Epistulae
- 1.1.1
Quam dulcia faucibus meis eloquia tua super mel et fauum ori meo. sensi plane quasi delibutis melle sermonis tui praecordiis sanctae scripturae fidem, qua dictum est: inpinguant ossa sermones boni, non utique haec ossa, quorum structura nos in corporis habilitate conpaginat, sed quibus interioris hominis firmitas continetur, spem scilicet et fidem et caritatem; quae sunt et uiscera misericordiae et ossa patientiae et totius membra uirtutis. haec tu ossa et membra et uiscera sanctis et spei et fidei et caritatis alloquiis opimasti, quibus et fidei tuae spem domino intentam et spei fidem in domino constantem et plenitudinem caritatis in Christo sicut ipsius erga nos dei dilectionem manere docuisti, cum sollicito et optanti mihi neque aliter de te, immo de deo credenti, qui et in infirmis uirtutem suam operatur ac perficit, indicasti augmentum patrimonii in caelestibus, quod salubriter praesentium onerum decoctione fecisti, fragilis substantiae pretio caelum Christumque mercatus, uere intellegens super egenum et pauperem, quem in Christo esse et in quo Christum, ut ipse docuit, tegi pasci fenerari credidisti.
- 1.2.1
Sit hic odor mortis in mortem his qui pereunt, quibus caro et crux dei uiui stultitia uel scandalum est, quia ipsis caro et sanguis, cui seruiunt, Christum Iesum dei esse filium non reuelat, nobis autem carnis et mortis diuinae fides odor uitae efficiatur ad uitam. nec moueantur, frater dilectissime, pedes nostri a uiis domini et tramite itineris angusti, si nos interdum profana uel stulta quorundam saecularium uerba circumlatrent; instructi enim satis per sacras litteras et de ipsis et de nobis sumus. de his enim beatus apostolus nobis ait, quia in hoc laboramus et maledicimur, quoniam speramus in deum uiuum, qui est salus omnium hominum, maxime fidelium, qui istorum, quibus rationem uis reddere, etiam sui in euangeliis ore et uenena in conloquiis et merita praedixit in poenis: uae his qui scandalizauerint unum ex modicis istis in me credentibus! expedit homini illi, ut suspendatur mola asinaria collo eius et praecipitetur in profundum maris. nobis uero ait: beati estis, cum uobis maledicent homines et dicent omne malum aduersum uos et exprobrabunt nomen meum tamquam malum; gaudete et exultate, quoniam merces uestra copiosa in caelis. haec, mi frater, domini uerba retinentes et in nostram fidem confirmemur et obprobria uel odia infidelium neglegamus: in tenebris enim ambulant, quia sol iustitiae non ortus est eis. uenenum aspidum est sub labiis eorum, quod inficit mentem et animam interficit, si receptum auribus in corda peruaserit. cor eorum, inquit scriptura diuina, uanum est, et sepulchrum patens est guttur eorum. caueamus a fermento eorum, ne totam massam corrumpat. scriptum est enim: non habitabit iuxta te malignus, et iterum: cum sancto sanctus eris et cum peruerso subuerteris, et: discedat ab iniquitate qui nominat nomen domini. obstrue, frater, et saepi aures tuas spinis ad uerba eorum, quae sunt spinae et sagittae zabuli, qui in eorum praecordiis latens insidiatur in occulto, ut rapiat pauperem Christi et uenetur animam christiani. sed in caput eorum, sicut scriptum est, iniquitas ipsorum conuertetur, et incident in foueam quam operantur.
- 1.3.1
Tu autem, homo dei, fuge abistis, neque ut sapientioribus rationem reddere labores, cum scias penes te principium esse sapientiae, qui times dominum. si stultum putant esse quod gerimus, gratulare conscius tibi, quia opus dei et praeceptum Christi geris, et reminiscere, quoniam stulta mundi elegit deus, ut confundat sapientia, et quoniam quod stultum est dei, sapientius est hominibus. talibus autem uelle purgari idem est quod posse Christum ipsum negare, qui erubescentes nomen suum coram hoc mundo erubescet inuicem coram patre confiteri suos.
- 1.4.1
Tu igitur qui laboras, ut scribis, rationem pro meo ac tuo facto reddere, quid facies, si non persuaseris hominibus non ad aedificationem suam, sed ad destructionem tuam tecum de opere dei disputantibus? iam erubesces iamque pallebis, ut causae peioris adsertor, et motus gradu titubabis in uia domini et caelo in terram relaberis, si quae aedificasti destruis. multum interest, quinam isti sint quibus ratio reddenda sit. si discendi studio uenit et ignorantiam confitetur, sparge in eum semen fidei et praeceptum pande diuinum. si capit uerbum, lucratus es ecclesiae fratrem et ouem Christo. si uero non erit purum boni seminis germen et a nocturno patris familias caelestis inimico zizania interserente frumentis nocens gramen et infelix seges a frugibus bonis messis tempore segreganda nec horreis debita sed caminis, pabulo ignis aeterni arsura materies, suis interim crescit incendiis, refuge et repelle conloquio tuo atque conspectu, ut si tua fide sanari non potest, te sua infidelitate non uulneret.
- 1.5.1
Sit licet frater et amicus iunctior tibi dextera tua et carior lumine, si alienus est et inimicus in Christo, sit tibi ut extraneus et ut. publicanus. abscidatur ut inutilis dextera a corpore tuo, qui tibi in Christi corpore non cohaeret, et ut nocens oculus eruatur qui corpus tuum totum sua macula uel caecitate contenebrat. melius est enim unum membrum perire pro totius corporis salute quam unius membri uitiosi amore totum corpus, ut ait dominus, ire in gehennam. nec metuenda est offensio talium, quae quidem et optanda nobis est, quoniam de eorum obprobriis atque maledictis nascitur illa merces, quam copiosam deus promisit in caelis. non est, inquit, discipulus super magistrum nec seruus super dominum suum, et, si patrem familias Beelzebub uocauerunt, quanto magis domesticos eius? si dominum et deum quem sequimur amauerunt, et nos amabunt; si illum persecuti sunt, et nos persequentur. quo nobis gratia mundi, quae est odium Christi? si de mundo, inquit, essetis, amaret mundus quod esset suum.
- 1.6.1
Tu ergo, qui rationem quaeris reddere hominibus et his infidelibus, uide quid desideres; gratiam sine dubio hominum id est mundi, cui placere non potes, nisi Christo malueris displicere. si enim, inquit, hominibus placerem, Christi seruus non essem. displiceamus ergo his et gratulemur isdem nos displicere, quibus et deus displicet. non enim nostrum, ut scis, sed domini Iesu Christi id est omnipotentis dei opus in nobis lacessunt; quem in suis actibus spernunt, in nostris operibus oderunt, sero dicturi: domine, quando te uidimus nudum, et non uestiuimus? esurientem, et non cibauimus? infirmum, et non uisitauimus? et tunc audituri: ite in ignem aeternum, quem praeparauit deus patri uestro et angelis eius, quoniam quae indigentibus non faciunt Christo negant, qui cum diues esset, pauper factus est, ut nos sua paupertate ditaret.
- 1.7.1
Fruantur interim uoluptatibus dignitatibus opibus suis, si tamen eorum sunt, quas istic habere malunt ubi esse desinimus, quam illic ubi esse persistimus. sibi habeant sapientiam, sibi felicitatem suam, nobis inopiam nostram, ut putant, et stultitiam nostram relinquant. de ipsius etiam, quem etsi nomine confitentur, tamen actu negant, habentes speciem pietatis, uirtutem eius abnegantes, de ipsius, inquam, dei nostri uerbis prudentiam sibi, si placet, adrogent et stultitiam nobis exprobrent. ait enim dominus: filii huius saeculi sapientiores sunt filiis lucis, sed adiecit: in hac generatione. sint prudentiores, dum non sint filii lucis. sint una generatione sapientes, dum in illa regeneratione nostra inueniantur excordes. sint nunc beati uel magis fortunati, per omnia prospera blandiente saeculo defluentes, mollibus uestiantur, in domibus regum sint, dum in laboribus hominum non sint et cum hominibus non flagellentur. sint diuites saeculo, quia sunt egentes dei, de quibus scriptum est: diuites eguerunt et esurierunt, sicut de nobis ilico subiectum: inquirentes autem dominum non deficientur omni bono.
