Carmina
- 6.257
quae fuerant quaerenda, sibi uox edita caelo est:
- 6.258
iam satis inpensum spatii, dilecte propheta,
- 6.259
quo tibi prodesses; tempus tibi quae data sentis
- 6.260
ut prosint aliis et quae iam perdita seruent.
- 6.261
perge igitur sanctas puri Iordanis ad undas.
- 6.262
hic quicumque hominum uitae commissa prioris
- 6.263
paenitet et tandem sensu meliora uolutat,
- 6.264
ablue confessum; quisquis tibi mente fideli
- 6.265
crediderit delere pio conmissa lauacro,
- 6.266
ille renatus erit, talis modo uita sequatur
- 6.267
quae probet ablutos uitam damnasse priorem.
- 6.268
paruit auditis famulanti mente Iohannes
- 6.269
protinus et ripas iussi descendit ad amnis.
- 6.270
praedicat hic praecepta dei sermone uerendo
- 6.271
infunditque nouam credentum in corda salutem.
- 6.272
diluit infusis credentum crimina limphis
- 6.273
absoluitque metus hominum poenasque remittit
- 6.274
atque ignem restinguit aquis, obliuia suadet
- 6.275
errorum praestatque nonae noua corpora uitae.
- 6.276
o pater, o hominum rerumque aeterne creator,
- 6.277
quot gradibus parcit pietas tua! qui pater umquam
- 6.278
sustinet erranti totiens ignoscere nato?
- 6.279
das genti sensum, quo uel bona uel mala noscant.
- 6.280
non satis, innectis seruandae uincula legis
- 6.281
proponisque malis poenas et praemia iustis.
- 6.282
haec quoque quis spreuit, redeat quandoque libebit;
- 6.283
in promptu uenia est, sanctum patet ecce lauacrum,
- 6.284
quod renouet uitam ueteresque oblitteret actus
- 6.285
quodque nouos homines faciat. quid quaerimus ultra?
- 6.286
et tamen ulterior uenia est, uiolauerit ullus
- 6.287
hoc quoque polluto prolapsus corpore donum.
- 6.288
quamquam iam nimius longe processerit error,
- 6.289
desinat et redeat. cum se damnauerit ipse,
- 6.290
absolui meruit; si paenitet, inrita culpa est.
- 6.291
o uere, quod ais, pondus leue quodque cohaeret
- 6.292
suaue iugum, totiens homini cum ignoscitur uni;
- 6.293
et tamen erramus, finis nec criminis ullus
- 6.294
humano generi. sed crescit laus tua; nam quo
- 6.295
maior culpa rei, parcentis gloria maior.
- 6.296
grates ergo tibi referat mens omnis et omnis
- 6.297
lingua canat, quantumque potest humana propago,
- 6.298
si placuisse nequit, fieri uel grata laboret.
- 6.299
panditur inmensum, si demus uela, profundum
- 6.300
in laudes, pater alme, tuas; sed conscia tanti
- 6.301
mens oneris trepidat propriasque haud inscia uires
- 6.302
consulit et dignis potius dicenda relinquit.
- 6.303
reddamur coeptis: opus hoc tibi, sancte Iohannes,
- 6.304
quo renoues puras abluto corpore mentes.
- 6.305
non haec prima dedit domini sententia, qua te
- 6.306
admonuit claram mittens per nubila uocem,
- 6.307
saecula multa prius sancti deus ore locutus
- 6.308
Isaiae uatis, ueteris qui maximus aeui:
- 6.309
mittam, ait, ante tuos oculos, o nate, ministrum,
- 6.310
qui sentosarum purgans concreta uiarum
- 6.311
gressibus ille tuis celsos subsidere montes,
- 6.312
idem depressas faciet consurgere ualles;
- 6.313
diriget hic quae praua et leniet aspera, dura
- 6.314
molliet et totum coget planescere mundum.
- 6.315
tune, precor, donum summi patris, alme Iohannes,
- 6.316
cum Christo promisse, uenis teque inputat ille
- 6.317
qui misit natum? tune, o praedicte prophetis,
- 6.318
nominis angelici tu participatus honore?
- 6.319
per te prima dei sese clementia profert;
- 6.320
prima tibi dandae ueniae permissa potestas.
- 6.321
cum multa nouae peterent miracula plebis,
- 6.322
de te Christus ait: concessum est uisere talem,
- 6.323
qualem nulla prius uiderunt saecla prophetam.
- 6.324
dico ego, qui solus quae gesta gerendaque noui:
- 6.325
inter mortales dederit quos femina partus
- 6.326
quosque dabit sollemni hominum de more creatos,
- 6.327
nullus erit possit qui se praeferre Iohanni.
- 6.328
haec de te ille refert, qui quaelibet intima cordis
- 6.329
humani et cunctos saeclorum ex ordine tractus
- 6.330
peruidet, ut quae sunt oculis subiecta uidemus.
- 7.1
VII.
- 7.1-8
Beatus ille qui procul uitam suam
- 7.2
ab inpiorum segregarit coetibus
- 7.3
et in uia peccantium non manserit
- 7.4
nec in cathedra pestilenti sederit,
- 7.5
sed corde toto fixus in legem dei
- 7.6
praecepta uitae nocte noluit et die
- 7.7
mentemque castis institutis excolit.
- 7.8
erit ille ut arbor, quae propinqua flumini
- 7.9
humore ripae nutriente pascitur
- 7.10
suoque fructum plena reddet tempore,
- 7.11
et fronde numquam defluente peruirens
- 7.12
stabit perenni uiuidum lignum coma.
- 7.13
non haec iniquos prosequetur gloria;
- 7.14
sed ut fauillam pulueris uentus rapit,
- 7.15
sic ira iniquos uerret a uultu dei.
- 7.16
idcirco tali diuidentur ordine
- 7.17
hominum per orbem dissipatorum greges,
- 7.18
ut iudicandi non resurgant inpii,
- 7.19
qui denegarunt debitum cultum deo,
- 7.20
sed puniendi; namque crimen euidens
- 7.21
non indigebit quaestione detegi,
- 7.22
quoniam inminentem praeferent mortis notam
- 7.23
signum salutis non gerentes frontibus.
- 7.24
peccator autem, non et inpius tamen,
- 7.25
quae magna turba est, non resurget gloriae,
← Previous · Next → — showing 401–500 of 9,378
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0223.stoa001.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.