Ancient Texts

← Library

De Mortibus Persecutorum

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 367 sections

  1. 1

    C = codex olim Colbertinus nunc Bibliothecae Nationalis Parisinae n. 2627 saec. XI.

  2. 2

    Bal = Baluzius primus editor (Stephani Baluzii Miscellaneorum Liber Secundus, Parisiis 1679, p. 1 BS.)

  3. 1.1.1

    Audiuit dominus orationes tuas, Donate carissime, quas in conspectu eius per omnes horas < cotidie fundebas, ceterorumque> fratrum nostrorum, qui gloriosa confessione sempiternam sibi coronam pro fidei meritis quaesierunt.

  4. 1.2.1

    ecce, deletis omnibus aduersariis, restituta per orbem tranquillitate, profligata nuper ecclesia rursum exurgit et maiore gloria templum dei, quod ab impiis fuerat euersum, misericordia domini fabricatur.

  5. 1.3.1

    excitauit enim deus principes qui tyrannorum nefaria et cruenta imperia resciderunt <et> humano generi prouiderunt, ut iam quasi discusso tristissimi temporis nubilo mentes omnium pax iucunda et serena laetificet.

  6. 1.4.1

    nunc post atrae tempestatis uiolentos turbines placidus aer et optata lux refulsit, nunc placatus seruorum suorum <precibus> deus iacentes et afflictos caelesti auxilio subleuauit, nunc maerentium lacrimas extincta impiorum conspiratione detersit.

  7. 1.5.1

    qui insultauerant deo, iacent, qui templum sanctum euerterant, ruina maiore ceciderunt, qui iustos excarnificauerant, caelestibus plagis et cruciatibus meritis nocentes animas profuderunt.

  8. 1.6.1

    sero id quidem, sed grauiter ac digne. distulerat enim poenas eorum deus, ut ederet in eos magna et mirabilia exempla, quibus posteri discerent et deum esse unum et eundem iudicem digna uid<elicet> supplicia impiis ac persecutoribus inrogare.

  9. 1.7.1

    de quo exitu < eorum tes)tificari placuit, ut omnes qui procul remoti fuerunt uel qui p<ostea fu>turi sunt, scirent, quatenus uirtutem ac maiestatem suam in ex<tinguen)dis delendisque nominis sui hostibus deus summus ostenderit. ab re ta<men non) est, si a principio, ex quo est ecclesia constituta, qui fuerint persecutores <eius> et quibus poenis in eos caelestis iudicis seueritas uindicauerit, exponam.

  10. 2.1.1

    Extremis temporibus Tiberii Caesaris, ut scriptum legimus, dominus noster Iesus Christus a Iudaeis cruciatus est post diem decimum Kalendas Apriles duobus Geminis consulibus.

  11. 2.2.1

    cum resurrexisset die tertio, congregauit discipulos, quos metus comprehensionis eius in fugam uerterat, et diebus XL cum his commoratus aperuit corda eorum et scripturas interpretatus est, quae usque ad id tempus obscurae atque inuolutae fuerant, ordinauitque eos et instruxit ad praedicationem dogmatis ac doctrinae suae disponens testamenti noui sollemnem disciplinam.

  12. 2.3.1

    quo officio repleto circumuoluit eum procella nubis et subtractum oculis hominum rapuit in caelum.

  13. 2.4.1

    et inde discipuli, qui tunc erant undecim, adsumptis in locum Iudae proditoris Mathia < et> Paulo dispersi sunt per omnem terram ad euangelium praedicandum, sicut illis magister dominus imperauerat, et per annos XXV usque ad principium Neroniani imperii per omnes prouincias et ciuitates ecclesiae fundamenta miserunt.

  14. 2.5.1

    cumque iam Nero imperaret, Petrus Romam aduenit et editis quibusdam miraculis, quae uirtute ipsius dei data sibi ab eo potestate faciebat. conuertit multos ad iustitiam deoque templum fidele ac stabile conlocauit.

  15. 2.6.1

    qua re ad Neronem delata cum animaduerteret non modo Romae, sed ubique cotidie magnam multitudinem deficere a cultu idolorum et ad religionem nouam damnata uetusta transire, ut erat execrabilis ac nocens tyrannus, prosiliuit ad excidendum caeleste templum delendamque iustitiam et primus omnium persecutus dei seruos Petrum cruci adfixit, Paulum interfecit. nec tamen habuit inpune.

