Divinarum Institutionum
- 1.1.1.1
Magno et excellenti ingenio uiri cum se doctrinae penitus edidissent quicquid laboris poterat impendi contemptis omnibus et priuatis et publicis actionibus ad inquirendae ueritatis studium contulerunt, existimantes multo esse praeclarius humanarum diuinarumque rerum inuestigare ac scire rationem quam struendis opibus aut cumulandis honoribus inhaerere:
- 1.1.2.1
quibus rebus, quoniam fragiles terrenaeque sunt et ad solius corporis pertinent cultum, nemo melior, nemo iustior effici potest.
- 1.1.3.1
erant illi quidem ueritatis cognitione dignissimi, quoniam scire tanto opere cupiuerunt atque ita, ut eam rebus
- 1.1.4.1
omnibus anteponerent — nam et abiecisse quosdam res familiares suas et renuntiasse uniuersis uoluptatibus constat, ut solam nudamque uirtutem nudi expeditique sequerentur, (et) tantum apud eos uirtutis nomen et auctoritas ualuit, ut in
- 1.1.5.1
ipsa esse summi boni praemium iudicarent —, sed neque adepti sunt id quod uolebant et operam simul atque industriam perdiderunt, quia ueritas id est arcanum summi dei, qui fecit omnia, ingenio ac propriis sensibus non potest conprehendi: alioquin nihil inter deum hominemque distaret, si consilia et dispositiones illius maiestatis aeternae cogitatio adsequeretur humana.
- 1.1.6.1
quod quia fieri non potuit ut homini per se ipsum ratio diuina notesceret, non est passus hominem deus lumen sapientiae requirentem diutius errare ac sine ullo laboris effectu uagari per tenebras inextricabiles: aperuit oculos eius aliquando et notionem ueritatis munus suum fecit, ut et humanam sapientiam nullam esse monstraret et erranti ac uago uiam consequendae inmortalitatis ostenderet.
- 1.1.7.1
uerum quoniam pauci utuntur hoc caelesti beneficio ac munere, quod obuoluta in obscuro ueritas latet eaque uel contemptui doctis est, quia idoneis adsertoribus eget, uel odio indoctis ob insitam sibi austeritatem, quam natura hominum procliuis in uitia pati non potest — nam quia uirtutibus amaritudo permixta est, uitia uero uoluptate condita sunt, illa offensi, hac deleniti feruntur in praeceps et bonorum specie falsi mala pro bonis amplectuntur —, succurrendum esse his erroribus credidi, ut et docti ad ueram sapientiam dirigantur et indocti ad ueram religionem.
- 1.1.8.1
quae professio multo melior utilior gloriosior putanda est quam illa oratoria, in qua diu uersati non ad uirtutem, sed plane ad argutam malitiam iuuenes erudiebamus, multoque nunc rectius de praeceptis caelestibus disseremus, quibus ad cultum uerae maiestatis mentes hominum instituere possimus,
- 1.1.9.1
nec tam de rebus humanis bene meretur qui scientiam bene dicendi adfert quam qui pie atque innocenter docet uiuere. idcirco apud Graecos maiore in gloria philosophi quam oratores fuerunt. illi enim recte uiuendi doctores sunt existimati, quod est longe praestabilius, quoniam bene dicere ad paucos pertinet, bene autem uiuere ad omnes.
- 1.1.10.1
multum tamen nobis exercitatio illa fictarum litium contulit, ut nunc maiore copia et facultate dicendi causam ueritatis peroremus. quae licet possit sine eloquentia defendi, ut est a multis saepe defensa, tamen claritate ac nitore sermonis inlustranda et quodammodo adserenda est, ut potentius in animos influat et ui sua instructa et luce orationis ornata. de religione itaque nobis rebusque diuinis instituitur disputatio.
- 1.1.11.1
nam si quidam maximi oratores professionis suae quasi ueterani decursis operibus actionum suarum postremo se philosophiae tradiderunt eamque sibi requiem laborum iustissimam putauerunt, si animos suos in earum rerum quae inueniri non poterant inquisitione torquerent, ut non tam otium sibi quam negotium quaesisse uideantur et quidem multo molestius quam in quo fuerant ante uersati, quanto iustius ego me ad illam piam ueram diuinam sapientiam quasi ad portum aliquem tutissimum conferam, in qua omnia dictu prona sunt, auditu suauia, facilia intellectu, honesta suscept.u?
