De Mortibus Persecutorum
- 27.4.1
et iam ceteri milites nutabant, cum ille fracta superbia dimissisque animis Seueri exitum metuens ad pedes militum prouolutus orabat ne hosti traderetur, donec promissis ingentibus flexit animos eorum et retro signa conuertit ac fugam trepidus capessiuit, in qua opprimi facillime potuit, si cum paucis quispiam sequeretur.
- 27.5.1
quod cum timeret, dedit militibus potestatem ut dispersi quam latissime diriperent omnia uel corrumperent, ut si quis insequi uoluisset, utensilia non haberet.
- 27.6.1
uastata est igitur ea pars Italiae qua pestiferum illud agmen incessit, expilata omnia, mulieres corruptae, uirgines uiolatae, extorti parentes et mariti, ut filias, ut coniuges, ut opes suas proderent. abactae tamquam de barbaris praedae pecorum ac iumentorum.
- 27.7.1
hoc modo se ad sedes suas recepit, cum Romanus quondam imperator, nunc populator Italiae, hostiliter uniuersa uexasset.
- 27.8.1
olim quidem ille ut nomen imperatoris acceperat, hostem se Romani nominis erat professus, cuius titulum immutari uolebat, ut non Romanum imperium, sed Daciscum cognominaretur.
- 28.1.1
Post huius fugam cum se Maximianus alter e Gallia recepisset, habebat imperium commune cum filio. sed iuueni magis parebatur quam seni, quippe cum prior <esset> et maior filii potestas, qui etiam patri reddiderat imperium.
- 28.2.1
ferebat iniquo animo senex quod non posset libere facere quae uellet, et filio suo puerili aemulatione inuidebat. cogitabat ergo expellere adulescentem, ut sibi sua uindicaret: quod facile uidebatur, quia milites < ei > erant qui Seuerum reliquerant.
- 28.3.1
aduocauit populum ac milites quasi contionem de praesentibus rei publicae malis habiturus. de quibus cum multa dixisset, conuertit ad filium manus et illum esse dicens auctorem malorum, illum principem calamitatum, quas res publica sustineret, deripuit ab humeris eius purpuram.
- 28.4.1
exutus ille praecipitem se de tribunali dedit et a militibus exceptus est. quorum ira et clamore perturbatus est senex impius et ab urbe Roma tamquam Superbus alter exactus [est].
- 29.1.1
Rediens rursus in Gallias, ubi aliquantum moratus est, profectus <est> ad hostem filii sui Maximianum, quasi ut de componendo rei publicae statu [et] cum eo disputaret. re autem uera, ut illum per occasionem reconciliationis occideret ac regnum eius teneret exclusus a suo quocumque uenisset.
- 29.2.1
aderat ibi Diocles a genero nuper accitus, ut quod ante non fecerat, praesente illo imperium Licinio daret substituto in Seueri locum. itaque fit utroque praesente. sic uno tempore sex fuerunt.
- 29.3.1
qua re impeditis consiliis senex Maximianus tertiam quoque fugam moliebatur: redit in Galliam plenus malae cogitationis ac sceleris, ut Constantinum imperatorem, generum suum, generi filium, dolo malo circumueniret, et ut posset fallere, deponit regiam uestem. Francorum gens in armis erat.
- 29.4.1
persuadet nihil suspicanti, ne omnem secum exercitum duceret, paucis militibus posse barbaros debellari, ut et ipse haberet exercitum quem occuparet, et ille opprimi posset ob militum paucitatem.
- 29.5.1
credit adulescens ut perito ac seni, paret ut socero: proficiscitur relicta militum parte maiore. ille paucis diebus expectatis cum iam Constantinum aestimaret intrasse fines barbarorum, repente purpuram sumit, thesauros inuadit, donat ut solet large: fingit de Constantino quae in ipsum protinus reciderunt.
- 29.6.1
imperatori propere quae gesta sunt, nuntiantur. admirabili celeritate cum exercitu reuolat. opprimitur homo ex improuiso, nondum satis instructus.
- 29.7.1
milites ad imperatorem suum redeunt. occupauerat Massiliam et portas obserauerat. accedit propius imperator et in muro adstantem alloquitur, non aspere nec hostiliter, sed rogat quid sibi uoluisset, quid ei defuisset, cur faceret quod ipsum praecipue non deceret. ille uero ingerebat maledicta de muris. tum subito a tergo eius portae reserantur, milites recipiuntur.