  16. 2.7.1

    respexit enim deus uexationem populi sui. deiectus itaque fastigio imperii ac deuolutus a summo tyrannus impotens nusquam repente comparuit, ut ne sepulturae quidem locus in terra tam malae bestiae appareret.

  17. 2.8.1

    unde illum quidam deliri credunt esse translatum acuiuum reseruatum, Sibylla dicente matricidam profugum a finibus <terrae> esse uenturum, ut quia primus persecutus est, idem etiam nouissimus persequatur et antichristi praecedat aduentum — < quod n >efas est credere —, sicut duos prophetas uiuos esse translatos in ultima <tempora> ante imperium Christi sanctum ac sempiternum, cum descendere coeperit, < quidam sanctor >um pronuntient: eodem modo etiam Neronem uenturum putant, < ut praecu>rsor diaboli ac praeuius sit uenientis ad uastationem terrae et huma<ni ge>neris euersionem.

  18. 3.1.1

    <P)ost hunc interiectis aliquot annis alter non minor tyrannus <Domitianus> ortus est. <qui> cum exerceret inuisam dominationem, subiectorum tamen ceruicibus incubauit quam diutissime tutusque regnauit, donec impias manus aduersus dominum tenderet.

  19. 3.2.1

    postquam uero ad persequendum iustum populum instinctu daemonum incitatus est, tunc traditus in manus inimicorum luit poenas. nec satis ad ultionem fuit quod est interfectus domi: etiam memoria nominis eius erasa est.

  20. 3.3.1

    nam cum multa mirabilia opera fabricasset, cum Capitolium aliaque nobilia monumenta fecisset, senatus ita nomen eius persecutus est, ut neque imaginum neque titulorum eius relinqueret ulla uestigia, grauissime decretis etiam mortuo notam inureret ad ignominiam sempiternam.

  21. 3.4.1

    rescissis igitur actis tyranni non modo in statum pristinum ecclesia restitutar.a» est, sed etiam multo clarius ac floridius enituit, secutisque temporibus, quibus multi ac boni principes Romani imperii clauum regimenque tenuerunt, nullos inimicorum impetus passa manus suas in orientem occidentemque porrexit, ut iam nullus esset terrarum angulus tam remotus quo non religio dei penetrasset, nulla denique [dei] natio tam feris moribus uiuens, ut non suscepto dei cultu ad iustitiae opera mitesceret. sed enim postea longa pax rupta est.

  22. 4.1.1

    Extitit enim post annos plurimos execrabile animal Decius, qui uexaret ecclesiam: quis enim iustitiam -nisi malus persequatur?

  23. 4.2.1

    et quasi huius rei gratia prouectus esset ad illud principale fastigium, furere protinus contra deum coepit, ut protinus caderet.

  24. 4.3.1

    nam profectus aduersum Carpos, qui tum Daciam Moesiamque occupauerant, statimque circumuentus a barbaris et cum magna exercitus parte deletus ne sepultura quidem potuit honorari, sed exutus ac nudus, ut hostem dei oportebat, pabulum feris ac uolucribus iacuit.

  25. 5.1.1

    Non multo post Valerianus quoque non dissimili furore correptus impias manus in deum intentauit et multum quamuis breui tempore iusti sanguinis fudit. at illum deus nouo ac singulari poenae genere adfecit, ut esset posteris documentum aduersarios dei semper dignam scelere suo recipere mercedem.

  26. 5.2.1

    hic captus a Persis non modo imperium, quo fuerat insolenter usus, sed etiam libertatem, quam ceteris ademerat, perdidit uixitque in seruitute turpissime.

  27. 5.3.1

    nam rex Persarum bapor, is qui eum ceperat, si quando libuerat aut uehiculum ascendere aut equum, inclinare sibi Romanum iubebat ac terga praebere et imposito pede super dorsum eius illud esse uerum dicebat exprobrans ei cum risu. non quod in tabulis aut parietibus Romani pingerent.

  28. 5.4.1

    ita ille dignissime triumphatus aliquamdiu uixit, ut diu barbaris Romanum nomen ludibrio ac derisui esset.

  29. 5.5.1

    etiam hoc ei accessit ad poenam, quod cum filium haberet imperatorem, captiuitatis suae tamen ac seruitutis extremae non inuenit ultorem nec omnino repetitus est.