- 1.1.12.1
et si quidam prudentes et arbitri aequitatis institutiones ciuilis iuris conpositas ediderunt, quibus ciuium dissidentium lites contentionesque sopirent, quanto melius nos et rectius diuinas institutiones litteris persequemur, in quibus non de stillicidiis aut aquis arcendis aut de manu conserenda, sed de spe, de uita, de salute, de inmortalitate, de deo loquemur, ut superstitiones mortiferas erroresque turpissimos sopiamus?
- 1.1.17.1
Omissis ergo terrenae huiusce philosophiae auctoribus nihil certi adferentibus adgrediamur uiam rectam. quos equidem si putarem satis idoneos ad bene uiuendum duces esse, et ipse sequerer et alios ut sequerentur hortarer:
- 1.1.18.1
sed cum inter se magna concertatione dissideant secumque ipsi plerumque discordent, apparet eorum iter nequaquam esse directum, siquidem sibi quisque ut est libitum proprias uias inpresserunt confusionemque magnam quaerentibus ueritatem reliquerunt.
- 1.1.19.1
nobis antem qui sacramentum uerae religionis accepimus cum sit ueritas reuelata diuinitus, cum doctorem sapientiae ducemque uirtutis deum sequamur, uniuersos sine ullo discrimine uel sexus uel aetatis ad caeleste pabulum conuocamus:
- 1.1.20.1
nullus enim suauior animo cibus est quam cognitio ueritatis. cui adsereudae atque inlustrandae septem uolumina destinavimus, quamuis ea res infiniti sit paene operis et inmensi, ut si quis haec dilatare atque exsequi plenissime uelit, tanta illi rerum copia exuberet, ut nec libri modum nec finem reperiat oratio.
- 1.1.21.1
sed nos idcirco breviter omnia colligemus, quod ea quae adlaturi sumus tam clara sunt et lucida, ut magis mirum esse uideatur tam obscuram uideri hominibus ueritatem et iis praecipue qui sapientes uulgo putantur, uel quod tantummodo instituendi nobis homines erunt hoc est ab errore quo sunt implicati ad rectiorem uiam reuocandi.
- 1.1.22.1
quod si fuerimus ut spero adsecuti, mittemus eos ad ipsum doctrinae uberrimum ac plenissimum fontem, cuius haustu atque potu conceptam uisceribus sitim sedent ardoremque restinguant, eruntque illis omnia facilia prona manifesta, modo ne pigeat ad percipiendam sapientiae disciplinam legendi uel audiendi patientiam commodare.
- 1.1.23.1
multi enim superstitionibus uanis pertinaciter inhaerentes obdurant contra manifestam ueritatem, non tam de suis religionibus quas praue adserunt bene meriti quam de se male. qui cum habeant iter rectum, deuios secuntur anfractus, planum deserunt, ut per praecipitium labantur, lucem relinquunt, ut in tenebris caeci ac debiles iaceant.
- 1.1.24.1
his consulendum est, ne contra se pugnent uelintque se tandem ab inueteratis erroribus liberari: quod utique facient, si quare sint nati aliquando peruiderint.
- 1.1.25.1
haec enim prauitatis est causa, ignoratio sui: quam si quis cognita ueritate discusserit, sciet quo referenda et quemadmodum sibi uita degenda sit. cuius scientiae summam breuiter circumscribo, ut neque religio ulla sine sapientia suscipienda sit nec ulla sine religione probanda sapientia.
- 1.2.1.1
Suscepto igitur inlustrandae ueritatis officio non putaui adeo necessarium ab illa quaestione principium sumere, quae uidetur prima esse natura, sitne prouidentia quae rebus omnibus consulat an fortuito vel facta sint omnia uel gerantur.
