Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Carmina

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 9,378 sections

  1. 10.69

    abolet futurae cum deo uitae fides.

  2. 10.70

    quae quas uidemur spernere

  3. 10.71

    non ut profanas abicit aut uiles opes,

  4. 10.72

    sed ut magis caras monet

  5. 10.73

    caelo reponi creditas Christo deo,

  6. 10.74

    qui plura promisit datis,

  7. 10.75

    contempta praesens uel mage deposita sibi

  8. 10.76

    multo ut rependat fenore.

  9. 10.77

    sine fraude custos aucta creditoribus

  10. 10.78

    bonus aera reddet debitor

  11. 10.79

    multaque spretam largior pecuniam

  12. 10.80

    restituet usura deus.

  13. 10.81

    huic uacantem uel studentem et deditum,

  14. 10.82

    in hoc reponentem omnia

  15. 10.83

    . ne, quaeso, segnem neue peruersum putes

  16. 10.84

    nec crimineris inpium.

  17. 10.85

    pietas abesse christiano qui potest?

  18. 10.86

    namque argumentum mutuum est

  19. 10.87

    pietatis, esse christianum, et inpii,

  20. 10.88

    non esse Christo subditum.

  21. 10.89

    hanc cum tenere discimus, possum tibi

  22. 10.90

    non exhibere id est patri,

  23. 10.91

    cui cuncta sancta iura, cara nomina

  24. 10.92

    debere me uoluit deus?

  25. 10.93

    tibi disciplinas dignitatem litteras,

  26. 10.94

    linguae togae famae decus

  27. 10.95

    prouectus altus institutus debeo,

  28. 10.96

    patrone praeceptor pater.

  29. 10.97

    sed cur remotus tamdiu degam arguis

  30. 10.98

    pioque motu irasceris?

  31. 10.99

    conducit istud aut necesse est aut placet,

  32. 10.100

    ueniale quicquid horum inest.

  33. 10.101

    ignosce, amans, mi si geram quod expedit;

  34. 10.102

    gratare, si uiuam ut libet.

  35. 10.103

    Defore me patriis tota trieteride terris

  36. 10.104

    atque alium legisse uagis erroribus orbem,

  37. 10.105

    culta prius uestrae oblitum consortia uitae,

  38. 10.106

    increpitas sanctis mota pietate querellis.

  39. 10.107

    amplector patrio uenerandos pectore motus

  40. 10.108

    et mihi gratandas saluis affectibus iras.

  41. 10.109

    sed reditum inde meum, genitor, te poscere mallem

  42. 10.110

    unde dari posset. reuocandum me tibi credam,

  43. 10.111

    cum steriles fundas non ad diuina precatus,

  44. 10.112

    Castalidis supplex auerso numine Musis?

  45. 10.113

    non his numinibus tibi me patriaeque reducis.

  46. 10.114

    surda uocas et nulla rogas (leuis hoc feret aura

  47. 10.115

    quod datur in nihilum) sine numine nomina Musas.

  48. 10.116

    inrita uentosae rapiunt haec uota procellae,

  49. 10.117

    quae non missa deo uacuis in nubibus haerent

  50. 10.118

    nec penetrant superi stellantem regis in aulam.

  51. 10.119

    si tibi cura mei reditus, illum aspice et ora,

  52. 10.120

    qui tonitru summi quatit ignea culmina caeli,

  53. 10.121

    qui trifido igne micat nec inania murmura miscet

  54. 10.122

    quique satis caelo soles largitur et imbres,

  55. 10.123

    qui super omne quod est uel in omni totus ubique

  56. 10.124

    omnibus infuso rebus regit omnia Christo,

  57. 10.125

    quo mentes tenet atque mouet, quo tempora nostra

  58. 10.126

    et loca disponit. quod si contraria uotis

  59. 10.127

    constituat nostri, prece deflectendus in illa est

  60. 10.128

    quae uolumus. quid me accusas? si displicet actus

  61. 10.129

    quem gero agente deo, prius est, si fas, reus auctor,

  62. 10.130

    cui placet aut formare meos aut uertere sensus.

  63. 10.131

    nam mea si reputes quae pristina, quae tibi nota,

  64. 10.132

    sponte fatebor eum modo me non esse sub illo

  65. 10.133

    tempore qui fuerim, quo non peruersus habebar

  66. 10.134

    et peruersus eram, falsi caligine cernens,

  67. 10.135

    stulta deo sapiens et mortis pabula uiuens.

  68. 10.136

    quo magis ignosci mihi fas, quia promptius ex hoc

  69. 10.137

    agnosci datur a summo genitore nouari

  70. 10.138

    quod non more meo geritur; non, arbitror, istic

  71. 10.139

    confessus dicar mutatae in praua notandum

  72. 10.140

    errorem mentis, quoniam sim sponte professus

  73. 10.141

    me non mente mea uitam mutasse priorem.

  74. 10.142

    mens noua mi, fateor, mens non mea, non mea quondam,

  75. 10.143

    sed mea nunc auctore deo, qui si quid in actu

  76. 10.144

    ingenioue meo sua dignum ad munia uidit,

  77. 10.145

    gratia prima tibi, tibi gloria debita cedit,

  78. 10.146

    cuius praeceptis partum est quod Christus amaret.

  79. 10.147

    quare gratandum magis est tibi quam queritandum,

  80. 10.148

    quod tuus ille, tuis studiis et moribus ortus,

  81. 10.149

    Paulinus, cui te non infitiare parentem,

  82. 10.150

    150 nec modo, cum credis peruersum, sic mea uerti

  83. 10.151

    consilia, ut sim promeritus Christi fore, dum sum

  84. 10.152

    Ausonii; feret ille tuae sua praemia laudi

  85. 10.153

    deque tua primum tibi deferet arbore fructum.

  86. 10.154

    unde precor meliora putes nec maxima perdas

  87. 10.155

    praemia detestando tuis bona fontibus orta.

  88. 10.156

    non etenim mihi mens demens neque participantum

  89. 10.157

    uita fugax hominum, Lyciae qua scribis in antris

  90. 10.158

    Pegaseum uixisse equitem, licet auia multi

  91. 10.159

    numine agente colant, clari uelut ante sophorum

  92. 10.160

    pro studiis musisque suis, ut nunc quoque castis

  93. 10.161

    qui Christum sumpsere animis agitare frequentant,

  94. 10.162

    non inopes animi neque de feritate legentes

  95. 10.163

    desertis habitare locis, sed in ardua uersi

  96. 10.164

    sidera spectantesque deum uerique profunda

  97. 10.165

    perspicere intenti, de uanis libera curis

  98. 10.166

    otia amant strepitumque fori rerumque tumultus

  99. 10.167

    cunctaque diuinis inimica negotia donis

  100. 10.168

    et Christi imperiis et amore salutis abhorrent

← Previous · Next → — showing 701800 of 9,378

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0223.stoa001.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.