Epistulae. Selections.
- 52.9.1
Vestes pullas aeque vita ut Candidas; ornatus et sanies pari modo fugiendae, quia alterum delicias! alterum gloriam redolet. Non absque amictu lineo incedere, sed pretium vestium linearum non habere laudabile est; alioquin ridiculum et plenum dedecori referteo marsuppio, quod sudarium orariumque non habeas, gloriari. Sunt, qui pauperibus parum tri- buunt, ut amplius accipiant, et sub praetextu elemosynae quaerunt divitias; quae magis yenatio appellanda est quam elemosyna. Sic bestiae, sic aves, sic capiuntur et pisces: modica in hamo esca ponitur, ut matronarum in eo saeculi protrahantur. Scit episcopus, cui commissa est ecclesia, quem dispensationi pauperum curaeque praeficiat. Melius est non habere, quod tribuam, quam impudenter petere. Sed et genus adrogantiae est clementiorem te videri velle, quam pontifex Christi est. Non omnia possumus omnes. Alius in ecclesia oculus est, alius lingua, alius manus, alius pes, alius auris, venter et cetera. Lege Pauli ad Corinthios: diversa membra unum corpus efficiunt. Nec rusticus et tantum simplex frater ideo se sanctum putet, si nihil noverit, nec peritus et eloquens in lingua aestimet sanctitatem. Multoque melius est e duobus inperfectis rusticitatem sanctam habere quam eloquentiam peccatricem.
- 52.10.1
Multi aedificant parietes et columnas ecclesiae substernunt:1 marmora nitent, auro splendent lacunaria, gemmis altare distinguitur et ministrorum Christi nulla electio est. Neque vero mihi aliquis opponat dives in Iudaea templum, mensam, lucernas, turibula, patellas, scyphos, mortariola et cetera ex auro fabre facta. Tunc haec probabantur a domino, quando sacerdotes hostias immolabant et sanguis pecudum erat redemptio peccatorum—quamquam haec omnia praecesserat in figura. Scripta sunt autem propter nos, in quos fines saeculorum decurrerunt —nunc vero, cum paupertatem domus suae pauper dominus dedicarit, cogitemus crucem et divitias lutum putabimus. Quid miramur, quod Christus vocat iniquum mammonam? Quid suspici-mus et amamus, quod Petrus se non habere testatur? Alioquin, si tantum litteram sequimur et in auro atque divitiis simplex nos delectat historia, cum auro observemus et cetera: ducant pontifices Christi uxores virgines; quamvis bonae mentis sit, qui cicatricem habuerit et deformis est, privetur sacerdotio; lepra corporis animae vitiis praeferatur; crescamus et multiplicemur et repleamus terram; nec immolemus agnum nec mysticum pascha celebremus, quia haec absque templo fieri lege prohibentur; figamus septimo mense tabernaculum et sollemne ieiunium bucina concrepemus. Quodsi haec omnia spiritalibus spiritalia conparantes scientesque cum Paulo, quod lex spiritalis est, et David verba cantantes: Revela oculos meas et considerabo mirabilia de lege tua sic intellegamus, ut dominus quoque noster intellexit et interpretatus est sabbatum, aut aurum repudiemus cum ceteris superstitionibus Iudaeorum aut, si aurum placet, placeant et Iudaei, quos cum auro aut probare nobis necesse est aut damnare.,
- 52.11.1
Convivia tibi vitanda sunt saecularium, et maxime eorum, qui honoribus tument. Turpe est ante fores sacerdotis domini crucifixi et pauperis et qui cibo quoque vescebatur alieno lictores consulum et milites excubare iudicemque provinciae melius apud te prandere quam in palatio. Quodsi obtenderis facere te haec, ut roges pro miseris atque subiectis, iudex saeculi plus defert clerico continenti quam diviti et magis sanctitatem tuam veneratur quam opes; aut si talis est, qui non audiat clericos nisi inter filias libenter carebo huiusce modi beneficio et Christum rogabo pro iudice, qui magis subvenire potest; melius est enim confidere in domino quam confidere in homine, melius est sperare in domino quam sperare in principibus. Numquam vinum redoleas, ne audias illud philosophi: Hoc non est osculum porrigere, sed propinare. Vinolentos sacerdotes et apostolus damnat et vetus lex prohibet. Qui altari serviunt, vinum et siceram non bibant. Sicera Hebraeo sermone omnis potio nuncupatur, quae inebriare potest, sive illa fermento conficitur sive pomorum suco aut favi decoquuntur in dulcem et barbaram potionem aut palmarum fructus exprimantur in liquorem coctisque frugibus aqua pinguior colatur. Quidquid inebriat et statum mentis evertit, fuge similiter ut vinum. Nec hoc dico, quod Dei a nobis creatura damnetur, siquidem et dominus vini potator appellatur et Timotheo dolenti stomachum modica vini sorbitio relaxata est, sed modum et aetatis et valetudinis et corporum qualitates exigimus in potando. Quodsi absque vino ardeo et ardeo adulescentia et inflammor calore sanguinis et suculento validoque sum corpore, libenter carebo poculo, in quo suspicio veneni est. Pulchre dicitur apud Graecos, sed nescio utrum apud nos aeque resonet: Pinguis venter non gignit sensum tenuem.