- 1.2.2.1
cuius sententiae auctor est Democritus, confirmator Epicurus. sed et antea Protagoras qui deos in dubium uocauit et postea Diagoras qui exclusit et alii nonnulli qui non putauerunt deos esse quid aliud effecerunt nisi ut nulla esse prouidentia putaretur? quos tamen ceteri philosophi ac maxime Stoici acerrime rettuderunt docentes nec fieri mundum sine diuina ratione potuisse nec constare, nisi summa ratione regeretur.
- 1.2.3.1
sed et Marcus Tullius quamuis Academicae disciplinae defensor esset, de prouidentia gubernatrice rerum et multa et saepe disseruit Stoicorum argumenta confirmans et noua ipsa adferens plurima: quod facit cum in omnibus philosophiae suae libris tum maxime in iis qui sunt de natura deorum.
- 1.2.4.1
nec difficile sane fuit. paucorum hominum praua sentientium redarguere mendacia testimonio populorum atque gentium in hac una re non dissidentium.
- 1.2.5.1
nemo est enim tam rudis, tam feris moribus quin oculos suos in caelum tollens, tametsi nesciat cuius dei prouidentia regatur hoc omne quod cernitur, aliquam tamen esse intellegat ex ipsa rerum magnitudine motu dispositione constantia utilitate pulchritudine temperatione nec posse fieri quin id quod mirabili ratione constat consilio maiore aliquo sit instructum.
- 1.2.6.1
et nobis utique facillimum est exsequi hanc partem quamlibet copiose: sed quia multum inter philosophos agitata res est et prouidentiam tollentibus satis responsum uidetur ab hominibus argutis et eloquentibus et de sollertia diuinae prouidentiae per totum hoc opus quod suscepimus sparsim dicere nos necesse est, omittamus in praesenti hanc quaestionem, quae cum ceteris sic cohaeret, ut nihil a nobis uideatur disseri posse, ut non simul de prouidentia disseratur.
- 1.3.1.1
Sit ergo nostri operis exordium quaestio illa consequens ac secunda, utrum potestate unius dei mundus regatur anne multorum. nemo, qui quidem sapiat rationemque secum putet, non unum esse intellegat, qui et condiderit omnia et eadem qua condidit uirtute moderetur.
- 1.3.2.1
quid enim multis opus est ad mundi regimen sustinendum? nisi forte arbitrabimur, si plures sint, minus habere singulos neruorum atque uirium:
- 1.3.3.1
quod quidem faciunt ii qui esse multos uolunt, quia necesse est inbecillos esse, siquidem singuli sine auxilio reliquorum tantae molis gubernaculum sustinere non possunt. deus autem, qui est aeterna mens, ex omni utique parte perfectae consummataeque uirtutis est:
- 1.3.4.1
quod si uerum est, unus sit necesse est. potestas enim uel uirtus absoluta retinet suam propriam firmitatem. id autem solidum existimandum est, cui nihil decedere, id perfectum, cui nihil possit accedere.
- 1.3.5.1
quis dubitet potentissimum esse regem qui totius orbis habeat imperium? neque inmerito. cum illius sint Quae ubique sunt omnia cum ad eum solum omnes undique copiae congerantur.
- 1.3.6.1
at si plures partiantur orbem, minus certe opum, minus uiriuni singuli habebunt, cum intra praescriptam portionem se quisque contineat.
- 1.3.7.1
eodem modo etiam dii, si plures sint, minus ualebunt, aliis tantundem in se habentibus. uirtutis autem perfecta natura in eo potest esse in quo totum est quam in eo in quo pars exigua de toto est. deus uero si perfectus est, ut esse debet, non potest esse nisi unus, ut in eo sint omnia.
- 1.3.8.1
deorum igitur uirtutes ac potestates infirmiores sint necesse est, quia tantum singulis deerit, quantum in ceteris fuerit: ita quanto plures tanto minores erunt.
- 1.3.9.1
quid quod summa illa rerum potestas ac diuina uis ne semel quidem diuidi potest? quidquid enim capit diuisionem, et interitum capiat necesse est. si autem interitus procul est a deo, quia incorruptibilis est et aeternus, consequens est ut diuidi potestas diuina non possit.
- 1.3.10.1
deus ergo unus est, si nihil esse aliut potest quod : tantundem capiat potestatis: et ii tamen qui multos esse arbitrantur officia inter se dicunt esse partitos. de quibus omnibus suo loco disputabimus.
