Epistulae. Selections.
- 125.18.1
Ne ad scribendum cito prosilias et levi ducaris insania. Multo tempore disce, quod doceas. Ne credas laudatoribus tuis, immo inrisoribus aurem ne libenter adcommodes, qui cum te adulationibus foverint et quodam modo inpotem mentis effecerint, si subito respexeris, aut ciconiarum deprehendas post te colla curvari aut manu auriculas agitari asini aut aestuantem canis protendi linguam. Nulli detrahas nec in eo te sanctum putes, si ceteros laceres. Accusamus saepe, quod facimus, et contra nosmet ipsos diserti in nostra vitia invehimur muti de eloquentibus iudicantes. Testudinco Grunnius incedebat ad loquendum gradu et per intervalla quaedam vix pauca verba capiebat, ut eum putares singultire, non proloqui. Et tamen, cum mensa posita librorum exposuisset struem, adducto supercilio contractisque naribus ac fronte rugata duobus digitulis concrepabat hoc signo ad audiendum discipulos provocans. Tunc nugas meras fundere et adversum singulos declamare; criticum diceres esse Longinum censoremque Romanae facundiae notare, quem vellet, et de senatu doctorum excludere. Hic bene nummatus plus placebat in prandiis. Nec mirum, qui multos inescare solitus erat factoque cuneo circumstrepentium garrulorum procedebat in publicum intus Nero, foris Cato, totus ambiguus, ut ex contrariis diversisque naturis unum monstrum novamque bestiam diceres esse conpactum iuxta illud poeticum: Prima leo, postrema draco, media ipsa chimaera.
- 125.19.1
Numquam ergo tales videas nec huiusce modi hominibus adpliceris, ne declines cor tuum in verba malitiae et audias: Sedens adversus fratrem tuum detrahebas et adversus filium matris tuae ponebas scandalum, et iterum: Filii hominum dentes eorum arma et sagittae, et alibi: Molliti sunt sermones eius super oleum et ipsi sunt iacula, et apertius in Ecclesiaste: Si mordeat serpens in silentio, sic, qui fratri suo occulte detrahit. Sed dicis: Ipse non detraho, aliis loquentibus facere quid possum? Ad excusandas excusationes in peccatis ista praetendimus. Christus arte non luditur. Nequaquam mea, sed apostoli sententia est: Nolite errare; Deus non inridetur. Ille in corde, nos videmus in facie. Salomon loquitur in Proverbiis: Ventus aquilo dissipat nubes et vultus tristis linguas detrahentium. Sicut enim sagitta, si mittatur contra duram materiam, nonnumquam in mittentem revertitur et vulnerat vulnerantem illudque conpletur: Facti sunt mihi in arcum pravum, et alibi: Qui mittit in altum lapidem, recidet in caput eius, ita detractor, eum tristem faciem viderit audientis, immo ne audientis quidem, sed obturantis aures suas, ne audiat iudicium sanguinis, ilico contieescit, pallet vultus, haerent labia, saliva siccatur. Unde idem vir sapiens: Cum detractoribus, inquit, non conmiscearis, quoniam repente veniet perditio eorum; et ruinam utriusque quis novit? Tam scilicet eius, qui loquitur, quam illius, qui audit loquentem. Veritas angulos non amat nec quaerit susurrones. Timotheo dicitur: Adversus presbyterum accusationem cito ne receperis. Peccantem autem coram omnibus argue, ut et ceteri metum habeant. Non est facile de perfecta aetate credendum, quam et vita praeterita defendit et honorat vocabulum dignitatis, verum, qui homines sumus et interdum contra annorum maturitatem puerorum vitiis labimur, si me vis corrigi deliquentem, aperte increpa, tantum ne occulte mordeas: Corripiet me iustus in misericordia et increpabit me, oleum autem peccatoris non inpinguet caput meum. Quem enim diligit dominus, corripit, flagellat autem omnium filium, quem recipit. Et per Esaiam clamat Deus: Populus meus, qui beatos vos dicunt, seducunt vos et semitas pedum vestrorum supplantant. Quid enim mihi prodest, si aliis mala mea referas, si me nesciente peccatis meis, immo detractionibus tuis alium vulneres et, cum certatim omnibus narres, sic singulis loquaris, quasi nulli alteri dixeris? Hoc est non me emendare, sed vitio tuo satisfacere. Praecipit dominus peccantes in nos argui debere secreto vel adhibito teste et, si audire noluerint, referri ad ecclesiam habendosque in malo pertinaces quasi ethnicos et publicanos.