- 1.8.1
Vtinam, mi frater, digni habeamur qui maledicamur et notemur et conteramur atque etiam interficiamur in nomine Iesu Christi, dum non ipse occidatur Christus in nobis. tum demum super aspidem et basiliscum ambularemus et conculcaremus caput draconis antiqui. sed adhuc amico, quod peius est, saeculo soluimur et in Christo deliciamur, laudari tantum in nomine ipsius amantes, contristari et tribulari, quod est utilius, recusantes. memento granum sinapis, de quo semine sumus, si conteratur, accendi magis et tum demum in uim suam excitari. quamobrem debemus quasi naturae nostrae in hoc respondere, ut aduersis sermonibus contriti inardescamus ad fidem et eos ipsos, qui nos ut minimos hominum scilicet. quasi granum sinapis, quod minimum est seminum, frangere conantur, uramus. si uero hi qui deforis sunt rationem a te sancti operis adquirunt et uenenatas de corde uiperino linguas in cor tuum uibrant, noli dare sanctum canibus et margaritas tuas non proicias ante porcos. quae enim pars . fideli cum infidele? quae societas luci ad tenebras? quae conuentio Christi ad Belial?
- 1.9.1
Tu uero miles Christi armatus ab apostolo galea salutis et lorica iustitiae et scuto fidei et gladio ueritatis et uirtute spiritus sancti, sta in armis caelestibus constans et tela inimici candentia fonte sapientiae et flumine aquae in te uiuentis extingue. depositum custodi, fidem serua, iustitiam sectare, caritatem Christi tene, patientiam aemulare, exerce te ipsum ad pietatem quae ad omnia utilis est, sobrius esto, in omnibus labora, certamen bonum certare, cursum consumma, ut adprehendas in quo adprehensus es; de cetero reponetur tibi corona iustitiae, quam reddet dominus in illa die iustus iudex his qui diligunt aduentum eius. eos autem qui sanam doctrinam non sustinent, uoluptatium amatores magis quam dei, in peius semper proficientes, seducentes et seductos, homines mente corruptos et a ueritate alienos et ob hoc ipsum traditos in concupiscentias cordis sui, in laqueum et desideria multa, quae a fide naufragos mergunt in interitum et perditionem, quia creaturam praetulerunt creatori id est simulacra gentium aurum et argentum deo carius habentes, seruantes animas suas in hoc mundo, perdentes in Christo, discede ab huiusmodi et profanas uocum nouitates deuita, ne circa quaestiones aniles et uanas aut inpias uerborum contentiones incipias aegrotare et pericliteris a falsis fratribus aut a perditis reprobatisque sapientibus, et omnes qui uidebunt insultante zabulo dicant: hic homo coepit aedificare et non potuit consummare. quod absit a nobis, qui non nostris operibus aut uiribus sed diuina uirtute et misericordia freti opus perfectionis ausi sumus. potens est ipse, qui est omnipotens, perficere in nobis opus perfectionis suae et quod fundare iam ac primis machinis erigere dignatus est suis struere mensuris et consummare fastigio, quia ipse turbatis ad operis istius molem etiam apostolis suis dignatus est dicere apud homines inpossibile hoc esse, sed non apud deum, in quo credentibus nihil inpossibile est.
- 1.10.1
Verum, ut inuicem in uerbis domini consolemur et operibus proficiamus, exi de terra tua et de cognatione tua, ut Abraham fideli imitatus excessu beato Abrahae sinu dignus sis. festina uenire ad nos, in commune conpendium accepturus et daturus fidei supplementa. hoc enim acceptum coram deo, quia et frater fratrem adiuuans exaltabitur. nos modo in Barcinonensi, ut ante scripseram, ciuitate consistimus. post illas litteras quibus rescripsisti die domini, quo nasci carne dignatus est, repentina, ut ipse testis est, ui multitudinis, sed credo ipsius ordinatione correptus et presbyteratu initiatus sum, fateor, inuitus, non fastidio loci (nam testor ipsum, quia et ab aeditui nomine et officio optaui sacram incipere seruitutem), sed ut alio destinatus, alibi, ut scis, mente conpositus et fixus, nouum insperatumque placitum diuinae uoluntatis expaui. data igitur ceruice in iugum Christi uideo maiora me meritis et sensibus opera tractare iamque arcanis et penetralibus dei summi receptum et insertum communicare caelestia et deo propius admotum in spiritu ipso Christi et corpore et splendore uersari. uix adhuc intellectum sacrae molis capio mentis angustiis et onus muneris mei conscius infirmitatis horresco, sed is, qui sapientiam paruulis dedit et ex ore infantium atque lactantium perficit laudem sibi, potens est in me etiam opus suum perficere et munus ornare, ut se dignum faciat quem ab indigno uocauit. scito tamen uoti communis eodem domino praestante saluam esse rationem; nam ea conditione in Barcinonensi ecclesia consecrari adductus sum, ut ipsi ecclesiae non adligarer, in sacerdotium tantum domini, non etiam in locum ecclesiae dedicatus.
- 1.11.1
Veni igitur, si placet, ante pascha, quod nobis optatius est, ut sacras ferias me sacerdote concelebres; quod si iam ad itineris ingressum propitio deo uis occurrere, post pascha in nomine Christi proficiscere. sed credimus in domino nostro, quia tibi desiderium nostri flagrantius inspirabit, ne ultra pascha tempora ad nos tua proferre sustineas. iter quantum sit et puer unanimitatis tuae renuntiabit, qui ad nos de Elusone octava, ut adseruit, luce peruenit; tam breuis enim et facilis uia est, ut nec in Pyrenaeo ardua sit, qui Narbonensi ad Hispanias agger, nomen magis quam iugum, horrendus interiacet. uerum quid de spatio agam? si nos desideras, uia breuis est; longa, si neglegis.
- 2.1.1
Post tempus accepimus litteras dilectionis uestrae, sed quo diutius desideratae, hoc auidius a nobis susceptae sunt; nam et aqua frigida sitienti dulcior et nuntius bonus de terra longinqua iucundior est, ita et sermonis uestri suauitas inpinguauit ossa nostra et animam esurientem satiauit bonis. quid nos talibus dignum reddimus eloquiis ingenio tenues, corde crassi, ore ieiuni et, sicut scriptum est, uentres pigri? uerum etsi omnibus rebus inferiores, tamen caritas sola nos uobis praestat aequales. dilectioni enim quam in nos habetis pari mente certamus, quae quidem uisceribus nostris insita et adfixa praecordiis et animae ipsi permixta est spiritu domini, qui habitare facit unius moris in domo, qui innumera credentium milia uno corde conectit, quia unus omnia in omnibus adinpletur.
- 2.2.1
Nunc huic domino placuit in uase fictili ponere thesaurum suum, qui me uocauit per gratiam suam, suscitans de terra inopem et de stercore erigens pauperem, ut conlocaret cum principibus populi sui et inter sacerdotes indueret salutare, ut dum curro in odorem unguentorum eius, fierem gutta eius unguenti, quod descendit in barbam Aaron. in cuius domo domesticus fieri et benedicere dominum de fontibus Israel cum pro meritorum meorum conscientia recusarem uel potius non auderem recipere, ego uermis et non homo ui subita inuitus, quod fateor, adstrictus et multitudine strangulante conpulsus, quamuis cuperem calicem ipsum a me transire, tamen necesse habui dicere domino: uerum non mea uoluntas sed tua fiat, cum praesertim ipsum de se dominum dixisse legerem: filius hominis non uenit ministrari sed ministrare. praeuenti igitur a domino et adprehensi ab eo, quem necdum adprehendimus, deseruimus altario dei et mensis salutaribus ministramus iam nomine officioque seniores, sensu autem adhuc paruuli et sermone lactantes.
- 2.3.1
Quod ministerium ut bene ministrem et gradum bonum mihi adquiram et sciam qualiter oporteat me in domo dei conuersari et tractare mysterium pietatis, tu domine uenerabilis et frater et domine in Christo nobis, ora dominum in omni bono diuitem, ut abundemus fide et sermone et scientia et omni sollicitudine et insuper uestra in nos caritate, ut et in hac gratia abundetis. praeterea ipse epistolis tuis nos saepe instrue necessariis supplementis; enutritus enim sermonibus fidei et bonae doctrinae, quam a puero in sacris litteris subsecutus es, informa nos ad regulam directionis, pasce nos spiritali cibo id est uerbo dei, qui est uerus et uiuens panis et in quo magis quam in pane uiuitur, quoniam ipse est esca iustorum qui ex fide uiuunt. nec hinc neglegentior sis circa sollicitudinem institutionis meae, quod loco ecclesiae, non tamen corpore separamur; unus enim deus, unus et mediator dei et hominum, qui est ecclesiae caput in qua cum omnes unum simus, tamquam in una domo uiuimus. nec possumus dicere nos esse sine uobis, cum unius spiritus simus et in uno, qui est unus, habitemus. ideo seruantes unitatem spiritus in coniunctione pacis, ut unum corpus et unus spiritus ut sociali inuicem membro nobis conlaboremus, ut crescamus in illius corporis aedificationem, cuius caput Christus est.
