Carmina
- 1.1
I. DE NATIUITATE DOMINI.
- 1.1-2
Splendidior lux luce micat, maiorque diebus
- 1.2
fulget clara dies, toto festiuior anno,
- 1.3
natalis quae lecta deo. qua nascitur ille,
- 1.4
cum patre qui semper caeli in consortia regnans,
- 1.5
uirtus magna patris, carnis primordia nostrae,
- 1.6
mox hominem in caelum reuehens, sic morte peracta
- 1.7
sumere qui carnem uoluit ? nec carne senescit.
- 2.1
II. DE EPITHETIS SALUATORIS NOSTRI.
- 2.1-3
Ianua Uirgo Leo Uirtus? Sapientia Uerbum
- 2.2
Rex Baculum Princeps Dux Petra Pastor Homo,
- 2.3
Retia Sol Sponsus Semen Mons Stella Magister
- 2.4
Margarita Dies Agnus Ouis Uitulus,
- 2.5
Thesaurus Fons Uita Manus Caput Ignis Aratrum
- 2.6
Flos Lapis anglaris Dextra *Columna Puer,
- 2.7
Mitis Adam Digitus Speculum Uia Botruo Panis
- 2.8
Hostia Lex Ratio Uirga Piscis Aquila,
- 2.9
Iustus, Progenies regis regisque Sacerdos,
- 2.10
nomina magna deo, maior at ipse deus.
- 3.1
III. ITEM EIUSDEM DE TRINITATE.
- 3.1-4
Quod fuit a seclis, quodque est in secla seclorum,
- 3.2
semper erit, quia semper erat, sine fine manens est.
- 3.3
et super omne quod est, sine quo nihil, omnia cui,
- 3.4
omniparens uerbum, uerbum deus omnipotens f
- 3.5
cum patre qui solus, cum quo pater et deus t solus,
- 3.6
hoc erat, et nondum natura acceperat ortum.
- 3.7
semen enim Christus, Christus primordia rerum,
- 3.8
Christus honor terrae, tremor orbis, gloria caeli.
- 3.9
- ex dominante deo rex et do mill at or in altis,
- 3.10
unicus ante omnes genitus, genitore sed illo
- 3.11
quem genuit nullus, per quem gignentia cuncta:
- 3.12
t quaesumus optamus tremimus ueneramur amamus.
- 3.13
totus et (ex) toto, totum diffusus in orbem.
- 3.14
non idem, sed prorsus idem, similisque simulque,
- 3.15
tantundem et pariter, sic filius et pater unum
- 3.16
nomine diuisum nomen, substantia mixta est,
- 3.17
consummans sacri mysteria sancta profundi.
- 3.18
plenitudô potens, sibi dedita, nexa uicissim
- 3.19
trina potestatum conclusio parificatur,
- 3.20
spiritus et uolitans perfectio tota superne.
- 3.21
ergo honor in Christo est, laus est patris, in patre Christi est.
- 3.22
ipse patris mens est et sermo et testis et heres,
- 3.23
ipse recognoscit quantum pater audet in ipso,
- 3.24
ipse caput nostrum sapientia gratia uita est,
- 3.25
ipse hominum custos speculator et arbiter ipse,
- 3.26
ipse salutis iter, luxque immutabilis ipse,
- 3.27
de uero uerus splendor, de lumine lumen,
- 3.28
de bonitate bonus, de pleno et diuite plenus,
- 3.29
prouidus indulgens clemens miserator abundans,
- 3.30
perfectus patiens iustus pius inmaculatus,
- 3.31
aeternum aeterni donum, tutela priorum,
- 3.32
firmamentum animae, fuga daemonis, arma fidei,
- 3.33
perpetuum regnans, censor iudexque futuri,
- 3.34
tempore non clausus, clausurus tempora iussu,
- 3.35
principium ac finis, uegetator et intus et extra,
- 3.36
uelle tenens et posse potens et mite seuerus,
- 3.37
pax mundi et gaudium, prauique bonique diremptor.
- 3.37b
naturae duplicis uir baiulus et mediator,
- 3.38
dum, mortale quod est, deus inmortale probauit.
- 3.39
o felix domini dominatio, nobile letum!
- 3.40
o miserae gentis cor durum et perfidus error!
- 3.41
impie damnator, tua mors hoc stipite pendet:
- 3.42
credule confessor, tua uita hoc sanguine uiuet.
- 3.43
t flecteris iudicante t deo, qui plectere uisus
- 3.44
saluauit populos, populus quem f odit iniquus.
- 3.45
hic est ille suis reprobus prius et maledictum,
- 3.46
sputamenta hominum, perituri obprobria uulgi.
- 3.47
hic cui saeua manus fel mixtum fudit aceto,
- 3.48
palmea quem caeco uiolarunt uerbera pulsu.
- 3.49
aspice, percussor demens, uenerabile lignum,
- 3.50
cerne profanati uictricia signa cruoris.
- 3.51
estne deus uiuus, deus insuperabilis hosti,
- 3.52
ultio perfugium requies lux uita fides spes?
- 3.53
a patre noscendus, quod sit sator atque animator:
- 3.54
a cruce, quod uindex propulsatorque gehennae,
- 3.55
errorum ablutor, pax fida, remissio larga.
- 3.56
natus amore hominis, passus ratione salutis,
- 3.57
functus lege obitus, rediuiuus in aethera celsum,
- 3.58
sede sedens patria, super omne salutifer aeuom,
- 3.59
unde humilem dignatus humum, remeabilis illo.
- 3.60
peccati pretium, peccandi nescius ipse,
- 3.61
participans famulos, conformans glorificatos.
- 3.62
en tibi quam pulchrum per limina nostra tropaeum,
- 3.63
Christe, micat; quam clara patri uexilla reportas,
- 3.64
sanguinolentus adhuc, etiam quod et antea, semper
- 3.65
in uirtute potens, in maiestate perennis.
- 3.66
cur tamen hanc speciem teneat crucis edita forma
- 3.67
monstrat adorandum tota ratione character.
- 3.68
quod diuisa nota est in partes quattuor extans,
- 3.69
dat mundi dominum cognosci t et archangelos omnes.
- 3.70
tot regit ipse plagas, caeli quot crux uidet oras.
- 3.71
crux imitata pias orantis imagine palmas,
- 3.72
crux testata dei pacem f pingit, et est pax,
- 3.73
quae data per lignum est: pax ligno scripta tenetur.
- 3.74
uis Graias mirator item spectare figuras?
- 3.75
aspice perfectum signi locupletis enigma.
- 3.76
P Graecum uideas, caput est, uel brachia fixi.
- 3.77
Iota quod erectum est suspensio corporis hic est.
- 3.78
littera proloquitur poenam, fert poena salutem:
- 3.79
alpha dehinc iuxta est, atque altera comminus est 0.
Next → — showing 1–100 of 202
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0215b.stoa002.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.