Evangeliorum libri quattuor
- 1.472
Discite uos hac in terra salis esse saporem.
- 1.473
Hic sapor amissa si iam uirtute senescit,
- 1.474
Quae salis absumptos acuet substantia gustus?
- 1.475
Nec quisquam uani post haec superest salis usus,
- 1.476
Ni longe abiectum cuncta ut uestigia calcent.
- 1.477
Vos estis mundi clarum (ne abscondite) lumen.
- 1.478
Nam quis praecelsis inpostam rupibus urbem
- 1.479
Occultare queat? Vestrum sic lumen ad omnes
- 1.480
Perueniat rerumque decus sub luce serena
- 1.481
Ponatur. Cunctis genitoris gloria uestri
- 1.482
Laudetur, celsi thronus est cui regia caeli.
- 1.483
Non ego nunc priscas leges dissoluere ueni
- 1.484
Vertere nec, ueteres ponunt quae iussa profetae;
- 1.485
Omnia nam uobis per me conplenda manebunt.
- 1.486
Vera loquor, donec caeli terraeque marisque
- 1.487
Interitus ueniat, legis nec littera saltem
- 1.488
Aut apicis parui gracilis distinctio deerit,
- 1.489
Omnia quin fiant digesto ex ordine saecli.
- 1.490
Si quis enim minimam mandati soluere partem
- 1.491
Ausus erit, pariterque homines audendo docebit,
- 1.492
Hic minimi nomen caelesti in sede tenebit.
- 1.493
At quicumque operis proprii moderamina seruans
- 1.494
Inuiolata simul tradet praecepta priorum,
- 1.495
Magnus erit magnique feret trans sidera nomen.
- 1.496
Audistis ueteris iussum moderamine legis:
- 1.497
Humano si quis macularit sanguine palmas,
- 1.498
Ille reus ferro persoluet uindice poenas.
- 1.499
Ast ego praecipiam, ne quis consurgere in iras
- 1.500
Audeat atque odio fratris feruente moueri.
- 1.501
Nam reus hic aequo poenas sub iudice pendet.
- 1.502
Nec minor illorum conuicia flamma sequetur,
- 1.503
Qui fatui miseriue cient sub nomine fratrem.
- 1.504
Sin offerre uoles, uenerans altaria, munus
- 1.505
Et tua tunc tacitae mentis penetralia tanget,
- 1.506
Quod tibi sit cum fratre domi suscepta simultas,
- 1.507
Munera cuncta illic aditis admota relinque
- 1.508
Et prius ad pacem properans transcurre petendam.
- 1.509
Fraterno demum iam conciliatus amori
- 1.510
Offer grata Deo tranquillo pectore dona.
- 1.511
Est tibi praeterea semper contraria uirtus
- 1.512
Corporis; hoc casti celeri curetur amore,
- 1.513
Dum rapidae tecum graditur per compita uitae..
- 1.514
Accusabit enim polluti corporis usus.
- 1.515
Et te sublimi statuet sub iudice uinctum.
- 1.516
Damnatum rapient ad uincula saeua ministri
- 1.517
Nec prius e tenebris solueris carceris atri,
- 1.518
Ultima quam minimi reddatur portio nummi:
- 1.519
Haut ignota, reor, uobis stat cautio legis
- 1.520
Corpus adulterio prohibens, sed nunc mea iussa
- 1.521
Occulta internae frenant molimina mentis:
- 1.522
Nec minus optati quam facti poena luenda est.
- 1.523
Si te forte oculi dextri laqueauerit error,
- 1.524
Auctorem miserae properans conuellito labis
- 1.525
Et iaculare procul. Nam membrum perdere refert
- 1.526
Exiguum, flammis quam totum dedere corpus
- 1.527
Perpetuisque animam pariter conuoluere poenis.
- 1.528
Et si dextra manus mentem per deuia ducit,
- 1.529
Erroris causam praestat decidere ferro,
- 1.530
Quam totum aeternis corpus concedere flammis.
- 1.531
Praecipiunt ueteres, si quis conubia rumpit,
- 1.532
Scribere discidium, iuris feralia uerba.
- 1.533
Sola uiri recte discedet adultera tectis,
- 1.534
Ast aliae maneant, nam casti iura pudoris
- 1.535
Auctore amittet mulier deserta marito.
- 1.536
Antiquae leges prohibent periuria linguis,
- 1.537
Sed nostris cedat iurandi audacia iussis.
- 1.538
Nec fas est homini caelum iurare per altum,
- 1.539
Quod sedes Domini, nec quae uestigia gestat
- 1.540
Terra Dei, Solymaeue urbis uenerabile nomen,
- 1.541
Quod regis magni propria est, iurabitur umquam.
- 1.542
Nec caput in proprium cuiquam iurare licebit,
- 1.543
Namque potestatem minimi non esse capilli
- 1.544
Cernitis, albumue aut nigrum mutare colorem.
- 1.545
[)4[) Est est sufficiat, quod non est dicite: non est.
- 1.546
Quod superest istis, totum fallaciter aegro
- 1.547
Suggeret obreptans animo uis tetra ueneni.
- 1.548
Peruulgata diu legis praecepta tenetis:
- 1.549
Laedentem semper similis uindicta sequatur,
- 1.550
Sed tranquilla malum melius patientia uincet;
- 1.551
Ac si quis partem palma percusserit oris,
- 1.552
Mox aliam uultus partem praebere memento.
- 1.553
Auferet aut tunicam si quis ui iudicis instans,
- 1.554
Cede libens pariterque ferat tua pallia secum.
- 1.555
Si te forte aliquis passus per mille iubebit
- 1.556
Ire uiam grauidique oneris perferre laborem,
- 1.557
Mox perges aliudque iteris comitabere duplum.
- 1.558
Si quis egens poscet uel si simulabit egentem,
- 1.559
Ex animo miserans largire; aut mutua si quis
- 1.560
Orabit, tribue, et mitem ne subtrahe uultum.
- 1.561
Nec tibi sit placitum solis succurrere amicis
- 1.562
Aut caecis odiis inimicos ducere dignos.
- 1.563
Quin ego praecipiam semper blando esse per omnes
- 1.564
Obsequio precibusque Deum mollire benignis
- 1.565
Pro uita ipsorum, qui uos exscindere gaudent
- 1.566
Aduersisque truces animis odiisque sequuntur.
- 1.567
Nam genitor noster communia lumina solis
- 1.568
Communesque dedit pluuias iustisque malisque.\'
- 1.569
Quod si coniunctos tantum ueneramur amicos,
- 1.570
Quis locus hic iustae poterit mercedis haberi?
- 1.571
Seruit amicitiae tantum gens dedita lucris.
← Previous · Next → — showing 501–600 of 3,213
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0169a.stoa002.opp-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.