.25.2
Et ideo repetito semper sermone: anathema sit qui negat Iesum Christum in carne uenisse, quia hic antechristus est; anathema sit qui negat Christum Iesum deum dei filium crucifixum pro nobis, dicente profeta: hic peccata nostra portat et pro nobis dolet, et iterum Paulus nihil se aliut sciro testatur nisi Iesum Christum et hunc crucifixum; anathema sit qui negat clauis adfixum uel aceto potatum uel felle dominum deum nostrum, cum ipse dixerit ad discentes suos:
- 1.26.1
mitte manus in fissuras plagarum manum mearum, et scribtum in euangelio legimus: et acceperunt spungiam plenam aceto et felle et potauerunt eum et dixit \'consummatum est\'. Quae omnia secundum institutum suum scismatici uel heretici interpolantes scribturas et sensum infelicitatis suae diuinis sermonibus inserentes falsa ueris et catholicis mendacia miscuerunt.
- 1.26.2
Anathema sit qui Manetem et opera eius doctrinas adque instituta non damnat; cuius peculiariter turpitudines persequentes gladio, si fieri posset, ad inferos mitteremus ac si quid I est deterius gehennae tormentoque peruigili, ubi neque ignis extinguitur neque uermis emoritur. Quorum diuino iudicio ut inpuritas non lateret, etiam saecularibus iudiciis mala prodita sunt. Extra enim ea quae erraticis sensibus adserentes Solem et Lunam rectores orbis terrarum deos putauerunt, cum scribtum sit quid lucidius sole et hic deficiet: ita infelicium sacrilegiorum stultitias ampliarunt, ut obpressas caecitate mentes, quo nefarius obligarent, religiosius consecrare se dicerent. Anathema sit qui Nicolaitarum fornicationes et multimoda
- 1.27.1
ostensa in scribturis cum discipulis et doctoribus suis daemonia non damnat uel qui eorum opera sectantur. Pereant qui Ofitarum in se perfidiam receperunt et fili uiperarum facti similem sibi deum suum et dominum confitentur. Et quia longum est ire per singula, omnes hereses, quas sibi homines mente corrupti et naufragi a fide uel ex canonicis scripturis uel ex apocrifis fabricarunt supra ea quae scripta sunt, unus aduersus alterum inflatus pro alio, et quidquid aut Saturnina heresis induxit aut Nouatiana protulit aut Basilide docente I monstrauit aut Arriana collegit aut Patrepassiana erudiit aut Homuncionita mentita est aut Catafriga persuasit aut arripuit Borborita: catolico et deo Christo credenti ore cum omnibus, qui haec sequuntur aut docent aut uoluerint adserere, damnamus; quorum dogmata omnia diuinorum testimoniorum apud nos luce dissoluimus, non quod sufficientes simus cogitare aliquid nobis tamquam ex nobis ipsis, sed sufficientia nostra ex deo est.
- 1.27.2
Inter quae tamen nouum dictum et non dicam facto, sed et . relatione damnabile nec ullo
- 1.28.1
ante hoc heretico auctore prolatum sacrilegii nefas in aures nostras legens Itacius induxit magicis praecantationibus primitiuorum fructuum uel expiari uel consecrari oportere gustatus unguentumque maledicti Soli et Lunae, cum quibus deficiet, consecrandum: quod qui legit protulit credidit fecit habuit induxit, non solum anathema maranatha, sed etiam gladio persequendus est, quoniam scriptum est: maleficos non sinetis uiuere. Sibi itaque habeant adinuentiones hereticorum nefarias et dignas gehennae interpraetationes, I sibi teneant scismaticorum calumniae multiuolas uoluntates: tabernaculum Christi dei et templum quod est in nobis nemo conuellet. Illi legentes scripturas saxeum corneum lapideum deum putent: nobis in omni scriptura, sicut scriptum est, unicornis est deus, nobis petra Christus, nobis lapis angularis Iesus, nobis hominum homo Christus. Illi tamquam fili perditionis et zaboli credant se zaboli inbre saturari: nobis omnipotens deus est, qui aduocat aquam maris et spargit eam super faciem totius terrae et pluuiam matutini et serotini in indulget.
- 1.29.1
Et si uolunt infelices ipsi nosse, qualis sit deus eorum cui credunt: ipse est, sicut scribtum est in profeta, fera quae sub omni arbore dormit secundum siluam et papyron et butomon; ipse est secundum quod scribtum est in Iob dicente domino: in gyro dentium eius timor, uiscera eius aspedes aereae et uinculum eius sicut myritis lapis; non transiet eum spiritus; in aesternutatione eius adaperietur splendor; oculi eius similes Lucifero; de ore eius exeunt lampades ardentes et globus ignis; nares eius efflant fumum furnacis ignis ardentis; flammae carbonum anima eius et incendia de lingua eius procedunt; in collo eius conmoratur uirtus et ante illum praecurrit perditio; ipse est, sicut et alibi profeta ait, qui reputat petram sicut stipulam et inridet terrae motum; cubile eius est sodes acutae et omne aurum quod est sicut mare tamquam lutum sub ipso est; feruere facit pontum sicut aeneum et fretum sicut speculum aestimat, tartarum uero abyssi sicut captiuum aeternale; non est factum quicquam simile illi in terra
- 1.30.1
quod inludatur ab angelis meis; omnem excelsum uidet et ipse est rex omnium quae in aquis sunt. Nobis autem deus Christus Iesus est qui dixit: omne meum est quod est sub caelo, et testis fidelis primogenitus ex mortuis in medio candelabrorum aureorum similis filio hominis apparuit uestitus tunica talari et praecinctus ad ubera zona aurea et capilli capitis eius albi tamquam lana et tamquam nix et, sicut scriptum est, oculi eius tamquam flamma ignis et pedes eius similes aeramento turino eiecto furnace et uox eius I sicut uox aquarum multarum et in dextera manu sua tenet stellas septem et de ore eius exit gladius ex utraque parte acutus et facies eius sicut sol lucens in uirtute sua. Hic est qui habet claues mortis et inferni; hic est cuius nomen in calculo nouo albo scribtum est, quod nemo habet nisi qui accepit. Si enim scismaticis non facimus scandalum, quod nomen deus in calculo nouo legimus inscribtum, qui in omni littera siue hebrea siue latina siue graeca in omne quod uidetur aut dicitur rex regum et dominorum
- 1.31.1
dominus est; in quibus linguis etsi titulus crucis ponitur, diuinum tamen deo testimonium litteratur sicut et in profetis dei; in quo Hieremias proposito hebreicae litterae caractere fleuit in planctibus, Dauid exultauit in psalmis, ut in nomine Iesu omne genu curuetur caelestium et terrestrium et inferorum et omnis lingua confiteatur deo. Ipse est enim de quo scribtum est: uicit leo de tribu Iuda; sed nobis leo non est deus, sed sicut scribtum est \'quid dulcius melle et quid fortius leone\'? ipse est de quo scribtum est: ceruus amicitiae et I pullus gratiarum sermonetur tibi; sed nobis non est deus ceruus aut pullus, sed sicut scribtum est: priusquam dicas domine domine, dicit ecce adsum, et sicut alibi: ex ore lactantium praeparasti laudem; ipse est qui, sicut scriptum est in profeta, solus potens est colligere uinculum Pliadae et Orionis septa reserare, sciens demutationem firmamenti et distruens rotam geniturae reparatione baptismatis diem nostrae natiuitatis euicit; ipse est cuius nomen dedit in mari uiam et in fluctibus semitam firmissimam,
- 1.32.1
cuius nomini uictum camini cessit incendium. Quem etiam Balaam idolorum cultor et daemonum in infelicitatis suae testimonium profetauit dicens: exiet homo ex semine Iuda et dominabitur gentium multarum et exaltabitur regnum eius; dominus enim deus adduxit eum ex Aegypto; sicut honor unicorni cornua eius, comedet gentes inimicorum suorum et cubitos eorum emedullauit et iaculis suis concutiet inimicos et conquiescens refrigerabitur sicut leo et sicut catulus leonis; quis suscitauit eum? Qui benedicunt I eum benedicti sunt et qui maledicunt eum maledicti sunt. Cuius quamuis uerba propter id, quod erat. ipse inter iustorum profetias, nemo susciperet, tamen prohiberi ab scripturis domini et id damnari scribtura nefas duxit, quidquid etiam in huiusmodi ad dei Christi testimonium profetarunt, sicut scribtum est: cum sit timida nequitia, dat testimonium deo condemnata, et alibi: credes quia unus deus est; hoc et daemonia faciunt et perhorrescunt. Et si scire desiderant, quod est nomen quod in omnem uirtutem et in omnem linguam potentiae
- 1.33.1