- 2.4.1
Igitur quia facti sumus de hostibus ciues, de longinquis proximi, de ouibus pastores et positi sumus in fundamento apostolorum et prophetarum, erudite et confirmate manus ad aedificandi scientiam, ut ad lapidem, qui factus est in caput anguli, discam parietem utrumque conectere et in templum sanctum atque in habitaculum dei corpora et corda fide mundata construere, per arma apostoli potentia deo omnem elationem extollentem se aduersus scientiam dei captiuam ducere, omnem intellectum ad oboediendum Christo perducere, euangelicam securim arborum radicibus admouere et gladio spiritus id est uerbo dei interficere peccatores terrae et scuto catholicae fidei omnia iacula candentia nequissimi extinguere et certamine decertato cursuque decurso fide seruata ministerio inpleto expectare illud, quod dominus in illa die iustus iudex reddet omnibus qui diligunt aduentum eius. ergo ut tuum ac tecum manentem spiritaliter uidens ac tenens instrue iuua hortare confirma. de uobis enim et per uos deo natus in Christo uestra potissimum cura esse debeo, quia uestrum obprobrium, si indignus, aut uestrum gaudium ero, si ex fructibus bonis uestrae arboris ramus esse cognoscar.
- 3.1.1
Haec est uera caritas, haec perfecta dilectio, quam tibi circa humilitatem nostram inesse docuisti, domine uere sancte et merito beatissime ac desiderabilis. accepimus enim per hominem nostrum Iulianum de Carthagine reuertentem litteras tantam nobis sanctitatis tuae lucem adferentes, ut nobis caritatem tuam non agnoscere, sed recognoscere uideremur. quia uidelicet ex illo, qui nos ab origine mundi praedestinauit sibi, caritas ista manauit, in quo facti sumus antequam nati, quia ipse fecit nos et non ipsi nos, qui fecit quae futura sunt. huius igitur praescientia et opere formati in similitudinem uoluntatum et unitatem fidei uel unitatis fidem praeueniente notitiam caritate conexi sumus, ut nos inuicem ante corporales conspectus reuelante spiritu nosceremus. gratulamur itaque et gloriamur in domino, qui unus atque idem ubique terrarum operatur in suis dilectionem suam spiritu sancto, quem super omnem carnem effudit, fluminis inpetu laetificans ciuitatem suam, in cuius te ciuibus principalem cum principibus populi sui sede apostolica merito conlocauit nosque etiam, quos erexit elisos et de terra inopes suscitauit, in uestra uoluit sorte numerari. sed magis gratulamur in eo domini munere, quo nos in pectoris tui habitatione constituit quoque ita uisceribus tuis insinuare dignatus est, ut peculiarem nobis caritatis tuae fiduciam uindicemus, his officiis atque muneribus prouocati, ut nos diffidenter aut leuiter te amare non liceat.
- 3.2.1
Accepimus enim insigne praecipuum dilectionis et sollicitudinis tuae, opus sancti et perfecti in domino Christo uiri fratris nostri Augustini libris quinque confectum, quod ita miramur atque suspicimus, ut dictata diuinitus uerba credamus. itaque fiducia suspiciendae nobis unanimitatis tuae et ad ipsum scribere ausi sumus, dum nos illi per te et de inperitia excusandos et ad caritatem commendandos praesumimus sicut et omnibus sanctis, quorum nos et absentium officiis sospitare dignatus es, pari procul dubio curaturus affectu, ut per sanctitatem tuam nostris inuicem salutentur obsequiis et in clero sanctitatis tuae comites et in monasteriis fidei ac uirtutis tuae aemulatores. nam etsi in populis ac super populum agas oues pascuae domini regens sollicitis uigil pastor excubiis, tamen abdicatione saeculi et repulsa carnis ac sanguinis desertum tibi ipse fecisti secretus a multis, uocatus in paucis.
- 3.3.1
Sane uicario aliquatenus munere, licet omnia tibi inpar, ut iusseras, prouidi illam Eusebii uenerabilis episcopi Constantinopolitani de cunctis temporibus historiam. sed in hoc fuit obtemperandi mora, quod instructu tuo, quia ipse non haberem hunc codicem, Romae repperi apud parentem nostrum uere sanctissimum Domnionem, qui procul dubio promptius mihi paruit in hoc beneficio, quod tibi deferendum indicaui. uerumtamen quia et loca tua mihi significare dignatus es, ut ipse monuisti, ad uenerabilem socium coronae tuae, patrem nostrum Aurelium ita scripsimus, ut si nunc Hippone regio degeres, illo tibi litteras nostras et transcriptam Carthagine membranam mittere dignaretur. quod et sanctos uiros, quos indice caritatis ipsorum tuo sermone cognouimus, Comitem et Euodium rogauimus, ut scribere ipsi curarent, ne uel parenti Domnioni codex suus diutius deforet et tibi transmissus sine necessitate redhibendi maneret.
- 3.4.1
Specialiter autem hoc a te peto, quoniam me inmerentem et inopinantem magno tui amore conplesti, ut pro hac historia temporum referas mihi omnem tuae sanctitatis historiam, ut qui genus, unde sis domo tanto uocatus a domino, quibus exordiis segregatus ab utero matris tuae ad matrem filiorum dei prole laetantem abiurata carnis et sanguinis stirpe transieris et in genus regale ac sacerdotale sis translatus edisseras. quod enim indicasti iam de humilitatis nostrae nomine apud Mediolanium te didicisse, cum illic initiareris, fateor curiosius me uelle condiscere, ut omni parte te nouerim, quo magis gratuler, si a suspiciendo mihi patre nostro Ambrosio uel ad fidem inuitatus es uel ad sacerdotium consecratus, ut eundem ambo habere uideamur auctorem. nam ego, etsi a Delphino Burdigalae baptizatus, a Lampio apud Barcilonem in Hispania per uim inflammatae subito plebis sacratus sim, tamen Ambrosii semper et dilectione ad fidem innutritus sum et nunc in sacerdotii ordinatione confoueor. denique suo me clero uoluit uindicare, ut, etsi diuersis locis degam, ipsius presbyter censear.
- 3.5.1
Sed de me ne quid ignores, scias antiquissimum peccatorem non ita olim de tenebris et umbra mortis eductum spiritum aurae uitalis hausisse nec ita olim posuisse in aratro manum et crucem domini sustulisse, quam ut in finem perferre ualeamus orationibus tuis adiuuemur. accumulabitur haec meritis tuis merces, si interuentu tuo onera nostra releuaueris. sanctus enim laborantem adiuuans, quia fratrem non audemus dicere, exaltabitur sicut ciuitas magna. et tu quidem super montem aedificata ciuitas es uel accensa super candelabrum lucerna in septiformi claritate conluces; nos sub modio peccatorum delitescimus. uisita litteris tuis, profer in lucem, in qua ipse uersaris, super aurea candelabra conspicuus. eloquia tua lumen semitis nostris erunt et oleo lucernae tuae inpinguabitur caput nostrum et accendetur fides, cum de spiritu oris tui cibum mentis et lumen animae sumpserimus.
- 3.5.2
. 6. Pax et gratia dei tecum et corona iustitiae tibi maneat in die illo, domine pater merito dilectissime uenerabilis et exoptatissime. benedictos sanctitatis tuae comites et aemulatores in domino fratres, si dignantur, nostros tam in ecclesiis quam in monasteriis Carthagini Thagastae Hippone regio et totis parochiis tuis atque omnibus cognitis tibi per Africam locis domino catholice seruientes multo affectu et obsequio salutari rogamus. si ipsam membranam sancti Domnionis acceperis, transcriptam nobis remittere dignaberis. et hoc rogo scribas mihi, quem hymnum meum agnoueris. panem unum sanctitati tuae unitatis gratia misimus, in quo etiam trinitatis soliditas continetur. hunc panem eulogiam esse tu facies dignatione sumendi.
- 4.1.1
Caritas Christi, quae urget nos et absentes licet per unitatem fidei adligat, ipsa fiduciam ad te scribendi pudore depulso praestitit teque per litteras tuas uisceribus meis intimauit, quas et de scolasticis facultatibus adfluentes et de caelestibus fauis dulces ut animae meae medicas et altrices in quinque libris interim teneo, quos munere benedicti et uenerabilis nobis episcopi nostri Alypii non pro nostra instructione tantum, sed etiam pro ecclesiae multarum urbium utilitate suscepimus. hos igitur nunc libros lectioni habeo, in his me oblecto, de his cibum capio, non illum qui perit sed qui operatur uitae aeternae substantiam per fidem nostram, qua accorporamur in Christo Iesu domino nostro, cum fides nostra, quae uisibilium neglegens inuisibilibus inhiat, per caritatem omnia secundum ueritatem omnipotentis dei credentem litteris et exemplis fidelium roboretur. o uere sal terrae, quo praecordia nostra, ne possint saeculi errore uanescere, condiuntur! s o lucerna digne super candelabrum ecclesiae posita, quae late catholicis urbibus de septiformi lychno pastum oleo laetitiae lumen effundens densas licet haereticorum caligines discutis et lucem ueritatis a confusione tenebrarum splendore clarifici sermonis enubilas.