- 125.20.1
Hace expressius loquor, ut adulescentem meum et linguae et aurium prurigine liberem, ut renatum in Christo sine ruga et macula quasi pudieam virginem exhibeam sanctamque tam mente quam corpore, ne solo nomine glorietur et absque oleo bonorum operum extincta lampade excludatur ab sponso. Habes ibi sanetum doetissimumque pontificem Proeulum, qui viva et praesenti voce nostras scidulas superet cotidianisque tractatibus iter tuum dirigat nee patiatur te in partem alteram declinando viam relinquere regiam, per quam Israhel ad terram repromissionis properans se transiturum esse promittit. Atque utinam exaudiatur vox ecclesiae eonplorantis: Domine, pacem da nobis; omnia enim reddidisti nobis. Utinam, quod renuntiamus saeculo, voluntas sit, non necessitas, et paupertas habeat expetita gloriam, non inlata crueiatum. Ceterum iuxta miserias huius temporis et ubique gladios saevientes satis dives est, qui pane non indiget, nimium potens, qui servire non cogitur. Sanetus Exsuperius, Tolosae episcopus, viduae Sareptensis imitator, esuriens pascit alios et ore patiente ieiuniis fame torquetur aliena omnemque substantiam Christi visceribus erogavit. Nihil illo ditius, qui corpus domini canistro viminco, sanguinem portat vitro, qui avaritiam proiecit e templo, qui absque funiculo et increpatione vendentium columbas, id est dona Spiritus Sancti, mensas subvertit mammonae et nummulariorum aera dispersit, ut domus Dei domus vocaretur orationis et non latronum spelunca. Huius e vicino sectare vestigia et ceterorum, qui virtutum illius similes sunt, quos sacerdotium et humiliores facit et pauperiores, aut, si perfecta desideras, exi cum Abraham de patria et de cognatione tua et perge, quo nescis. Si habes substantiam, vende et da pauperibus, si non habes, grandi onere liberatus es; nudum Christum nudus sequere. Durum, grande, difficile, sed magna sunt praemia.
- 127.1.1
SAEPE et multum flagitas, virgo Christi Principia, ut memoriam sanctae feminae Marcellae litteris recolam et bonum, quo diu fruiti sumus, etiam ceteris noscendum imitandumque describant. Satisque doleo, quod hortaris sponte—currentem, et me arbitraris indigere precibus, qui ne tibi quidem in eius dilectione concedam multoque plus accipiam quam tribuam beneficii tantarum recordatione virtutum. Nam ut hucusque reticerem et biennium praeterirem silentio, non fuit dissimulationis, ut male aestimas, sed tristitiae incredibilis, quae ita meum obpressit animum, ut melius iudiearem tacere inpraesentiarum, quam nihil dignum illius laudibus dicere. Neque vero Marcellam tuam, immo meam et, ut verius loquar, nostram, omniumque sanctorum et proprie Romanae urbis inclitum decus, institutis rhetorum praedicabo, ut exponam illustrem familiam, alti sanguinis decus et stemmata per consules et praefectos praetorio decurrentia. Nihil in illa laudabo, nisi quod proprium est et in eo nobilius, quod opibus et nobilitate contempta facta est paupertate et humilitate nobilior.
- 127.2.1
Orbata patris morte viro quoque post nuptias septimo mense privata est. Cumque eam Cerealis, cuius clarum inter consules nomen est, propter aetatem et antiquitatem familiae et insignem—quod maxime viris placere consuevit—decorem corporis ac insignem temperantiam ambitiosius peteret suasque longaevus polliceretur divitias et non quasi in uxorem sed quasi in filiam vellet donationem transfundere Albinaque mater tam clarum praesidium viduitati domus ultro appeteret, illa respondit: Si vellem nubere et non aeternae me cuperem pudicitiae dedicare, utique maritum quaererem, non hereditatem. Illoque mandante posse et senes diu vivere et iuvenes cito mori eleganter lusit: Iuvenis quidem potest cito mori, sed senex diu vivere non potest. Qua sententia repudiatus exemplo ceteris fuit, ut eius nuptias desperarent. Legimus in evangelio secundum Lucam: Et erat Anna prophetissa, filia Phanuhelis, de tribu Aser et haec provectae aetatis in diebus plurimis. Vixeratque cum viro annis septem a virginitate sua et erat vidua annis octoginta quattuor nec recedebat de templo ieiuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die. Nec mirum, si videre meruit salvatorem, quem tanto labore quaerebat. Conferamus septem annos septem mensibus, sperare Christum et tenere, natum confiteri et in crucifixum credere, parvulum non negare et virum gaudere regnantem: non facio ullam inter sanctas feminas differentiam, quod nonnulli inter sanctos viros et ecclesiarum principes stulte facere consuerunt, sed illo tendit adsertio, ut, quarum unus labor, unum et praemium sit.