- 1.3.11.1
illud interim quod ad praesentem locum pertinet teneo: si partiti sunt inter se officia, eodem reuoluitur res, ut ex iis quilibet sufficere omnibus nequeat. perfectus igitur non erit qui cessantibus ceteris non potest omnia gubernare. ita fit ut ad regendum mundum unius perfecta uirtute opus sit quam inbecillitate multorum.
- 1.3.12.1
qui autem putat hanc tantam magnitudinem non posse ab uno regi, fallitur neque quanta sit uis ac potestas diuinae maiestatis intellegit, si existimat singularem deum qui facere mundum potuit, eundem regere non posse quem fecit.
- 1.3.13.1
at si concipiat animo quanta sit diuini huius operis inmensitas (eamque) cum antea nihil esset, tamen uirtute atque consilio dei ex nihilo esse conflatam, quod opus nisi ab uno inchoari perficique non potuit, iam intelleget multo facilius esse ab uno regi quod est ab uno constitutum.
- 1.3.14.1
dicat fortasse aliquis ne tabricari quidem tam inmensum opus mundi nisi a pluribus potuisse. quamlibet multos, quamlibet magnos faciat, quidquid in multis magnitudinis potestatis uirtutis maiestatisque posuerit, id totum in unum confero et in uno esse dico, ut tantum in eo sit istarum rerum, quantum nec cogitari nec dici potest.
- 1.3.15.1
qua in re quoniam et sensu deficimur et uerbis, quia neque tantam intellegentiae lucem pectus humanum neque explanationem tantarum rerum capit lingua mortalis, id ipsum intellegere nos oportet ac dicere.
- 1.3.16.1
uideo rursus quid e contrario dici possit, tales esse illos plures qualem nos uolumus unum. at hoc fieri nullo pacto potest, quod singulorum potestas progredi longius non ualebit occurrentibus sibi potestatibus ceterorum. necesse est enim ut suos quisque limites aut transgredi nequeat aut si transgressus fuerit, suis alterum finibus pellat.
- 1.3.17.1
non uident qui deos multos esse credunt fieri posse ut aliquid diuersum uelint, ex qua re disceptatio inter eos et certamen oriatur; sicut Homerus bellantes inter se deos finxit, cum alii Troiam capi uellent, alii repugnarent.
- 1.3.18.1
unius igitur arbitrio mundum regi necesse est. nisi enim singularum partium potestas ad unam prouidentiam referatur, non poterit summa ipsa constare, uno quoque nihil curante amplius quam quod ad eum proprie pertinet, sicut ne res quidem militaris nisi unum habeat ducem atque rectorem.
- 1.3.19.1
quodsi in uno exercitu tot fuerint imperatores quot legiones, quot cohortes, quot cunei, quot alae, primum nec instrui poterit acies uno quoque periculum recusante nec regi facile aut temperari, quod suis propriis consiliis utantur omnes, quorum diuersitate plus noceant quam prosint: sic in hoc rerum naturae imperio nisi unus fuerit ad quem totius summae cura referatur, uniuersa soluentur et conruent.
- 1.3.20.1
dicere autem multorum arbitrio regi mundum tale est, quale si quis adfirmet in uno corpore multas esse mentes, quoniam multa et uaria sint ministeria membrorum, ut singulos corporis sensus singulae mentes regere credantur, item multi adfectus, quibus commoueri solemus uel ad iram uel ad cupiditatem uel ad laetitiam uel ad metum uel ad miserationem, ut in his omnibus totidem mentes putentur operari. quod si quis profecto dicat, ne ipsam quidem quae una est habere uideatur.
- 1.3.21.1
quodsi in uno corpore tantarum rerum gubernationem mens una possidet et uniuersis simul intenta est, cur aliquis existimet mundum non posse ab uno regi, a pluribus posse? quod quia intellegunt isti adsertores deorum, ita eos praeesse singulis rebus ac partibus dicunt, ut tamen unus sit rector eximius.
