Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← Library

De Mortibus Persecutorum

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 367 sections

  1. 44.6.1

    quo signo armatus exercitus capit ferrum. procedit hostis obuiam sine imperatore pontemque transgreditur. acies pari fronte concurrunt, summa ui utrimque pugnatur: neque his fuga nota neque illis.

  2. 44.7.1

    fit in urbe seditio et dux increpitatur uelut desertor salutis publicae cumque <conspiceretur>, repente populus — Circenses enim natali suo edebat — una uoce subclamat Constantinum uinci non posse.

  3. 44.8.1

    qua uoce consternatus proripit se ac uocatis quibusdam senatoribus libros Sibyllinos inspici iubet: in quibus repertum est illo die hostem Romanorum esse periturum.

  4. 44.9.1

    quo responso in spem uictoriae inductus procedit, in aciem uenit. pons a tergo eius scinditur. eo uiso pugna crudescit et manus dei supererat aciei. Maxentianus proterretur, ipse in fugam uersus properat ad pontem, qui interruptus erat, ac multitudine fugientium pressus in Tiberim deturbatur.

  5. 44.10.1

    confecto tandem acerbissimo bello cum magna senatus populique Romani laetitia susceptus imperator Constantinus Maximini perfidiam cognoscit, litteras deprehendit, statuas et imagines inuenit.

  6. 44.11.1

    senatus Constantino uirtutis gratia primi nominis titulum decreuit, quem sibi Maximinus uindicabat: ad quem uictoria liberatae urbis cum fuisset adlata, non aliter accepit, quam si ipse uictus esset.

  7. 44.12.1

    cognito deinde senatus decreto sic exarsit dolore, ut inimicitias aperte profiteretur, conuicia iocis mixta aduersus imperatorem maximum diceret.

  8. 45.1.1

    Constantinus rebus in urbe compositis hieme proxima Mediolanum concessit. eodem Licinius aduenit, ut acciperet uxorem.

  9. 45.2.1

    Maximinus ubi eos intellexit nuptiarum sollemnibus occupatos, exercitum mouit e Syria hieme [quam] cum maxime saeuiente et mansionibus geminatis in Bithyniam concurrit debilitato agmine.

  10. 45.3.1

    nam maximis imbribus et niuibus et luto et frigore et labore iumenta omnis generis amissa sunt, quorum miserabilis per uiam strages speciem iam futuri belli et similem cladem militibus nuntiabat.

  11. 45.4.1

    nec ipse intra fines suos moratus est, sed transiecto protinus freto ad Byzantii portas accessit armatus. erant ibi milites praesidiarii, ad huius modi casus a Licinio conlocati. hos primum muneribus et promissis inlicere temptauit, postea ui et oppugnatione terrere, nec tamen quicquam uis aut promissa ualuerunt.

  12. 45.5.1

    iam consumpti erant dies undecim, per quos fuit spatium nuntios litterasque mittendi ad imperatorem, cum milites non fide, sed paucitate diffisi se ipsos dederunt. hinc promouit Heracleam et illic eadem ratione detentus aliquot dierum tempus amisit.

  13. 45.6.1

    et iam Licinius festinato itinere cum paucis Hadrianopolim uenerat, cum ille accepta in deditionem Perintho aliquantum moratus processit ad mansionem milia decem et octo: nec enim poterat ulterius, Licinio iam secundam mansionem tenente distantem milibus totidem.

  14. 45.7.1

    qui collectis ex proximo quantis potuit militibus pergebat obuiam Maximino, magis ut eum moraretur quam proposito dimicandi aut spe uictoriae. quippe cum ille septuaginta milium armatorum exercitum duceret, ipse uix triginta milium numerum collegisset.

  15. 45.8.1

    sparsi enim milites per diuersas regiones fuerant et adunari omnes angustiae temporis non sinebant.

  16. 46.1.1

    Propinquantibus ergo exercitibus iam futurum propediem proelium uidebatur.

  17. 46.2.1

    tum Maximinus eius modi uotum Ioui uouit, ut si uictoriam cepisset, Christianorum nomen extingueret unusque deleret.

  18. 46.3.1

    tunc proxima nocte Licinio quiescenti adsistit angelus dei monens, ut ocius surgeret atque oraret deum summum cum omni exercitu suo: illius fore uictoriam.

  19. 46.4.1

    si fecisset. post has uoces cum surgere sibi usus esset et cum ipse qui monebat, adstaret, tunc docebat eum, quomodo et quibus uerbis esset orandum.

