Ancient Texts

← Library

De Mortibus Persecutorum

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 367 sections

  1. 15.7.1

    nam Constantius, ne dissentire a maiorum praeceptis uideretur, conuenticula id est parietes, qui restitui poterant, dirui passus est, uerum autem dei templum, quod est in hominibus, incolume seruauit.

  2. 16.1.1

    Vexabatur ergo uniuersa terra et praeter Gallias ab oriente usque ad occasum tres acerbissimae bestiae saeuiebant.

  3. 16.2.1

    non, mihi si linguae centum <sint> oraque centum ferrea uox, omnes scelerum comprendere formas, omnia poenarum percurrere nomina possim, quae iudices per prouincias iustis atque innocentibus intulerunt.

  4. 16.3.1

    uerum quid opus est illa narrare praecipue tibi, Donate carissime, qui praeter ceteros tempestatem turbidae persecutionis expertus es?

  5. 16.4.1

    nam cum incidisses in Flaccinum praefectum, non pusillum homicidam, deinde in Hieroclem ex uicario praesidem, qui auctor et consiliarius ad faciendam persecutionem fuit, postremo in Priscillianum successorem eius, documentum omnibus inuictae fortitudinis praebuisti.

  6. 16.5.1

    nouies enim tormentis cruciatibusque uariis subiectus nouies aduersarium gloriosa confessione uicisti, nouem proeliis zabulum cum satellitibus suis debellasti, nouem uictoriis saeculum cum suis terroribus triumphasti.

  7. 16.6.1

    quam iucundum illud spectaculum deo fuit, cum uictorem te cerneret non candidos equos aut immanes elephantos, sed ipsos potissimum triumphatores currui tuo subiungentem!

  8. 16.7.1

    hic est uerus tIiumphus, cum dominatores dominantur. uicti enim tua uirtute ac subiugati sunt, quandoquidem nefanda iussione contempta omnes apparatus ac terriculas tyrannicae potestatis fide stabili et robore animi profligasti.

  9. 16.8.1

    nihil aduersus te uerbera, nihil ungulae, nihil ignis, nihil ferrum, nihil uaria tormentorum genera ualuerunt: adimere tibi fidem ac deuotionem nulla uis potuit.

  10. 16.9.1

    hoc est esse discipulum dei, hoc est militem Christi, quem nullus hostis expugnet. nullus lupus de castris caelestibus rapiat, nullus laqueus inducat, nullus dolor uincat, nullus cruciatus affligat.

  11. 16.10.1

    denique post illas nouem gloriosissimas pugnas, quibus a te zabulus uictus est, non est ausus ulterius congredi tecum, quem tot proeliis expertus est non posse superari.

  12. 16.11.1

    et cum tibi parata esset uictrix corona, desiit amplius prouocare, ne iam sumeres: quam licet non acceperis in praesenti, tamen integra tibi pro uirtutibus tuis et meritis in regno domini reseruatur. sed redeamus ad ordinem rerum.

  13. 17.1.1

    Hoc igitur scelere perpetrato Diocletianus, cum iam felicitas ab eo recessisset, perrexit statim Romam, ut illic uicennalium diem celebraret, qui erat futurus a. d. duodecimum Kalendas Decembres.

  14. 17.2.1

    quibus sollemnibus celebratis cum libertatem populi Romani ferre non poterat, impatiens et aeger animi prorupit ex urbe impendentibus Kalendis Ianuariis, quibus illi nonus consulatus deferebatur.

  15. 17.3.1

    tredecim dies tolerare non potuit, ut Romae potius quam Rauennae procederet consul, sed profectus hieme saeuiente, frigore atque imbribus uerberatus morbum lenem, at perpetuum contraxit uexatusque per omne iter lectica plurimum uehebatur.

  16. 17.4.1

    sic aestate transacta per circuitum ripae Istricae Nicomediam uenit morbo iam graui insurgente: quo cum se premi uideret, prolatus est tamen, ut circum quem fecerat dedicaret anno post uicennalia repleto.

  17. 17.5.1

    deinde ita languore < eat > oppressus, ut per omnes deos pro uita eius rogaretur, donec Idibus Decembribus luctus repente in palatio, maestitia et lacrimae iudicum, trepidatio et silentium tota ciuitate.