- 4.2.1
Vides, frater unanime admirabilis in Christo domino et suspiciende, quam familiariter te agnouerim, quanto admirer stupore, quam magno amore conplectar, qui cotidie conloquio litterarum tuarum fruor et oris tui spiritu uescor. os enim tuum fistulam aquae uiuae et uenam fontis aeterni merito dixerim, quia fons in te aquae salientis in uitam aeternam Christus effectus est. cuius desiderio sitiuit in te anima mea et ubertate tui fluminis inebriari terra mea concupiuit. ideoque cum hoc Pentateucho tuo contra Manichaeos me satis armaueris, si qua in alios quoque hostes catholicae fidei munimina conparasti, quia hostis noster, cui mille nocendi artes, tam uariis expugnandus est telis quam obpugnat insidiis, quaeso promere mihi de armamentario tuo et conferre non abnuas arma iustitiae. sum enim laboriosus etiam nunc sub magno onere peccator, ueteranus in numero peccatorum, sed aeterno regi nouus incorporeae tiro militiae. sapientiam mundi miser hucusque miratus sum et per inutiles litteras reprobatamque prudentiam deo stultus et mutus fui. postquam inueteraui inter inimicos meos et euanui in cogitationibus meis, leuaui oculos meos in montes, ad praecepta legis et gratiae dona suspiciens, unde mihi auxilium uenit a domino, qui non secundum iniquitates retribuens inluminauit caecum, soluit conpeditum, humiliauit erectum male, ut erigeret humiliatum pie.
- 4.3.1
Sequor igitur non aequis adhuc passibus magna iustorum uestigia, si possim orationibus uestris adprehendere, in quo dei miserationibus adprehensus sum. rege ergo paruulum incerta reptantem et tuis gressibus ingredi doce. nolo enim me corporalis ortus magis quam spiritalis exortus aetate consideres, quippe aetas mihi secundum carnem iam ea est, qua fuit ille ab apostolis in porta speciosa uerbi potestate sanatus, in natalibus autem animae illius adhuc mihi tempus infantiae est, quae intentatis Christo uulneribus inmolata digno sanguine agni uictimam praecucurrit et dominicam auspicata est passionem. atque ideo ut infantem adhuc uerbo dei et spiritali aetate lactantem educa uerbis tuis uberibus fidei sapientiae caritatis inhiantem. si officium commune consideras, frater es; si maturitatem ingenii tui et sensuum, pater mihi es, etsi forte sis aeuo iunior, quia te ad maturitatem meriti, honorem seniorum, prouexit et iuuenem cana prudentia. foue igitur et conrobora me in sacris litteris et spiritalibus studiis tempore, ut dixi, recentem et ob hoc post longa discrimina, post multa naufragia usu rudem, uixdum a fluctibus saeculi emergentem; tu, qui iam solido litore constitisti, tuto excipe sinu, ut in portu salutis, si dignum putas, pariter nauigemus. interea me de periculis uitae istius et profundo peccatorum euadere nitentem orationibus tuis tamquam tabula sustine, ut de hoc mundo quasi de naufragio nudus euadam.
- 4.4.1
Idcirco enim leuare me sarcinis et uestimentis onerantibus exuere curaui, ut undosum hoc, quod inter nos et deum peccatis interlatrantibus separat, praesentis uitae salum omni amictu carnis et cura diei sequentis iubente et iuuante Christo expeditus enatem. neque id perfecisse me glorior quod, etsi gloriari possem, in domino gloriarer, cuius est perficere quod nobis uelle adiacet. sed concupiscit adhuc anima mea desiderare iudicia domini. uide quando adsequatur effectum dei uoluntatum, qui adhuc ipsum desiderare desiderat. quod in me tamen est, dilexi decorem domus sanctae et, quantum in me fuit, elegeram abiectus esse in domo domini. sed cui placuit segregare me ab utero matris meae et ab amicitia carnis et sanguinis ad gratiam suam trahere, eidem placuit inopem me omnis boni meriti suscitare de terra et de lacu miseriarum ac de luto faecis educere, ut conlocaret me cum principibus populi sui et partem meam in tua sorte poneret, ut te praestante meritis officio sociatus aequarer.
- 4.5.1
Praesumptione igitur non mea, sed placito et ordinatione domini fraternitatis tuae mihi foedus usurpans, tanto indignus honore me dignor, quia te pro tua sanctitate certo scio (nam ueritate sapis) non alta sapere, sed humilibus congruere, ideoque prompte et intime recepturum spero caritatem humilitatis nostrae, quam quidem iam recepisse te per beatissimum sacerdotem Alypium, quia dignatur, patrem nostrum confido. is enim sine dubio de se tibi exemplum praebuit nos ante notitiam et supra meritum diligendi, qui incognitos sibi nos et longinqua soli uel sali intercapedine disparatos spiritu uerae dilectionis, qui ubique et penetrat et effunditur, et uidere diligendo potuit et adloquendo pertingere. hic nobis prima affectus sui documenta et caritatis tuae pignora in supradicto munere librorum dedit. et quanto studuit inpendio, ut sanctitatem tuam non ipsius tantum uerbis sed plenius eloquentia et fide tua cognitam non possemus amare mediocriter, tantopere curasse eundem credimus, ut nos uicissim ipsius imitatione plurimum diligas. gratia dei tecum, ut est, in aeternum maneat optamus, frater in Christo domino unanime uenerabilis desiderantissime. totam domum et omnem comitem et aemulatorem in domino sanctitatis tuae plurimo fraternitatis unanimae salutamus affectu. panem unum, quem unanimitatis indicio misimus caritati tuae, rogamus accipiendo benedicas.
- 5.1.1
Et excusandum putasti, frater dilectissime, quod ad nos non ipse uenisses secundum sponsionem tuam expectationemque nostram? tu uero potiore tui parte quam qua manseris, solo corpore domi residens, uoluntate ad nos et spiritu et sermone uenisti; quamquam ne corporaliter quidem penitus afueris, quando in pueris tuis sancta in domino tibi seruitute conexis corporis ad nos tui membra uenerunt. quamobrem, frater uere sancte merito dilectissime et in Christo nobis unanime, tibi reposita iam in caelis est corona pietatis, quam iustus iudex reddet in illa die tibi et omnibus iuxta te caritate perfecta proximum in Christo uel Christum in proximo diligentibus. spiritalia enim carnalibus intuentes facile conligimus ei dilectione perspicua, quam fratri quem uides exhibes, caelestem illam fidelem atque perfectam, qua deum quem non uides diligis. quod probamus oboedientia fidei, si scilicet inuicem diligendo probemus nos, sicut tu probas, illius magistri esse discipulos, qui usque ad finem dilexit suos et animam suam pro amicis suis posuit potestate eadem qua et sumpsit.
- 5.2.1
Ergo tibi, frater uere sanctissime et merito benedicte, in regione uiuorum supra reginam Austri locus et merces erit. illa enim peccatrix, utpote adhuc inuisitatarum gentium socia, iam tamen uisitandarum praeuia, non habens legem litterae sed habens fidem legis in tabulis cordis carnalibus spiritu consilii et pietatis incisam, utilitatis suae causa et magni ac salutaris lucri studio tantis ab interuallis ultimi orbis excita diuinam audire sapientiam concupiuit, ut quod non habebat acciperet et lucem scientiae qua carebat hauriret. iam tunc scilicet sponsum suum uentura de gentibus regina desiderans in odorem spirantis late a propheta suo Christi circumamicta uarietate in uestitu deaurato et populi et paternae domus oblita currebat, barbara natione, non animo, et in aperto peregrina, sed in occulto Iudaea sanctorum fieri ciuis optabat. unde non solum caelesti praemio resurrectionis beatae, sed etiam potestate apostolorum de Iudaeis adulteris iudicandi ipsius ore iudicis digna censetur, quia Christum in Solomone mirata uerum reginae caelestis affectum in imagine mystica ecclesiae prouidentis inpleuerat. ergo si illam in futuro diuina remuneratio manet, cum tamen et ipsa istic illo quoque tempore magna ex parte receperit mercedem suam conpotita desideratum sapientiae caelestis auditum, quae tandem praemia rependentur tibi, qui me pari gratia et maiore opera, quia minore utilitatis ad praesens tuae spe desiderasti? quid enim, quaeso, in me desiderandum habuisti? quid, quod non haberes, a me sumendum sperasti? quod bonum tibi de conloquio inperiti? quae utilitas in aspectu peccatoris foret? quid ab insipiente sapiens, rectus a prauo, beatus a misero, ab infirmo fortis, ab inopi diues in domino capere potuisti?