suae opus tribuit, hoc est quod est Christus Iesus, sicut scribtum est: aurum adque argentum non est mihi; quid autem habeo, hoc do tibi; in nomine Iesu surge et ambula; sicut et alibi: ego sum dominus deus, hoc est nomen meum; gloriam meam alteri non dabo; et alibi dicente Iohanne: et uestimentum eius erat asparsum sanguine et uocabatur nomen eius uerbum dei; et alibi: ecce uirgo in utero accipiet et pariet filium et uocabitur nomen eius Immanuel quod interpraetatur nobiscum deus. Conuertere itaque aliquando, infelix scismatice, con I uertere et nomen domini, quod omnis etiam ferarum et bestiarum natura timuit, expauesce, quia scribtum est: oportet quidem scandala esse, sed uae illi, per quem facta fuerint; utinam enim aut callidus esses aut frigidus, sed quoniam tepidus es, euomeris ab ore domini; sed, sicut scribtum est, console tibi et paenitentiam age et eme tibi aurum igne probatum, ut id quod ipse emeris factus tamquam aurum expurgatum igne, scribatur in te nomen domini quod est Iesus, cum in ea quae agis paenitens nomen domini saluatoris, quia per ipsum saluatus fueris, ostendis, quia scribtum est:
- 1.34.1
et appellabitur nomen eius Iesus, quia hic est qui saluabit omnem populum, et intellege parabolas et obscuros sermones et dictiones prudentium et obscuritates, quia potens est qui dixit: cum conuersus ingemueris, tunc saluus eris, quoniam deus noster id quod multifarie ac multis modis saluans ab initio populum suum patribus nostris in opere monstrauit, ueniens in carnem ostendit in nomine appellatus Iesus. Si quis autem aliter sentit, portabit iudicium, quicumque ille; illis enim, sicut ab infelicibus dicitur, masculofemina I putetur deus: nobis autem et in masculis et in feminis dei spiritus est, sicut scribtum est: fecit deus hominem ad imaginem et similitudinem suam, masculum et feminam; fecit cos et benedixit eos; sicut et de ipso apostolus ait: Christus dei uirtus et dei sapientia; cuius cum simus uiri et ipse uir et caput nostrum, desponsatos nos in fide exhibiturum se apostolus uni uiro castam nos uirginem repromisit, quia non est masculus neque femina, sed omnes unum sumus in Christo Iesu. Illis ergo confusio sit omne quod legerint, nobis eruditio intellegere quod scribtum est uimque uiuentis scire uerbi.
- 1.35.1
Opus non erratico et carnis sensu confusibilibus carnalium luxuriarum typis diuini sermonis aestimare naturam, sed, sicut scribtum est, inuisibilia dei a creatura mundi per ea quae facta sunt posse cognosci. Hi sunt enim qui carnis maculatam tunicam portantes diuini sermonis gratiam in libidines transtulerunt et dominationes spernunt, dignitates blasfeman, profetationes contemnunt, resurrectionem negant; sicut scribtum est: magis magisque post carnis uoluntates euntes pietatem contemnunt audacia praedurati et propter unanimitatem, quia ig, non metuunt blasphemare, quibus perditio non indormiet. Nobis autem scientibus quoniam non est aliut nomen praeter Christum Iesum sub caelo datum hominibus, in quo oporteat saluos fieri, neque Armaziel neque Mariame neque Ioel neque Balsamus neque Barbilon deus est, sed Christus Iesus de quo scribtum est: et adorent eum omnes angeli dei, et ipse est qui facit angelos suos spiritus et ministros suos ignem urentem et omnia in omnibus adinpletur, et ipse est semen quod repromissum est dispositum per angelos
- 1.36.1
in manu mediatoris; ipse est qui est super omnem principatum et potestatem et uirtutem et dominationem et supra omnem nomen quod nominatur non solum in hoc saeculo, sed etiam in futuro; ipse est deus noster nec alius reputabitur absque eum, quis est caput super omnem eclesiam, quae est corpus ipsius et plenitudo eius, qui omnia et in omnibus adinpletur. Siue autem Paulus siue Apollo siue Cefas siue mundus siue uita siue mors siue praesentia siue futura: omnia nostra, nos autem Christi, Christus autem dei.
- 1.36.2
Et haec est omnium nostrum una I sententia, ut, siue profetae seu apostoli seu angeli quid dictum a quoquam nomine proferatur, si Christum deum profetat aut praedicat et secundum Moysen et profetas et euuangelia mundialia uitia condemnans deum loquitur, si catholicae fidei consentit, amplectimur; si autem, quod nefas est, Iesum deum negat et dissentiens Moysi euuangeliis uel profetis infelicium, quod non licet, dogmatum sacrilegia persuadit, neque profeta neque apostolus neque angelus, etiamsi sibi nomen praeferat sanctum, sed tamquam anathema a nobis habetur et refuga,
- 1.37.1
sicut scribtum est quia nemo in spiritu sancto dicit anathema Iesu et nemo nisi (in) spiritu sancto loquitur dominum Iesum; sicut et Iohannes ait: omnis spiritus qui confitetur Christum Iesum in carnem uenisse, de deo est et omnis spiritus qui soluit Iesum, de deo non est et hic est antechristus; sicut et ipse alibi: qui non confitentur Christum Iesum in carne uenisse, hi sunt seductores et antechristi. Sicut et Hiesu Naue profeta domini et dux in Istrahel apparente sibi angelo non solae apparentiae, sed uerborum confessionibus credens exclamauit ad angelum: noster es aut aduersariorum? et ille, ut I fides sermonibus illius haberetur, principem se militiae domini esse confessus est et sic factum est, ut Iesus qui nihil aliud extra deum crederet tunc sermonibus angeli loquentis ad se fidem daret, cum esse se ille de militia domini non negasset. Sicut et Iohanni apostolo in apocalypsi, cum loquentem ad se angelum adorare uellet, ostensum est deum non angelos adorandum dicente angelo ad ipsum: ne feceris, Iohannis; conseruus enim tuus sum et fratrum tuorum qui habent testimonium; Iesum deum uero adora!
- 1.38.1
testimonium autem Iesu spiritus est et profetiae;; sicut et Eseias ait: neque nuntius neque angelus, sed ipse dominus ueniet et saluos nos faciet.
- 1.38.2
Si qui autem inflati sunt nihil scientes et extra quattuor euangelia quintum aliquod euangelium uel fingunt uel confitentur, cur hoc ad nostram, qui talium respuimus infelicitates, profertur inuidiam? Hi sunt enim in quibus deus saeculi huius excaecauit sensus infidelium, ut non resplendeat in illis inluminatio euuangelii gloriae Christi qui est imago dei, et ueniat super eum omnis ira domini, qui hoc aut scribit in titulis aut confitetur aut credit. I Nos autem uenerabilis eclesiae dei per symbolum corpus ingressi indissolubilem fidem uno fonte tripertito rigatam in quattuor euangeliorum dispositione cognouimus, nullum alium deum esse credentes nisi Christum deum dei filium, qui pro nobis crucifixus in nomine suo baptismum remissionis ostendit, praedestinans a principio saeculi in profetia electos suos, ex quibus Christus secundum carnem sicut et generatio domini in euuangelio per eos disposita et edicta retinetur, per quos profetans se dominus aduentus sui iter praestitit, sicut scribtum est: effundam de spiritu
- 1.39.1
meo super omnem carnem et profetabunt filii et filiae eorum et iuuenes eorum uisa uidebunt et senes somnia somniabunt, et quidem super seruos et ancillas meas effundam de spiritu meo et dabo prodigia in caelo susum et signa deorsum; sol conuertetur in tenebris et luna in sanguinem, priusquam ueniat dies magnus domini; et erit: quicumque inuocauerit nomen domini saluus erit. In quo et nos non desperamus loqui de eo, quia nullius prohibens aut intercipiens spiritum certo profetiae fine conclusit, sed ut omnes qui credent eum libere de eo loquerentur indulsit; sicut I et in euuangelio scribtum est: benedictus deus qui uisitauit et fecit redemptionem plebis suae et erexit cornum in domo Dauid, sicut -locutus est per os sanctorum suorum prophetarum qui ab aeuo sunt; sicut et Tobi profeta ait ad filium suum: nos fili profetarum sumus; Noe profeta fuit, Abraham Isac et Iacob et omnes patres nostri qui ab initio saeculi profetauerunt; sicut et ludas apostolus ait: profetauit de his septimus ab Adam Enoc dicens: \'ecce uenit dominus in sanctis milibus suis facere iudicium\'; sicut et apostolus nulli loquendi de deo iter claudens cum ad plebes quibus praedicabat scriberet:
- 1.40.1
potestis, inquid, singuli quique profetare, ut omnes discant et omnes exhortentur, sed et alibi: spiritus profetarum profetis subiecti sunt, ut qui deo Christo crederet profetandi de deo desperationem in eo quod omnibus suis promiserat non haberet.