  18. 17.6.1

    iam non modo mortuum, sed etiam sepultum dicebant, cum repente mane postridie peruagari fama quod uiueret, domesticorum ac iudicum uultus alacritate mutari.

  19. 17.7.1

    non defuerunt qui suspicarentur celari mortem eius, donec Caesar ueniret, ne quid forte a militibus nouaretur.

  20. 17.8.1

    quae suspicio tantum ualuit, ut nemo crederet eum uiuere, nisi Kalendis Martiis prodisset, uix agnoscendus, quippe qui anno fere toto aegritudine tabuisset.

  21. 17.9.1

    et ille Idibus Decembribus morte sopitus animam receperat, nec tamen totam. demens enim factus est, ita ut certis horis insaniret, certis resipisceret.

  22. 18.1.1

    Nec multis post diebus Caesar aduenit, non ut patri gratularetur, sed ut eum cogeret imperio cedere. iam conflixerat nuper <cum> Maximiano sene eumque terruerat iniecto armorum ciuilium metu.

  23. 18.2.1

    aggressus est ergo Diocletianum primum molliter et amice, iam senem esse dicens, iam minus ualidum et administrandae rei publicae inhabilem: debere illum requiescere post labores. simul et exemplum Neruae proferebat, qui imperium Traiano tradidisset.

  24. 18.3.1

    ille uero aiebat et indecens esse, si post tantam sublimis fastigii claritatem in humilis uitae tenebras decidisset, et minus tutum, quod in tam longo imperio multorum sibi odia quaesisset:

  25. 18.4.1

    Neruam uero uno anno imperantem, cum pondus et curam tantarum rerum uel aetate uel insolentia ferre non quiret, abiecisse gubernaculum rei publicae atque ad priuatam uitam redisse, in qua consenuerat. uerum si nomen imperatoris cuperet adipisci, impedimento nihil esse quominus omnes Augusti nuncuparentur.

  26. 18.5.1

    at ille, qui orbem totum iam spe inuaserat, quoniam sibi aut nihil praeter nomen aut < non) multum uidebat accedere, respondit debere ipsius dispositionem in perpetuum conseruari, ut duo sint in re publica maiores, qui summam rerum teneant, item duo minores, qui sint adiumento: inter duos facile posse concordiam seruari, inter quattuor pares nullo modo.

  27. 18.6.1

    si ipse cedere noluisset, se sibi consulturum, ne amplius minor et extremus esset. iam fluxisse annos quindecim <quibus> in Illyricum id est ad ripam Danuuii relegatus cum gentibus barbaris luctaretur, cum alii intra laxiores et quietiores terras delicate imperarent.

  28. 18.7.1

    his auditis senex languidus, qui iam et Maximiani senis litteras acceperat scribentis quaecumque locutus fuisset. et didicerat augeri ab eo exercitum, lacrimabundus \'fiat\' inquit \'si hoc placet\'.

  29. 18.8.1

    supererat ut communi consilio omnium Caesares legerentur. \'quid opus est consilio, cum sit necesse illis duobus placere quicquid nos fecerimus?) — \'ita plane. nam illorum filios nuncupari necesse est\'.

  30. 18.9.1

    erat autem Maximiano < filius > Maxentius, huius ipsius Maximiani gener, homo perniciosae ac malae mentis, adeo superbus et contumax, ut neque patrem neque socerum solitus sit adorare, et idcirco utrique inuisus fuit.

  31. 18.10.1

    Constantio quoque filius erat Constantinus, sanctissimus adulescens et illo fastigio dignissimus, qui insigni et decoro habitu corporis et industria militari et probis moribus et comitate singulari a militibus amaretur, a priuatis et optaretur. eratque tunc praesens iam pridem a Diocletiano factus tribunus ordinis primi. — \'quid ergo fiet?

  32. 18.11.1

    \' - \'ille\' inquit \'dignus non est. qui enim me priuatus contempsit, quid faciet, cum imperium acceperit?\' — \'hic uero et amabilis est et ita imperaturus, ut patre suo melior et clementior iudicetur\'. — lita fiet ut ego non possim facere quae uelim. eos igitur oportet nuncupari \'qui sint in mea potestate, qui timeant, qui nihil faciant nisi meo iussu\'.