- 5.3.1
Vere tu non quae tua sunt quaeris, sed quae Christi, quia non meritum nec emolumentum ex me tuum, sed solam illam, quae plenitudo est euangelii, caritatem uel in tuae peregrinationis cogitatu uel in uexatione tuorum causam habuisti. beatus es, quod non habeo unde retribuam tibi; retribuetur autem tibi in resurrectione iustorum ab eo, qui et in minimis suis se diligi testatur et recipi. unde et illud ait pro quolibet nominis sui uel falso aut intili seruo uerbis suis debitorem se faciens: qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet. mihi scilicet non decessura ob hoc sarcina mea, licet a iusto honorem iusti peccator accipiam; tibi uero in remunerationem boni accepto ferenda ipsa opinionis tuae iustitia, quia sancto errore sed uero % pietatis affectu bonum dominum honoraueris et in malo seruo.
- 5.4.1
Quid igitur miseri faciemus hinc etiam rationem et poenam debituri, quod honores accipiamus inmeritos et qui auditores tantum legis sumus a factoribus praedicemur? quo magis scilicet exprobretur nobis condemnandae torpor ignauiae, sterilium ieiunitas animarum et in operibus bonis aridae manus, cum audiendo per sermonem tuum uera dignis, ut tu es, Christi semis atque ideo nobis falsa praeconia quanto debito constringamur agnoscimus, quando iudicium tuum nostris actibus conferentes quae de nobis audimus non inueniamus in nobis. quid enim simile gloriari possumus? etsi in domino gloriandum sit, quia nihil nisi eius munere acceptum habemus, attamen mihi aetas prouectior et a primis iam annis honorata persona potuit maturare grauiorem, praeterea corpus infirmius et decoctior caro obterere studia uoluptatum, ad hoc uita ipsa mortalis in laboribus et aerumnis frequenter exercita odium rerum inquietantium parere et de spei necessitate ac dubiorum metu cultum religionis augere, postea denique ut a calumniis et peregrinationibus requiem capere uisus sum, nec rebus publicis occupatus et a fori strepitu remotus ruris otium et ecclesiae cultum placita in secretis domesticis tranquillitate celebraui, at paulatim subducto a saecularibus turbis animo praeceptisque caelestibus accommodato procliuius ad contemptum mundi comitatumque Christi iam quasi de finitima huic proposito uia dimicauerim.
- 5.5.1
Tu frater dilectissime, ad dominum miraculo maiore conuersus es, quia aetate florentior, laudibus abundantior, oneribus patrimonii leuior, substantia facultatum non egentior et in ipso adhuc mundi theatro id est fori celebritate diuersans et facundi nominis palmam tenens, repentino inpetu discussisti seruile peccati iugum et letalia carnis et sanguinis uincla rupisti. neque te diuitiae de matrimonio familiae consularis adgestae neque post coniugium peccandi licentia et caelebs iuuentas ab angusto salutis introitu et arduo itinere uirtutis in mollem illam et spatiosam multorum uiam reuocare potuerunt. beatus, qui refugisti de consilio inpiorum et in uia peccatorum persistere noluisti et sedere in cathedra pestilentiae dedignatus es, ut humilitate praecelsa pedibus crucifixi accubares.
- 5.6.1
Tu ergo uerus factor legis et euangelii non surdus auditor, qui corpus et mundum configens cruci delicias iuuentutis et uitae praesentis mala gaudia pro uenenis et luctibus auersatus es, respuens patrimoniorum onera ceu stercorum, merito socrum sanctam omni liberaliorem parente in matrem sortitus aeternam, quia caelestem patrem anteuerteras terreno parenti, exemplo apostolorum relicto patre in nauicula fluctuante, scilicet in huius uitae incerto cum retibus rerum suarum et inplicatione patrimonii derelicto Christum secutus. nec minoris domesticis opibus ingenii facultatis laudem ab hominibus non accipiens et inanis gloriae sublimiter neglegens piscatorum praedicationes Tullianis omnibus et tuis litteris praetulisti. confugisti ad pietatis silentium, ut euaderes iniquitatis tumultum. mutescere uoluisti mortalibus, ut ore puro diuina loquereris et pollutam canina facundia linguam Christi laudibus et conmemoratione ipsa pii nominis expiares.
- 5.7.1
0 uere Israelita, qui deum Iacob tam fida mente uidisti et tamquam ipsius domini conluctatione firmatus praeualuisti aduersus principem huius mundi et spiritalia nequitiae in caelestibus debellasti scuto fidei armisque iustitiae, praeoptans Christo placere quam hominibus, hominibus stultus esse quam deo, omni facundiae omnique sapientiae huius mundi praetulisti scandalum crucis, ut quod pereuntibus stultitia est tu in partem salutis adscitus, ut omnibus saluis futuris patescit, uirtutem et sapientiam dei esse cognosceres. beatus es, frater, quia non caro et sanguis reuelauit tibi haec, sed pater qui in caelis est per dominum nostrum legum Christum, qui conuertit sapientiam eorum et stultam fecit et elegit infirma ac stulta mundi, ut mundum istum his ipsis, propter quae deum dedignatur nosse, confundat. memento ergo tu nostri magis, qui locupletioribus meritis ad exorandi potentiam niteris. nos enim licet iam accensa in lumine Christi lucerna, tamen adhuc sub modio peccatorum latentes, uestra, qui tam fidei et gratiae quam operum luce conspicui per septena domini candelabra fulgetis, educi manu uestroque oleo inpinguari caput cupimus, ut non fumigante lino, quod nec ipsum tamen misericors dominus extinguit, obscuri ardeamus, sed puro et ceteris etiam praeferendo fidelis exempli lumine luceamus, quamquam domini gratia tenebris relucente non obscuri per nominis ipsius claritatem, etsi remoti, ut audistis, agamus. in cenaculo enim nostro secreti silemus, quia bonum est uiro, ut propheta ait, sedere singulariter et tacere. unde etiam in causis uociferandis silere nos docuit ipse dominus, qui sicut agnus coram tondente non aperuit os suum, qui tamen dixit; tacui, numquid semper tacebo? ipsius ergo uoluntatem et iudicium taciti sustinemus, qui potens est et nunc in nobis tacere et, cum uoluerit, interpellare pro nobis.
- 5.8.1
Verum interim in hoc nobis nostra nocuisse peccata persensimus, quod nec meruimus te uidere, et insuper hoc ad mala nostra cumulatum putamus quod et temptationum tibi causa fuerimus, qui bis geminas, ut indicasti, aegritudines pertulisti, toties uerberatus, quotiens ad nos uenire conatus es. sed quia saepe dominus ipse, ut scriptum est, deus noster temptat nos, ut caritatem nostram probet, qua nos in ipsius pace diligimus, de tua potius fide quam de nostra speramus, ut si praemissa temptatio probationem in te operata est, non ultra ualeat probata ideo caritatis uota frustrari. ita enim tibi promptum inesse spiritum scimus, ut non uereamur, ne ad inpedimentum communis desiderii caro semper infirma praeualeat, quam fide roborans animo subiugabis, ut quod ex se non potest in Christo posse cogatur, si dicas ei: ne pugnes aduersus spiritum, esto consentiens aduersario tuo in uia, et erit pax ossibus tuis, et, cum exultauerit cor meum in deum uiuum, tunc etiam caro mea requiescet in spe.
- 5.9.1
Tene ergo, frater, quod tenes, ne coronam tuam accipiat alter; cui simile est, ut quod uolueras uelle non desinas et inmutabilem ad nos ueniendi sententiam teneas. religiosa conamina ipse ad uoti fructum peruehet in cuius potestate est ac fauore, ut possimus prospere quod pie uolumus. scimus enim, quia desideranti bonum omnia procedunt in bonum. uerum et nos, quod quidem nobis gratissimum signum concordiae in omnibus nostrae fuit, infirmitatum tuarum indices litteras aegrotantes accepimus, probauimusque in nobis secundum apostoli dictum et affectum conpati sibi unius corporis membra. nam et eo ipso nos refectos sensimus, quod reualuisse te scripseras, ut in diuersis licet terris positi operantis in nobis spiritus unitatem tacita in corporibus separatis conexione paribus aut incommodis aut remediis congruentes experiremur.
- 5.10.1
Pone igitur et tu, frater unanime meliorque in Christo nostri portio, si quam ex nostrae castigationis indicio tristitiam pia mente duxeris, quia castigans castigauit nos dominus et morti non tradidit nos. uisitati enim medica omnipotentis manu in spem sanitatis a praesenti aegritudine fouebamur, flagella inuicem nostra mutuis consolationibus mollientes. nam solatium nobis magnum et dulce praebebat ipsa coniunctio passionis, quod non sine domini numine, cuius iniussu nec passeris casus in terram est, concurrisse in nobis ipsa unitas uerberum uidebatur. sic et commoditas coeperat ambobus una procedere, seu quod alter alterius leuamine respirabat siue quod dominus unitatis operator indiuiduo spiritu omnes suos nectens neque carnalem in nobis substantiam discrepare pateretur.