- 1.40.2
Et ideo, beatissimi sacerdotes, si satisfactum, damnatis heresibus et dogmatibus et fidei expedita abseratione, et deo putatis et uobis, dantes testimonium ueritati inuidia nos maliuolae obtrectationis absoluite et referentes ad fratres uestros ea quae maledicorum sunt uerbis uexata sanate, I quoniam fructus uitae est probari ab his qui fidem ueri expetunt, non qui sub nomine religiosorum domesticas inimicitias persequuntur.
- 2.41.1
Etsi catholica fides dati per deum symboli iter possidens . credendi gloriam potius expetit quam loquendi, quoniam quae ueritate sui enixa sunt interpraetandi ingenium non requirunt, dicente apostolo: contentiones legis deuita, tamen temporis necessitate cogente, quam nobis inrogata per Hydatium episcopum inposuit iniuria, licet semper patientiae partes secuti simus fueritque in studio sustinere potius aliquem quam mouere, gratulamur sic rerum uenisse rationem, ut apud te, qui senior omnium nostrum es et ad apostolicae sedis gloriam uitae I experimentis nutritus beato Petro exhortatore uenisti, quod credimus et loquamur, adinplentes apud te apostolici sermonis fidem dicentis: corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem. In quo et nos, baptizati in Christo Christum induentes, et fidem ueri multiplici quidem dispositione sublimem sed unita unius dei potestate uenerabilem, sicut corde credimus, ita ad omnium salutem qui falsiloquio sermonum in scandalum missi sunt confitemur. Nam cum ante conplures annos uiui lauacri regeneratione reparati et sordentes saecularium
- 2.42.1
actuum tenebras respuentes totos nos dedissemus deo, legentes quod qui quemquam amplius quam deum diligeret discipulus eius esse non posset, alii nostrum iam in eclesiis electi deo, alii uita elaborantes ut eligeremur, catholicae pacis sequebamur quietem; uerum cum repente siue necessaria redargutione siue aemulatione uitae seu nouissimi temporis \' potestate orirentur contentiones, nos caritatem Christi dei optantes et pacem etsi conscientia confidebamus, timebamus tamen, ne quid, sicut factum est, contentio animorum faceret quod pax eclesiastica non teneret. Deo tamen qui I unus et in omnibus uerus est inter haec gratias, quod nullus e nostris qui libellum tradidimus usque in hoc tempus uel accusatorem reprehensibilis adhuc uitae potuit habere uel iudicem, licet obtrectari non semper nocentium sit, sed sit aliquotiens quietorum. Denique in conuentu episcopali qui Caesaraugustae fuit nemo e nostris reus factus tenetur, nemo accusatus, nemo conuictus, nemo damnatus est, nullum nomini nostro uel proposito uel uitae crimen obiectum est, nemo ut euocaretur non dicam necessitatem sed nec sollicitudinem habuit.
- 2.43.1
Datum nescio quod ab Hy ibi commonitorium est quod uelut agendae uitae poneret disciplinam: nemo illic nostrum inter illa repraehensus tua potissimum epistula contra inprobos praeualente, in qua iuxta euangelica iussa praeceperas, ne quid in absentes et inauditos decerneretur. Nos tamen, etsi absentes ibi fuimus, semper hoc in eclesiis et admonuimus et admonemus, ut inprobi mores et indecentia instituta uiuendi uel quae contra Christi dei fidem pugnant probabilis et Christianae uitae amore damnentur, nec prohibere si quis contemptis parentibus liberis facultatibus dignitate et adhuc et anima sua deum : malluerit amare quam saeculum, nec spem ueniae tollere his, qui, si ea quae prima sunt non quaeunt, uel in mediis tertiisque consistunt, quoniam multis mansionibus apud deum patrem positis, si fides symboli incorrupta teneatur, teneri debere propositam nobis in Christo spem, etiamsi adinplendi perfecti operis non habeant facultatem, sequentes apostolum Paulum, qui aliis secundum imperium praecipere, alios secundum ueniam admonere, alios sine auctoritate praecepti consilio informare se dixit, ut omnes lucrifaceret qui ad Christi fidem diuersa misericordiae uocatione uenissent.
- 2.44.1
Fidem uero sicut accepimus, ita et tenemus et tradimus, credentes unum deum patrem omnipotentem, sicut scribtum est: ex quo omnia et nos per ipsum, et unum dominum Iesum Christum, sicut scribtum est: per quem omnia et nos per ipsum, natum ex Maria uirgine ex spiritu sancto, sicut scribtum est: ecce uirgo accipiet in utero et pariet filium et uocabitis nomen eius Emmanuel quod interpraetatur nobiscum deus, et iterum de eo: spiritus sanctus ueniet in te et uirtus altissimi obumbrauit te ideoque et quod nascetur sanctum uocabitur filius dei, passum sub Pontio Pilato, crucifixum, sicut scribtum est: I et inter iniquos deputabitur, sepul- tum, tertia die resurrexisse, sicut scribtum est in profetis: sustinete me in diem resurrectionis meae, ascendisse in caelos, sedere ad dexteram dei patris omnipotentis, sicut scriptum est: ecce uidi caelos apertos et filium hominis sedentem ad dexteram dei, inde uenturum et iudicaturum de uiuis et mortuis, sicut scribtum est: sic ueniet quemadmodum uidistis illum euntem in caelum, credentes in sanctam eclesiam, sanctum spiritum, baptismum salutare, sicut scribtum est: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, non ascendet in regna caelorum,
- 2.45.1
credentes remissionem peccatorum, sicut scribtum est: dico uobis, filioli, quia remittuntur uobis peccata propter nomen eius, credentes in resurrectionem carnis, sicut scribtum est: resurrectionem autem futuram etiam Moyses adnuntiauit dicente domino \'ego sum deus Abraham, deus Isac, deus Iacob\'; non est deus mortuorum, sed uiuentium; omnes enim illi uiuunt.
- 2.45.2
Cuius symboli iter custodientes omnes hereses doctrinas instituta uel dogmata, quae sibi altercationem non ingenia, sed studia fecerunt, catholico ore damnamus, bapti, sicut scribtum est, in nomine patris et fili et spiritus sancti; non dicit autem \'in nominibus\' tamquam in multis, sed in uno, quia unus deus trina potestate uenerabilis omnia et in omnibus Christus est, sicut scribtum est: Abrahae dictae sunt repromissiones et semini eius; non dicit \'et seminibus\' tamquam in multis, sed quasi in uno \'et semini tuo\' quod est Christus; de qua re loquens profeta ait: hic est deus noster nec reputabitur alius absque eo qui accepit legem et dedit eam Iacob puero suo et Istrahel dilecto suo; posthaec in terris uisus est et cum hominibus conuersatus est.