  33. 18.12.1

    — \'quos ergo faciemus?\' - \'Seuerum\' inquit. — \'illumne saltatorem temulentum ebriosum. cui nox pro die est et dies pro nocte?\' — \'dignus\'. inquit \'quoniam militibus fideliter praefuit. et eum misi ad Maximianum, ut ab eo induatur).

  34. 18.13.1

    — \'esto. alterum quem dabis?\' — \'hunc\' inquit ostendens Daiam adulescentem quendam semibarbarum, quem recens iusserat Maximinum uocari de suo nomine. nam et ipsi Diocletianus nomen ex parte mutauerat ominis causa, quia Maximianus fidem summa religione praestabat.

  35. 18.14.1

    — quis est hic i quem mihi oers?\' — \'meus\' inquit \'affinis\'. — at ille gemebundus \'non idoneos homines mihi das quibus tutela rei publicae committi possit\\ — \'probaui eos\' inquit. — \'tu uideris, qui regimen imperii suscepturus es.

  36. 18.15.1

    ego satis laboraui et prouidi quemadmodum me imperante res publica staret incolumis. si quid accesserit aduersi, mea culpa non erit\'.

  37. 19.1.1

    Cum haec essent constituta, proceditur Kalendis Mais. Constantinum omnes intuebantur, nulla erat dubitatio: milites qui aderant et primores militum electi et acciti ex legionibus in hunc unum intenti gaudebant, optabant et uota faciebant.

  38. 19.2.1

    erat locus altus extra ciuitatem ad milia fere tria, in cuius summo Maximianus ipse purpuram sumpserat, et ibi columna fuerat erecta cum Iouis signo.

  39. 19.3.1

    eo pergitur. contio militum conuocatur. incipit senex cum lacrimis, alloquitur milites: se inualidum esse, requiem post labores petere, imperium ualidioribus tradere, alios Caesares subrogare. summa omnium expectatio, quid afferret.

  40. 19.4.1

    tunc repente pronuntiat Seuerum et Maximinum Caesares. obstupefiunt omnes. in tribunali Constantinus adstabat susum. haesitare inter se num Constantini immutatum nomen esset, cum in conspectu omnium Maximianus manum retrorsum extendens protraxit a tergo Daiam Constantino repulso et exutum uestem priuatam constituit in medium. mirari omnes qui esset, unde esset.

  41. 19.5.1

    nemo tamen reclamare ausus est cunctis insperatae nouitate rei turbatis. huic purpuram Diocletianus iniecit suam qua se exuit, et Diocles iterum factus est.

  42. 19.6.1

    tum descenditur, et reda per ciuitatem ueteranus rex foras exportatur in patriamque dimittitur, Daia uero sublatus nuper a pecoribus et siluis, statim scutarius, continuo protector, mox tribunus, postridie Caesar, accepit Orientem calcandum et conterendum, quippe qui neque militiam neque rem publicam sciret, iam non pecorum, sed militum pastor.

  43. 20.1.1

    Maximianus postquam senibus expulsis quod uoluit effecit, se iam solum totius orbis dominum [esse] ferebat. nam Constantium quamuis priorem nominari esset necesse, contemnebat, quod et natura mitis esset et ualitudine corporis impeditus.

  44. 20.2.1

    hunc sperabat breui obiturum, et si non obisset, uel inuitum exuere facile uidebatur. quid enim faceret, si a tribus cogeretur imperium deponere?

  45. 20.3.1

    habebat ipse Licinium ueteris contubernii amicum et a prima militia familiarem, cuius consiliis ad omnia regenda utebatur, sed eum Caesarem facere noluit, ne filium nominaret, ut postea in Constantii

  46. 20.4.1

    locum nuncuparet Augustum atque fratrem, tunc uero ipse principatum teneret ac pro arbitrio suo debacchatus in orbem terrae uicennalia celebraret ac substituto Caesare filio suo, qui tunc erat nouennis, et ipse deponeret; ita cum imperii summam tenerent Licinius ac Seuerus et secundum Caesarum nomen Maximinus et Candidianus, inexpugnabili muro circumsaeptus securam et tranquillam degeret senectutem.

  47. 20.5.1

    huc consilia eius tendebant. sed deus, quem sibi fecit infestum, cuncta illius cogitata dissoluit.