- 127.3.1
Difficile est in maledica civitate et in urbe, in qua orbis quondam populus fuit palmaque vitiorum, si honestis detraherent et pura ac munda macularent, non aliquam sinistri rumoris fabulam trahere. Unde quasi rem difficillimam ac paene inpossibilem optat propheta potius quam praesumit dicens: Beati inmaeulati in via, qui ambulant in lege domini, inmaculatos in via huius appellans saeculi, quos nulla obscena rumoris aura maeularit, qui obprobrium non acceperint adversus proximos suos. De quibus et salvator in evangelio: Esto, inquit, benivolus —sive bene sentiens — de adversario tuo, dum es eum illo in via. Quis umquam de hae muliere, quod displiceret, audivit, ut crederet? Quis credidit, ut non magis se ipsum malignitatis et infamiae, condemnaret? Ab hae primum confusa gentilitas est, dum omnibus patuit, quae esset viduitas Christiana, quam et conscientia et habitu promittebat. Illae enim solent purpurisso et cerussa ora depingere, sericis nitere vestibus, splendere gemmis, aurum portare cervicibus et auribus perforatis Rubri Maris pretiosissima grana suspendere, flagrare mure, et tandem dominatu virorum se caruisse laetentur quaerantque alios, non quibus iuxta Dei sententiam serviant, sed quibus imperent. Unde et pauperes eligunt, ut nomen tantum virorum habere videantur, qui patienter rivales sustineant, si mussitaverint, ilico proiciendi. Nostra vidua talibus usa est vestibus, quibus obstaret frigus, non membra nudaret, aurum usque ad anuli signaculum repudians et magis .in ventribus egenorum quam in marsuppiis recondens. Nusquam sine matre, nullum clericorum et mon- achorum—quod amplae domus interdum exigebat necessitas—vidit absque arbitris. Semper in comitatu suo virgines ac viduas et ipsas graves feminas habuit sciens ex lascivia puellarum saepe de dominarum moribus iudicari et, qualis quaeque sit, talium consortio delectari.
- 127.4.1
Divinarum scripturarum ardor incredibilis, semperque cantabat: In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi, et illud de perfecto viro: Et in lege domini voluntas eius et in lege eius meditabitur die ac nocte, meditationem legis non replicando, quae scripta sunt, ut Iudaeorum aestimant Pharisaei, sed in opere intellegens iuxta illud apostolicum: Sive comeditis sive bibitis sive quid agitis, omnia in gloriam domini facientes et prophetae verba dicentis: A mandatis tuis intellexi, ut, postquam mandata conplesset, tunc se sciret mereri intellegentiam scripturarum. Quod et alibi legimus: Quia coepit Iesus facere et docere. Erubescit enim quamvis praeclara doctrina, quam propria reprehendit conscientia, frustraque lingua praedicat paupertatem et docet elemosynas, qui Croesi divitiis tumet vilique opertus palliolo pugnat contra tineas vestium sericarum. Moderata ieiunia, carnium abstinentia, vini odor magis quam gustus propter sto- maehum et frequentes infirmitates. Raro procedebat ad publicum et maxime nobilium matronarum vitabat domus, ne cogeretur videre, quod contempserat, apostolorum et martyrum basilicas secretis celebrans orationibus et quae populorum frequentiam declinarent. Matri in tantum oboediens, ut interdum faeciet, quod nolebat. Nam cum illa suum diligeret sanguinem et absque filiis ac nepotibus vellet in fratris liberos universa conferri, ista pauperes eligebat et tamen matri contraire non poterat monilia et, quicquid supellectilis fuit, divitibus peritura concedens magisque volens pecuniam perdere quam parentis animum contristare.
