Ancient Texts

← Library

Carmina

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 202 sections

  1. 3.80

    prima quod hic primus, postrema, nouissimus hic est.

  2. 3.81

    haec elementa apicum, deus hic super omne elementum:

  3. 3.82

    omnia conueniunt caelesti insignia signo.

  4. 3.83

    cum subit in ligno, lignum deus indicat esse

  5. 3.84

    materiem fructus; cum ramum extendere in altum,

  6. 3.85

    altior excelsis dominus supereminet omnes.

  7. 3.86

    fixorum est medius: numerus dat trinus honorem.

  8. 3.87

    percutitur, cruor exit, aqua t de uulnere facto

  9. 3.88

    exit et ex ipso mox sanguis uulnere. nempe

  10. 3.89

    martyrium sanguis, sibi uindicat unda lauacrum.

  11. 3.90

    sic ope diuina mors arbore uitaque uenit.

  12. 3.91

    per pomum, protoplaste, cadis: cruce, Christe, mederis:

  13. 3.92

    illic mortiferam draco pestifer f detulit escam.

  14. 3.93

    nec mirum, uix digna deo si nomina mille

  15. 3.94

    laus numerosa trahat, laus tot uirtutibus inpar,

  16. 3.95

    quot titulos peperere pii miracula Christi.

  17. 4.1

    EXPLANATIO NOMINUM DOMINI.

  18. 4.96

    Ianua, quod residet caelo secretaque pandit.

  19. 4.97

    uirgo incorruptae matris cui partus origo est.

  20. 4.98

    et leo rex hic est regum: rex ille ferarum

  21. 4.99

    dicitur (et) uirtus: nihil hoc quoque fortius uno.

  22. 4.100

    unde autem dictus sapientia? regula uitae est.

  23. 4.101

    quomodo sit uerbum? patrio quia fluxit ab ore.

  24. 4.102

    cur modo rex idem, modo regis filius idem?

  25. 4.103

    cum patre quod solium caeli commune retentet.

  26. 4.104

    cur baculus? lapsos quod subleuet, erigat aegros.

  27. 4.105

    cur princeps? subiecta throno quia cuncta gubernet.

  28. 4.106

    cur dux militiae caelestis? ab agmine sancto.

  29. 4.107

    cur petra? quod ualido statuat fundamine firmum.

  30. 4.108

    unde bonus pastor? maculam quod ouilibus t obstet.

  31. 4.109

    nunc homo: natus enim est et carnem a uirgine sumpsit.

  32. 4.110

    retia cur? sparsas quod colligat undique gentes.

  33. 4.111

    cur sol iustitiae? quia iustum illuminat omnem.

  34. 4.112

    cur sponsus? desponsa deo quod ecclesia uirgo est.

  35. 4.113

    cur sanctum? quod regna serat felicia uerbo.

  36. 4.114

    mons: quod in ascensum non omnibus ardua cedant.

  37. 4.115

    stella: quod incertos duce lumine dirigat f itus.

  38. 4.116

    unde magister? amat famulantia corda docere.

  39. 4.117

    margarita: quid hoc pretiosius inueniatur?

  40. 4.118

    unde dies? quod luce magis f resplendeat.

  41. 4.119

    tunc quia sit sanctus t innoxius agnus habetur,

  42. 4.120

    qui potuit solus peccatum tollere mundi.

  43. 4.121

    et modo fertur ouis, quod se iugulantibus aptet:

  44. 4.122

    dicitur et uitulus: contenta hoc passio monstrat.

  45. 4.123

    fons, quia purificat uitium baptismate largo.

  46. 4.124

    uita, quod aeternum dat uiuere uiuificatis.

  47. 4.125

    est manus: occurrit uirtutum operatio diues.

  48. 4.126

    est caput: in promptu est, quo nostro auctore creemur.

  49. 4.127

    ignis: in hoc quod adhuc probatio nostra supersit.

  50. 4.128

    unde t aratrum? subigat quod pectora fructificetque.