- 5.11.1
Non haec tamen tantum causa pueros nostros morata est. nam Vigilantius quoque noster in Campania et antequam ad nos perueniret et posteaquam peruenit, ui febrium laborauit et aegritudini nostrae, quia et ipse sociale membrum erat, socio labore conpassus est. denique ille catechumenus, qui necdum nostri corporis erat membrum, uulnera nostra non sensit et sanus fuit atque expers languorum nostrorum, quia non suae conpaginis dolorem caro adhuc aliena sentire non poterat. ergo ut coepit Vigilantius noster progredi posse, tum demum censui scripta esse reddenda. fatemur enim ambos multo ante properasse, sed cum ante uirium receptionem temere festinaret qui non poterat, inpie qui ualebat, ambos quia non poteramus uolentes consilio, retinuimus inuitos silentio.
- 5.12.1
Itaque, ut supra scripsimus, post aegritudinem communi labore toleratam orationibus sanctorum atque carorum, parte etiam, ut credimus, maxima tuis respiciente clementius domino recreati, adhuc tamen exhaustis corporibus infirmi — in quo quidem nos gloriari apostolus docet, quem potentem, ut praedicat, faciebat infirmitas, quia scilicet caro, quae aduersus spiritum militat, cum aduersa ualitudine frangitur, pariter infractis uiribus spiritalem non ualeat expugnare uirtutem — carne igitur infirmi ad profectum spiritus, qui damno carnis exultat et tamquam inimicae materiae tribulatione laetatur atque infirmatione domiti corporis conualescit, sana et ualida caritate, quam erga te per dominum Iesum magnam habemus, dedimus has litteras in solatium tui, ut nos interim tenemus tuas, donec te ipsum, ut spopondisti et quod numquam desinimus a domino sperare, uideamus.
- 5.13.1
Multa sunt, quae ad nos inuitare te et de patria parumper debeant seuocare, prae ceteris amor pacis et zeli fuga, qui maxime conspectu aut uicinia aemulae conuersationis accenditur. denique a nobis Romae zelotyporum incendia clericorum longinquitas urbis extinguit et omnis illic iniquitas . obstruit os suum, quia per absentiam inde nostram quasi subducto fomite segnis odiorum flamma frigescit nec in uocem audet erumpere, licet dentibus frendat inuidia, dum iniquitatis suae conscia ipsa se erubescit nec in promptu habet ubi faces liuidae mentis accendat. pax tamen dei, quae praecellit omnem sensum, abundat in cordibus plurimorum, et opus dei saluatoris in nobis Campania tota ueneratur. Romae quoque pauci etiam in clero ipso, a quo solo uidemur scandalizari, morsu inuidiae commouentur. sed domino gratias, qui et mihi miserrimo peccatori suo dedit dicere: quoniam oderunt me gratis. quod tamen ad me pertinet, cum ipsis quoque, qui oderunt pacem meam, mente pacificus sum. si quis enim uult contentiosus esse, hoc nostra consuetudo non recipit. horum tamen ipsorum, qui nos odisse et a consortio sanctitatis suae segregare dicuntur, uix ad nos tenuis fama perlabitur et ab auribus nostris spinarum sepe munitis ut aura frigida uel inportunum uacui culicis murmur excluditur.
- 5.14.1
Sed plenius indicare poterunt conserui nostri, pueri tui, quantum nobis gratiae dominicae detrimentum faciat urbici papae superba discretio, qui paucis ipsis diebus quibus interfuere uiderunt, quam adsidua nos, quam sedula sollicitorum fratrum monachorum antistitum clericorum atque etiam ipsorum saepe saecularium officia toto illo nostro aegritudinis tempore celebrauerint. quod apud unanimitatem tuam de dominica tamen gratia, cuius hoc quoque opus et munus est, gloriari licet, nemo propemodum tota Campania episcoporum non uisitare nos fas existimauit sibi. et quos infirmitas uel necessitas aliqua deuinxerat, missis uice sua clericis et litteris adfuerunt." Afri quoque ad nos episcopi reuisendos prima aestate miserunt. quod cum ita sit, uides quantopere ad humilitatem nostram festinare debeas, ut et paululum occasionem auferas quaerentibus occasionem et pro gratiae uel caritatis augmento peregrineris a patria, dum adhuc hospes corporis peregrinaris a Christo, quia ueritas ipsa testatur neminem prophetam acceptum esse in patria sua.
- 5.15.1
Fateor autem, licet mihi nihil praesentia tua gratius dari possit, accensum esse desiderium meum flagrantius in praesentiam tuam, quod multos fratres spiritales tecum nobis adfore spopondisti. eritne quaeso tempus illud et inlucescet ille aliquando dies, quo fraternitatem tuam comite electorum dei cohorte uenientem in gremio iam communis patroni dominaedii mei Felicis excipiam et, quod nunc ipsius orationibus inpetrari rogo, id inpetratum coram apud ipsum pariter in domino gratulemur, cum ego uos simul et uicissim conplexus omnes merito dicam concinentibus nobis: haec plane dies quam fecit dominus; exultemus et laetemur in ea, quia bonum et iocundum habitare fratres in unum? tum ego te non in monasterio tantum uicini martyris inquilinum, sed etiam in horto eiusdem colonum locabo, sed gratis, quia iam a patrefamilias accepisti denarium tuum praeter illos, quos idem dominus iam pro uulneribus tuis largus stabulario dedit, ut curatus oleo misericordiae et uino gratiae utilius ad dominicam uineam integrato corpore locareris.
- 5.16.1
Videre ergo iam mihi uideor hortulum meum aduentantibus tecum domini mercennariis et cooperantibus cultiorem. neque enim difficile aestimari quam facile depleturi sint leuioris culturae laborem quos in uineam suam Christus elegit et otiosos deo in uano huius saeculi foro stare non passus est. iam et domestica mihi post osculum sanctum gaudia mente et cogitatione propono, cum inebriante spiritu caritatis sobriam misceamus per pocula casta laetitiam nec in fermento nequitiae, sed in azymis sinceritatis pia festa celebremus, psallentes domino hymnis et canticis spiritalibus, cantantes linguis et cordibus deo, omne quodcumque agimus in uerbo uel in facto in nomine Iesu Christi, gratias agentes patri per ipsum. qui facit unius moris habitare in domo, ut spero, nos faciet inter nos in semet . ipso habitare. qui fecit utrumque unum et exaltatus omnia traxit ad se, qui humiliatus ipse pacificauerat omnia, reconcilians mundum deo, cum repleuerit gaudio os nostrum praesentia uestrae unanimitatis, dicemus: magnificauit dominus facere nobiscum, et in abundantia laetitiae nostrae benedicemus uos de domo domini, quia benedicti uos domino, qui uenistis in nomine domini. calicem salutaris accipiatis et edatis panem beatorum in regno dei; uos enim estis coram domino Iesu satietas nostra et gaudium.
- 5.17.1
Aude igitur erumpere non tuis opibus et uiribus sed fretus et nixus in Christo, quia uirga eius et baculus ipsius nos consolatur et sustinet et gubernat. qui portat aegrimonias nostras et infirmitates nostras suscepit, dat lasso uirtutem, confortat genua debilia, ipse statuet et inmaculatam et inoffensam uiam tuam; praecinget te uirtute, et perficiet pedes tuos tamquam cerui, ut exultes sicut gigans ad currendam uiam nec inpedire te possit trepidae carnis infirmitas, qui non carne sed spiritu incedis. seruientes enim Christo corporis seruitio, animi imperio magis utimur. atque ideo uoluntatem nostram Christo auctore directam caro iussa comitatur trahitque corpus ab animi fortitudine firmitatem et ad domini habitum famulus conponit obsequium. atque ita uirtus in infirmitate perficitur, dum anima consensu carnis edomitae deo seruiens per infirmitatis ministerium inplet officia uirtutis.