- 1.3.22.1
iam ergo ceteri non dii erunt, sed satellites ac ministri, quos ille unus maximus ac potens omnium iis officiis praefecerit, ut ipsi eius imperio ac nutibus seruiant. si uniuersi pares non sunt, non igitur dii omnes sunt: nec enim potest hoc idem esse quod seruit et quod dominatur.
- 1.3.23.1
nam si deus nomen est summae potestatis, incorruptibilis esse debet, perfectus inpassibilis nulli rei subiectus. ergo dii non sunt quos parere um maximo deo necessitas cogit.
- 1.3.24.1
sed quia non frustra falluntur qui hoc ita putant, causam huius erroris paulo post aperiemus. nunc unitatem diuinae potestatis testimoniis conprobemus.
- 1.4.1.1
Prophetae, qui fuerunt admodum multi, unum deum praedicant, unum locuntur, quippe qui unius dei spiritu pleni quae futura essent pari et consona uoce praedixerint.
- 1.4.2.1
at enim ueritatis expertes non putant his esse credendum: illas enim non diuinas, sed humanas fuisse uoces aiunt: uidelicet quia de uno deo praeconium faciunt, aut insani aut fallaces fuerunt.
- 1.4.3.1
atquin inpleta esse inplerique cottidie illorum uaticinia uidemus et in unam sententiam congruens diuinatio docet non fuisse furiosos. quis enim mentis emotae non modo futura praecinere, sed etiam cohaerentia loqui possit?
- 1.4.4.1
num ergo fallaces erant qui talia loquebantur? quid ab his tam longe alienum quam ratio fallendi, cum ceteros ab omni fraude cohiberent? idcirco enim a deo mittebantur, ut et praecones essent maiestatis eius et correctores prauitatis humanae.
- 1.4.5.1
praeterea uoluntas fingendi ac mentiendi eorum est qui opes adpetunt, qui lucra desiderant: quae res procul ab illis sanctis uiris afuit.
- 1.4.6.1
ita enim delegato sibi officio functi sunt, ut derelictis omnibus ad tutelam uitae necessariis non modo in futurum, sed ne in diem quidem laborarent contenti extemporali cibo quem deus subministrasset. et hi non modo quaestum nullum habuerunt, sed etiam cruciatus atque mortem.
- 1.4.7.1
amara sunt enim uitiosis ac male uiuentibus praecepta iustitiae. itaque ii quorum peccata et arguebantur et prohibebantur excruciatos eos acerbissime necauerunt. ergo a quibus afuit studium lucri, afuit etiam uoluntas et causa fallendi.
- 1.4.8.1
quid quod aliqui eorum prmcipes aut etiam reges fuerunt, in quos cadere non potest suspicio cupiditatis ac fraudis, et tamen praeconium dei singularis eadem qua ceteri diuinatione fecerunt?
- 1.5.1.1
Sed omittamus sane testimonia prophetarum, ne minus idonea probatio uideatur esse de his quibus omnino non creditur.
- 1.5.2.1
ueniamus ad auctores et eos ipsos ad ueri probationem testes citemus, quibus contra nos uti solent, poetas dico ac philosophos. ex his unum deum probemus necesse est, non quod illi habuerint cognitam ueritatem, sed quod ueritatis ipsius tanta uis est, ut nemo possit esse tam caecus, quin uideat ingerentem se oculis diuinam claritatem.
- 1.5.3.1
poetae igitur quamuis deos carminibus ornauerint et eorum res gestas amplificauerint summis laudibus, saepissime tamen confitentur spiritu uel mente una contineri regique omnia.
- 1.5.4.1
Orpheus, qui est uetustissimus poetarum et aequalis ipsorum deorum, siquidem traditur inter Argonautas cum Tyndaridis et Hercule nauigasse, deum uerum et magnum πρωτόγονον appellat, quod ante ipsum nihil sit genitum, sed ab ipso sint cuncta generata. eundem etiam Φάνητα nominat, quod cum adhuc nihil esset, primus ex infinito apparuerit et extiterit.
- 1.5.5.1
cuius onginem atque naturam quia concipere animo non poterat, ex aere inmenso natum esse dixit: πρωτόγονος Φαέθων περιμήϰεος ἠέρος υἱός.