- 29.8.1
attrahitur ad imperatorem rebellis imperator, pater impius, socer perfidus. audit scelera quae fecit, detrahitur ei uestis et increpito uita donatur.
- 30.1.1
Sic amisso imperatoris ac soceri honore humilitatis impatiens alias rursus insidias machinatus est, quia semel habuit inpune.
- 30.2.1
uocat filiam Faustam eamque nunc precibus nunc blandimentis sollicitat ad proditionem mariti, alium digniorem uirum pollicetur: petit, cubiculum patens relinqui et neglegentius custodiri sinat.
- 30.3.1
pollicetur illa facturam et refert protinus ad maritum. componitur scaena qua manifesto facinus teneretur. supponitur quidam uilis eunuchus qui pro imperatore moriatur.
- 30.4.1
surgit ille nocte intempesta, uidet omnia insidiis opportuna. rari excubitores erant et ii quidem longius: quibus tamen dicit uidisse somnium quod filio suo narrare uellet. ingreditur armatus et spadone obtruncato prosilit gloriabundus ac profitetur quid admiserit.
- 30.5.1
repente se ex altera parte Constantinus ostendit cum globo armatorum. profertur e cubiculo cadauer occisi: haeret manifestarius homicida et mutus stupet, quasi dura silex aut stet Marpesia cautes: impietatis ac sceleris increpatur. postremo datur ei potestas liberae mortis, ac nodum informis leti trabe nectit ab alta.
- 30.6.1
ita ille Romani nominis maximus imperator, qui post longum temporis interuallum cum ingenti gloria uiginti annorum uota celebrauit, eliso et fracto superbissimo gutture uitam detestabilem turpi et ignominiosa morte finiuit.
- 31.1.1
Ab hoc deus religionis ac populi sui uindex oculos ad Maximianum alterum transtulit, nefandae persecutionis auctorem, ut in eo et iam suae u>im maiestatis ostenderet.
- 31.2.1
iam de agendis et ipse uicennalibus cogitabat. <et ut>, qui iam dudum prouincias afflixerat auri argentique indictionibus factis, quae promiserat redderet, etiam in nomine uicennalium securem alteram < iis > inflixit.
- 31.3.1
qua uexatione generis humani exactio celebrata sit maxime rei annonariae, quis enarrare digne potest? officiorum omnium milites uel potius carnifices singulis adhaerebant. cui prius satisfieret, incertum, uenia non habentibus nulla. sustinendi multiplices cruciatus, nisi exhiberetur statim quod non erat.
- 31.4.1
multis custodiis circumsaepto nulla respirandi facultas, nullo tempore anni uel exigua requies. frequens super isdem hominibus uel ipsis iudicibus uel militibus iudicum pugna. nulla area sine exactore, nulla uindemia sine custode, nihil ad uictum laborantibus relictum. quae quamquam intolerabilia sint, eripi ab ore hominum cibos labore quaesitos tamen sustentabile aliquo modo uel spe futurorum. quid uestis omnis generis? quid aurum?
- 31.5.1
quid argentum? nonne haec necesse est ex uenditis fructibus comparari? unde igitur haec, o dementissime tyranne, praestabo, cum omues fructus auferas, uniuersa nascentia uiolenter eripias?
- 31.6.1
quis ergo non bonis suis euersus est, ut opes, quae sub imperio eius fuerunt, conraderentur ad uotum, quod non erat celebraturus?
- 32.1.1
Nuncupato igitur Licinio imperatore Maximinus iratus nec Caesarem se nec tertio loco nominari uolebat.
- 32.2.1
mittit ergo ad eum saepe legatos, orat sibi pareat, dispositionem suam seruet, cedat aetati et honorem deferat canis.
- 32.3.1
at ille tollit audacius cornua et praescriptione temporis pugnat: sese priorem esse debere, qui prior sumpserit purpuram; preces eius et mandata contempsit.
- 32.4.1
dolet bestia et mugit, quod cum ideo ignobilem fecisset Caesarem, ut sibi obsequens esset, is tamen tanti beneficii sui oblitus uoluntati ac precibus suis impie repugnaret.
- 32.5.1
uictus contumacia tollit Caesarum nomen et se Liciniumque Augustos appellat, Maximinum et Constantinum filios Augustorum. Maximinus postmodum scribit quasi nuntians in campo Martio proxime celebrato Augustum se ab exercitu nuncupatum. recepit ille maestus ac dolens et uniuersos quattuor imperatores iubet nominari.