  48. 21.1.1

    Adeptus igitur maximam potestatem ad uexandum orbem.

  49. 21.2.1

    quem sibi patefecerat, animum intendit. nam post deuictos Persas, quorum hic ritus, hic mos est, ut regibus suis in seruitium se addicant et reges populo suo tamquam familia utantur, hunc morem nefarius homo in Romanam terram uoluit inducere: quem ex illo tempore uictoriae sine pudore laudabat.

  50. 21.3.1

    et quia id aperte iubere non poterat, sic agebat, ut et ipse libertatem hominibus auferret. in primis honores ademit. torquebantur ab eo non decuriones modo, sed primores etiam ciuitatum, egregii ac perfectissimi uiri, et quidem in causis leuibus atque ciuilibus. si morte digni uiderentur, cruces stabant, sin minus, compedes parati.

  51. 21.4.1

    matres familias ingenuae ac nobiles in gynaeceum rapiebantur. si quis esset uerberandus, defixi in stabulo pali quattuor stabant, ad quos nullus umquam seruus distendi solebat.

  52. 21.5.1

    quid lusorium uel delicias eius referam? habebat ursos ferociae ac magnitudinis suae simillimos, quos toto imperii sui tempore elegerat. quotiens delectari libuerat, horum aliquem adferri nominatim iubebat.

  53. 21.6.1

    his homines non plane comedendi, sed obsorbendi obiectabantur: quorum artus cum dissiparentur, ridebat suauissime nec umquam sine humano cruore cenabat. dignitatem non habentibus poena ignis fuit.

  54. 21.7.1

    id exitn primo aduersus Christianos permiserat datis legibus, ut post tormenta damnati lentis ignibus urerentur.

  55. 21.8.1

    qui cum deligati fuissent, subdebatur primo pedibus lenis flamma tamdiu. donec callum solorum contractum igni ab ossibus reuelleretur.

  56. 21.9.1

    deinde incensae faces et extinctae admouebantur singulis membris, ita ut locus nullus in corpore relinqueretur intactus. et inter haec suffundebatur facies aqua frigida et os umore abluebatur, ne arescentibus siccitate faucibus cito spiritus redderetur:

  57. 21.10.1

    quod postremo accidebat, cum per multum diem decocta omni cute uis ignis ad intima uiscera penetrasset. hinc rogo facto cremabantur corpora iam cremata.

  58. 21.11.1

    lecta ossa et in puluerem comminuta iactabantur in flumina ac mare.

  59. 22.1.1

    Quae igitur in Christianis excruciandis didicerat, consuetudine ipsa in omnes exercebat.

  60. 22.2.1

    nulla <poena> penes eum leuis, non insulae, non carceres, non metalla, sed ignis, crux, ferae in illo erant cotidiana et facilia.

  61. 22.3.1

    domestici et adminlstratores lancea emendabantur. in causa [poena] capitis [et] animaduersio gladii admodum paucis quasi beneficium deferebatur, qui ob merita uetera impetrauerant bonam mortem.

  62. 22.4.1

    iam illa < prae > his leuia fuerunt eloquentia extincta, causidici sublati, iure consulti aut relegati aut necati, litterae autem inter malas artes habitae et qui eas nouerant, pro inimicis hostibusque protriti et execrati.

  63. 22.5.1

    licentia rerum omnium solutis legibus adsumpta et iudicibus data. iudices militares humanitatis litterarum rudes sine adsessoribus in prouincias immissi.

  64. 23.1.1

    At uero illud publicae calamitatis et communis luctus omnium fuit, census in prouincias et ciuitates semel missus. censitoribus ubique diffusis et omnia exagitantibus hostilis tumultus et captiuitatis horrendae species erant.

  65. 23.2.1

    agri glebatim metiebantur, uites et arbores numerabantur, animalia omnis generis scribebantur, hominum capita notabantur. in ciuitatibus urbanae ac rusticae plebes adunatae, fora omnia gregibus familiarum referta, unus quisque cum liberis, cum seruis aderant, tormenta ac uerbera personabant, filii aduersus parentes suspendebantur. fidelissimi quique serui contra dominos uexabantur, uxores aduersus maritos.

  66. 23.3.1

    si omnia defecerant, ipsi contra se torquebantur et cum dolor uicerat, adscribebantur quae non habebantur.