- 5.18.1
Intende igitur et prospere procede, et deducet te mirabiliter dextera dei. misericordia eius et gratia praeibunt faciem tuam, et si infirmus domo prodeas, robur adquires eundo. sperantes enim in domino mutabunt fortitudinem, adsument pennas sicut aquilae. si ergo habeas cor ardens in uia, renouabitur sicut aquilae iuuentus tua, curres et non lassabis; ambulabis et non deficies. non te uirga, non pera, non sacculus praegrauabit, non calciamenta nec duplex uestis inpediet; sed exuto carnalibus uinculis ut in terra sancta licet stare uestigio lumbisque praecinctis nullo aere graui zona festinanter, ut pascha domini et opus Christi in tempore conlecto gerendum est, uiam tuam curres: prosperum iter faciet deus salutarium nostrorum; omnis tibi uallis inplebitur, et omnis collis humiliabitur, ut fiant aspera iniquitatum in uias planas, ne usquam itineris offendas pedem tuum, quia angelis suis mandauit, ut custodiant te in omnibus uiis tuis. et ipse dominus protectio tua scuto pacis suae circumibit te, praelucens tibi in lumine uultus sui et praetendens in umbra alarum suarum, ut per diem sol non urat te neque luna per noctem. ubique loci custodiet atque benedicet introitus et exitus tuos, ut in omni loco filium pacis inuenias et super omnem hospitem pax tua ueniat.
- 5.19.1
Quod si forte proficiscens cogitata carorum hominum uel adsuetorum locorum diuulsione lacrimaueris, temporalis tristitia tua in aeternam laetitiam conuertetur. euntes, inquit, ibant et flebant, mittentes semina sua; uenientes autem uenient in exultatione portantes manipulos suos. ita tu etsi ueniendo fleueris, redeundo gaudebis et in gaudio metes quae in lacrimis seminaueris. gratia domini Iesu Christi et caritas dei patris et communicatio spiritus sancti cum tota domo tua non manufacta, quia uos estis templum dei uiuum, aedificatum in fundamentis apostolorum in Christo deo. mihi unanime uenerabilis dilectissime et desiderantissime, sanctam parentem "nostram, matrem in Christo coheredem tuam ueneratione, qua digna est, salutari peto. conserua in domino mea fraternitatem tuam quo ueneratur affectu salutat. et uos a nobis omnem sanctam fraternitatem, qualem agere uobiscum certi sumus, multo obsequio salutate. salutant uos omnes, qui in domino nobiscum sunt, ut ex Hebraeis Proforus et Restitutus amans dominum et te in Christo conpertum diligens et multum desiderans.
- 5.20.1
In epistulae titulo imitari praestantem in omnibus mihi fraternitatem tuam timui, quia tutius credidi uere scribere. caue ergo posthac seruus Christi in libertatem uocatus hominis et fratris et conserui inferioris seruum te scribere, quia peccatum adulationis est magis quam humilitatis iustificatio honorem uni domino, uni magistro super terram, uni deo debitum homini cuilibet, ne dicam miserrimo peccatori, deferre. sufficit caritas de corde puro et fide non ficta; quod autem abundantius est, a malo est. obsecro te, frater per dominum, ut praesumptionem de te meam spiritu reuelationis inspicias; alioquin et offensam tuam possum uereri de epistola tam loquaci. sed apud caritatem, quae omnia sustinet, ex eo ipso gratia debet augeri, quo fastidium conparari solet, ubi nulla caritas taedium temperat. in dictando enim dum te cogito et totus in te sum, quasi apud praesentem longo interuallo loquar, obliuiscor inpositum finire sermonem.
- 5.21.1
Panem Campanum de cellula nostra tibi pro eulogia misimus, tantum meritis in domino tuis freti, ut plena ad te perferendum sui gratia crederemus; tu licet uberioribus micis a domini mensa iam saturatus sis, dignare et a peccatoribus acceptum in nomine domini panem in eulogiam uertere. ac ne panis siligineus tibi modum nostrae humilitatis excedere uideretur, misimus testimonialem diuitiarum nostrarum scutellam buxeam; ut apophoreta uoti spiritalis accipies, habiturus exemplo, si necdum simili argento uteris. quod si nigellatum habes, mitte nobis per ea uascula, quae pueris, filiis nostris, demandauimus. amamus enim uasa fictilia, quia et secundum Adam cognata nobis sunt et domini thesaurum in talibus uasis commissum habemus.
- 5.22.1
Praeterea peto, quia summum animi tui ius habere me confido, ut, si necesse fuerit deficientibus a me et libertis et semis et fratribus tuam curam inpendi, ordinare digneris, qua- Uter ad nos uinum uetus, quod Narbone adhuc nos habere credimus, peruehatur. ne timeas, frater sancte, damnum, si nos feceris etiam pecuniae debitores. omnes enim nostri a nobis declinauerunt, simul inpii facti sunt, et inimici hominis domestici eius.
- 6.1.1
Iamdudum, frater in Christo domino mi unanime, ut te in sanctis et piis laboribus tuis nescientem agnoui absentemque uidi tota mente conplexus, alloquio quoque familiari atque fraterno per litteras adire properaui. et credo in manu et in gratia domini sermonem meum ad te fuisse perlatum; sed morante adhuc puero, quem ad te aliosque dilectos aeque deo salutandos ante hiemem miseramus, non potuimus ultra et officium nostrum suspendere et desiderium sermonis tui cupidissimum temperare. scripsimus itaque iterato nunc, si priores ad te litterae nostrae peruenire meruerunt, aut primo, si illis in manus tuas perueniendi felicitas non fuit.
- 6.2.1
Sed tu, frater spiritalis omnia iudicans, amorem in te nostrum ne pendas officio solo aut tempore litterarum. dominus enim testis est, qui unus atque idem operatur in suis ubique caritatem suam, iam abinde nobis, ex quo te beneficio uenerabilium episcoporum Aurelii et Alypii per tua in Manichaeos opera cognouimus, ita inditam dilectionem tuam, ut nobis non nouam aliquam amicitiam sumere, sed quasi ueterem caritatem resumere uideremur. denique nunc etsi sermone, non tamen tamquam et affectu rudes scribimus teque uicissim in spiritu per interiorem hominem quasi recognoscimus. nec mirum, si et absentes adsumus nobis et ignoti nosmet nouimus, cum unius corporis membra simus, unum habeamus caput, una perfundamur gratia, uno pane uiuamus, una incedamus uia, eadem habitemus domo. denique in omne quod sumus tota spe ac fide qua stamus in praesenti nitimur in futurum; tam in spiritu quam in corpore domini unum simus, ne simus nihil, si ab uno excidamus.
- 6.3.1
Quantulum ergo est quod absentia corporalis nobis inuidet nostri nisi sane fructum istum, quo pascuntur oculi temporalium expectatores? quamuis ne corporalis quidem gratia temporalis in spiritalibus dici debeat, quibus etiam corporum aeternitatem resurrectio largietur, ut audemus in uirtute Christi et bonitatis dei patris uel indigni praesumere. quare utinam hoc quoque nobis munus adnueret gratia dei per dominum nostrum legum Christum, ut etiam in carne faciem tuam uideremus. non solum desideriis nostris magnum conferretur gaudium, sed etiam mentibus lumen adcresceret et ex tua copia locupletaretur inopia nostra. quod quidem et absentibus largiri potes hac praesertim occasione, qua filii nostri unanimes et carissimi nobis in domino Romanus et Agilis, quos ut nos alios tibi commendamus, in nomine domini reuertentur opere caritatis inpleto; in quo tuae caritatis affectu specialiter utantur, rogamus. nosti enim quam celsa promittat altissimus fratri fratrem adiuuanti. per hos, si quo me gratiae quae tibi data est dono remunerari uoles, tuto facies. sunt enim, uelim credas, unum cor et una in domino anima nobiscum. gratia dei tecum, ut est, in aeternum maneat, frater in Christo domino unanime uenerabilis dilectissime et desiderabilis. omnes in Christo sanctos, quales tibi cohaerere non dubium est, a nobis saluta. commenda nos omnibus sanctis, ut tecum pro nobis orare dignentur.
- 7.1.1
Pridie quam has daremus reuersis ex Africa fratribus nostris, quorum expectatione nos pendere uidisti, optatissime sanctorum et carissimorum uirorum inde epistolas receperamus, id est Aurelii, Alypii, Augustini, Profuturi, Seueri, iam omnium pariter episcoporum. ergo tot sanctorum talium recentissimis sermonibus gratulantes properauimus ad te nostram referre laetitiam, ut tibi quoque expectatum in peregrinatione sollicita gaudium festiuissimis conferremus indiciis. si forte eadem de uenerabilibus et amantissimis uiris per aliarum aduentus nauium conperisti, per nos etiam repetita accipe et quasi renouata hilaritate rursus exulta. quod si primus hic a nobis tibi nuntius ueniet, gratulare tantam nobis in tua patria caritatem Christo donante partam, ut quicquid illic diuina prouidentia gerat mirabilis semper, ut scriptum est, in sanctis suis uel primi uel cum primis sciamus.