- 33.1.1
Iam decimus et octauus annus agebatur, cum percussit eum deus insanabili plaga. nascitur ei ulcus malum in inferiori parte genitalium serpitque latius.
- 33.2.1
medici secant curant. sed inducta iam cicatrice scinditur uulnus et rupta uena fluit sanguis usque ad periculum mortis. uix tamen cruor sistitur. nona ex integro cura. tandem perducitur ad cicatricem.
- 33.3.1
rursus leui corporis m<otu u)ulneratnr: plus sanguinis quam ante decurrit. albescit ipse atque absumptis uiribus tenuatur, et tunc quidem riuus cruoris inhibetur.
- 33.4.1
incipit uulnus non sentire medicinam: proxima quaeque cancer -inuadit et quanto magis circumsecatur, latius saeuit, quanto curatur, increscit. cessere magistri, Phillyrides Chiron Amythaoniusque Melampus. undique medici nobiles trahuntur: nihil humanae manus promouent.
- 33.5.1
confugitur ad idola: Apollo et Asclepius orantur, remedium flagitatur. dat Apollo curam: malum multo peius augetur.
- 33.6.1
iam non longe pernicies aberat et inferiora omnia corripuerat. conputrescunt forinsecus uiscera et in tabem sedes tota dilabitur. non desinunt tamen infelices medici uel sine spe uincendi mali fouere curare.
- 33.7.1
repercussum medellis malum recidit introrsus et interna comprehendit, uermes intus creantur. odor it non modo per palatium, sed totam ciuitatem peruadit. nec mirum, cum iam confusi essent exitus stercoris et urinae.
- 33.8.1
comestur a uermibus et in putredinem corpus cum intolerandis doloribus soluitur. clamores simul horrendos ad sidera tollit, quales mugitus, fugit cum saucius aram taurus.
- 33.9.1
adponebantur ad sedem fluentem cocta et calida animalia, ut uermiculos eliceret calor. quis resolutis inaestimabile scatebat examen et tamen multo maiorem copiam tabescendorum uiscerum pernicies fecunda generauerat.
- 33.10.1
iam diuerso malo partes corporis amiserant speciem. superior usque ad uulnus aruerat et miserabili macie cutis lurida longe inter ossa consederat. inferior sine ulla pedum forma in utrium modum inflata discreuerat.
- 33.11.1
et haec facta sunt per annum perpetem, cum tandem malis domitus deum coactus est confiteri. noui doloris urgentis per interualla exclamat se restituturum dei templum satisque pro scelere facturum. et iam deficiens edictum misit huiusmodi:
- 34.1.1
Inter cetera quae pro rei publicae semper commodis atque utilitate disponimus, nos quidem uolueramus antehac iuxta leges ueteres et publicam disciplinam Romanorum cuncta corrigere atque id prouidere, ut etiam Christiani, qui parentum suorum reliquerant sectam, ad bonas mentes
- 34.2.1
redirent, siquidem quadam ratione tanta eosdem Christianos uoluntas inuasisset et tanta stultitia occupasset, ut non illa ueterum instituta sequerentur, quae forsitan primum parentes eorundem constituerant, sed pro arbitrio suo atque ut isdem erat libitum, ita sibimet leges facerent quas obseruarent, et per diuersa uarios populos congregarent.
- 34.3.1
denique cum eiusmodi nostra iussio extitisset, ut ad ut terum se instituta conferrent, multi periculo subiugati, multi etiam deturbati sunt.
- 34.4.1
atque cum plurimi in proposito perseuerarent ac uideremus nec diis eosdem cultum ac religionem debitam exhibere nec Christianorum deum obseruare, contemplatione mitissimae nostrae clementiae, intuentes et consuetudinem sempiternam, qua solemus cunctis hominibus ueniam indulgere, promptissimam in his quoque indulgentiam nostram credidimus porrigendam, ut denuo sint Christiani et conuenticula sua componant, ita ut ne quid contra disciplinam agant. <p e r> aliam autem epistolam iudicibus significaturi sumus quid debeant obseruare. unde iuxta hanc indulgentiam nostram debebunt deum suum orare pro salute nostra et rei publicae ac sua, ut undique uersum res publica praestetur incolumis et securi uiuere in sedibus suis possint.