- 1.5.6.1
aliut enim amplius quod diceret non habebat. hunc ait esse omnium deorum parentem, quorum causa caelum condiderit liberisque prospexerit, ut haberent habitaculum sedemque communem: ἔϰτισεν ἀθανάτοις δόμον άϕθιτον. natura igitur et ratione ducente intellexit esse praestantissimam potestatem, caeli ac terrae conditricem.
- 1.5.7.1
non poterat enim dicere Iouem esse principem rerum, qui erat Saturno genitus, neque ipsum Saturnum, qui caelo natus ferebatur; caelum autem tamquam deum primum constituere non audebat, quod uidebat elementum esse mundi, quod ipsum eguerit auctore. haec eum ratio perduxit ad deum illum primogenitum, cui adsignat et tribuit principatum.
- 1.5.8.1
Homerus nihil nobis dare potuit quod pertineat ad ueritatem: qui humana potius quam diuina conscripsit. potuit Hesiodus, qui deorum generationem unius libri opere conplexus est: sed tamen nihil dedit non a deo conditore sumens exordium, sed a chao, quod est rudis inordinataeque materiae confusa congeries, cum explanare ante debuerit chaos ipsum unde quando quomodo esse aut constare coepisset.
- 1.5.9.1
nimirum sicut ab aliquo artifice disposita ordinata effecta sunt omnia, sic ipsam materiam fictam esse ab aliquo necesse est. quis igitur hanc nisi deus fecit, cuius potestati subiacent omnia?
- 1.5.10.1
sed refugit hoc ille, dum horret incognitam ueritatem. non enim Musarum instinctu sicut uideri uolebat in Helicone carmen illut effudit, sed meditatus uenerat ac paratus.
- 1.5.11.1
nostrorum primus Maro non longe afuit a ueritate, cuius de summo deo, quem mentem ac spiritum nominauit, haec uerba sunt: principio caelum ac terras camposque liquentis lucentemque globum lunae Titaniaque astra spiritus intus alit totamque infusa per artus mens agitat molem et magno se corpore miscet.
- 1.5.12.1
ac ne quis forte ignoraret, quisnam esset ille spiritus qui tantum haberet potestatis, declarauit alio loco dicens: deum namque ire per omnis terrasque tractusque maris caelumque profundum; hinc pecudes armenta uiros genus omne ferarum, quemque sibi tenuis nascentem accersere uitas.
- 1.5.13.1
Ouidius quoque in principio praeclari operis sine ulla nominis dissimulatione a deo, quem fabricatorem mundi, quem rerum opificem uocat, mundum fatetur instructum.
- 1.5.14.1
quodsi uel Orpheus uel hi nostri quae natura ducente senserunt in perpetuum defendissent, eandem quam nos sequimur doctrinam conprehensa ueritate tenuissent.
- 1.5.15.1
Sed hactenus de poetis. ad philosophos ueniamus, quorum grauior est auctoritas certiusque iudicium, quia noti rebus commenticiis, sed inuestigandae ueritati studuisse creduntur.
- 1.5.16.1
Thales Milesius, qui unus e septem sapientium numero fuit quique primus omnium quaesisse de causis naturalibus traditur, aquam esse dixit ex qua nata sint omnia, deum autem esse mentem quae ex aqua cuncta formauerit. ita materiam rerum posuit in umore, principium causamque nascendi constituit in deo.
- 1.5.17.1
Pythagoras ita definiuit quid esset deus: animus per uniuersas mundi partes omnemque naturam commeans atque diffusus, ex quo omnia quae nascuntur animalia uitam capiunt.
- 1.5.18.1
Anaxagoras deum esse dicit infinitam mentem quae per se ipsam moueatur: Antisthenes multos quidem esse populares deos, unum tamen naturalem id est summae totius artificem.
- 1.5.19.1
Cleanthes et Anaximenes aethera esse dicunt summum deum, cui opinioni poeta noster adsensit: tum pater omnipotens fecundis imbribus aether coniugis in gremium laetae descendit et omnis magnus alit magno permixtus corpore fetus.
- 1.5.20.1
Chrysippus naturalem uim diuina ratione praeditam, interdum diuinam necessitatem deum nuncupat, item Zenon naturalem diuinamque legem.
