Versus Ad Gratiam Domini
- 1
INDUCIT DUAS PERSONAS MELIBOEUM ET TITVRUM.
- 1-2
Tityre, tu patulae recubans sub tegmine fagi,
- 2
nescio qua praeter solitum dulcedine laetus,
- 3
fortunate senex! hic inter flumina nota
- 4
et fontis sacros I deductos dicere uersus
- 5
5 et cantare paras I diuino carmine, pastor,
- 6
formonsi pecoris custos, formonsior ipse.
- 7
Non incerta cano I uatum praedicta priorum.
- 8
an quicquam nobis tali sit munere maius?
- 9
o Meliboee, deus haec nobis otia fecit.
- 10
namque erit ille mihi semper deus I atque hominum rex,
- 11
omnipotens genitor, I rerum cui summa potestas,
- 12
quem qui scire uelit, I diuinum aspiret amorem.
- 13
haut ignota loquor, | totum quae sparsa per orbem.
- 14
ipsi laetitia uoces ad sidera iactant
- 15
intonsi montes, ipsae iam carmina rupes,
- 16
ipsa sonant arbusta; I deum namque ire per omnes
- 17
terrasque tractusque maris caelumque profundum
- 18
ne dubita — nam uera uides —, I qui foedere certo
- 19
aeternis regit imperiis I et temperat iras.
- 20
ni faciat, maria ac terras I nox incubat atra.
- 21
Felix, qui potuit rerum cognoscere causas!
- 22
namque, fatebor enim, L genus a quo principe nostrum,
- 23
audierat I Stimicon: laudauit carmina nobis.
- 24
sis felix! | nam te maioribus ire per altum
- 25
auspiciis manifesta fides I pro laudibus istis.
- 26
Accipe daque fidem: I neque est ignobile carmen.
- 27
maior agit deus atque opera ad maiora remittit.
- 28
unus qui nobis cunctando restituit rem,
- 29
ille operum custos, I hominum rerumque repertor,
- 30
quo sine nil altum mens inchoat, I ipse uolutat
- 31
quae sint, quae fuerint, quae mox uentura trahantur.
- 32
his etenim. signis atque haec exempla secuti
- 33
esse animas partem diuinae mentis et haustus
- 34
aetherios dixere, I quia sit diuinitus illis
- 35
ingenium. I quamuis angusti terminus aeui
- 36
terrenique hebetant artus moribundaque membra,
- 37
at genus immortale manet: I ne quaere doceri.
- 38
igneus est ollis uigor et caelestis origo,
- 39
et, cum frigida mors anima seduxerit artus,
- 40
has omnis, ubi mille rotam uoluere per annos,
- 41
tempora dinumerans I deus euocat agmine magno.
- 42
reddunt se totidem facies I terraeque dehiscunt.
- 43
sed reuocare gradum superasque euadere ad auras,
- 44
hoc uirtutis opus, I terras temptare repostas
- 45
sideream in sedem I atque alto succedere caelo.
- 46
Tityre, J tamne aliquas ad caelum hinc ire putandum est
- 47
sublimis animas iterumque ad tarda reuerti
- 48
corpora? I nos alia ex aliis in fata uocamur?
- 49
immortalis ego? I pertemptant gaudia pectus,
- 50
50 si modo quod memoras factum I contingere possit.
- 51
Ne dubita I nulla fati quod lege tenetur:
- 52
crede deo — nam uera uides —, I sine posse parentem.
- 53
quam minime re(ris) I fato prudentia maior..
- 54
Credo equidem, nec uana fides; I quis talia demens
- 55
abnuat? I et me uictusque uolensque remitto:
- 56
stultus ego I paruis componere magna solebam;
- 57
nec mea iam mutata loco sententia cedit.
- 58
unum oro: I doceas iter, et sacra ostia pandas,
- 59
quidue sequens tantos possim superare labores.
- 60
Dicam equidem nec te suspensum, nate, tenebo,
- 61
êt quo quemque modo fugiasque ferasque laborem.
- 62
\'aude, hospes, contemnere opes: I uia prima salutis.
- 63
intemerata fides I et mens sibi conscia recti
- 64
praemia digna ferunt. I freti pietate per ignem
- 65
inuenere uiam: [ requies ea certa laborum.
- 66
inuitant croceis halantes floribus horti
- 67
fortunatorum nemorum sedesque beatae
- 68
semper erunt, | quorum melior sententia menti:
- 69
his locus urbis erit, I diuini gloria ruris.
- 70
nam qui diuitiis soli incubuere repertis,
- 71
distulit in seram commissa piacula mortem,
- 72
ausi omnes immane nefas ausoque potiti
- 73
urgentur poenis. I quam uellent aethere in alto
- 74
omnia I et superas caeli uenisse sub auras.\'
- 75
Quae tibi, quae tali reddam pro carmine dona?
- 76
non opis est nostrae: I nomen tollemus ad astra,
- 77
Tityre. I discussae umbrae et lux reddita menti.
- 78
Non haec humanis opibus, non arte magistra
- 79
proueniunt: I quae sit poteris cognoscere uirtus.
- 80
ni refugis, I prima repetens ab origine pergam.
- 81
Immo age et a prima dic, hospes, origine nobis;
- 82
accipio agnoscoque libens ut uerba parentis.
- 83
Accipe: I prisca fides facto, sed fama perennis.
- 84
nunc canere incipiam, I quoniam conuenimus ambo
- 85
montibus in nostris: I referunt ad sidera ualles.
- 86
‛magnus ab integro saeclorum nascitur ordo;
- 87
maius opus moueo: | laudes et facta parentis.
- 88
nam neque erant astrorum ignes nec lucidus aethra
- 89
siderea polus, I et nox obscura tenebat.
- 90
tum pater omnipotens I rebus iam luce retectis
- 91
aera dimouit tenebrosum et dispulit umbras.
- 92
principio caelum et terras I solemque cadentem
- 93
lucentemque globum lunae I camposque liquentes,
- 94
noctis iter, I stellis numeros et nomina fecit:
- 95
unde hominum pecudumque genus uitaeque uolantum
- 96
et quae marmoreo fert monstra sub aequore pontus.
- 97
et medium luci atque umbris iam diuidit orbem
- 98
temporibusque parem diuersis quattuor annum.
- 99
nec torpere graui passus sua regna ueterno
Next → — showing 1–100 of 133
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0233h.stoa001.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.