- 35.1.1
Hoc edictum proponitur Nicomediae pridie Kalendas Maias ipso octies et Maximino iterum consulibus.
- 35.2.1
tunc apertis carceribus, Donate carissime. cum ceteris confessoribus e custodia liberatus es, cum tibi carcer sex annis pro domicilio fuerit.
- 35.3.1
nec tamen ille hoc facto ueniam sceleris accepit a deo, sed post dies paucos commendatis Licinio coniuge sua et filio atque in manum traditis, cum iam totius corporis membra
- 35.4.1
diffluerent, horrenda tabe consumptus est idque cognitum Nicomediae *** mensis eiusdem, cum futura essent uicennalia Kalendis Martiis impendentibus.
- 36.1.1
Quo nuntio Maximinus audito dispositis ab Oriente cursibus peruolauit, ut prouincias occuparet ac Licinio morante omnia sibi usque ad fretum Chalcedonium uindicaret, ingressusque Bithyniam, quo sibi ad praesens fauorem conciliaret, cum magna omnium laetitia sustulit censum.
- 36.2.1
discordia inter ambos imperatores ac paene bellum. diuersas ripas armati tenebant, sed condicionibus certis pax et amicitia componitur et in ipso freto foedus fit ac dexterae copulantur.
- 36.3.1
redit ille securus et fit qualis in Syria et in Aegypto fuit. inprimis indulgentiam Christianis communi titulo datam tollit subornatis legationibus ciuitatum quae peterent, ne intra ciuitates suas Christianis conuenticula extruere liceret, ut suasu coactus et impulsus facere uideretur quod erat sponte facturus.
- 36.4.1
quibus annuens nouo more sacerdotes maximos per singulas ciuitates singulos ex primoribus fecit, qui et sacrificia per omnes deos suos cotidie facerent et ueterum sacerdotum ministerio subnixi darent operam, < ut) Christiani neque <conuenticula> fabricarent neque publice aut priuatim coirent, sed comprehensos suo iure ad sacrificia cogerent uel iudicibus offerrent.
- 36.5.1
parumque hoc fuit, nisi etiam prouinciis ex altiore dignitatis gradu singulos quasi pontifices superponeret, et eos utrosque candidis clamidibus ornatos iussit incedere.
- 36.6.1
facere autem parabat quae iam dudum in Orientis partibus fecerat. nam cum clementiam specie tenus profiteretur, occidi seruos dei uetuit, debilitari iussit.
- 36.7.1
itaque confessoribus effodiebantur oculi, amputabantur manus, pedes detruncabantur, nares uel auriculae desecabantur.
- 37.1.1
Haec ille moliens Constantini litteris deterretur. dissimulauit ergo. et tamen si quis <in manus eius> inciderat, mari occulte mergebantur. consuetudinem quoque suam non intermisit ut in palatio per singulos dies sacrificaretur.
- 37.2.1
et hoc primus inuenerat, ut animalia omnia quibus uescebatur, non a coquis, sed a sacerdotibus ad aras immolarentur nihilque prorsus mensae adponeretur nisi aut delibatum aut sacrificatum aut perfusum mero, ut quisquis ad cenam uocatus esset, inquinatus inde atque impurus exiret.
- 37.3.1
in ceteris quoque magistri sui similis. nam si quid reliqui uel Diocles uel Maximianus reliquerant, hic abrasit sine ullo pudore auferens omnia.
- 37.4.1
itaque horrea priuatorum claudebantur, apothecae obsignabantur, debita in futuros annos exigebantur. hinc fames agris ferentibus, hinc caritas inaudita.
- 37.5.1
armentorum ac pecorum greges ex agris rapiebantur ad sacrificia cotidiana: quibus suos adeo corruperat, ut aspernarentur annonam. et effundebat passim sine dilectu, sine modo, cum satellites uniuersos, quorum numerus ingens erat, pretiosis uestibus et aureis nummis expungeret, gregariis et tironibus argentum daret, barbaros omni genere largitionis honoraret.
- 37.6.1
nam quod uiueutium bona uel auferebat uel dono suis dabat, ut quisque petierat aliena, nescio an agendas illi fuisse gratias putem, quod more clementium latronum incruenta spolia detrahebat.