  30. 5.6.1

    t-põstea uero quam pudendam uitam in illo dedecore finiuit, derepta est ei cutis et exuta uisceribus pellis infecta rubro colore, ut in templo barbarorum deorum ad memoriam clarissimi triumphi poneretur legatisque nostris semper esset ostentui, ne nimium Romani uiribus suis fiderent, cum exuuias capti principis apud deos suos cernerent.

  31. 5.7.1

    cum igitur tales poenas de sacrilegis deus exegerit, nonne mirabile est ausum esse quemquam postea non modo facere, sed etiam cogitare aduersus maiestatem singularis dei regentis et continentis uniuersa?

  32. 6.1.1

    Aurelianus, qui esset natura uesanus et praeceps, quamuis captiuitatem Valeriani meminisset, tamen oblitus sceleris eius et poenae iram dei crudelibus factis lacessiuit. uerum illi ne perficere quidem quae cogitauerat licuit, sed protinus inter initia sui furoris extinctus est.

  33. 6.2.1

    nondum ad prouincias ulteriores cruenta eius scripta peruenerant, et iam Caenofrurio, qui locus est Thraciae, cruentus ipse humi iacebat falsa quadam suspicione ab amicis suis interemptus.

  34. 6.3.1

    talibus et tot exemplis coerceri posteriores tyrannos oportebat: at hi non modo territi non sunt, sed audacius etiam contra deum confidentiusque fecerunt.

  35. 7.1.1

    Diocletianus. qui scelerum inuentor et malorum machinator fuit, cum disperderet omnia, ne a deo quidem manus potuit abstinere.

  36. 7.2.1

    hic orbem terrae simul et auaritia et timiditate subuertit. tres enim participes regni sui fecit in quattuor partes orbe diuiso et multiplicatis exercitibus, cum singuli eorum longe maiorem numerum militum habere contenderent, quam priores principes habuerant, cum soli rem publicam gererent.

  37. 7.3.1

    adeo maior esse coeperat numerus accipientium quam dantium. ut enormitate indictionum consumptis uiribus colonorum desererentur agri et culturae uerterentur in siluam.

  38. 7.4.1

    et ut omnia terrore conplerentur, prouinciae quoque in frusta concisae: multi praesides et plura officia singulis regionibus ac paene iam ciuitatibus incubare, item rationales multi et magistri et uicarii praefectorum, quibus omnibus ciuiles actus admodum rari, sed condemnationes tantum et proscriptiones frequentes, exactiones rerum innumerabilium non dicam crebrae, sed perpetuae, et in exactionibus iniuriae non ferendae.

  39. 7.5.1

    haec quoque tolerari <non) possunt quae ad exhibendos milites spectant. idem insatiabili auaritia thesauros numquam minui uolebat, sed semper extraordinarias opes ac largitiones congerebat, ut ea quae recondebat, integra atque inuiolata seruaret.

  40. 7.6.1

    idem cum uariis iniquitatibus inmensam faceret caritatem, legem pretiis rerum uenalium statuere conatus est.

  41. 7.7.1

    tunc ob exigua et uilia multus sanguis enusus, nec uenale quicquam metu apparebat et caritas multo deterius exarsit, donec lex necessitate ipsa post multorum exitium solueretur.

  42. 7.8.1

    Huuc accedebat infinita quaedam cupiditas aedificandi, non minor prouinciarum exactio in exhibendis operariis et artificibus et plaustris omnibus<que> quaecumque sint fabricandis operibus necessaria.

  43. 7.9.1

    hic basilicae, hic circus, hic moneta, hic armorum fabrica, hic uxori domus, hic filiae. repente magna pars ciuitatis exciditur. migrabant omnes cum coniugibus ac liberis quasi urbe ab hostibus capta.

  44. 7.10.1

    et cum perfecta haec fuerant cum interitu prouinciarum, non recte facta sunt\' aiebat, \'alio modo fiant\'. rursus dirui ac mutari necesse erat iterum fortasse casura. ita semper dementabat Nicomediam studens urbi Romae coaequare.

  45. 7.11.1

    iam illud praetereo, quam multi perierint possessionum aut opum gratia. hoc enim usitatum et fere licitum consuetudine malorum.