- 7.2.1
Non autem tantum hoc scribimus gratulandum, quod episcopatum Augustinus acceperit, sed quod hanc dei curam meruerint Africanae ecclesiae, ut uerba caelestia Augustini ore perciperent, qui ad maiorem dominici muneris gratiam nouo more prouectus ita consecratus est, ut non succederet in cathedra episcopo, sed accederet. nam incolumi Valerio Hipponiensis ecclesiae coepiscopus Augustinus est. et ille beatus senex, cui purissimam mentem nulla umquam liuentis inuidiae macula suffudit, dignos sui cordis pace nunc ab altissimo fructus capit, ut quem successorem sacerdotii sui simpliciter optabat hunc mereatur tenere collegam. credine hoc potuit, antequam fieret? sed in hoc quoque omnipotentis opere dici euangelicum illud potest: hominibus haec ardua, apud deum autem omnia possibilia. exultemus itaque et laetemur in eo qui facit mirabilia solus, et qui facit unanimes habitare in domo, quoniam ipse respexit humilitatem nostram et uisitauit in bono plebem suam, qui erexit cornu in domo Dauid pueri sui et nunc exaltauit cornu ecclesiae suae in electis suis, ut cornua peccatorum, sicut per prophetam spondet, hoc est Donatistarum Manichaeorumque confringat.
- 7.3.1
Vtinam haec nunc domini tuba, qua per Augustinum intonat, filii nostri Licentii pulset auditus, sed ut illa audiat aure, qua Christus ingreditur, de qua non rapit dei semen inimicus! tunc uere sibi summus Christi pontifex Augustinus uidebitur, quia tunc se et exauditum sentiet ab excelso, si quem tibi dignum genuit in litteris hunc et sibi digne filium pariat in Christo. nam et nunc, uelim credas, flagrantissima de ipso nobis sollicitudine scripsit. credimus in omnipotente Christo, quod adolescentis nostri uotis carnalibus spiritalia Augustini uota praeualeant. uincetur uel inuitus, mihi crede, uincetur piissimi parentis fide, ne mala uictoria uincat, si maluerit in perniciem suam uincere quam pro salute superari. ne uacuum fraternae humanitatis officium uideretur, de buccellato Christianae expeditionis, in cuius procinctu cotidie ad frugalitatis annonam militamus, panes quinque tibi pariter et filio nostro Licentio misimus; non enim potuimus a benedictione secernere quem cupimus eadem nobis gratia penitus annectere. paucis tamen et ad ipsum loquamur, ne neget sibi scriptum quod de se tibi scriptum est; Aeschino enim dicitur quod audit Micio. sed quid alienis loquar, cum de proprio cuncta possimus et aliena loqui non soleat esse sani capitis, quo dei gratia sano et saluo sumus quibus caput Christus est? incolumem te aetate quam plurima et beatum semper cum tota domo tua, ut cupimus, habeamus in Christo, domine frater merito honorandissime et desiderantissime.
- 8.1.1
Audi ergo, fili, legem patris tui id est fidem Augustini et noli repellere consilia matris tuae, quod aeque nomen in te Augustini pietas iure sibi uindicat, qui te tantillum sinu gestauit suo et a paruulis primo lacte sapientiae saecularis inbutum nunc etiam spiritalibus lactare et enutrire domino gestit uberibus, quoniam te adultum aetate corporea in spiritalibus adhuc cunabulis uagientem uidet, adhuc infantem uerbo dei, uixdum in Christo primis passibus et uestigio titubante repentem, si tamen Augustini doctrina tamquam manus matris et ulna nutricis instabilem regat paruulum. quem si audias et sequaris, ut rursum te sermone Salomonis adliciam, fili, coronam accipies gratiarum tuo uertici. et tunc uere eris ille non phantasmate somniatus, sed ab ipsa ueritate formatus consul et pontifex uacuas imagines falsi operis inplente Christo solidis suae operationis effectibus. uere enim pontifex et uere consul Licentius erit, si Augustini uestigiis, propheticis et apostolicis disciplinis, ut sacrato beatus Elisaeus Eliae, ut inlustri apostolo Timotheus adolescens, adhaereas indiuulso per itinera diuina comitatu, ut et sacerdotium corde perfecto discas mereri et populis ad salutem magistro ore consulere.
- 8.2.1
Sat hoc monitis et hortatui. modico enim sermone et labore te arbitror, mi Licenti, ad Christum posse incitari, iam a pueris ad studia ueritatis et sapientiae, quod utrumque uere Christus est, et omnis boni summum bonum uenerabilis Augustini spiritu et ore flammatum. qui si parum apud te pro te ualuit, quid ego tanto interuallo posterior et omnium illius opum pauper efficiam? sed quia et illius facultatis potentia et toi ingenii humanitate confisus pleniora atque maiora in te spero elaborata quam elaboranda, ausus sum hiscere duplici gratia, ut et illi uiro debita caritate conpararer in sollicitudine tui et inter eos qui salutem tum diligunt uel contestato numerarer affectu., nam effectus in tui perfectione palmam Augustino potissimum destinatam scio.
- 8.3.1
Vereor, fili, ne aures tuas asperitate temerarii sermonis offenderim et per aures animo etiam tuo taedii mei uulnus intulerim. sed in mentem uenit epistolae tuae, qua te musicis familiarem modis intellexi. a quo studio ego aeui quondam tui non abhorrui. itaque mihi ad tuam mentem, si in aliquo exulcerassem, deliniendam remedium litteras tuas recordatus repperi, ut te ad dominum harmoniae omniformis artificem modulamine carminis euocarem. quaeso te, ut aure audias neque causam salutis tuae in uerbis meis spernas, sed piam curam et mentem paternam etiam in despiciendis sermonibus libenter accipias, quibus insitum Christi nomen, quod est super omne nomen, hanc deberi uenerationem facit, ut non possit a credente contemni.
- 8.3.1-2
Quare age rumpe moras et uincla tenacia saecli
- 8.3.2
Nec metuas placidi mite iugum domini.
- 8.3.3
Pulchra quidem sed mira uagis praesentia rerum
- 8.3.4
Mentibus, at sapiens non stupet ista animus.
- 8.3.5
Nunc te sollicitat uariis malesuada figuris
- 8.3.6
Heu! ualidos etiam uertere Roma potens.
- 8.3.7
Sed tibi, nate, precor, semper pater Augustinus
- 8.3.8
Occurset cunctas urbis ad inlecebras.
- 8.3.9
Illum tanta inter fragilis discrimina uitae
- 8.3.10
Aspiciens et habens pectore tutus eris.
- 8.3.11
Hoc tamen et repetens iterumque iterumque monebo,
- 8.3.12
Vt fugias durae lubrica militiae.
- 8.3.13
Blandum nomen honos, mala seruitus, exitus aeger,
- 8.3.14
Quem nunc uelle iuuat, mox uoluisse piget.
- 8.3.15
Scandere celsa iuuat, tremor est descendere celsis.
- 8.3.16
Si titubes, summa peius ab arce cades.
- 8.3.17
Nunc tibi falsa placent bona, nunc rapit omnibus auris
- 8.3.18
Ambitus et uitreo fert caua fama sinu?
- 8.3.19
Ast ubi te magno damnosus cinxerit emptus
- 8.3.20
Balteus et sterilis fregerit inde labor,
- 8.3.21
Serus et in cassum spes accusabis inanes
- 8.3.22
Et modo quae nectis rumpere uincla uoles.
- 8.3.23
Tunc reminisceris frustra patris Augustini
- 8.3.24
Contempsisse dolens ueridicos monitus.
- 8.3.25
Quare si sapiens et si pius es, puer, audi
- 8.3.26
Et cape uerba patrum consiliumque senum.
- 8.3.27
"Quid retrahis fera colla iugo? mea sarcina leuis,
- 8.3.28
Suaue iugum" Christi est uox pia, crede deo
- 8.3.29
Et caput adde iugis, da mollibus ora capistris
- 8.3.30
Demissosque leui subde humeros oneri.
- 8.3.31
Nunc potes hoc, dum liber agis, dum nulla retentant
- 8.3.32
Vincula, nulla tori cura nec altus honor.
- 8.3.33
Haec bona libertas Christo seruire et in ipso
- 8.3.34
Omnibus esse supra. non dominis hominum,
- 8.3.35
Non uitiis seruit, non regibus ille superbis
- 8.3.36
Tantum qui Christo se dederit domino.
- 8.3.37
Nec tibi nobilitas uideatur libera, quam nunc
- 8.3.38
Sublimem attonita conspicis urbe uehi,
- 8.3.39
Quam cernis tanta sibi libertate uideri,
- 8.3.40
Vt dedignetur flectere colla deo.
- 8.3.41
Multis ille miser mortalibus et quoque seruis
- 8.3.42
Seruit et ancillas, ut dominentur, emit.
- 8.3.43
Norunt eunuchos et magna palatia passi
Next → — showing 1–100 of 623
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0223.stoa002.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.