- 38.1.1
Illud uero capitale et supra omnes qui fuerunt, corrumpendi cupiditas! quid dicam nescio nisi caecam et effrenatam, et tamen his uerbis exprimi res pro indignatione sua non potest: uicit officium linguae sceleris magnitudo. eunuchi, lenones scrutabantur omnia.
- 38.2.1
ubicumque liberalior facies erat, secedendum patribus ac maritis fuit. detrahebantur nobilibus feminis uestes itemque uirginibus et per singulos artus inspiciebantur, ne qua pars corporis regio cubili esset indigna. si qua detrectauerat, in aqua necabatur, tamquam maiestatis crimen esset sub illo adultero pudicitia.
- 38.3.1
aliqui constupratis uxoribus, quas ob castitatem ac fidem carissimas habebant, cum dolorem ferre non possent, se ipsos etiam necauerunt. sub hoc monstro pudicitiae integritas nulla, nisi ubi barbaram libidinem deformitas insignis arcebat.
- 38.4.1
postremo hunc iam induxerat morem, ut nemo uxorem sine permissu eius duceret, ut ipse in omnibus nuptiis praegustator esset ingenuas uirgines inminutas seruis suis donabat uxores.
- 38.5.1
sed >et comites eius sub tali principe imitabantur stupra et hospit um suorum cubilia inpune uiolabant: quis enim uindicaret? mediocrium filias, ut cuique libuerat, rapiebat. primariae, quae rapi non poterant, in beneficiis petebantur, nec recusare licebat subscribente imperatore, quin aut pereundum esset aut habendus gener aliquis barbarus.
- 38.6.1
nam fere nullus stipator in latere ei nisi ex gente eorum qui a Gothis tempore uicennalium terris suis pulsi Maximiano se tradiderant malo generis humani, ut illi barbarorum seruitutem fugientes in Romanos dominarentur.
- 38.7.1
his satellitibus et protectQribus cinctus Orientem ludibrio habuit.
- 39.1.1
Denique cum libidinibus suis hanc legem dedisset, ut fas putaret quicquid concupisset, ne ab Augusta quidem, quam nuper appellauerat matrem, potuit temperare.
- 39.2.1
uenerat post obitum Maximiani ad eum Valeria, cum se putaret in partibus eius tutius moraturam eo maxime, quod habebat uxorem. sed animal nefarium protinus inardescit.
- 39.3.1
adhuc in atris uestibus erat mulier nondum luctus tempore impleto. legatis praemissis in matrimonio postulat eiecturus uxorem, si impeti-asset. respondit illa libere quae sola poterat:
- 39.4.1
primo non posse de nuptiis in illo ferali habitu agere tepidis adhuc cineribus mariti sui, patris eius; deinde illum impie facere, quod sibi fidam coniugem repudiet, idem utique facturus et sibi; postremo nefas esse illius nominis ac loci feminam sine more, sine exemplo maritum alterum experiri.
- 39.5.1
nuntiatur homini quid esset ausa. libido in iram furoremque conuertitur. statim mulierem proscribit, bona eius rapit, aufert comites, spadones in tormentis necat, ipsam cum matre in exilium relegat nec in locum certum, sed huc atque illuc praecipitem cum ludibrio exturbat et amicas eius afficto adulterio damnat.
- 40.1.1
Erat clarissima femina, cui ex filiis iuuenibus iam nepotes erant. hanc Valeria tamquam matrem alteram diligebat: cuius consilio negatam sibi suspicatur. dat negotium praesidi t Eratineo, ut eam cum dedecore interficiat.
- 40.2.1
huic aliae duae adiunguntur aeque nobiles, quarum altera filiam uirginem Vestalem Romae reliquerat, furtiue tunc Valeriae familiaris, altera uirum habuit senatorem, non nimis Augustae proxima. sed utraque ob eximiam pulchritudinem corporis ac pudicitiam necabantur.
- 40.3.1
rapiuntur subito mulieres non ad iudicium, sed ad latrocinium: nec enim quisquam accusator extabat. inuenitur quidam Iudaeus ob alia facinora reus, qui spe inpunitatis inductus aduersus insontes mentiatur. iudex aequus et diligens extra ciuitatem < eum > cum praesidio, ne lapidibus obruatur, producit. agebatur haec tragoedia Nicaeae. inrogantur tormenta Iudaeo, dicit quae iussus <fuerat:
- 40.4.1
illae ne obl>oquerentur, pugnis a tortoribus coercentur. innocentes duci iubentur. fletus et comploratio non illius tantum mariti qui aderat bene meritae uxori, sed omnium quos res indigna et inaudita contraxerat.