  20. 46.5.1

    discusso deinde somno notarium iussit acciri et sicut audierat, haec uerba dictauit:

  21. 46.6.1

    Summe deus, te rogamus, sancte deus, te rogamus: omnem iustitiam tibi commendamus, salutem nostram tibi commendamus, imperium nostrum tibi commendamus. per te uiuimus, per te uictores et felices existimus. summe, sancte deus, preces nostras exaudi: brachia nostra ad te tendimus: exaudi sancte, summe deus.

  22. 46.7.1

    scribuntur haec in libellis pluribus et per praepositos tribunosque mittuntur, ut suos quisque milites doceat. creuit animus uniuersis uictoriam sibi credentibus de caelo nuntiatam.

  23. 46.8.1

    statuit imperator proelium diei Kalendarum Maiarum, quae octauum annum nuncupationis eius implebant, ut suo potissimum natali uinceretur, sicut ille uictus est Romae.

  24. 46.9.1

    Maximinus uoluit praeire matunus: pridie mane aciem composuit, ut natalem suum postridie uictor celebraret. nuntiatur in castra mouisse Maximinum. capiunt milites arma obuiamque procedunt. campus intererat sterilis ac nudus, quem uocant Serenum.

  25. 46.10.1

    erat iam utraque acies in conspectu. Liciniani scuta deponunt, galeas resoluunt, ad caelum manus tendunt praeeuntibus praepositis et pro imperatore precem dicunt. audit acies peritura precantium murmur.

  26. 46.11.1

    illi oratione ter dicta uirtute iam pleni reponunt capitibus galeas, scuta tollunt. procedunt imperatores ad conloquium.

  27. 46.12.1

    ferri non potuit Maximinus ad pacem: contemnebat enim Licinium ac desertum in a militibus existimabat, quod ille esset in largiendo tenax, ipse autem profusus, eoque proposito mouerat bellum, ut exercitu Licinii sine certamine accepto ad Constantinum duplicatis uiribus statim pergeret.

  28. 47.1.1

    Ergo propius acceditur, tubae canunt, signa procedunt. Liciniani impetu facto aduersarios inuadunt. illi uero perterriti nec gladios expedire nec tela iacere quiuerunt.

  29. 47.2.1

    Maximinus aciem circumire ac milites Licinianos nunc precibus sollicitare, nunc donis. nullo loco auditur. fit impetus in eum et ad suos refugit. caedebatur acies eius inpune et tantus numerus legionum, tanta uis militum a paucis metebatur.

  30. 47.3.1

    nemo nominis, nemo uirtutis, nemo ueterum praemiorum memor: quasi ad deuotam mortem, non ad proelium uenissent, sic eos deus summus iugulandos subiecit inimicis. iam strata erat ingens multitudo. uidet Maximinus aliter rem geri quam putabat.

  31. 47.4.1

    proiecit purpuram et sumpta ueste seruili fugit ac fretum traiecit. at in exercitu pars dimidia prostrata est, pars autem uel dedita uel in fugam conuersa est: ademerat enim pudorem deserendi desertor imperator.

  32. 47.5.1

    at ille Kalendis Mais id est una nocte atque una die **, Nicomediam alia nocte peruenit, cum locus proelii abesset milia centum sexaginta, raptisque filiis et uxore eto:.paucis ex palatio comitibus petiuit Orientem.

  33. 47.6.1

    sed in Cappadocia collectis ex fuga et ab Oriente militibus substitit. ita uestem resumpsit.

  34. 48.1.1

    Licinius uero accepta exercitus parte ac distributa traiecit exercitum in Bithyniam paucis post pugnam diebus et Nicomediam ingressus gratiam deo, cuius auxilio uicerat, retulit ac die Iduum Iuniarum Constantino atque ipso ter consulibus de restituenda ecclesia huius modi litteras ad praesidem datas proponi iussit:

  35. 48.2.1

    Cum feliciter tam ego [quam] Constantinus Augustus quam etiam ego Licinius Augustus apud Mediolanum conuenissemus atque uniuersa quae ad commoda et securitatem publicam pertinerent, in tractatu haberemus, haec inter cetera quae uidebamus pluribus hominibus profutura, uel in primis ordinanda esse credidimus, quibus diuinitatis reuerentia continebatur, ut daremus et Christianis et omnibus liberam potestatem sequendi religionem quam quisque uoluisset, quo quicquid <est> diuinitatis in sede caelesti, nobis atque omnibus qui sub potestate nostra sunt constituti, placatum ac propitium possit existere.

  36. 48.3.1

    itaque hoc consilium salubri ac rectissima ratione ineundum esse credidimus, ut nulli omnino facultatem abnegandam putaremus, qui uel obseruationi Christianorum uel ei religioni mentem suam dederat quam ipse sibi aptissimam esse sentiret, ut possit nobis summa diuinitas, cuius religioni liberis mentibus obsequimur, in omnibus solitum fauorem suum beniuolentiamque praestare.