  67. 23.4.1

    nulla aetatis, ualitudinis excusatio. aegri et debiles deferebantur, aestimabantur aetates singulorum, paruulis adiciebantur anni, senibus detrahebantur. luctu et maestitia plena omnia.

  68. 23.5.1

    quae ueteres aduersus uictos iure belli fecerant, et ille aduersus Romanos Romanisque subiectos facere ausus est, quia parentes eius censui subiugati fuerant, quem Traianus Daciis assidue rebellantibus poenae gratia uictor imposuit.

  69. 23.6.1

    post hoc pecuniae pro capitibus pendebantur et merces pro uita dabatur. non tamen isdem censitoribus fides habebatur, sed alii super alios mittebantur tamquam plura inuenturi, et duplicabatur semper, illis non inuenientibus, sed ut libuit addentibus, ne frustra missi uiderentur.

  70. 23.7.1

    interea minuebantur animalia et mortales obibant et nihilo minus soluebantur tributa pro mortuis, ut nec uiuere iam nec mori saltim gratis liceret. mendici supererant soli a quibus nihil exigi posset: quos ab omni genere iniuriae tutos miseria et infelicitas fecerat.

  71. 23.8.1

    atquin homo pius misertus est illis, ut non egerent. congregari omnes iussit et exportatos nauiculis in mare mergi. adeo hominem misericordem, qui prouiderit ne quis illo imperante miser esset!

  72. 23.9.1

    ita dum cauet ne quis simulatione mendicitatis censum subterfugiat, multitudinem uerorum miserorum contra omne ius humanitatis occidit.

  73. 24.1.1

    Iam propinquauit illi iudicium dei secutumque tempus est quo res eius dilabi ac fluere coeperunt.

  74. 24.2.1

    nondum animum intenderat ad euertendum pellendumue Constantium, dum est occupatus his rebus quas superius exposui: et expectabat obitum eius, sed tam celeriter non putabat obiturum.

  75. 24.3.1

    qui cum grauiter laboraret. miserat litteras, ut filium suum Constantinum remitteret sibi uidendum, quem iam dudum <frustra repetierat>.

  76. 24.4.1

    ille uero nihil minus uolebat. nam et in insidiis saepe iuuenem adpetiuerat, quia palam nihil audebat, ne contra se arma ciuilia et. quod maxime uerebatur, odia militum concitaret, <et> sub obtentu exercitii ac lusus feris illum

  77. 24.5.1

    obiecerat, sed frustra, quoniam dei manus hominem protegebat. qui illum de manibus eius liberauit in ipso cardine. namque saepius <rogatus> cum iam diu negare non posset. dedit illi sigillum inclinante iam die praecepitque, ut postridie mane acceptis mandatis proficisceretur, uel ipse illum occasione aliqua retentaturus uel praemissurus litteras, ut a Seuero teneretur.

  78. 24.6.1

    quae cum ille prospiceret, quiescente lam imperatore post cenam properauit exire sublatisque per mansiones multas omnibus equis publicis euolauit.

  79. 24.7.1

    postridie imperator cum consulto ad medium diem usque dormisset, uocari eum iubet. dicitur ei post cenam statim profectus. indignari ac fremere coepit. poscebat equos publicos, ut eum \'retrahi faceret. nudatus ei cursus publicus nuntiatur. uix lacrimas tenebat.

  80. 24.8.1

    at ille incredibili celeritate usus peruenit ad patrem iam deficientem, qui ei militibus commendato imperium per manus tradidit. atque ita in lecto suo requiem uitae, sicut optabat, accepit.

  81. 24.9.1

    suscepto imperio Constantinus Augustus nihil egit prius quam (Christianos cultui ac deo suo reddere. haec fuit prima eius sanctio sanctae religionis restitutae.

  82. 25.1.1

    Paucis post diebus laureata imago eius adlata est ad malam bestiam. deliberauit diu an susciperet.

  83. 25.2.1

    in eo paene res fuit, ut illam et ipsum qui attulerat exureret, nisi eum amici ab illo furore flexissent admonentes eum periculi, quod uniuersi milites, quibus inuitis ignoti Caesares erant facti, suscepturi Constantinum fuissent atque ad eum concursuri alacritate summa, si uenisset armatus.