- 127.5.1
Nulla eo tempore nobilium feminarum noverat Romae propositum monachorum nec audebat propter rei novitatem ignominiosum, ut tunc putabatur, et vile in popidis nomen adsumere. Hace ab Alexandrinis sacerdotibus papaque Athanasio et postea Petro, qui persecutionem Arrianae hereseos declinantes quasi ad tutissimum communionis suae portum Roman confugerant, vitam beati Antonii adhuc tune viventis monasteriaque in Thebaide Pachumii et virginum ae viduarum didicit disciplinam nee erubuit profiteri, quod Christo placere cognoverat. Hanc multos post annos imitata est Sophronia et aliae, quibus rectissime illud Ennianum aptari potest: Utinam ne in nemore Pelio. Huius armcitiis fruita est Paula venerabilis, in huius nutrita cubiculo Eustochium, virginitatis decus, ut facilis aestimatio sit, qualis magistra, ubi tales discipulae. Rideat forsitan infidelis lector me in muliercularum laudibus inmorari: qui si recordetur sanctas feminas, comites domini salvatoris, quae ministrabant ei de sua substantia, et tres Marias stantes ante erucem Mariamque proprie Magdalenen, quae ob sedulitatem et ardorem fidei 'turritae' nomen accepit et prima ante apostolos Christum videre meruit resurgentem, se potius superbiae quam nos condemnabit ineptiarum, qui virtutes non sexu sed animo iudicamus. Unde et Iesus Iohannem evangelistam amabat plurimum, qui propter generis nobilitatem erat notus pontifici et Iudaeorum insidias non timebat, in tantum, ut Petrum introduceret in atrium et staret solus apostolorum ante crucem matremque salvatoris in sua reciperet, ut hereditatem virginis domini virginem matrem filius virgo susciperet.
- 127.6.1
Annis igitur plurimis sic suam transegit aetatem, ut ante se vetulam cerneret, quam adulescentulam fuisse meminisset, laudans illud Platonicum, qui philosophiam meditationem mortis esse dixisset. Unde et noster apostolus: Cotidie morior per vestram salutem, et dominus iuxta antiqua exemplaria: Nisi quis tulerit crucem suam cotidie et secutus fuerit me, non potest meus esse discipulus, multoque ante per prophetam Spiritus Sanctus: Propter te mortificamur tota die, aestimati sumus ut oves occisionis et post multas aetates illa sententia: Memento semper diem mortis et numquam peccabis, disertissimique praeceptum satirici: Vive memor leti, fugit hora, hoc, quod loquor, inde est. Sic ergo—ut dicere coeperamus—aetatem duxit et vixit, ut semper se crederet esse morituram. Sic induta est vestibus, ut meminisset sepulchri, offerens hostiam rationabilem, vivam, placentem Deo.
- 127.7.1
Denique, cum et me Romam cum sanctis pontificibus Paulino et Epiphanio ecclesiastica traxisset necessitas—quorum alter Antiochenam Syriae, alter Salaminiam Cypri rexit ecclesiam—et verecunde nobiliarum feminarum oeulos declinarem, ita egit secundum apostolum inportune, oportune, ut pudorem meum sua superaret industria. Et quia alicuius tunc nominis aestimabar super studio scripturarum, numquam convenit, . quin de scripturis aliquid interrogaret nec statim adquiesceret, sed moveret e contrario quaestiones, non ut contenderet, sed ut quaerendo disceret earum solutiones, quas opponi posse intellegebat. Quid in illa virtutum, quid ingenii, quid sanctitatis, quid puritatis invenerim, vereor dicere, ne fidem credulitatis excedam et tibi maiorem dolorem incutiam recordanti, quanto bono carueris. Hoc solum dicam, quod, quicquid in nobis longo fuit studio congregatum et meditatione diuturna quasi in naturam versum, hoc illa libavit, hoc didicit atque possedit, ita ut post perfectionem nostram, si aliquo testimonio scripturarum esset oborta contentio, ad illam iudicem pergeretur. Et quia valde prudens erat et noverat illud, quod appellant philosophi τὸ πρέπον, id est decere, quod facias, sic interrogata respondebat, ut etiam sua non sua diceret, sed vel mea vel cuiuslibet alterius, ut et in ipso, quod docebat, se discipulam fateretur—sciebat enim dictum ab apostolo: Docere autem mulieri non permitto —ne virili sexui et interdum sacerdotibus de obscuris et ambiguis sciscitantibus facere videretur iniuriam.
- 127.8.1
In nostrum locum statim audivimus te illius adhaesisse consortio et numquam ab illa ne trans-versum quidem unguis, ut dicitur, recessisse eadem domo, eodem cubiculo, una usam cubili et omnibus in urbe clarissima notum fieret et te matrem et illam filiam repperisse. Suburbanus ager vobis pro monasterio fuit et rus electum propter solitudinem. Multoque ita vixisti tempore, ut imitatione vestri et conversatione multarum gauderemus Romam factam Hierosolymam. Crebra virginum monasteria, monachorum innumerabilis multitudo, ut pro frequentia servientium Deo, quod prius ignominiae fuerat, esset postea gloriae. Interim absentiam nostri mutuis solabamur adloquiis et, quod carne non poteramus, spiritu reddebamus. Semper se ob vi are epistulae, superare, officiis, salutationibus praevenire. Non multum perdebat, quae iugibus sibi litteris iungebatur.