  37. 48.4.1

    quare scire dicationem tuam conuenit placuisse nobis, ut amotis omnibus omnino condicionibus quae prius scriptis ad officium tuum datis super Christianorum nomine <continebantur, et quae prorsus sinistra et a nostra clementia aliena esse) uidebantur, <ea remoueantur, et> nunc libere ac simpliciter unus quisque eorum, qui eandem obseruandae religionis Christianorum gerunt uoluntatem, citra ullam inquietudinem ac molestiam sui id ipsum obseruare contendant.

  38. 48.5.1

    quae sollicitudini tuae plenissime significanda esse credidimus, quo scires nos liberam atque absolutam colendae religionis suae facultatem isdem Christianis dedisse.

  39. 48.6.1

    quod cum isdem a nobis indultum esse peruideas, intellegit dicatio tua etiam aliis religionis suae uel obseruantiae potestatem similiter apertam et liberam pro quiete temporis nostri <esse> concessam, ut in colendo quod quisque delegerit, habeat liberam facultatem. <quod a nobis factum est, ut neque cuiquam> honori neque cuiquam religioni <detractum> aliquid a nobis (uideatur>.

  40. 48.7.1

    atque hoc insuper in persona Christianorum statuendum esse censuimus, quod, si eadem loca, ad quae antea conuenire consuerant, de quibus etiam datis ad officium tuum litteris certa antehac forma fuerat comprehensa, priore tempore aliqui uel a fisco nostro uel ab alio quocumque uidentur esse mercati, eadem Christianis sine pecunia et sine ulla pretii petitione, postposita omni frustratione atque ambiguitate,

  41. 48.8.1

    restituant, qui etiam dono fuerunt consecuti, eadem similiter isdem Christianis quantocius reddant, etiam uel hi qui emerunt uel qui dono fuerunt consecuti, si petiuerint de nostra beniuolentia aliquid, uicarium postulent, quo et ipsis per nostram clementiam consulatur. quae omnia corpori Christianorum protinus per intercessionem tuam ac sine mora tradi oportebit.

  42. 48.9.1

    et quoniam idem Christiani non [in] ea loca tantum ad quae conuenire consuerunt, sed alia etiam habuisse noscuntur ad ius corporis eorum id est ecclesiarum, non hominum singulorum, pertinentia, ea omnia lege quam superius comprehendimus, citra ullam prorsus ambiguitatem uel controuersiam isdem Christianis id est corpori et conuenticulis eorum reddi iubebis, supra dicta scilicet ratione seruata, ut ii qui eadem sine pretio sicut diximus restituant, indemnitatem de nostra beniuolentia sperent.

  43. 48.10.1

    in quibus omnibus supra dicto corpori Christianorum intercessionem tuam efficacissimam exhibere debebis, ut praeceptum nostrum quantocius conpleatur, quo etiam in hoc per clementiam nostram quieti publicae consulatur.

  44. 48.11.1

    hactenus fiet, ut, sicut superius comprehensum est, diuinus iuxta nos fauor, quem in tantis sumus rebus experti, per omne tempus prospere successibus nostris cum beatitudine publica - perseueret.

  45. 48.12.1

    ut autem huius sanctionis <et> beniuolentiae nostrae forma ad omnium possit peruenire notitiam, prolata programmate tuo haec scripta et ubique pro-poaere et ad omnium scientiam te perferre conueniet, ut huius nostrae beniuolentiae [nostrae] sanctio latere non possit.

  46. 48.13.1

    His litteris propositis etiam verbo hortatus est, ut conuenticula < 10) statum pristinum redderentur. sic ab euersa ecclesia usque ad restitutam fuerunt anni decem, menses plus minus quattuor.

  47. 49.1.1

    Sequenti autem Licinio cum exercitu tyrannum profugus concessit et rursus Tauri montis angustias petiit. munimentis ibidem ac turribus fabricatis iter obstruere conatus est et inde detrusus perrumpentibus omnia uictoribus Tarsum postremo confugit.

  48. 49.2.1

    ibi cum iam terra marique premeretur nec ullum speraret refugium, angore animi ac metu confugit ad mortem quasi ad remedium malorum, quae deus in caput eius ingessit.

  49. 49.3.1

    sed prius cibo se infersit ac uino ingurgitauit, ut solent ii qui hoc ultimo se facere arbitrantur, et sic hausit uenenum. cuius uis referto stomacho repercussa ualere non potuit in praesens, sed in languorem malum uersum est pestilentiae similem, ut diutius protracto spiritu cruciamenta sentiret.