- 52.12.1
Tantum tibi ieiuniorum inpone, quantum ferre potes. Sint pura, casta, simplicia, moderata, non superstitiosa ieiunia. Quid prodest oleo non vesci et molestias quasdam difficultatesque ciborum quaerere? Caricae, piper, nuces, palmarum fructus, simila, mel, pistatia, tota hortorum cultura vexatur, ut cibario non vescamur pane. Audio praeterea quosdam contra rerum hominumque naturam aquam non bibere nec vesci pane, sed sorbitiunculas delicatas et contrita holera betarumque sucum non calice sorbere, sed conca. Pro pudor, non erubescimus istiusmodi ineptiis nec taedet superstitionis! Insuper etiam famam abstinentiae in deliciis quaerimus. Fortissimum ieiunium est aqua et panis; sed quia gloriam non habet et omnes pane et aqua vivimus, quasi publicum et commune ieiunium non putatur.
- 52.13.1
Cave, ne hominum rumusculos aucuperis, ne offensam Dei populorum laude commutes. Si adhuc, inquit apostolus, hominibus placerem, Christi servus non essem; desivit placere hominibus et servus factus est Christi. Per bonam et malam famam a dextris et a sinistris Christi miles graditur, nec laude extollitur, nec vituperatione frangitur, non divitiis tumet, non contrahitur paupertate, et laeta contemnit et tristia. Per diem sol non uret eum neque luna per noctem. Nolo te orare in angulis platearum, ne rectum iter precum tuarum frangat aura popularis; nolo te dilatare fimbrias et ostentui φυλακτήρια habere pia et conscientia repugnante pharisaeica ambitione circumdari. Melius est haec in corde portare quam in corpore, Deum habere fautorem, non aspectus hominum. Vis scire, quales dominus quaerat ornatus? Habeto prudentiam, iustitiam, temperantiam, fortitudinem. His plagis caeli includere, haec te quadriga velut aurigam Christi ad metam concitum ferat. Nihil hoc monili pretiosius, nihil hac gemmarum varietate distinctius. Ex omni parte decoraris, cingens atque protegens; et ornamento tibi sunt et tutamini: gemmae vertuntur in scuta.
- 52.14.1
Cave quoque, ne aut linguam aut aures habeas prurientes. id est, ne aut ipse aliis detrahas aut alios audias detrahentes. Sedens, inquit, adversus fratrem tuum loquebaris et adversus filium matris tuae ponebas scandalum; haec fecisti et tacui. Existimasti iniquitatem, quod ero tibi similis; arguam te et statuam contra faciem tuam. Subauditur: Sermones tuos et cuncta, quae de aliis es locutus, ut tua sententia iudiceris in his ipse deprehensus, quae in aliis arguebas. Neque vero illa iusta est excusatio: Referentibus aliis iniuriam facere non possum. Nemo invito auditori libenter refert. Sagitta in lapide numquam Agitur, interdum resiliens percutit dirigentem. Discat detractor, dum te viderit non libenter audire, non facile detrahere. Cum detractoribus, ait Salomon, ne miscearis, quoniam repente veniet perditio eorum, et ruinam utriusque quis novit? Tam videlicet eius, qui detrahit, quam illius, qui aurem accommodat detrahenti.
- 52.15.1
Officii tui est visitare languentes, nosse domos, matronas ac liberos earum et nobilium virorum non ignorare secreta. Officii ergo tui sit non solum oculos castos servare, sed et linguam. Numquam de formis mulierum disputes, nec alia domus, quid agatur in alia, per te noverit. Hippocrates adiurat discipulos, antequam doceat, et in verba sua iurare conpellit; extorquetque sacramento silentium; sermonem, incessum, habitum moresque describit: quanto magis nos, quibus animarum medicina commissa est, omnium Christianorum domos debemus amare quasi proprias. Consolatores potius nos in maeroribus suis quam convivas in prosperis noverint. Facile contemnitur clericus, qui saepe vocatus ad prandium non recusat.