- 127.9.1
In hac tranquillitate et domini servitute heretica in his provinciis exorta tempestas cuncta turbavit et in tantam rabiem concitata est, ut nec sibi nec ulli bonorum parceret. Et quasi parum esset hic universa movisse, navem plenam blasphemiarum Romano intulit portui invenitque protinus patella operculum et Romanae fidei purissimum fontem lutosa caeno permiscuere vestigia. Nec mirum, si in plateis et in foro rerum venalium pictus ariolus stultorum verberet nates et obtorto fuste dentes mordentium quatiat, cum venenata spurcaque doctrina Romae invenerit, quos induceret. Tunc librorum περὶ ἀρχῶν infamis interpretatio, tunc discipulus ὄλβιοσ vere nominis sui, si in talem magistrum non inpegisset, tunc nostrorum διάπυροσ contradictio et Pharisaeorum turbata schola. Tunc sancta Marcella, quae diu coniverat, ne per aemulationem quippiam facere crederetur, postquam sensit fidem apostolico ore laudatam in plerisque violari, ita ut sacerdotes quoque nonnullos monachorum maximeque saeculi homines in adsensum sui traheret hereticus ae simplicitati inluderet episcopi, qui de suo ingenio ceteros aestimabat, publice restitit malens Deo placere quam hominibus.
- 127.10.1
Laudat salvator in evangelio vilicum iniquitatis, quod contra dominum quidem, attamen pro se prudenter fecerit. Cernentes heretici de parva scintilla maxima incendia concitati et suppositam dudum flammam iam ad culmina pervenisse nec posse latere, quod multos deceperat, petunt et inpetrant ecclesiasticas epistulas, ut communicantes ecclesiae discedere viderentur. Non multum tempus in medio, succedit in pontificatum vir insignis Anastasius, quem diu Roma habere non meruit, ne orbis caput sub tali episcopo truncaretur; immo idcirco raptus atque translatus est, ne semel latam sententiam precibus suis flectere conaretur dicente domino ad Hieremiam: Ne oraveris pro populo isto neque depreceris in bonum, quia, si ieiunaverint, non exaudiam preces eorum et, si obtulerint holocausta et victimas, non suscipiam eas; in gladio enim, fame et pestilentia ego consumam eos. Dicas: Quo hoc? ad laudem Marcellae. Damnationis hereticorum haec fuit principium, dum adducit testes, qui prius ab eis eruditi et postea ab heretico fuerant errore conecti, dum ostendit multitudinem deceptorum, dum inpia περὶ ἀρχων ingerit volumina, quae emendata manu scorpii monstrantur, dum acciti frequentibus litteris heretici, ut se defenderent, venire non ausi sunt tantaque vis conscientiae fuit, ut magis absentes damnati quam praesentes co-argui maluerint. Huius tam gloriosae victoriae origo Marcella est tuque caput horum et eausa bonorum, quae scis me vera narrare quae nosti vix de multis pauca dicere, ne legenti fastidium faciat odiosa replicatio et videar apud malivolos sub occasione laudis alterius stomachum meum digerere. Pergam ad reliqua.
- 127.11.1
De occidentis partibus ad orientem turbo transgressus minitabatur plurimis magna naufragia. Tunc inpletum est: Putas, veniens filius hominis inveniet fidem super terram? Refrigerata caritate multorum pauci, qui amabant fidei veritatem, nostro lateri iungebantur, quorum publice petebatur caput, contra quos omnes opes parabantur, ita ut Barnabas quoque adduceretur in illam simulationem, immo apertum parricidium, quod non viribus sed voluntate commisit. Sed ecce universa tempestas domino flante deleta est et expletum vaticinium prophetale: Auferes spiritum eorum et deficient et in pulverem suum revertentur. In illa die peribunt omnes cogitationes eorum, et illud evangelicum: Stulte, hac noete aufertur anima tua abs te; quae autem praeparasti, cuius erunt?