  50. 49.4.1

    iam saeuire in eum coeperat uirus. cuius ui cum praecordia eius furerent, insustentabili dolore usque ad rabiem mentis elatus est, adeo ut per dies quattuor insania percitus haustam manibus terram uelut esuriens deuoraret.

  51. 49.5.1

    deinde post multos grauesque cruciatus cum caput suum parietibus infligeret, exilierunt oculi eius de caueis. tunc demum, amisso uisu, deum uidere coepit candidatis ministris de se iudicantem.

  52. 49.6.1

    exclamabat ergo sicut ii qui torquentur solent, et non se, sed alios fecisse dicebat. deinde quasi tormentis adactus fatebatur Christum subinde deprecans et implorans, ut suimet misereretur.

  53. 49.7.1

    sic inter gemitus quos tamquam cremaretur edebat, nocentem spiritum detestabili genere mortis efflauit.

  54. 50.1.1

    Hoc modo deus uniuersos persecutores nominis sui debellauit, ut eorum nec stirps nec radix ulla remaneret.

  55. 50.2.1

    nam Licinius summa rerum potitus in primis Yaleriam, quam Maximinus iratus ne post fugam quidem, cum sibi uideret esse pereundum, fuerat ausus occidere, item Candidianum, quem Valeria ex concubina genitum ob sterilitatem adoptauerat, necari iussit. mulier tamen ut eum uicisse cognouit.

  56. 50.3.1

    mutato habitu comitatui eius se immiscuerat, ut fortunam Candidiani specularetur: < qui> quia Nicomediae se obtulerat et in honore haberi uidebatur, nihil tale metuens occisus est. et illa exitu eius audito protinus fugit.

  57. 50.4.1

    idem Seueri filium Seuerianum iam aetate robustum, qui fugientem Maximinum fuerat ex acie secutus, tamquam post obitum eius de sumenda purpura cogitasset, capitali sententiae subiectum interemit.

  58. 50.5.1

    qui omnes Licinium iam pridem quasi malum metuentes, cum Maximino esse maluerant praeter Valeriam, quae <quod> uolenti Licinio, in omnia Maximiani <bona> hereditatis iure suo -^ <se> cedere, idem Maximino negauerat.

  59. 50.6.1

    ipsius quoque Maximini filium [suum] maximum agentem in annis octo et filiam septennem, quae desponsa fuerat Candidiano, extinxit. sed prius mater eorum in Orontem praecipitata est: ibi saepe illa castas feminas mergi iusserat.

  60. 50.7.1

    sic omnes impii uero et iusto iudicio dei eadem quae fecerant, receperunt.

  61. 51.1.1

    Valeria quoque per uarias prouincias quindecim mensibus plebeio cultu peruagata postremo apud Thessalonicam cognita, comprehensa cum matre poenas dedit.

  62. 51.2.1

    ductae igitur mulieres cum ingenti spectaculo et miseratione tanti casus ad supplicium, et amputatis capitibus corpora earum in mare abiecta sunt. ita illis pudicitia et condicio exitio fuit.

  63. 52.1.1

    Quae omnia secundum fidem — scienti enim loquor — ita ut gesta sunt mandanda litteris credidi, ne aut memoria tantarum rerum interiret aut si quis historiam scribere uoluisset, [non] corrumperet ueritatem uel peccata illorum aduersus deum uel iudicium dei aduersus illos reticendo.

  64. 52.2.1

    cuius aeternae pietati gratias agere debemus, qui tandem respexit in terram, quod gregem suum partim uastatum a lupis rapacibus partim uero dispersum reficere ac recolligere dignatus est et bestias malas extirpare, quae diuini gregis pascua protriuerant, cubilia dissipauerant.

  65. 52.3.1

    ubi sunt modo magnifica illa et clara per gentes Iouiorum et Herculiorum cognomina, quae primum a Dioclete ac Maximiano insolenter adsumpta ac postmodum ad successores eorum translata uiguerunt? nempe deleuit ea dominus et erasit de terra.

  66. 52.4.1

    celebremus igitur triumphum dei cum exultatione, uictoriam domini cum laudibus frequentemus, diurnis nocturnisque precibus celebremus, celebremus, ut pacem post annos decem plebi suae datam confirmet in saeculum.

  67. 52.5.1

    tu praecipue, Donate carissime, qui a deo mereris audiri, dominum deprecare, ut misericordiam suam seruet etiam famulis suis propitius ac mitis, ut omnes insidias atque impetus diaboli a populo suo arceat, ut florescentis ecclesiae perpetuam quietem custodiat.

← Previous — showing 301367 of 367

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0171.stoa002.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.