- 1.5.21.1
horum omnium sententia quamuis sit incerta, eodem tamen spectat, ut prouidentiam unam esse consentiant. siue enim natura siue aether siue ratio siue mens siue fatalis necessitas siue diuina lex siue quid aliut dixeris, idem est quod a nobis dicitur deus. nec obstat appellationum diuersitas, cum ipsa significatione ad unum omnia reuoluantur.
- 1.5.22.1
Anstoteles quamuis secum lpse dissideat ac repugnantia sibi et dicat et sentiat, in summum tamen unam mentem mundo praeesse testatur.
- 1.5.23.1
Plato, qui omnium sapientissimus iudicatur, monarchian plane aperteque defendit nec aethera aut rationem aut naturam, sed ut est deum nominat: ah eo mundum hunc perfectum atque mirabilem esse fabricatum.
- 1.5.24.1
quem Cicero secutus atque imitatus in plurimis frequenter deum confitetur ac supremum uocat in iis libris quos de legibus scripsit; ab eoque regi mundum argumentatur, cum disputat de natura deorum, hoc modo: nihil est praestantius deo. ab eo igitur mundum regi necesse est. nulli igitur est naturae oboediens aut subiectus deus. omnem ergo regit ipse naturam.
- 1.5.25.1
quia autem sit deus, m uonsoiatione dehmt: nec uero deus ipse, qui intellegitur a nobis, alio modo intellegi potest nisi mens soluta quaedam et libera, segregata ab omni concretione mortali, omnia sentiens
- 1.5.26.1
I et mouens. Annaeus quoque Seneca, qui ex Romanis uel acerrimus Stoicus fuit, quam saepe summum deum merita. laude prosequitur! nam cum de inmatura morte dissereret, non intellegis inquit auctoritatem ac maiestatem iudicis tui, rectoris orbis terrarum caelique et deorum omnium dei, a quo ista numina quae singula adoramus et colimus suspensa sunt?
- 1.5.27.1
item in Exhortationibus: hic cum prima fundamenta molis pulcherrimae iaceret et hoc ordiretur quo neque maius quicquam nouit natura nec melius, ut omnia sub ducibus suis irent, quamuis ipse per totum se corpus intenderat, tamen ministros regni sui deus genuit.
- 1.5.28.1
et quam multa alia de deo nostris similia locutus est! quae nunc differo, quod aliis locis opportuniora sunt. nunc satis est demonstrare summo ingenio uiros attigisse ueritatem ac paene tenuisse, nisi eos retrorsus infucata prauis opinionibus consuetudo rapuisset, qua et deos esse alios opinabantur et ea quae in usum hominis deus fecit, tamquam sensu praedita essent, pro diis habenda et colenda credebant.
- 1.6.1.1
Nunc ad diuina testimonia transeamus. sed prius unum proferam, quod est simile diuino et ob nimiam uetustatem et quod is quem nominabo ex hominibus in deos relatus est.. apud Ciceronem U.
- 1.6.2.1
Cotta pontifex disputans contra Stoicos de religionibus et uarietate opinionum quae solent esse de diis, ut more Academicorum omnia faceret incerta, quinque fuisse Mercurios ait et enumeratis per ordinem quattuor quintum fuisse eum a quo sit Argus occisus; ob eamque causam in Aegyptum profugisse atque Aegyptiis leges ac litteras tradidisse.
- 1.6.3.1
hunc Aegyptii Thoyth appellant, a quo apud eos primus anni sui mensis id est September nomen accepit. idem oppidum condidit, quod etiam nunc graece uocatur Mercurii ciuitas, et Pheneatae colunt eum religiose. qui tametsi homo fuit, antiquissimus tamen et instructissimus omni genere doctrinae adeo, ut ei multarum rerum et artium scientia Trismegisto cognomen inponeret.
- 1.6.4.1
hic scripsit libros et quidem multos ad cognitionem diuinarum rerum pertinentes, in quibus maiestatem summi ac singularis dei asserit isdemque nominibus appellat quibus nos dominum et patrem. ac ne quis nomen eius requireret, άνώνυμον esse dixit, eo quod nominis proprietate non egeat, ob ipsam scilicet unitatem. ipsius haec uerba sunt: o se ; είς, b δὲ είς όνόματος προσδέεται έστι o ὰνώνυμος.