  46. 7.12.1

    sed in hoc illud fuit praecipuum, quod ubicumque cultiorem agrum uiderat aut ornatius aedificium, iam parata domino calumnia et poena capitalis, quasi non posset rapere aliena sine sanguine.

  47. 8.1.1

    Quid frater eius Maximianus, qui est dictus Herculius? non dissimilis ab eo: nec enim possent in amicitiam tam fidelem cohaerere, nisi esset in utroque mens una, eadem cogitatio, par uoluntas, aequa sententia.

  48. 8.2.1

    hoc solum differebant, quod auaritia maior in altero fuit, sed plus timiditatis, in altero uero minor auaritia, sed plus animi, non ad bene faciendum, sed ad male.

  49. 8.3.1

    nam cum ipsam imperii sedem teneret Italiam subiacerentque opulentissimae prouinciae, uel Africa uel Hispania, non erat in custodiendis opibus tam diligens, quarum illi copia suppetebat.

  50. 8.4.1

    et cum opus esset, non deerant locupletissimi senatores qui subornatis indiciis affectasse imperium dicerentur, ita ut effoderentur assidue lumina senatus.

  51. 8.5.1

    cruentissimus fiscus mala partis opibus affluebat. iam libido in homine pestifero non modo ad corrumpendos mares, quod est odiosum ac detestabile, uerum etiam ad uiolandas primorum filias. nam quacumque iter fecerat, auulsae a complexu parentum uirgines statim praesto.

  52. 8.6.1

    his rebus beatum se iudicabat, his constare felicitatem imperii sui putabat, si libidini et cupiditati malae nihil denegaret.

  53. 8.7.1

    CODstantium praetereo, quoniam dissimilis ceterorum fuit dignusque qui solus orbem teneret.

  54. 9.1.1

    Alter uero Maximianus, quem sibi generum Diocletianus asciue rat, non his duobus tantum quos tempora nostra senserunt, sed omnibus qui fuerunt malis peior.

  55. 9.2.1

    inerat huic bestiae naturalis barbaries, efferitas a Romano sanguine aliena non mirum, cum mater eius Transdanuuiana infestantibus Carpis in Daciam nouam transiecto amne confugerat.

  56. 9.3.1

    erat etiam corpus moribus congruens, status celsus, caro ingens et in horrendam magnitudinem diffusa et inflata.

  57. 9.4.1

    denique et uerbis et actibus et aspectu terrori omnibus ac formidini fuit. socer quoque eum metuebat acerrime: cuius timoris haec fuit causa.

  58. 9.5.1

    Narseus rex Persarum concitatus do nesticis exemplis aui sui Saporis ad occupandum Orientem cum magnis copiis inhiabat.

  59. 9.6.1

    tunc Diocletianus, ut erat in omni tumultu meticulosus animique deiectus, simul et exemplum Valeriani timens, non ausus est obuiam tendere, sed hunc per Armeniam misit ipse in Oriente subsistens et aucupans exitus rerum.

  60. 9.7.1

    ille insidiis usus barbaros, quibus mos est cum omnibus suis ad bellum pergere, multitudine impeditos et sarcinis occupatos non difficiliter oppressit fugatoque Narseo rege reuersus cum praeda et manubiis ingentibus sibi attulit superbiam, Diocletiano timorem.

  61. 9.8.1

    in tantos namque fastus post hlanc uictoriam elenatus est, ut iam detrectaret Caesaris nomen. quod cum in litteris ad se datis audisset, truci uultu ac uoce terribili exclamabat \'quousque Caesar?

  62. 9.9.1

    \' exinde insolentissime agere coepit, ut ex Marte se procreatum et uideri et dici uellet tamquam alterum Romulum maluitque Romulam matrem stupro infamare, ut ipse diis oriundus uideretur.

  63. 9.10.1

    sed differo de factis eius dicere, ne confundam tempora. postea enim quam nomen imperatoris accepit, exuto socero, tum demum furere coepit et contemnere omnia.

  64. 9.11.1

    Diocles — <sic> enim ante lmpenum uocabatur — cum rem publicam talibus consiliis et talibus sociis euerteret, cum pro sceleribus suis nihil non mereretur, tamdiu tamen summa felicitate regnauit, quamdiu manus suas iustorum sanguine non inquinaret.