- 127.12.1
Dum haec aguntur in Iebus, terribilis de occidente rumor adfertur obsideri Romam et auro salutem civium redimi spoliatosque rursum circumdari, ut post substantiam vitam quoque amitterent. Haeret vox et singultus intercipiunt verba dictantis. Capitur urbs, quae totum cepit orbem, immo fame perit ante quam gladio et vix pauci, qui caperentur, inventi sunt. Ad nefandos cibos erupit esurientium rabies et sua invicem membra laniarunt, dum mater non parcit Iactanti infantiae et recipit utero, quem paulo ante effuderat. Nocte Moab capta est, nocte cecidit murus eius. Deus, venerunt gentes in hereditatem tuam, polluerunt templum sanctum tuum, posuerunt Hierusalem in pomorum custodiam, posuerunt cadavera servorum tuorum escas volatilibus caeli, carnes sanctorum tuorum bestiis terrae. Effuderunt sanguinem ipsorum sicut aquam in circuitu Hierusalem et non erat, qui sepeliret. ' Quis cladem illius noctis, quis funera fando Explicet aut possit lacrimis aequare dolorem? Urbs antiqua ruit multos dominata per annos Plurima perque vias sparguntur inertia passim Corpora perque domos, et plurima mortis imago.
- 127.13.1
Cum interim, ut tanta confusione rerum, Marcellae quoque domum cruentus victor ingre- ditur— Sit mihi fas audita loqui, immo a sanctis viris visa narrare, qui interfuere praesentes, qui te dicunt in periculo quoque ei fuisse soeiatam—intrepido vultu excepisse dicitur introgressos; cumque posceretur aurum et defossas opes vili excusaret tunica, non tamen fecit fidem voluntariae paupertatis. Caesam fustibus flagellisque aiunt non sensisse tormenta, sed hoc lacrimis, hoc pedibus eorum egisse prostratam, ne te a suo consortio separarent, ne sustineret adulescentia, quod senilis aetas timere non poterat. Christus dura corda mollivit et inter cruentos gladios invenit locum pietas. Cumque et illam et te ad beati Pauli basilicam barbari deduxissent, ut vel salutem vobis ostenderet vel sepulchrum, in tantam laetitiam dicitur erupisse, ut gratias ageret Deo, quod te sibi integram reservasset, quod pauperem illam non fecisset captivitas, sed invenisset, quod egeret cotidiano cibo, quod saturata Christo non sentiret esuriem, quod et voce et opere loqueretur: Nuda exivi de ventre matris meae, nuda et redeam. Sicut domino visum est, ita et factum est. Sit nomen domini benedictum.
- 127.14.1
Post aliquot menses sana, integra vegetoque corpusculo dormivit in domino et te paupertatulae suae, immo per te pauperes reliquit heredes claudens oculos in manibus tuis, reddens spiritum in tuis osculis, dum inter lacrimas tuas illa rideret consci- entia vitae bonae et praemiis futurorum. Haec tibi, Marcella venerabilis, et haec tibi. Principia filia, una et brevi lucubratione dictavi non eloquii venustate sed voluntate gratissimi in vos animi et Deo et legentibus placere desiderans.
- 128.1.1
CAUSA difficilis parvulae scribere, quae non intellegat, quid loquaris, cuius animam nescias, de cuius periculose voluntate promittas, ut secundum praeclari oratoris exordium spes magis in ea laudanda quam res sit. Quid enim horteris ad conti nentiam, quae placentas desiderat, quae in sinu matris garrula voce balbuttit, cui dulciora sunt mella quam verba? Audiat profunda apostoli, quae anilibus magis fabulis delectatur? Prophetarum αἰνίγματα sentiat, quam tristior gerulae vultus exagitat? Evangelii intellegat maiestatem, ad cuius fulgura omnis mortalium hebebatur sensus? Ut parenti subiciatur, horter, quae manu tenera ridentem verberat matrem? Itaque Pacatula nostra hoc epistulium post lectura suscipiat; interim modo litterularum elementa cognoscat, iungat syllabas, discat nomina, verba consociet, atque, ut voce tinnula ista meditetur, proponatur ei crustula mulsi praemia et, quicquid gustu suave est, quod vernat in floribus, quod rutilat in gemmis, quod blanditur in pupis, acceptura festinet; interim et tenero temptet pollice fila deducere, rumpat saepe stamina, ut aliquando non rumpat, post laborem lusibus gestiat, de matris pendeat collo, rapiat oscula propinquorum, psalmos mercede decantet, amet, quod cogitur dicere, ut non opus sit, sed delectatio, non necessitas, sed voluntas.