- 1.6.5.1
deo igitur nomen (non) est, quia solus est, nec opus est proprio uocabulo, nisi cum discrimen exigit multitudo, ut unam quamque personam sua nota et appellatione designes. deo autem, quia semper unus est, proprium nomen est deus.
- 1.6.6.1
Superest de responsis sacrisque carminibus testimonia quae sunt multo certiora proferre. nam fortasse ii contra quos agimus nec poetis putent esse credendum tamquam uana fingentibus nec philosophis, quod errare potuerint, quia et ipsi homines fuerint.
- 1.6.7.1
M. Varro, quo nemo umquam doctior ne apud Graecos quidem uixit, in libris rerum diuinarum quos ad C. Caesarem pontificem maximum scripsit, cum de quindecimuiris loqueretur, Sibyllinos libros ait non fuisse unius Sibyllae, sed appellari uno nomine Sibyllinos, quod omnes feminae uates Sibyllae sint a ueteribus nuncupatae uel ab unius Delphidis nomine uel a consiliis deorum enuntiandis. enim deos, non , et consilium non βουλήν, sed βούλλαν appellabant Aeolico genere sermonis. itaque Sibyllam dictam esse quasi θεοβούλην.
- 1.6.8.1
ceterum Sibyllas decem numero fuisse, easque omnes enumerauit sub auctoribus qui de singulis scriptitauerint. primam fuisse de Persis, cuius mentionem fecerit Nicanor, qui res gestas Alexandri Macedonis scripsit; secundam Libyssam, cuius meminerit Euripides in Lamiae prologo;
- 1.6.9.1
tertiam Delphida, de qua Chrysippus loquatur in eo libro quem de diuinatione conposuit; quartam Cimmeriam in Italia, quam Naeuius in libris belli Punici, Piso in annalibus nominet; quintam Erythraeam, quam Apollodorus Erythraeus adfirmet suam fuisse ciuem eamque Grais Ilium petentibus uaticinatam et perituram esse Troiam et Homerum mendacia scripturum; sextam Samiam, de qua scribat Eratosthenes in antiquis annalibus Samiorum repperisse so scriptum;
- 1.6.10.1
septimam Cumanam nomine Amaltheam, quae ab aliis Herophile uel Demophile nominetur, eamque nouem libros attulisse ad regem Tarquinium Priscum ac pro iis trecentos philippeos postulasse regemque aspernatum pretii magnitudinem derisisse mulieris insaniam; illam in conspectu regis tris combussisse ac pro reliquis idem pretium poposcisse; Tarquinium multo magis insanire mulierem putauisse;
- 1.6.11.1
quae denuo tribus aliis exustis cum in eodem pretio perseueraret, motum esse regem ac residuos trecentis aureis emisse; quorum postea numerus sit auctus, Capitolio refecto, quod ex omnibus ciuitatibus et Italicis et Graecis praecipueque Erythraeis coacti adlatique sunt Romam cuiuscumque Sibyllae nomine fuerunt;
- 1.6.12.1
octauam Hellespontiam in agro Troiano natam, uico Marmesso circa oppidum Gergithium, quam scribat Heraclides Ponticus Solonis et Cyri fuisse temporibus; nonam Phrygiam, quae uaticinata sit Ancyrae; decimam Tiburtem nomine Albuneam, quae Tiburi colatur ut dea iuxta ripas amnis Anienis, cuius in gurgite simulacrum eius inuentum esse dicitur tenens in manu librum.
- 1.6.13.1
arum onmium Sibyllarum carmina et teruntur et habentur, praeterquam Cymaeae, cuius libri a Romanis occultantur nec eos ab ullo nisi a quindecimuiris inspici fas habent. et sunt singularum singuli libri: quos, quia Sibyllae nomine inscribuntur, unius esse credunt, suntque confusi nec discerni ac suum cuique adsignari potest nisi Erythraeae, quae et nomen suum uerum carmini inseruit et Erythraeam se nominatuiri praelocuta est, cum esset orta Babylone.
Next → — showing 1–100 of 3,283
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0171.stoa009.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.