  65. 9.12.1

    quam uero causam persequendi habuerit exponam.

  66. 10.1.1

    Cum ageret in partibus Orientis, ut erat pro timore scrutator rerum futurarum. immolabat pecudes et in iecoribus earum uentura quaerebat.

  67. 10.2.1

    tum quidam ministrorum scientes dominum cum adsisterent immolanti, imposuerunt frontibus suis inmortale signum: quo facto fugatis daemonibus sacra turbata sunt. trepidabant aruspices nec solitas in extis notas uidebant et quasi non litassent, saepius immolabant.

  68. 10.3.1

    uerum identidem mactatae hostiae nihil ostendebant, donec magister ille aruspicum Tagis seu suspicione seu uisu ait idcirco non respondere sacra, quod rebus diuinis profani homines interessent.

  69. 10.4.1

    tunc ira furens sacrificare non eos tantum qui sacris ministrabant, sed uniuersos qui erant in palatio iussit et in eos, si detrectassent, uerberibus animaduerti, datisque ad praepositos litteris, etiam milites cogi ad nefanda sacrificia praecepit, ut qui non paruissent, militia soluerentur.

  70. 10.5.1

    hactenus furor eius et ira processit nec amplius quicquam contra legem ant religionem dei fecit.

  71. 10.6.1

    deinde interiecto aliquanto tempore in Bithyniam uenit hiematum eodemque tum Maximianus quoque Caesar inflammatus scelere aduenit, ut ad persequendos Christianos instigaret senem uanum, qui iam principium fecerat. cuius furoris hanc causam fuisse cognoui.

  72. 11.1.1

    Erat mater eius deorum montium cultrix. quae cum esset mulier admodum superstitiosa, dapibus sacrificabat paene cotidie ac uicanis suis epulas exhibebat. Christiani abstinebant, et illa cum gentibus epulante ieiuniis hi et orationibus insistebant.

  73. 11.2.1

    hinc concepit odium aduersus eos ac filium suum non minus superstitiosum querelis muliebribus ad tollendos homines incitauit.

  74. 11.3.1

    ergo habito inter se per totam hiemem consilio cum nemo admitteretur et omnes de summo statu rei publicae tractari arbitrarentur, diu senex furori eius repugnauit - ostendens quam perniciosum esset inquietari orbem terrae, fundi sanguinem multorum; illos libenter mori solere; satis esse si palatinos tantum ac milites ab ea religione prohiberet. nec tamen deflectere potuit praecipitis hominis insaniam.

  75. 11.4.1

    Jplacuit ergo amicorum sententiam experiri.

  76. 11.5.1

    nam erat huius malitiae: cum bonum quid facere decreuisset, sine consilio faciebat, ut ipse laudaretur, cum autem malum, quoniam id reprehendendum sciebat, in consilium multos aduocabat, ut aliorum culpae adscriberetur quicquid ipse deliquerat.

  77. 11.6.1

    admissi ergo iudices pauci et pauci militares, ut dignitate antecedebant, interrogabantur. quidam proprio aduersus Christianos odio inimicos deorum et hostes religionum publicarum tollendos esse censuerunt, et qui aliter sentiebant, intellecta hominis uoluntate uel timentes uel gratificari uolentes in eandem sententiam congruerunt.

  78. 11.7.1

    nec sic quidem flexus est imperator, ut accommodaret assensum, sed deos potissimum consulere statuit misitque aruspicem ad Apollinem Milesium. respondit ille ut diuinae religionis inimicus.

  79. 11.8.1

    traductus est itaque a proposito et quoniam nec amicis nec Caesari nec Apollini poterat reluctari, hanc moderationem tenere conatus est, ut eam rem sine sanguine transigi iuberet, cum Caesar uiuos cremari uellet qui sacrificio repugnassent.

  80. 12.1.1

    Inquiritur peragendae rei dies aptus et felix ac potissimum Terminalia deliguntur, quae sunt a. d. septimum Kalendas Martias, ut quasi terminus imponeretur huic religioni. ille dies primus leti primusque malorum causa fuit: quae et ipsis et orbi terrarum acciderunt.

  81. 12.2.1

    qui dies cum illuxisset agentibus consulatum senibus ambobus octauum et septimum, repente adhuc dubia luce ad ecclesiam praefectus cum ducibus et tribunis et rationalibus uenit et reuulsis foribus simulacrum dei quaeritur: scripturae repertae incenduntur, datur omnibus praeda, rapitur, trepidatur, discurritur.