- 128.2.1
Solent quaedam, cum futuram virginem spoponderunt, pulla tunica eam induere et furvo operire palliolo, auferre linteamina, nihil in collo, nihil in capite auri sinere re vera bono consilio, ne habere discat in tenero, quod postea deponere conpellatur. Aliis contra videtur. Quid enim, aiunt, si ipsa non habuerit, habentes alias non videbit? Φιλόκοσμον genus femineum est multasque etiam insignis pudicitiae, quamvis nulli virorum, tamen sibi scimus libenter ornari. Quin potius habendo satietur et cernat laudari alias, quae ista non habeant. Meliusque est, ut satiata contemnat, quam non habendo habere desideret. Tale quid et Israhcletico fecisse dominum populo, ut cupientibus Aegyptias carnes usque ad nauseam et vomitum praeberet examina corturnicum, multosque saeculi prius homines facilius carere experta corporis voluptate quam cos, qui a pueritia libidinem nesciant; ab aliis enim nota calcari, ab aliis ignota appeti, illos vitare paenitendo suavitatis insidias, quas fugerunt, hos carnis inlecebris et dulci titillatione corporis blandientis, dum mella putant venena noxia reperire; mel enim distillare labiis meretricis mulieris, quod ad tempus inpinguet vescentium fauces et postea amarius felle inveniatur. Unde et in domini mel sacrificiis non offerri ceraque contempta, quae mellis hospitium est, oleum accendi in templo Dei, quod de amaritudine exprimitur olivarum, pascha quoque cum amaritudinibus comedi in azymis sinceritatis et veritatis, quos qui habuerit, in saeculo persecutionem sustinebit. Unde et propheta mystice cantat: Solus sedebam, quia amaritudine repletus sum.
- 128.3.1
Quid igitur? Luxuriandum est in adulescentia, ut postea luxuria fortius contemnatur? Absit, inquiunt; Unusquisque, enim, in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat. Circumcisus quis, id est virgo, vocatus est: non adducat praeputium, hoc est non quaerat pellicias tunicas nuptiarum, quibus Adam eiectus de paradiso virginitatis indutus est. In praeputio quis vocatus est, hoc est habens uxorem et matrimonio pelle circumdatus: non quaerat virginitatis et aeternae pudicitiae nuditatem, quam semel habere desivit, sed utatur vase suo in sanctificatione et pudicitia bibatque de fontibus suis et non quaerat cisternas lupanarium dissipatas, quae purissimas aquas pudicitiae continere non possunt. Unde et idem Paulus in eodem capitulo de virginitate et nuptiis disputans servos carnis vocat in matrimonio constitutos, liberos eos, qui absque ullo nuptiarum iugo tota domino serviunt libertate. Quod loquimur, non in universum loquimur, sed in parte tractamus, nec de omnibus, sed de quibusdam dicimus. Ad utrumque sexum, non solum ad vas infirmius, noster sermo diligitur. Virgo es: quid te mulieris delectat societas? Quid fragilem et sutilem ratem magnis committis fluctibus et grande periculum navigationis incertae securus ascendis? Nescis, quid desideres, et tamen sic ei iungeris, quasi aut ante desideraveris aut—ut levissime dicam—postea desideraturus sis. Sed ad ministerium iste sexus est aptior. Elige ergo anum, elige deformem, elige probatae in domino continentiae. Quid te adulescentia, quid pulchra, quid luxuriosa delectat? Uteris balneis, cute nitida, rubicundus incedis, carnibus vesceris, affluis divitiis, pretiosa veste circumdatis et iuxta serpentem mortiferum securum dormire te credis? An non habitas in eodem hospitio, in nocte dumtaxat? Ceterum totos dies in huiusce modi confabulatione consumens quare solus cum sola et non cum arbitris sedes? Cum etiam ipse non pecces, aliis peccare videatis, ut exemplo sis miseris, qui nominis tui auctoritate delinquant. Tu quoque, virgo vel vidua, cur tam longo viri sermone retinens? Cur cum solo relicta non metuis? Saltim alvi te et vesicae cogat necessitas, ut exeas foras, ut deseras in hac re, cum quo licentius quam cum germano, multo verecundius egisti cum marito. Sed de scripturis sanctis aliquid interrogas: interroga publice; audiant pedisequae, audiant comites tuae. Omne, quod manifestatum lux est. Bonus sermo secreta non quaerit, quin potius delectatur laudibus suis et testimonio plurimorum. Magister egregius contemnit viros, fratres despicit et in unius mulierculae secreta eruditione desudat.