- 2.46.1
Et quamuis longum sit ire per singula et aspernabile sit Christianis sensibus talium miseriarum uel repetere doctrinas, tamen haec ideo apud uenerabilem coronam tuam dicimus, ut, si in ea quae damnamus incurrimus, ipsa libelli nostri professione damnemur. Quis enim potest catholicis auribus Arrianae heresis nefas credere, qui diuidentes quod unum est et plures uolentes deos profetici sermonis lumen incestant, non legentes dicente Moyse: audi, Istrahel, dominus deus tuus deus unus est; cui testimonium in euangelio tulit dominus dicens: Moyses quae scribsit, de me I scribsit. Cuius tamen infelicitatis Fotinus adfinis non uult tenere quod lectum est: maledictus homo qui in homine spem suam ponit; de quo ipse etiam deus noster loquens ad eum quem ex infirmitate sanauerat, quem se credi uellet ostendit dicens: uade et dicito quanta tibi fecerit deus, et testimonium hoc uerum est. Quis Patripassianos hereticos ferat dicente scribtura: qui credit in filio habet uitam, qui non credit in filio non habet uitam? Quorum tanta infelicitas est, ut etiam daemoniaca confessione damnentur dicente ad deum in euangelio daemone: quid nobis et tibi est,
- 2.47.1
Iesu fili dei uiui, quid uenisti ante tempus perdere nos? Quis Ofitas uel insipiens incidat uolens deum habere serpentem, cum scribtum sit: ego sum dominus deus tuus qui eduxi te de domo seruitutis; non erunt tibi dii alii praeter me; non facies tibi idolum nec ullam similitudinem ex his quae in caelo susum neque quae in terra deorsum neque (quae) sub aquis neque quae sub terra. Quis uellit Nouatianorum baptismata repetita, cum scribtum sit: una fides unum baptisma unus deus. Quarum tamen sectarum infelicitatem teste deo Christo quia ex fabulis uulgi, non ex aliqua contentionis conlatione cogno, quia cum his uel contendisse peccare est, unum hoc scientes quod qui sibi sectarum nomen inponunt Christiani nomen amittunt: inter quae tamen omnia Manicaeos, iam non hereticos, sed idololatras et maleficos seruos Solis et Lunae, inuictiacos daemones cum omnibus auctoribus sectis moribus institutis libris doctoribus discipulisque damnamus, quia de his scribtum est: cum tali nec quidem cibum sumere. Nobis enim Christus deus dei filius passus in carnem secundum fidem symboli baptizatis et electis ad sacerdotium in nomine patris et fili et spiritus sancti tota fides,
- 2.48.1
tota uita, tota ueneratio est.
- 2.48.2
In hac ergo ueritate fidei et in hac simplicitate uiuentibus nobis a Caesaraugustana synhodo Hydatius redit, nihil contra nos referens, quippe quos et ipse in eclesiis nostris secum etiam communicantes demiserat et quos nemo nec absentes quidem praesumpta accusatione damnauerat. Sed ut sciat corona uenerabilitatis tuae, unde excandescentiae eius dolor, unde debaccans toto orbe etiam in eclesias furor fuerit: reuersus e synhodo et in media eclesia sedens reus a presbytero suo actis eclesiasticis petitur; datur etiam post I dies paruos in eclesiis nostris a quibusdam libellus et deteriora quam prius a praesbytero obiecta fuerant obponuntur; segregant se de clericis ipsius plurimi, profitentes non nisi purgato sacerdoti se communicaturos. Hinc nos conuenti damus ad Hyginum et Symposium episcopos quorum uitam ipse nouisti huiusmodi litteras: omnia subito fuisse turbata; prouideri oportere, qualiter eclesiarum pax conposita duraret. Rescribtum est, ut uerbis ipsis loquamur: quantum ad laicos pertineret,
- 2.49.1
si illis suspectus Hydatius esset, sufficeret apud nos sola de catholica professione testatio; de reliquo dandum pro eclesiarum pace concilium; nullum autem in Caesaraugustana synhodo fuisse damnatum. Quis non consacerdotibus crederet, praesertim cum in eadem synhodo uir religiosus qui haec scribebat Symposius adfuisset? Capimus tamen inter ista consilium, ut euntes ad Hemeretensium ciuitatem praesentes ipsi uideremus Hydatium, I pacis potius deo teste quam contentionis auctores. Si enim iniuria et non obsequium fuit consulere potius praesentem tamquam fratrem uelle quam uelut reum euocare, rei sumus; sin uero uenientes et ingredientes in eclesiam turbis et populis concitatis non solum in praesbyterium non admissi, sed etiam adflicti uerberibus sumus, putamus caedentem potius iniuriam fecisse, non caesos.
- 2.50.1
Nos tamen quibus cordi pax erat accipientes professionem laicorum, quam reprobare, quia esset catholica, non poteramus, ad omnes prope coepiscopos nostros, quid sacerdotalis reuerentia passa fuisset, scribsimus mittentes etiam gesta rerum et fidem professionum nec hoc tacentes, quod multi ex his post professionem ad sacerdotium peterentur. Rescribitur ad nos dandum super ista concilium; credendum habitae professioni et sicut dedicationem sacerdotis in sacer I dote, sic electionem consistere petitionis (in) plebe. Hinc ille plus quam oportebat timens concinnat preces falso et rei gestae fabulam texens dissimulatis nominibus nostris rescribtum contra pseudoepiscopos et Manichaeos petit et necessario inpetrat, quia nemo non, qui pseudoepiscopos et Manichaeos audiret, odisset. Uiro etiam spectabili fratri tuo Ambrosio episcopo tota mentitur et, cum relato sibi rescribto sub specie sectae quam nostrum nemo non damnat in
- 2.51.1
omnes rueret Christianos, hereticum etiam Hyginum nobiscum uocans, sicut epistulae ipsius missae ad eclesias prolocuntur, agens scilicet, ne iudices haberet, si omnes diuersis obtrectationibus infamasset, eclesias nostras commendauimus deo, quarum communicatorias ad te epistulas detulimus totius cleri et plebis suscribtione transmissas, et ad te qui potuimus uenientes uoluimus quidem absentes supplicare, ut si haberet quod Hydatius obiceret sacerdo I tum audientiam postulantes nec refugientes tamen iudicium publicum, si ipse malluisset. De nullo autem metuit audiri qui optat probari; sed studio factum fuerit an malo uoto, deus iudicabit, ut quaestor, cum iustas praeces diceret, respondere tardaret. Nos tamen, non omittentes in causa fidei sanctorum iudicium malle quam saeculi, uenimus Romam, nulli graues, hoc solum desiderantes, ut te primum adiremus, ne taciturnitas metus conscientiae iudicaretur,
- 2.52.1
sed magis libellum tradentes rei gestae ordinem et, quod omnibus maius est, fidem catholicam in qua uiuimus panderemus. Nam si et de scribturis quibusdam, quas Hydatius de armario suo proferens in calumniosas fabulas misit, quaeritur de nobis sententia, id nobis cordi est et semper fuit, ut omnia in scribturis sub cuiuslibet apostoli profetae episcopi auctoritate prolatis, quae Christum deum dei filium profetant aut praedicant et consentiunt canoni euangeliis I uel profetis, non posse damnari; quae autem contra canonem et contra fidem catholicam sentiunt uel loquuntur, cum omnibus doctoribus discipulisque damnanda, quia scribtum est: omnis spiritus qui confitetur Christum de deo est, qui autem non confitetur de deo non est, et alibi: nemo loquens in spiritu sancto dicit anathema Iesu et nemo nisi in spiritu sancto loquitur dominum Iesum. Nec enim nos damnari debemus qui catholici sumus, si scibturas de deo loquentes secundum se haeretici falsauerunt;
- 2.53.1
de quibus et ipse Hydatius, qui se minus purgans infamari per haec mauult quos metuit audiri, in concilio Caesaraugustano sic ait: \'damnanda damnentur, superflua non legantur\'. In quo corona tua perspicit moris illius esse, non nostri criminis, si quorum una sententia est fides dicatur esse diuersa. Propter quod uenerabiles sensus tuos petimus, ut, si fides professionis nostrae, secundum quod tu relictam tibi de apostolis tradis, in I deo constat, si eclesiarum nostrarum testimonia pacificis epistulis scribta non desunt, si de scribturis aliud nec sentire possumus nec debemus, si nemo nostrum reus factus, nemo auditus, nemo in concilio depositus, nemo etiam cum esset laicus, obiecti criminis probatione damnatus est, licet noxio sacerdotium nihil prosit et possit sacerdos deponi qui laicus meruit ante damnari, praestes audientiam, depraecamur, quia omnibus senior et primus es;
- 2.54.1
Hydatium facias conueniri ac si confidet aliquid probare de nobis, coronam aeterni sacerdotii non omittat, si zelum domini usque ad finem fuerit persecutus. Uel si insitae tibi benignitatis adfectu nulli uis iniuriam quam ille nobis inposuit inrogare, des ad fratres tuos Hispanienses episcopos litteras depraecamur. Omnes enim petimus, ne cui iniuriam fecerimus, ut concilio constituto et Hydatio euocato quos reos factos inpraesen I tes legerint non audiant inauditos. Tamen nemo condemnet ita, ut omnia Hydatius quae epistulis missis intulit probet, et solam probandae accusationis neccessitatem habeat; timorem reatus omittat, quoniam illum de nobis nullus accusat; nam et peccatum in nos facile ignoscimus, si probamur, quoniam nouimus et ex nobis discimus, quid deceat sacerdotes, tantum ut probata fide et uita nostra scribto quod contra Manichaeos datum est,
- 2.55.1
dato testimonio sacerdotum qui interfuerint concilio, repugnemus, ne sub nomine noxiorum in diebus uestris, quod nefas scitis, aut eclesiae catholicis uiduentur sacerdotibus aut eclesiis sacerdotes.
