Carmina
- 7.26
uerum resurget deputanda examini.
- 7.27
nec enim sedere cum piis iudex potest
- 7.28
causas suorum redditurus actuum
- 7.29
uarieque gestis aut probandus aut reus.
- 7.30
sine lege passim legis ignari cadent,
- 7.31
in lege lapsus lege iudicabitur.
- 7.32
opus per omne curret ignis arbiter;
- 7.33
quod non cremarit flamma sed probauerit,
- 7.34
illud perrenni praemio pensabitur.
- 7.35
qui concremanda gesserit, damnum feret,
- 7.36
sed ipse saluus euolabit ignibus;
- 7.37
tamen subusti corporis signis miser
- 7.38
uitam tenebit, non tenebit gloriam.
- 7.39
quia carne uictus, mente non uersus tamen,
- 7.40
etsi negarit debitam legi fidem,
- 7.41
per multa saepe deuolutus crimina,
- 7.42
tamen fidei nomen aeternum gerens,
- 7.43
numquam salutis exulabit finibus.
- 7.44
idcirco cuncti nunc in isto saeculo,
- 7.45
dum currit aetas et dies aeui patet,
- 7.46
rectas agamus semitas firmo pede
- 7.47
nec deferamur lubrico latae uiae;
- 7.48
praestat per artum dimicantes tramitem
- 7.49
laboriosis introire nisibus.
- 7.50
uias bonorum laetus agnoscit deus,
- 7.51
at inpiorum pronum iter delebitur.
- 8.1
VIII.
- 8.1-9
Cur gentes fremuere et inania cur meditati
- 8.2
sunt populi? adstiterunt proceres cum regibus acti
- 8.3
aduersum dominum et Christum uesana frementes:
- 8.4
uincula rumpamus, iuga discutiamus eorum.
- 8.5
qui manet aeterno totis moderamine caelis,
- 8.6
. inridebit eos iustaque loquetur in ira
- 8.7
terribilique minax uerbo turbabit iniquos:
- 8.8
ast ego rex ab eo parili dicione creatus,
- 8.9
praeceptum domini super almum praedico Sion.
- 8.10
ipse ad me dominus, meus, inquit, filius es tu,
- 8.11
teque hodie genui. pete; sis mihi gentibus heres,
- 8.12
et tua fundatur totis possessio terris.
- 8.13
ferrea uirga tibi est, ualido quia iure tumentes
- 8.14
orbe regis toto populos, ceu uasa recocto
- 8.15
ficta luto frangens corda, ut meliora reformes.
- 8.16
et nunc ecce, omnes, stratis aduertite, reges,
- 8.17
mentibus et quicumque hominum famulantia corda
- 8.18
iudicio regitis rerumque tenetis habenas,
- 8.19
deseruite deo trepidi mixtoque fideles
- 8.20
exultate metu; fiat discordia concors.
- 8.21
dissimiles socians affectus pectore in uno, .
- 8.22
ne timor adfligat mentes uel gaudia soluant,
- 8.23
si careant laeto pauidi formidine leti.
- 8.24
dicite iustitiam rectosque capessite mores
- 8.25
et iusto trepidate deo, gaudete benigno,
- 8.26
ne quando meritum deus irascatur in orbem
- 8.27
uosque uia iusta iuste pereatis abacti.
- 8.28
amodo iam resilire uia properetis iniqua;
- 8.29
ecce breui cum magna potentis inarserit ira,
- 8.30
uentilet ut totum diuino examine mundum
- 8.31
segreget et paleas igni, frumenta saluti,
- 8.32
tunc omnes, quibus est in eo spes fida., beati.
- 9.1
VIIII.
- 9.1-10
Sedimus ignotos dirae Babylonis ad amnes
- 9.2
captiui, Iudaea manus, miserabile flentes,
- 9.3
cum patrium memori traheremus pectore Sion
- 9.4
et meritum iusta suspiraremus ab ira
- 9.5
exilium, lentis qua consita ripa salictis
- 9.6
hospitibus populis umbras praebebat amicas.
- 9.7
illic Assyriae mediis in moenibus urbis
- 9.8
obliti laetas per maesta silentia uoces .
- 9.9
de salicum ramis suspendimus organa nostra.
- 9.10
namque dabat nobis durum grauis ira dolorem,
- 9.11
quod solita in sancto depromi cantica templo
- 9.12
haec ad delicias sibi nos cantare iubebat
- 9.13
inpius ille domo qui nos abduxerat hostis.
- 9.14
ergone diuinas laudes et carmina castis
- 9.15
apta choris inter sacra barbara foedaque busta
- 9.16
inter et accensas funestis ignibus aras
- 9.17
heu! male de nostro laetis maerore canemus
- 9.18
deque pio ritu luxum faciemus iniquum,
- 9.19
mystica ad hostilem modulantes cantica ludum?
- 9.20
quo miseri nunc ore sacros cantabimus hymnos?
- 9.21
quoue loco Babylon poscit sibi cantica Sion?
- 9.22
sed domini carmen tellus aliena mereri
- 9.23
non capit, indignas sacra uox auertitur aures.
- 9.24
si tamen ut captis dominus uiolentior instas,
- 9.25
et si tantus amor Sion pia noscere uobis
- 9.26
cantica, si pergis me cogere non tua fari
- 9.27
et diuina tibi quaenam sint cantica Sion,
- 9.28
accipe quid captae deus ultor spondeat urbi,
- 9.29
ne longum speres isto gaudere triumpho,
- 9.30
inpie, quo sacrum prodi tibi praecipis hymnum;
- 9.31
ecce quis est hymnus domini, quae cantica Sion:
- 9.32
si fuero oblitus mea moenia, te, mea cura,
- 9.33
urbs Hierusalem, fiat mea non memor umquam
- 9.34
dextra mei, mea lingua meis et adhaereat arens
- 9.35
faucibus, aeterno nisi te conplectar amore
- 9.36
et nisi principio promissi in saecula regni
- 9.37
laetitiaeque meae primo reminiscar in anno,
- 9.38
te cunctis, Hierusalem, praeponere terris.
- 9.39
esto memor tum prolis Edom, ut uersa uice nostrum
- 9.40
adspiciat confusa diem, quo plebs tua claram
← Previous · Next → — showing 501–600 of 9,378
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0223.stoa001.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.