  84. 25.3.1

    suscepit itaque imaginem admodum inuitus atque ipsi purpuram misit, ut ultro asciuisse illum in societatem uideretur.

  85. 25.4.1

    iam turbatae rationes eius fuerant nec poterat alterum extra numerum nuncupare, ut uoluerat.

  86. 25.5.1

    sed illud excogitauit, ut Seuerum, qui erat aetate maturior, Augustum nuncuparet, Constantinum uero non imperatorem, sicut erat factus, sed Caesarem cum Maximino appellari iuberet, ut eum de secundo loco reiceret in quartum.

  87. 26.1.1

    Compositae ei res quodam modo iam uidebantur, cum subito illi alius terror adlatus est, generum ipsius Maxentium Romae factum imperatorem. cuius motus haec fuit causa.

  88. 26.2.1

    cum statuisset censibus institutis orbem terrae deuorare, ad hanc usque prosiluit insaniam, ut ab hac captiuitate ne populum quidem Romanum fieri uellet inmunem. ordinabantur iam censitores qui Romam missi describerent plebem.

  89. 26.3.1

    eodem fere tempore castra quoque praetoria sustulerat. itaque milites pauci, qui Romae in castris relicti erant, opportunitatem nancti occisis quibusdam iudicibus non inuito populo, qui erat concitatus, Maxentium purpuram induerant.

  90. 26.4.1

    quo nuntio adlato aliquantum rei nouitate turbatus est nec tamen nimium territus. et oderat hominem et tres Caesares facere non poterat.

  91. 26.5.1

    satis uisum est semel fecisse quod noluit. Seuerum arcessit, hortatur ad recipiendum imperium, mittit eum cum exercitu Maximiani ad expugnandum Maxentium, et mittit Romam, in qua milites illi summis deliciis saepissime excepti non modo saluam esse illam urbem, sed ibi uiuere optarent.

  92. 26.6.1

    Maxentius tanti facinoris sibi conscius, licet iure hereditatis paternos milites traducere ad se posset, cogitans tamen fieri posse ut Maximianus socer id ipsum metuens Seuerum in Illyrico relinqueret atque ipse cum suo exercitu ad se oppugnandum ueniret, quaerebat quatenus se a periculo impendente muniret.

  93. 26.7.1

    patri suo post depositum imperium in Campania moranti purpuram mittit et bis Augustum nominat. ille uero et rerum nouarum cupidus et qui deposuerat inuitus, libenter arripuit.

  94. 26.8.1

    Seuerus interim uadit et ad muros urbis armatus accedit. statim milites sublatis signis abeunt et se (ei> contra quem uenerant, tradunt.

  95. 26.9.1

    quid restabat deserto nisi fuga? sed occurrebat iam resumpto imperio Maximianus, cuius aduentu Rauennam confugit ibique se cum paucis militibus inclusit.

  96. 26.10.1

    qui cum uideret futurum ut Maximiano traderetur, dedidit se ipse uestemque purpuream eidem a quo acceperat, reddidit.

  97. 26.11.1

    quo facto nihil aliud impetrauit nisi bonam mortem. nam uenis eius incisis leniter mori coactus est. [ab hoc capite suos persequi.]

  98. 27.1.1

    Herculius uero cum Maximiani nosset insaniam, cogitare coepit illum audita nece Seueri inflammatum ira susceptis inimicitiis cum exercitu esse uenturum et fortasse adiuncto Maximino ac duplicatis copiis, quibus resisti nullo modo posset, <et> urbe munita et rebus <omnibus> diligenter instructa proficiscitur in Galliam, ut Constantinum partibus suis conciliaret suae minoris filiae nuptiis.

  99. 27.2.1

    ille interea coacto exercitu inuadit Italiam, ad urbem accedit senatum extincturus, populum trucidaturus: uerum clausa et munita omnia offendit. nulla erat spes inrumpendi, oppugnatio difficilis, ad circumsedenda moenia non satis copiarum: quippe qui numquam uiderat Romam aestimaretque illam non multo esse maiorem quam quas nouerat ciuitates.

  100. 27.3.1

    tunc quaedam legiones detestantes scelus, quod socer generum oppugnaret et quod Romani milites Romam, translatis signis imperium reliquerunt.

← Previous · Next → — showing 101200 of 367

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0171.stoa002.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.