- 3.56.1
....... damnet, quoniam nouitas ingenii contentionis est mater, eruditio scandali auctor, schismatis alimentum, heresis nutrimentum, delicti forma peccati. Omne enim quod aut a deo aut ab apostolis dictum uidetur aut factum uel ut fieret adprobatum, hoc est de quo scribtum est:estestnonnon; quod autem ex nouo ingeniis et calumniis repperitur, hinc testimonium diuinae uirtutis ostenditur dicentis: quod superabundat ex malo est. Uideamus ergo, si apostoli Christi Iesu magistri nostrae conuersationis et uitae extra canonem nil legerunt. I Ait Iuda apostolus clamans ille didymus domini, ille qui deum Christum post passionis insignia cum putatur temptasse plus credidit, ille qui uinculorum pressa uestigia et diuinae crucis laudes et uidit et tetigit: prophetauit de his, inquid, septimus ab Adam Enoc dicens \'ecce uenit dominus in sanctis milibus facere iudicium et arguere omnem et de omnibus duris quae locuti sunt contra eum peccatores.\' Quis est hic Enoc quem in testimonium profetiae apostolus ludas adsumpsit? An qui profetasset de deo, alium non habebat nisi profetiam huius poneret, quam, si uera dicuntur, canonica ipse ordinatione damnasset?
- 3.57.1
Aut fortassis Enoc profeta esse non meruit quem Paulus in epistula ad Hebreos facta ante translationem testimonium habuisse testatur aut quem in principio generis, cum adhuc mundi forma et natura rudis saeculi, peccatum decepti hominis retinens, futuram conuersionem ad deum post peccata non crederet, transferre inter suos deus maluit quam perire? De quo si non ambigitur et apostolis creditur quod profeta est, qualiter consultatio potius quam tumultus, consilium quam temeritas, fides quam perfidia dicitur, ubi, dum in ultio[nem simultatum sententia tenditur, praedicans deum propheta damnatur? Aut numquid de triuialibus rebus agimus aut tali et tesserae inter manus nostras sunt aut scaenae ludibria tractamus, ut, dum homines huius saeculi sequimur, apostolorum dicta damnemus? Aut quae constituendae pacis est gratia, hominibus quae uoluerint credere et dicta apostolica non tenere? Sed fortassis aliquis in haec ingenia se iactet, ut, quamuis etiam unum testimonium ad confirmandam sanctorum fidem in deo ualeat,
- 3.58.1
tamen dicat uni rei non esse credendum, sed in duobus et tribus testibus totius uerbi constare rationem. Conuertat itaque sese quilibet qui huiusmodi est, et utrum uera dicamus diligens scripturarum scrutator inquirat. Quid est quod Tobi sanctus futurae uitae ad filium praecepta disponens, cum quid custodiret ediceret, ait: nos fili prophetarum sumus; Noe profeta fuit et Abraham et Isac et Iacob et omnes patres nostri qui ab initio saeculi profetauerunt. Quando in canone profetae Noe liber lectus est? quis inter profetas dispositi canonis Abrahae librum legit? quis quod aliquando Isac profetasset edocuit? quis profetiam Iacob quod in canone poneretur audiuit? Quos si Tobia legit et testimonium prophetiae in canone promeruit, qualiter, quod illi ad testimonium emeritae uirtutis datur, alteris ad occasionem iustae damnationis adscribitur? Inter quae ignoscant singuli quique, si damnari cum prophetis dei malumus, quam cum his qui incauta praesumunt ea quae sunt religiosa damnemus. Quis enim accusatore Noe diuini iudicii disceptatione non timeat? De quo apostolus ait:
- 3.59.1
Noe iustum iustitiae praeconem custodiuit cataclismum mundo super impios inducens. Quis Abrahae profetae sinum ad quietis testimonium non requirat? quis reputari in Isac semen nolit? quis Iacob dictum a deo Faraonis deum non amet? aut quis non memorias sanctorum respuens intremescat, cum scribtum sit: amen dico uobis quod qui scandalizauerit minimum ex his qui crediderunt in nomine meo bonum est illi ligari molam asinariam et in profundum maris mitti. Quod si de minimis dicitur,! uolo scire, quid de his qui ad fidem primi sunt pronuntiatur. In quibus tamen omnibus libris non est metus, si qua ab infelicibus hereticis sunt inserta, delere et (quae) profetis uel euangeliis non inueniuntur consentire respuere. Nec enim illi ipsi deo sancti mendacium in ueris et sacrilega amplectuntur uel detestabilia pro sanctis, meliusque est zezania de frugibus tollere quam spem boni fructus propter zizania perdidisse, quod propterea cum suis inter sancta zabulus inseruit, ut, nisi sub cauto messore, cum zezaniis frux periret et bona faceret occidere cum pessimis,
- 3.60.1
una sententia adstringens eum qui pessima cum bonis iungit quam qui bona cum malis perdit. Denique in euangelio cata Lucanum dicente euangelista testatur deus dicens: inquiretur sanguis omnium profetarum qui effusus est a constitutione mundi, a sanguine Abel usque ad sanguinem Zacchariae qui occisus est inter altare et aedem; et Helias in regnorum ait: altaria tua suffoderunt, profetas tuos occiderunt et ego relictus sum solus et quaerunt animam meam. Quis est iste Abel profeta, ex I quo sanguis profetarum sumpsit exordium, cuius principium in Zacchariam finit? Qui sunt illi medii qui uidentur occisi? Si enim omne quod dicitur in libris canonis quaeritur et plus legisse peccare est, nullum ab his qui in canone constituti sunt profetam legimus occisum, ac si extra auctoritatem canonis nihil uel adsumendum est uel tenendum, non possumus tantum fabulis credere et non historiam scripti factorum probatione retinere. Fortasse enim aliquis exsiliat et dicat Eseiam fuisse dissectum; si quis ille est inter huiusmodi qui ista
- 3.61.1
damnauerint, os suum claudat aut certe historiam factae rei proferens picturis se dicat credere uel poetis, quoniam iam facilius admittunt quod philosoforum studia mentiuntur, certe ut huiusmodi rei testimonium et occisorum profetarum a constitutione mundi sanguis requiratur. Quae si euangelista legens recte ad testimonium protulit dicens: scrutate scribturas, etiam me ut ea legerem quae legerat traxit. Non possum autem dicere quod loqui cogor, ut mihi apostolum sequi non eruditio fidei fuerit, sed muscipula decepti. I Nam et rursus in euangelio cata Mattheum tenetur scribtum: surgens autem Ioseph accepit puerum et matrem eius noctu et abiit in Aegyptum et erat ibi usque ad consummationem Herodis, ut adinpleretur quod dictum est a domino per profetam dicentem: \'ex Aegypto uocaui filium meum.\' Quis est iste profeta, quem in canonem non legimus, cuius profetiae fidem uelut fideiiussor promissi muneris dominus inpleuit? Certe non modica indulti operis magnitudo est passurum deum credere et testimoniis prophetiae tamquam
- 3.62.1
(uiam) diuini itineris praeparare, de qua deuertere deus nollet, ut locutum se in eo qui profetauerat conprobaret; certe damnari liber non potest cuius testimonium canonicae elocutionis fidem conplet, nec potest tamquam inter aepularum mortalium uoluntates aliud eligi et aliud repudiari, nec de sofisticis quaestio est, ubi quod quis adsumpserit sequitur et, dum dialecticum ingeniorum opus uolunt, sectas de persuasione fecerunt. Scribtura dei res solida, res uera est nec ab homine electa, sed homini de deo tradita, cuius si dilibatio sancta est et massa sancta est. I Inde denique heresis, dum singuli quique ingenio suo potius quam deo seruiunt et non sequi symbolum, sed de symbolo disputare disponunt, cum, si fidem nossent, extra symbolum nil tenerent. Symbolum enim signatura rei uerae est et designare symbolum est disputare de symbolo malle quam credere; symbolum opus domini est in nomine patris et fili et spiritus sancti, fides unius dei, ex quo Christus deus dei filius saluator natus in carne passus resurrexit propter hominis amorem; qui apostolis suis symbolum tradens, quod fuit est et futurum erat, in se et in symbolo suo monstrans nomen patris filium itemque fili patrem,
- 3.63.1
ne Binionitarum error ualeret, edocuit; nam qui requirentibus apostolis omne id quod nominabatur se esse monstrauit, unum se credi uoluit non diuisum, dicente profeta: hic est deus noster nec reputabitur alius absque eum qui ostendit uiam disciplinae et dedit eam Iacob puero suo et Istrahel dilecto suo; posthaec in terris uisus est et cum hominibus conuersatus est, dominus deus nomen eius. Sed ne amore fidei ducti ad alia nos quam proposueramus conuertisse dicamur, licet ex abun contra diuersas hereses uincendi locus pateat, tamen de hoc specialiter susceptum opus uolumus, ut infidele mendacium testimoniorum nube uincamus. Nunc uero ad illa redeundum est, ut, si probabiles in eo in quo repraehendimur inuenimur, recte etiam de reliquis disputasse uideamur. Sic namque et Paulus dixisse deum ait: beatius est dare magis quam accipere, et hoc locutum deum in canone non legimus. Et Daniel deum locutum fuisse testatur dicens: quoniam exiet iniquitas de Babylone ex presbyteris qui uidebantur regere plebem.