- 40.5.1
ac ne impetu populi de carnificum manibus raperentur, promoti militari modo instructi, clibanarii, sagittarii prosequuntur. ita mediae inter cuneos arma-, torum ad supplicium deductae.
- 40.6.1
iacuissentque insepultae domesticis in fugam uersis, nisi eas furtiua amicorum misericordia sepelisset. nec adultero inpunitas promissa persoluitur, sed patibulo adfixus aperit omne mysterium et sub extremo spiritu [inquit] omnibus qui uidebant, innocentes occisas esse testatur.
- 41.1.1
Augusta uero in desertas quasdam Syriae solitudines relegata patrem suum Diocletianum per occultos nuntios gnarum calamitatis suae fecit.
- 41.2.1
mittit ille legatos et rogat, ut ad se filiam remittat: nihil proficit. iterum ac saepius obsecrat: non remittitur.
- 41.3.1
postremo cognatum suum quendam, militarem ac potentem uirum, legat, qui eum beneficiorum suorum admonitum deprecetur. is quoque imperfecta legatione irritas preces renuntiat.
- 42.1.1
Eodemque tempore senis Maximiani statuae Constantini iussu reuellebantur et imagines ubicumque pictus esset, detrahebantur. et quia senes ambo simul plerumque picti erant, et imagines simul deponebantur amborum.
- 42.2.1
itaque <Diocltianus) cum uideret uiuus quod nulli umquam imperatorum acciderat, duplici aegritudine adfectus moriendum sibi esse decreuit. iactabat se huc atque illuc aestuante anima per dolorem nec somnum nec cibum capiens. suspiria et gemitus, crebrae lacrimae, iugis uolutatio corporis, nunc in lecto, nunc humi.
- 42.3.1
ita uiginti annorum felicissimus imperator ad humilem uitam deiectus a deo et proculcatus iniuriis atque in odium uitae deductus postremo fame atque angore confectus est.
- 43.1.1
Unus iam supererat de aduersariis dei< Maximinus>: cuius nunc exitum ruinamque subnectam.
- 43.2.1
cum haberet aemulationem aduersus Licinium, quia praelatus ei a Maximiano fuerat, licet nuper cum eo amicitiam confirmasset, tamen ut audiuit Constantini sororem Licinio esse desponsam, existimauit affinitatem illam duorum imperatorum contra se copulari.
- 43.3.1
et ipse legatos ad urbem misit occulte societatem Maxentii atque amicitiam postulatum. scribit etiam familiariter. recipiuntur legati benigne: fit amicitia, utriusque imagines simul locantur.
- 43.4.1
Maxentius tamquam diuinum auxilium libenter amplectitur: iam enim bellum Constantino indixerat quasi necem patris sui uindicaturus. unde suspicio inciderat senem illum exitiabilem finxisse discordiam cum filio, ut ad alios succidendos uiam sibi faceret, quibus omnibus sublatis sibi ac filio totius orbis imperium uindicaret. sed id falsum fuit.
- 43.5.1
nam id propositi habebat, ut et filio et ceteris extinctis se ac Diocletianus- • num restitueret in regnum.
- 44.1.1
Iam mota inter eos fuerant arma ciuilia. et quamuis se Maxentius Romae contineret, quod responsum acceperat periturum esse, si extra portas urbis exisset, tamen bellum per idoneos duces gerebatur.
- 44.2.1
plus uirium Maxentio erat, quod et patris sui exercitum receperat a Seuero et suum proprium de Mauris atque Gaetulis nuper extraxerat.
- 44.3.1
dimicatum, et Maxentiani milites praeualebant, donec postea confirmato animo Constantinus et ad utrumque paratus copias omnes ad urbem propius admouit et e regione pontis Muluii consedit.
- 44.4.1
imminebat dies quo Maxentius imperium ceperat, qui est a. d. sextum Kalendas Nouembres, et quinquennalia terminabantur.
- 44.5.1
commonitus est in quiete CODstantinus, ut caeleste signum dei notaret in scutis atque ita proelium committeret. facit ut iussus est et transuersa X littera, summo capite circumflexo, Christum in scutis notat.
← Previous · Next → — showing 201–300 of 367
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0171.stoa002.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.