Carmina
- 10.169
speque fideque deum sponsa mercede sequuntur,
- 10.170
quam referet certus non desperantibus auctor,
- 10.171
si modo non uincant uacuis praesentia rebus,
- 10.172
quaeque uidet spernat, quae non uidet ut mereatur
- 10.173
secreta ignitus penetrans caelestia sensus.
- 10.174
namque caduca patent nostris, aeterna negantur
- 10.175
uisibus, et nunc spe sequimur quod mente uidemus,
- 10.176
spernentes uarias, rerum spectacula, formas
- 10.177
et male corporeos bona sollicitantia uisus.
- 10.178
attamen haec sedisse illis sententia uisa est,
- 10.179
tota quibus iam lux patuit uerique bonique,
- 10.180
uenturi aeternum saecli et praesentis inane.
- 10.181
at mihi, non eadem cui gloria, cur eadem sit
- 10.182
fama? fides noti par est, sed amoena colenti
- 10.183
nunc etiam et blanda posito locupletis in acta
- 10.184
litoris unde haec iam tam festinata locorum
- 10.185
inuidia est? utinam iustus me carpere liuor.
- 10.186
incipiat, Christi sub nomine probra placebunt.
- 10.187
non patitur tenerum mens numine firma pudorem,
- 10.188
et laus hic contempta redit mihi iudice Christo.
- 10.189
ne me igitur, uenerande parens, his ut male uersum
- 10.190
increpites studiis neque me uel coniuge carpas
- 10.191
uel mentis uitio; non anxia Bellerophontis
- 10.192
mens est nec Tanaquil mihi, sed Lucretia coniunx.
- 10.193
nec mihi nunc patrii uisa est obliuio caeli,
- 10.194
qui summum suspecto patrem, quem qui colit unum
- 10.195
hic uere memor est caeli. crede ergo, pater, nos
- 10.196
nec caeli inmemores nec uiuere mentis egentes
- 10.197
humanisque agitare locis; studia ipsa piorum
- 10.198
testantur mores hominum; nec enim inpia summum
- 10.199
gens poterit nouisse deum. sint multa locorum,
- 10.200
multa hominum studiis inculta, expertia legum,
- 10.201
quae regio agresti ritu caret? aut quid in istis
- 10.202
inprobitas aliena nocet? quid tu mihi uastos
- 10.203
Vasconiae saltus et ninguida Pyrenaei
- 10.204
obicis hospitia, in primo quasi limine fixus
- 10.205
Hispanae regionis agam nec sit locus usquam
- 10.206
rure uel urbe mihi, summum qua diues in orbem
- 10.207
usque patet mersos spectans Hispania soles?
- 10.208
sed fuerit. fortuna iugis habitasse latronum,
- 10.209
nam lare barbarico rigui, mutatus in ipsos,
- 10.210
inter quos habui socia feritate colonos?
- 10.211
non recipit mens pura malum neque leuibus haerent
- 10.212
inspersae fibris maculae; sic Vascone saltu
- 10.213
quisquis agit purus sceleris uitam integer aequus,
- 10.214
nulla ab inhumano morum contagia ducit
- 10.215
hospite. sed mihi cur sit ab illo nomine crimen,
- 10.216
qui diuersa colo, ut colui, loca iuncta superbis
- 10.217
urbibus et laetis hominum celeberrima cultis?
- 10.218
ac si Vasconicis mihi uita fuisset in oris,
- 10.219
cur non more meo potius formata ferinos
- 10.220
poneret in nostros migrans gens barbara ritus?
- 10.221
nam quod in euersis habitacula ponis Hibera
- 10.222
urbibus et deserta tuo legis oppida uersu
- 10.223
montanamque mihi Calagurrim et Birbilim acutis
- 10.224
pendentem scopulis collemque iacentis Hilerdae
- 10.225
exprobras, uelut his habitem laris exul et urbis
- 10.226
extra hominum tecta atque uias: an credis Hiberae
- 10.227
has telluris opes, Hispani nescius orbis,
- 10.228
quo grauis ille poli sub pondere constitit Atlans,
- 10.229
ultima nunc eius mons portio metaque terrae,
- 10.230
discludit bimarem celso qui uertice Calpen?
- 10.231
Birbilis huic tantum, Calagurris, Hilerda notantur,
- 10.232
Caesarea est Augusta cui, cui Barcino amoena
- 10.233
et capite insigni despectans Tarraco pontum.
- 10.234
quid numerem egregias terris et moenibus urbes,
- 10.235
qua geminum felix Hispania tendit in aequor,
- 10.236
qua Baeti Oceanum Tyrrhenumque auget Hibero
- 10.237
lataque distantis pelagi diuortia conplet,
- 10.238
orbe suo finem ponens in limite mundi?
- 10.239
an(ne) tibi, o domine inlustris, si scribere sit mens,
- 10.240
qua regione habites, placeat reticere nitentem
- 10.241
Burdigalam et piceos malis describere Boios?
- 10.242
cumque Maroialicis tua prodigis otia thermis
- 10.243
inter et umbrosos donas tibi uiuere lucos,
- 10.244
laeta locis et mira colens habitacula tectis:
- 10.245
nigrantesne casas et texta mapalia culmo
- 10.246
dignaque pellitis habitas deserta Bigerris?
- 10.247
quique superba potens contemnis moenia Romae
- 10.248
consul, harenosos non dedignare Vasatas?
- 10.249
uel quia Pictonicis tibi fertile rus uiret aruis,
- 10.250
Raraunum Ausonia heu deuenisse curules
- 10.251
conquerar et trabeam ueteri sordescere fano,
- 10.252
quae tamen augusta Latiaris in urbe Quirini
- 10.253
caesareas inter parili titulo palmatas
- 10.254
fulget inadtrito longum uenerabilis auro,
- 10.255
florentem retinens meriti uiuacis honorem?
- 10.256
aut cum Lucani retineris culmine fundi,
- 10.257
aemula Romuleis habitans fastigia tectis,
- 10.258
materiam praebente loco, qui proxima signat,
- 10.259
in Condatino diceris degere uico?
- 10.260
multa iocis pateant; liceat quoque ludere fictis.
- 10.261
sed lingua mulcente grauem interlidere dentem,
- 10.262
ludere blanditiis urentibus et male dulces
- 10.263
fermentare iocos satirae mordacis aceto
- 10.264
saepe poetarum, numquam decet esse parentum.
- 10.265
namque fides pietasque petunt, ut quod mala nectens
- 10.266
insinuat castis fama auribus hoc bona uoti
- 10.267
mens patris adfigi fixumque haerescere cordi
- 10.268
non sinat. et uulgus scaeuo rumore malignum
← Previous · Next → — showing 801–900 of 9,378
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0223.stoa001.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.