  82. 12.3.1

    ipsi uero in speculis — in alto enim constituta ecclesia ex palatio uidebatur — diu inter se concertabant, utrum ignem potius supponi oporteret.

  83. 12.4.1

    uicit sententia Diocletianus cauens, ne magno incendio facto pars aliqua ciuitatis arderet. nam multae ac magnae domus ab omni parte cingebant.

  84. 12.5.1

    ueniebant igitur praetoriani acie structa cum securibus et aliis ferramentis et immissi undique fanum illud editissimum paucis horis solo adaequarunt.

  85. 13.1.1

    Postridie propositum est edictum quo cauebatur, ut religionis illius homines carerent omni honore ac dignitate, tormentis subiecti essent, ex quocumque ordine aut gradu uenirent, aduersus eos omnis actio ualeret, ipsi non de iniuria, non de adulterio, non de rebus ablatis agere possent, libertatem denique ac uocem non haberent.

  86. 13.2.1

    quod edictum quidam etsi non recte, magno tamen animo deripuit et conscidit, cum irridens diceret uictorias Gothorum et Sarmatarum propositas.

  87. 13.3.1

    statimque perductus non modo extortus, sed etiam legitime coctus cum admirabili patientia postremo exustus est.

  88. 14.1.1

    Sed Caesar non contentus est edicti legibus: aliter Diocletianum aggredi parat.

  89. 14.2.1

    nam ut illum ad propositum crudelissimae persecutionis impelleret, occultis ministris palatio subiecit incendium, et cum pars quaedam conflagrasset, Christiani arguebantur uelut hostes publici et [cum] ingenti inuidia simul cum palatio Christianorum nomen ardebat: illos consilio cum eunuchis habito de extinguendis principibus cogitasse, duos imperatores domi suae paene uiuos esse combustos.

  90. 14.8.1

    Diocletianus uero, qui semper se uolebat uideri astutum et intellegentem, nihil potuit suspicari, sed ira inflammatus excarnificari omnes suos protinus praecepit.

  91. 14.4.1

    sedebat ipse atque innocentes igni torquebat, item iudices uniuersi, omnes denique qui erant in palatio magistri data potestate torquebant.

  92. 14.5.1

    erant certantes quis prior aliquid inueniret: nihil usquam reperiebatur, quippe cum familiam Caesaris nemo torqueret. aderat ipse et instabat nec patiebatur iram inconsiderati senis deflagrare.

  93. 14.6.1

    sed quindecim diebus interieotis aliud rursum incendium molitus est. sed celerius animaduersum, nec tamen auctor apparuit.

  94. 14.7.1

    tunc Caesar medio hiemis profectione parata prorupit eodem die, contestans fugere se, ne uiuus arderet.

  95. 15.1.1

    Furebat ergo imperator iam non in domesticos tantum, sed in omnes. et primam omnium filiam Valeriam coniugemque Priscam sacrificio pollui coegit.

  96. 15.2.1

    potentissimi quondam eunuchi necati, per quos palatium et ipse ante constabat, comprehensi presbyteri ac ministri et sine ulla probatione aut confessione damnati cum omnibus suis deducebantur.

  97. 15.3.1

    omnis sexus et aetatis homines ad exustionem rapti, nec singuli, quoniam tanta erat multitudo, sed gregatim circumdato igni ambiebantur; domestici alligatis ad collum molaribus mari mergebantur.

  98. 15.4.1

    nec minus in ceterum populum persecutio uiolenter incubuit. nam iudices per omnia templa dispersi uniuersos ad sacrificia cogebant.

  99. 15.5.1

    pleni carceres erant, tormentorum genera inaudita excogitabantur, et ne cui temere ius diceretur, arae in secretariis ac pro tribunali positae, ut litigatores prius sacrificarent atque ita causas suas dicerent, sic ergo ad iudices tamquam ad deos adiretur.

  100. 15.6.1

    etiam litterae ad Maximianum atque Constantium commeauerant, ut eadem facerent: quorum sententia in tantis rebus expectata non. erat. et quidem senex Maximianus libens paruit per Italiam, homo non adeo clemens.

Next → — showing 1100 of 367

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0171.stoa002.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.