- 3.64.1
Et cum ista facta dicta uel scribta et in euangelistae uerbis et apostoli eloquio et diuinis sermonibus crederemus, ecce nunc tempus adlatum est, ubi, dum disceptatio superfluarum rerum quaeritur, stupor fidelibus inseratur. Non enim possumus dicere deum non dixisse quod eum dixisse apostolus dixit aut non prophetatum fuisse quod scribtura profetam dixisse testatur. Et cum haec recte ad fidem credimus, scribta haec in canonem non uidemus et ideo, si extra canonem tota damnanda sunt I aut qualiter uel damnatorum testimonium recipitur, uel in his quae scribta sunt scribentis auctoritas non tenetur. Sic denique et Ezechiel profeta ait: haec dicit dominus ad Gog \'tu es de quo locutus sum in diebus antiquis per manus seruorum meorum profetarum.\' Credo quod dixit nec tam perfidus mihi sum, ut aut profetam finxisse quod dixerit deus aut deum mentitum fuisse confirmem; qui sit tamen ille profeta, per quem hoc deus locutus sit, in canone non uideo et, cum dictorum habeamus fidem, scribti in canone non inuenimus auctorem.
- 3.65.1
Sic et in libris Paralipomenon Natham profetam, Achiam Selonitam, uisiones Laedam, uerba Zeu fili Anani ad fidem ueri et eorum quae gesserunt auctoritatem inuenimus edicta, dicente scriptura: et reliqui sermones Iosafat primi et nouissimi ecce scribti sunt in sermonibus Zeu fili Anani qui perscribsit in libro reges Istrahel, et haec scripta in libris canonis non legimus, sed recepta a canone conprobamus; sicut et ibi ait: et reliqui sermones Solomonis primi et nouissimi ecce scribti sunt in uerbis Nathae profetae et in uerbis I Achiae Selonitae et in uisionibus Laedam, quae uidebat de Heiorobeam filio Nabat; et item ibi: et reliqui sermones Roboam primi et nouissimi nonne scripti sunt in uerbis Sameae profetae et Edom uidentis et omnes actus eius? et item ibi: et reliqui sermones Abdiae et actus eius et uerba eius scribta sunt in libro Edom profetae; et item ibi: et reliqui sermones Amessiae primi et nouissimi nonne ecce scripti sunt in libro dierum regum Iudae et Istrahel? item ibi: nonne haec scripta sunt in libro dierum regum Iuda? item ibi: et reliqui sermones
- 3.66.1
Manasse et oratio eius quam orauit ad dominum in nomine dei Istrahel ecce scribta sunt in sermonibus orationis eius et in sermonibus uidentium. Quis ergo huiusmodi fluctuus patienter accipiat? Hinc una ex parte indocta urget insania, furor exigit inperitus nihil dicens aliut nisi sint catholica necne quae dicis; damna quae ego nescio, damna quod ego non lego, damna quod studio pigriscentis otii non requiro. Hinc ex parte altera diuinum urget eloquium: scrutate, inquid, scripturas, illud peculiariter monens, ut quorum sanguis ad testimonium uin quaeritur eorum. eloquia non negentur. Inter quae positi necessario confidentiam iam uolumus esse quod dicebamus antea esse cautelam. Habeo testimonium dei, habeo apostolorum, habeo profetarum: si quaero quod Christiani hominis est, si quod eclesiasticae dispositionis, si quod dei Christi est, in his inuenio qui deum praedicant, in his inuenio qui profetant. Non est timor, fides est, quod diligimus meliora et deteriora respuimus, unum inter ista seruantes, ut, quoniam in huiusmodi libris,
- 3.67.1
quos extra canonicorum librorum numerum ad legendi laborem diligentia retentabat adque ad conprobanda ea quae scripta in canone legimus adsumpti sunt, hereticorum in pleraque sensus inuadens pugnam catholicis parans falsare maluit quam tenere, illam apostolicam feramus iure sententiam omnem spiritum qui negat Iesum de deo non esse et omnem spiritum qui confitetur Christum Iesum de deo esse, sicut scribtum est: nemo enim dicit in spiritu sancto anathema Iesu et nemo nisi in spiritu sancto loquitur dominum Iesum. Denique in antiquis librorum monumentis cum testamentum scribturarum diabolus inuideret, Hierusalem capta I polluto altario domini distrui templum satis non fuit; nam quia facile erat, ut quae manufacta erant in manufactis homo redderet, arca incensa est testamenti, sciente diabolo quod facile natura hominum obligata saeculo fidem perderet, si ad praedicationem diuini nominis scribturarum testimonia non haberet. Sed argutior diuini mysterii natura quam diabuli, quae, ut quid deus in homine posset ostenderet, reseruari Hesdram uoluit qui illa quae fuerant incensa rescribsit. Quae si uere incensa et uere credimus fuisse rescribta, quamuis incensum testamentum legatur in canone,
- 3.68.1
rescriptum ab Hesdra in canone non legitur, tamen, quia post incensum testamentum reddi non potuit nisi fuisset scribtum, recte illi libro fidem damus, qui Hesdra auctore prolatus, etsi in canone non ponitur, ad elogium redditi diuini testamenti digna rerum ueneratione retinetur; in quo tamen legimus scriptum spiritum sanctum ab initio saeculi et hominum et rerum gesta retinentem cor electi hominis intrasse et, quod uix ad humanam memoriam scribti forma retineret, ordine numero ratione repetita, cum per I diem loquens et nocte non tacens scriberet, omnia quae gesta uidentur esse uel legimus scribta ad humanam memoriam condidisse. In quo libet exclamare: est! liceat! qualiter, rogo, pauca ex his legentes culpabiles sumus, cum magis ob hoc rei sumus, quod omnia quae de deo sunt profetata non legimus? Non dubito autem quemquam ex his qui calumnias potius quam fidem diligunt esse dicturum: ultra nihil quaeras! sufficit te legere quod in canone scribtum est. Cuius quidem uerbis facile ingenio humanae naturae quae otium potius quam laborem requirit adsurgerem,
- 3.69.1
nisi me Lucae euangelistae testimonium perurgeret dicentis in actibus apostolorum: addiscipuli pariter conferebant inter se scribturas, si ita esset, quemadmodum locutus fuerat ad eos Paulus, et ea quorum cognitionem uolo testimonium prophetiae in canone accepisse cognosco. Quamuis enim crimen sit apostolicis non credidisse sermonibus, non est tamen damnabilis culpae firmamentum fidei scriptorum probatione construere et nihil in quo nos infirmes redarguitio diaboli faciat reseruare. Potuit enim sermo diuinus, quoniam ipsius erat omne quod dixerat, I tamquam ab se loquens non scribtum ab alio dicere, sed ex se ipse proferre; dicens autem scribtum esse, necessario proponens nobis legendi sollicitudinem, et suam de quo profetatum fuerat gloriam et illius qui profetauerat debitam posteritati gratiam non omisit. Ego certe inter utrosque utrisque debitor sum, ut et illum qui ad me-. moriam diuinam profetauerit legam et deo credam. Quis enim non delectetur Christum ante saecula non a paucis, sed ab omnibus profetatum? aut quis diuinae magnitudinis et tam incredibilis miraculi deum nasci- habere et uirginalem metram in
- 3.70.1
ministerium diuini uerbi ad concipiendum uel parturiendum habitaculum corporis patuisse tam sterilis aestimator est, ut putet non in omnem terram adque in omnem hominem diuini sensus secreta clamasse, cum scribtum sit: omnis lingua confiteatur quoniam dominus Iesus in gloriam dei patris?
