Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Evangeliorum libri quattuor

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 3,213 sections

  1. 1.572

    Sed uos perfecto similes estote parenti.

  2. 1.573

    Sicubi iustitiae pandetur pulchra facultas,

  3. 1.574

    Deuitate oculos hominum; nam nulla manebit

  4. 1.575

    Merces, posterius quae factum tale sequatur.

  5. 1.576

    Adplaudet tantum sterilis laudatio uulgi.,

  6. 1.577

    Sed quod dextra facit, faciat, nescire sinistram

  7. 1.578

    Conueniet; iustis meritis tum digna rependet

  8. 1.579

    Occulti solus scrutator praemia cordis.

  9. 1.580

    Sunt quos praetumidae tollit iactantia mentis,

  10. 1.581

    Et precibus propriis gaudent adsistere turbas

  11. 1.582

    Multifluisque diem uerbis ducendo fatigant;

  12. 1.583

    His uotis pompae fructus succedit inanis.

  13. 1.584

    Sed secreta domus precibus penetralia castis

  14. 1.585

    585 Claudantur paucisque Deum uenerabere uerbis.

  15. 1.586

    Scit pater ipse, tui quae sit trepidatio cordis.

  16. 1.587

    Nil absente Deo loquimur, nil abdita clausum

  17. 1.588

    Pectoris antra tegunt, praesens Deus omnia cernit.

  18. 1.589

    His igitur uotum placeat concludere uerbis:

  19. 1.590

    Sidereo genitor residens in uertice caeli,

  20. 1.591

    Nominis, oramus, ueneratio sanctificetur

  21. 1.592

    In nobis, pater alte, tui: tranquillaque mundo

  22. 1.593

    Adueniat regnumque tuum lux alma reclaudat.

  23. 1.594

    Sic caelo ut terris fiat tua clara uoluntas,

  24. 1.595

    Yitalisque hodie sancti substantia panis

  25. 1.596

    Proueniat nobis; tua mox largitio soluat

  26. 1.597

    Innumera indulgens erroris debita praui;

  27. 1.598

    Et nos haut aliter concedere foenora nostris.

  28. 1.599

    Tetri saeua procul temptatio daemonis absit

  29. 1.600

    Eque malis tua nos in lucem dextera tollat.

  30. 1.601

    Sic etenim genitor populis delicta remittet,

  31. 1.602

    Si uestra alterni uobis peccata uelitis

  32. 1.603

    Cedere nec durum erratis intendere pectus.

  33. 1.604

    Sunt etiam praegrata Deo ieiunia plebis;

  34. 1.605

    Sed propriam multi faciem foedare laborant,

  35. 1.606

    Quo uanam captent hominum ieiunia famam.

  36. 1.607

    Tu uero et grato crinem nitefactus oliuo

  37. 1.608

    Laetantem puris de fontibus ablue uultum,

  38. 1.609

    Ut solus genitor deuoti pectoris altum

  39. 1.610

    Seruitium cernens laudet meritumque rependat.

  40. 1.611

    Vanum est defossis terra inuigilare talentis.

  41. 1.612

    Illic aerugo et tineae dominantur edaces,

  42. 1.613

    Cunctaque diripiunt fures egesta latebris.

  43. 1.614

    Condite thesauros uobis in uertice caeli;

  44. 1.615

    Non aerugo illos tineaeue aut horrida furum

  45. 1.616

    Factio diripiet. Vobis ubi condita res est,

  46. 1.617

    Illic corda etiam simili dicione tenentur.

  47. 1.618

    Corporis est lumen, quo publica lumina cernis;

  48. 1.619

    Sed si pura acies oculis simplexque nitebit,

  49. 1.620

    Clare totius splendebunt corporis artus.

  50. 1.621

    Sin uero nequam fuerit paruumque uidebit,

  51. 1.622

    Obscurae incumbent super omnia membra tenebrae.

  52. 1.623

    In nigras lumen sed si conuertitur umbras,

  53. 1.624

    Ipsis horror erit quantus sine luce tenebris?

  54. 1.625

    Nemo potest dominis aeque seruire duobus,

  55. 1.626

    Unius aut odiis cedet uel cedet amori,

  56. 1.627

    Nec pariter dominum seruus patietur utrumque.

  57. 1.628

    Haut umquam poterit quis diuitiisque Deoque

  58. 1.629

    Inseruire simul; sed uos haec iussa tenete:

  59. 1.630

    Sollicitet proprio ne uos pro corpore uestis,

  60. 1.631

    Neu faciles uictus aegra disquirite cura.

  61. 1.632

    Nonne animam pluris facimus quam corporis escas?

  62. 1.633

    Aut dubitat corpus quisquam praeponere uesti?

  63. 1.634

    Aerias spectemus aues: num uomere presso

  64. 1.635

    Terga soli subigunt, iaciunt aut semina farris,

  65. 1.636

    Aut segetum culmos incurua falce recidunt?

  66. 1.637

    Proueniet tamen his satias potusque cibique.

  67. 1.638

    Nonne Deo magis est hominum curatio cordi?

  68. 1.639

    Nec dignum fuerat uestis suspendere curam

  69. 1.640

    Pectoribus nostris; non, si cubitalia possent

  70. 1.641

    Incrementa suis homines inponere membris.

  71. 1.642

    Cernite, per pingues agros ut lilia fulgent!

  72. 1.643

    Non ulli tamen his umquam incubuere labores,

  73. 1.644

    Nec Solomona illum, cum regni diuitis aula

  74. 1.645

    Aflueret, talis contexit gratia uestis.

  75. 1.646

    Quod si pratorum fruticumque uirentia laeta

  76. 1.647

    Ipse Deus uestit nostris obnoxia flammis,

  77. 1.648

    Cur uobis potior non est fiducia patris?

  78. 1.649

    Ergo cibum potum uestemque et inania cuncta

  79. 1.650

    Gentibus infidis terrenam linquite curam.

  80. 1.651

    Vos potius digne caelestia quaerite regna

  81. 1.652

    Iustitiamque Dei — spontanea cetera current —,

  82. 1.653

    Crastina nec uobis curetur copia rerum;

  83. 1.654

    Quisque dies sibimet satis est pro fraude diurna.

  84. 1.655

    Iudicium uestrum fugiat damnatio saeua;

  85. 1.656

    Nam Dominus uestri iuris documenta sequetur,

  86. 1.657

    Quae uos in terris statuetis tempore capti:

  87. 1.658

    Mensuram tibi, quam ponis, portare necesse est.

  88. 1.659

    Cernis adhaerentem fistucam in lumine fratris,

  89. 1.660

    Nec tamen in proprio tignum consistere sentis

  90. 1.661

    Atque oculum prius alterius purgare laboras;

  91. 1.662

    Deripe sed proprio fallax de lumine lignum,

  92. 1.663

    Tunc minimam alterius curabis demere aristam.

  93. 1.664

    Ne canibus sanctum dederitis neue uelitis

  94. 1.665

    Turpiter inmundis iactare monilia porcis.

  95. 1.666

    Namque illa in caeno pedibus subiecta iacebunt

  96. 1.667

    Conuersique sues uasto uos uulnere rumpent.

  97. 1.668

    Poscenti dabitur, quaerens inuenta tenebit,

  98. 1.669

    Pulsantique aditus foribus pandetur apertis.

  99. 1.670

    670 Vos homines natis panem poscentibus omnes

  100. 1.671

    Non lapidem dabitis piscemue petentibus anguem;

← Previous · Next → — showing 601700 of 3,213

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0169a.stoa002.opp-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.