  51. 4.129

    flos, quia confessos et martyres ipse coronat.

  52. 4.130

    cur lapis anglaris? populum quia nectit utrumque.

  53. 4.131

    dextera, qua patrium latus assidet, ornat, honorat.

  54. 4.132

    saepe columba: dolum quia nescit ac sine felle est.

  55. 4.133

    unde puer? quod purus eat genitoris ad arcem.

  56. 4.134

    uitis: adoptiuo quod se(se) herede propaget.

  57. 4.135

    unde secundus Adam? quia sit caput ipse renatis.

  58. 4.136

    est digitus, stylus iste: dei est lex scripta per ipsum.

  59. 4.137

    nunc speculum: quod imago patris perlucet in illo..

  60. 4.138

    nunc uia: quod sanctis sit praeuius in paradiso.

  61. 4.139

    botrio: quod sucis caelestibus irriget orbem.

  62. 4.140

    panis: in hoc nostrae quod sint alimenta fidei.

  63. 4.141

    hostia uiua deo, summus cur ipse sacerdos?

  64. 4.142

    se quia sanctificans patriis altaribus offert.

  65. 4.143

    nunc ratio: haec ratio est, per quam stat fabrica mundi.

  66. 4.144

    uirga: quod errantes ut uerbere corrigat actus.

  67. 4.145

    piscis natus aquis: auctor baptismatis ipse est.

  68. 4.146

    saepe aquila: e terris quoniam reuolauit ut ales.

  69. 5.1

    LAUDATIO.

  70. 5.147

    Denique, ne multis tam multa et magna moremur,

  71. 5.148

    est oculus: cognosco deum, uidet omne deus cor.

  72. 5.149

    unde propheta? breui quoniam t futura reuelat.

  73. 5.150

    angelus unde? sui quia nuntius extitit ipse.

  74. 5.151

    brachium, ab amplexu quo continet omnia, dictus.

  75. 5.152

    quidquid id est, agnosco, tuum est, quo, sancte, uocaris.

  76. 5.153

    magnitudo operum tot rerum nomina celat:

  77. 5.154

    sed propriis meritis tanti censentur honores.

  78. 5.155

    causa facit titulos, dat scire uocabula uirtus.

  79. 5.156

    tu sublime sedens agios, benedictio nostra.

  80. 5.157

    tu deus Emmauel: nobiscum habitabile numen.

  81. 5.158

    tu dominus Sabaoth pugno tegis omne quod usquam est.

  82. 5.159

    te domus Israel, confessoresque beati,

  83. 5.160

    te patriarchae omnes, teque angelus omnis adorant.

  84. 5.161

    tu super t ignotum cherubim, super astra coruscas;

  85. 5.162

    qui promissus Abrae fueras, de semine Dauid,

  86. 5.163

    glorificum in caelo osanna laudabilis audis. f

  87. 5.164

    respice nos tantum, crucifixe, paraclite, Christe,

  88. 5.165

    Nazarene; deus, quem credimus, et Galilaee

  89. 5.166

    et deus Abraham sancti patris, et deus Isaac

  90. 5.167

    et deus alme Iacob, spes unde est nostra fidesque.

  91. 5.168

    respice, Christe, tuos longumque tuere redemptos.

  92. 5.169

    supplico ego indignus, set tu dignare rogantem,

  93. 5.170

    omnipotens, miserere mei, miserere meorum:da

  94. 5.171

    dolor absistat, cura et formido facessat,

  95. 5.172

    et socier sanctis famulus tuus et timeam te

  96. 5.173

    et placeam dum uiuo tibi, nec sim reus illo

  97. 5.174

    tempore, cum stetero meriti memor ante tribunal,

  98. 5.175

    Christe, tuum uereque colam quod praedico numen.

  99. 5.176

    crux tua fronte manu labiis, crux intima sidat.

  100. 5.177

    crux clipeata domus, crux sit lorica salutis.

← Previous · Next → — showing 101200 of 202

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0215b.stoa002.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.