- 3.70.2
Et ideo, quilibet ille sit qui haec neget, ego certe scio quod eius pharisaei recipiet mercedem qui adueniente domino, cum omnis turba cum apostolis iuncta clamaret: \'osanna, osanna in caelis, benedictus qui uenit in nomine domini\', corripi oportere eos dixit qui tam indubitanter praesentis dei I glorias non tacebant. Sed uideat qui huiusmodi est dixisse dominum: etiamsi isti tacuerint, lapides clamabunt, et intellegat quoniam, si duritia petrarum naturaliter praemortua ad dandum testimonium deo in usum humani sermonis animatur, quomodo sanctorum lingua praecluditur quae ad confitendum et suapte natura et diuina gratia perurgetur? Si enim gentiles animae idolorum formis et caerimoniis inpeditae auium praepetes transitus et dedita uentis itinera pinnarum uelut ad praescientiam futuri prouentus loquuntur et extarum uenas animatione terreni
- 3.71.1
spiritus palpitantes, dum fidem daemonibus dant, moritura post momentum animalium uiscera futura praenuntiare confirmant et de uita mortuos rogant dicentes lapidi \'surge\' et ligno \'uigila,\' sicque sacrilegium ab his studium dicitur, inperitia sapientia nuncupatur nescientibus his non deo se sacrificare sed daemoni: in quo si talibus apud se gloria est, quomodo nos diuinas sanctorum respuimus profetationes et, dum oboedimus uoluntatibus nostris, his qui deum profetauerint inuidemus relinquentes apostolica praecepta dicentia: spiritus nolite extinguere, I profetias nolite repudiare? Et ideo, quia ubi libertas ibi Christus, libet me unum clamare pro totis, quia et ego spiritum domini habeo: cesset inuidia diaboli! ab omnibus adnuntiatus est dominus, ab omnibus profetatus est Christus, (ab) Adam Sed Noe Abraham Isaclacob et a ceteris qui ab initio saeculi profetauerunt, et intrepidus dico quod inuidet diabolus: uenturum in carne deum omnis homo sciuit, non dicam hii quos in dispositione generationis suae in euangelio deus posuit et diuinae naturae fidem et numerum canoni praestaturos. Quod sicut scientibus et negantibus maior poena est,
- 3.72.1
sic et perfecta gloria est non solum corde credere, sed et ore confessionis gloriam non negare, dicente Dauid: credidi, propter quod locutus sum. In quo et apostolus Petrus sciens conscientiam in libris canonicis numeri rationem et relaxans legendi ea quae de Christo scripta sunt libertatem, cum ad Colosenses epistulam daret, dixit: cum lecta fuerit apud uos epistula haec, facite, ut et in Laodicensium eclesia legatur, et eam quae Laodicensium est uos legatis. Aut numquid damnabilis apud uos apostolus fuit, qui epistulam quae in canone non erat discipulos suos legere I permisit aut nobis maior cura pro Christo est sicque uoluntates uestras agitis, ut iniustum iudicium etiam in ea quae ante uos sunt decreta tendatis? Omnibus enim nobis qui deum Christum credimus plenitudo fidei dies domini est et lex uitae apostolici forma praecepti est, quoniam, si fides ex auditu, auditus autem per fidem constat, qualiter nobis futurorum spes ponitur, si quae ante docentur scribta uel dicta de Christo et in memoriam reseruata nec umquam ab apostolis repudiata sed lecta, non solum respuantur a nobis, sed tamquam sacrilega damnentur, cum in euangelio scribtum sit:
- 3.73.1
quicumque fecerit in nomine meo uirtutem, non potest de me male* loqui? In quo illud tamen non recuso nec respuo inperitis haec non committenda auribus, ne, quia ab hereticis pleraque falsata sunt, dum praetitulato nomine prophetarum in uerbis sanctorum diuinum opus quaerunt, haereticae falsitatis inruant foueam, dum apostolici sermonis non ad plenum retinent disciplinam. Sed nec propter nequitias pessimorum prophetia dam sanctorum est; nam in omnibus heresibus cunet arum scribturarum interpraetatione peruersa infelicium sectarum instituta de persuasione fecerunt omnesque se Christum deum credere et Christianos esse confirmant. Nec ideo diuina seribtura damnanda est aut repudianda fides Christi est aut nomen refugiendum est Christianum, si, dum adserere sacrilegia sua uolunt, catholici nominis audent usurpare consortium.
- 3.74.1
Si enim omnia quae legunt damnare uolumus, certe quae etiam in canone sunt relata damnamus, unde melius est interpraetationem funestam et institutionem sacrilegam quam scribturam damnare diuinam, quoniam scribtum est: uobis datum est scire mysterium regni dei, ceteris autem in parabolis loquar, ut uidentes non uideant et audientes non audiant. Mihi certe seruo domini consideranti haec unus hic sensus est quoniam qui non amat Christum anathema maranata.
- 4.75.1
Etsi ipsa natura nos docet inter inexploratas humanae uitae conuersationes et indignas deo saeculi mensurabiles pugnas nihil utilius esse homini quam per omnes dies ea quae saeculi sunt amica respuere et diuinae institutionis praecepta seruare, dicente apostolo: omnis amicitia mundi inimica est dei, et iterum profeta dicente: non tardes conuerti ad dominum et ne differas de die in die, tamen mortalium sensuus rerum saecularium familiaritate captiui intra humanae inbecilli clauduntur errorem et semper diuina miseratio inter tot inconsulta naufragio uelut fine periclitantibus statio et optabilis portus occurrit. Unicum diuinae sententiae modum profeticis uocibus adpraehendens gloriosum pascharum diem deus posuit, ut, quamuis per omnes dies seruire sibi homines suos deus uellet, tamen, quia omnis mundus in maligno positus est et dum nullus infinitis est finis fixo in lubricis gressu modum non constituimus incertis,
- 4.76.1
in commemorationem inpensae pro nobis passionis exhortans uel anniuersaria uice ad obaudiendum nos fidei cogeret, quos omne quod uiuimus sibi soli debere meminisset, dicente apostolo: siue mors siue uita siue praesentia siue futura, omnia uestra sunt, uos autem Christi, Christus autem dei.