- 128.4.1
Declinavi parumper de via occasione aliorum et, dum infantem Pacatulam instituo, immo enutrio, multarum subito male mihi pacatarum bella suscepi. Revertar ad propositum. Sexus femineus suo iungatur sexui; nesciat, immo timeat cum pueris ludere. Nullum inpudicum verbum noverit et, si forte in tumultu familiae discunentis aliquid turpe audierit, non intellegat. Matris nutum pro verbis ac monitum pro imperio habeat. Amet ut parentem, subi-ciatur ut dominae, timeat ut magistram. Cum autem virgunculam et rudem edentulam septimus aetatis annus exceperit et coeperit erubescere, scire, quid taceat, dubitare, quid dicat, discat memoriter psalterium et usque ad annos pubertatis libros Salomonis, evangelia, apostolos ac prophetas sui cordis thesaurum faciat. Nec liberius procedat ad publicum nec semper ecclesiarum quaerat celebritatem. In cubiculo suo totas delicias habeat. Numquam iuvenculos, numquam cincinnatos videat vocis dulcedine per aures animam vulnerantes. Puellarum quoque lascivia repellatur, quae quanto licentius adeunt, tanto difficilius evitantur et, quod didicerunt, secreto docent inclusamque Danaen vulgi sermonibus violant. Sit ei magistra comes, paedagoga custos non multo vino dedita, non iuxta apostolum otiosa ac verbosa, sed sobria, gravis, lanifica et ea tantum loquens, quae animum puellarum ad virtutem instituant. Ut autem aqua in areola digitum sequitur praecedentem, ita aetas mollis et tenera in utramque partem flexibilis est et, quocumque duxeris, trahitur. Solent lascivi et comptuli iuvenes blandimentis, affabilitate, munusculis aditum sibi per nutrices ad alumnas quaerere et, cum clementer intraverint, de scintillis incendia concitare paulatimque proficere ad inpudentiam et nequaquam posse prohiberi illo in se versiculo conprobato: Aegre reprehendas, quod sinas consuescere. Pudet dicere et tamen dicendum est: nobiles feminae nobiliores habiturae procos vilissimae condicionis hominibus et servulis copulantur ac sub nomine religionis et umbra continentiae interdum deserunt viros. Helenae sequuntur Alexandros nec Menelaos pertimescunt. Videntur haec, planguntur et non vindicantur, quia multitudo peccantium peccandi licentiam subministrat.
- 128.5.1
Pro nefas, orbis terrarum ruit et in nobis peccata non coruunt. Urbs inclita et Romani imperii caput uno hausta est incendio. Nulla regio, quae non exules eius habeat. In cineres ac favillas sacrae quondam ecclesiae conciderunt et tamen studemus avaritiae. Vivimus quasi altera die morituri et aedificamus quasi semper in hoc victuri saeculo. Auro parietes, auro laquearia, auro fulgent capita columnarum et nudus atque esuriens ante fores nostras in paupere Christus moritur. Legimus Aaron pontificem isse obviam furentibus flammis et accenso turibulo Dei iram cohibuisse; stetit inter mortem et vitam sacerdos maximus nec ultra vestigia eius ignis procedere ausus est. Moysi loquitur Deus: Dimitte me et delebo populum istum. Quando dicit dimitte me, ostendit se teneri, ne faciat, quod minatus est; Dei enim potentiam servi preces inpediebant. Quis, putas, ille sub caelo est, qui nunc irae Dei possit occurrere, qui obviare flammis et iuxta apostolum dicere: Optabam ego anathema esse pro fratribus meis? Pereunt cum pastoribus greges, quia, sicut populus, sic sacerdos. Moyses conpassionis loquebatur affectu: Si dimittis populo huic, dimitte; sin autem, dele me de libro tuo. Vult perire cum pereuntibus nec propria salute contentus est. Gloria quippe regis multitudo populi. His Pacatula est nata temporibus, inter haec crepundia primam carpit aetatem ante lacrimas scitura quam risum, prius fletum sensura quam gaudium. Necdum introitus, iam exitus; talem semper fuisse putat mundum. Nescit praeterita, fugit praesentia, futura desiderat. Quae ut tumultuario sermone dictarem et post ncces amicorum luctumque perpetuum infanti senex longo postliminio scriberem, tua me, Gaudenti fratri, inpulit caritas; manuque parum quam nihil omnino poscenti dare, quia in altero voluntas oppressa luctu, in altero amicitiae dissimulatio est.
← Previous — showing 201–222 of 222
Perseus Latin. CTS URN stoa0162.stoa004.perseus-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: CC BY-SA 4.0. Source.