- 4.76.2
Et ideo, dilectissimi in deo, quia in hoc positi sumus, ut sensuus uestros intra angustias humanae inbecillitatis obsessos tamquam in nouam lucem religiosa docendi exhortatione laxemus, neccessario inchoantibus in praeparationem susci-I piendae paschae diebus quadragensimarum, sicut scribtum est, tamquam boni procuratores multiformis gratiae dei aliut ne fiat secundum imperium praecipimus, aliud secundum ueniam depraecamur, quoniam in hoc tempore et qui iam se a malis abstinet adsuescens bonis debet uelle meliora et qui adhuc indisciplinato mundi errore constringitur reuocari ab alienis uel solemnium dierum obseruatione suadetur, ut adueniente pascha domini et qui fidelis est custodisse se acceptam semel mandatorum fidem
- 4.77.1
gaudeat et paenitens salutem repetat et catecuminus futurae remissionis confidentiam non amittat, ut adinpleatur quod scribtum est: ecce dies domini et salutare eius! aperite portas, ut intret populum custodiens iustitiam et ueritatem, quia amplectentes intellectum perceperunt pacem sperantes in domino. Propter quod, dilectissimi, caelestis uocationis participes castificate animas uestras deo et, sicut scribtum est, abstinentes a corporalibus desideriis quae militant aduersus uos in mem uestris ieiunantes deo non in turpibus lucris neque in incerto auaritiae aut in regis et contentionibus ieiunetis, quoniam, etsi abstinentiam diliciarum et occallationem corporis diuinum in his diebus opus quaerit, tale tamen ieiunium non requirit, sed, sicud scribtum est, castificati corpore et spiritu caritatem in dilectione simplicem ex corde uero et diuites uos in operibus bonis diuinis gloriis exhibete et, sicut profeta ait, soluite omnem conligationem iniustitiae et respuite oblegatio inpotentium commerciorum,
- 4.78.1
eripite iniuriam accipientem, iudicate pupillum, iustificate uiduam, demittite confractos in remissionem et omnem conscribtionem iniquam disrumpite, frangite panem uestrum esurientibus, aegenos et non habentes tectum inducite in domos uestras; si uideritis nudos operite et laborantes ne dispexeritis; sic enim scribtum est: si dederis esurienti panem tuum ex animo et humiliatam satiaueris animam, orietur in tenebris I lumen tuum et erit deus tuus tecum et satiaberis omnibus bonis in omnia quae desiderat anima tua. Considerate enim, quid sit pascha domini, dicente apostolo: pascha nostrum immolatus est Christus, ostendens rerum praesentium tolerantiam ad praemium beatae inmortalitatis proficientem, in quo uirginis partus et in adsumptionem corporis omnipotens deus pudorem humani exordii non recusans, dum multimoda ueritatis in se sustinens argumenta humanae natiuitatis uitia castigat,
- 4.79.1
conceptione partu uagitibus cunis omnes naturae nostrae contumelias transcurrerit, ut, ueniens in carnem constitutionem decreti anterioris euerteret (et) in patibulum gloriosae crucis maledicta terrenae dominationis adfigens inmortalis ipse neque morte uincendus pro morientum aeternitate moreretur. Cum quo (si) alteri consepulti in mortem in baptismum sumus, alteri ut commoriamur et consepeliamur optamus, sic in diem paschae uenire debemus, ut, quia I contumelia illius honor noster est, quadragenta dierum erimum domini in euuangelio ieiunantis imitati ambulantes in carne non secundum carnem uiuamus, ut, si uicti ad modicum sumus, tamen in conpaginationem corporis Christi diuina praeceptorum luce reparemur, quoniam tamquam misericordiam consecutus ego consiliator, ego testis sum quod liberi a peccatis esse non possumus, nisi remissione baptismatis et diuinae crucis redemptione saluemur.
- 4.80.1
Hii sunt enim dies quos Moyses quadragensimo nummero ieiunans ad accipiendam legem diuini sermonis meruit eloquium, cum adnuntiatum pascha domini mare timuit et potentissimum in terris aelementum cui ipsa pro tempestate natura est diuisis aquis puluereum populo iter praestitit et contra solitos usuus saeculo datura miraculum herbarum pastuus sterilis herena produxit. Hii sunt dies quos Iesus Naue similiter in ieiuniis agens terram promissionis ingressus cum induto fidei armis dei po stante in medio aquarum arca domini plenus in omnes crepidines Iordanis siccum populo iter praebuit et in priora decurrens uel in posteriora sua reluens ne diuinae iussioni natura contrairet expauit. Hii sunt dies quos adueniens in carnem deus post locuplitatum baptismatis fontem constitutus in eremo ieiunans diebus et noctibus uicit et temptatus a zabulo est nunc neccessitate ieiunii, nunc ambitione mortalium, nunc timore; in quo et(si) temptari non potuit deus,
- 4.81.1
tamen saluationis nostrae praeparans passionem et adinplens in se pascharum decreta, non soluens, in eo quod temptari uoluit quae in diebus hiis repudiari a nobis oporteret ostendit, et quod illum temptanti diabolo respondisse ad fidem legimus nos ad distructionem diabolicae temptationis utamur.
- 5.81b.1
Profetici forma praecepti diuinis ad praedicandum gloriis corporata etsi hospitio terreni tenetur habitaculi, tamen spiritus dei luce conpleta ita prophetiae opera disponit, ut praesentia deo tribuens credendi fidem hominibus insinuet et per ea quae uidentur spiritalium intellectuum in nobis gesta demonstret. Omnia enim quae uel facta uel scribta sunt, ad correctionem labentium hominum et ad credentium fidem dicta monstrantur, ut diuina lege proposita et uni deo in
- 5.82.1
nobis potestate seruata rebus praetereuntibus finis, peccantibus poena et mortalibus promittantur aeterna, sicut scribtum est: caeli ipsi perient, tu autem permanebis et omnis tamquam uestimentum ueterescit et tamquam amictum plicabis illos, tu autem ipse es et anni tui non deficient. Denique Moyses sanctus diuinis edoctus uerbis et in opus euuangelicae dispositionis electus, qui initio nascendi tale uenientis in carne meruit exordium, ut qui uitae eius insi tenderent ab his educationis blandimenta sentiret et postea percusso Aegypto et dei populo liberato signorum prior faceret exordium et consortio cum deo iuncto diuinorum praeceptorum incrementis nutritus principium daret canoni, cuius in se plenitudinem ad testimonium protulerat, scribti uerbis scilicet edocens et opus uerbi factorum operibus ostendens; sic denique et de eo scribtum est: et locutus est dominus ad Moysen facies ad faciem tamquam qui loquitur ad amicum suum.
- 5.83.1
Uidens ergo futura haereticorum dogmata et diuersa ingenia disputantum, quod alii amant non factum sed perpetuum fuisse mundum et ideo cuius non sit initium futurum semper aeternum, alii sibimet ipsi. in uoluptatibus blandientes, dum omne quod peccant non sibi sed malitiae diaboli uolunt inputare uel saeculi, cum scribtum sit: Efrem ipse sibi posuit scandalum amans Channaneos et alibi apostolo dicente: unde bella, unde rixae in uobis? nonne de uoluntatibus uestris?, sic mundi per haec accusantes naturam, propter quod hoc malum iudicant, nihil in his quae apparent deum fecisse confirmant et corporalibus concupiscentiis delectantes facturam corporis sui adsignantes diabolo putant se nescire quae faciunt et quae in corporibus suis peccant diuinae dispositionis sollicitudine non teneri, cum scribtum sit: corpus quod corrumpitur adgrauat animam et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem,
- 5.84.1
alii Solem et Lunam luminaria ad ministerium hominum constituta aestimantes deos principatibus mundi aelementorum tribuunt potestatem, cum scribtum sit: quid lucidius sole? et hic deficiet, et alibi: qui aduocat aquam maris et spargit eam super faciem totius terrae; dominus deus omnipotens nomen est ei, — sed hii omnes, dilectissimi fratres, ignorantiae tenebris inuoluti dubios euertunt et consentientes ad perditionis suae pericla deducunt. 1 Hii sunt enim, sicut scribtum est, nubes sine aqua quae a uentis circumferuntur, arbores autumni sine fructibus mortuae et exstirpatae et fluctus faeroces maris spumantes suas turpitudines, sidera fallacia quibus tempestas et caligo tenebrarum reseruatasunt; quorum iudicium olim uix sufficit et perditio eis non indormiet. Nescientes enim omne hoc quod uidetur proposito per deum fine periturum et ideo inluminatas fuisse tenebras et facturae inuentam esse naturam,
Next → — showing 1–100 of 171
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0234e.stoa002.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.