- 52.16.1
Numquam petentes raro accipiamus rogati. Nescio quo enim modo etiam ipse, qui deprecatur, ut tribuat, cum acceperis, viliorem te iudicat et mirum in modum, si rogantem contempseris, plus miratur. Praedicator continentiae, nuptias ne conciliet. Qui apostolum legit: Superest, ut et qui habent uxores, sic sint, quasi non habentes, cur virginem cogit, ut nubat? Qui de monogamia sacerdos est, quare viduam hortatur, ut δίγαμοσ sit? Procuratores et dispensatores domorum alienarum atque villarum quomodo esse possunt, qui proprias iubentur contemnere facultates? Amico quippiam rapere furtum est, ecclesiam fraudare sacrilegium est. Accepisse pauperibus erogandum et esurientibus plurimis vel cautum esse vel timidum aut—quod apertissimi sceleris est—aliquid inde subtrahere omnium praedonum crudelitatem superat. Ego fame torqueor et tu iudicas, quantum ventri meo satis sit? Aut divide statim, quod acceperis, aut, si timidus dispensator es, dimitte largitorem, ut sua ipse distribuat. Nolo sub occasione mea sacculus tuus plenus sit. Nemo me melius mea servare potest. Optimus dispensator est, qui sibi nihil reservat.
- 52.17.1
Coegisti me, Nepotiane carissime, lapidato iam virginitatis libello, quem sanctae Eustochiae Romae scripseram, post annos decem rursus Betheem ora reserare et confodiendum me linguis omnium prodere. Aut enim nihil scribendum fuit, ne hominum iudicium subiremus, quod tu facere prohibuisti, aut scribentes nosse cunctorum adversum nos maledicorum tela torquenda. Quos obsecro, quiescant et desinant maledicere; non enim ut adversarii, sed ut amici scripsimus, nec invecti sumus in eos, qui peccant, sed, ne peccent, monuimus. Neque in illos tantum, sed et in nos ipsos severi iudices fuimus volentesque festucam de oculo alterius tollere nostram prius trabem eiecimus. Nullum laesi, nullus saltim descriptione signatus est, neminem specialiter meus sermo pulsavit: generalis, de vitiis disputatio est. Qui mihi irasci voluerit, prius ipse de se, quod talis sit, confitetur.
- 54.1.1
Obsecras litteris et suppliciter deprecans, ut tibi scribam, immo rescribam,1 quomodo vivere debeas et viduitatis coronam inlaeso pudicitiae nomine conservare. Gaudet animus, exultant viscera, gestit affectus hoc te cupere esse post virum, quod sanctae memoriae mater tua Titiana multo fuit tempore sub marito. Exauditae sunt preces et orationes eius. Inpetravit in unica filia, quod vivens ipsa possederat. Habes praeterea generis tui grande privilegium, quod exinde a Camillo vel nulla vel rara vestrae familiae scribitur secundos nosse concubitus, i ut non tam laudanda sis, si vidua perseveres, quam execranda, si id Christiana non serves, quod per tanta saecula gentiles feminae custodierunt.
- 54.2.1
Taceo de Paula et Eustochio, stirpis vestrae floribus, ne per occasionem exhortationis tuae illas laudare videar, Blesillamque praetereo, quae maritum suum, tuum secuta germanum, in brevi vitae spatio tempora virtutum multa complevit. Atque utinam praeconia feminarum imitarentur viri et rugosa senectus redderet, quod sponte offert adulescentia! Sciens et videns in flammam mitto manum: adducentur supercilia, extendetur brachium iratusque Chremes tumido desaeviet ore. Consurgunt proceres et adversum epistolam meam turba patricia dctonabit me magum, me seductorem clamitans in terras ultimas asportandum. Addant, si volunt, et Samariten, ut domini mei titulum recognoscam. Certe filiam a parente non divido nec dico illud de evangelio: Sine mortui sepeliant mortuos suos. Vivit enim, qui credit in Christo, et, qui in illum credit, debet utique, quomodo ille ambulavit, et ipse ambulare.
- 54.3.1
Facessat invidia, quam nomine Christiano malidicorum semper genuinus infigit, ut, dum probra metuunt, ad virtutes non provocent. Exceptis epistulis ignoramus alterutrum, solaque causa pietatis est, ubi carnis nulla notitia est. Honora patrem tuum, sed, si te a vero patre non separat. Tam diu scito sanguinis copulam, quam diu ille suum noverit creatorem: alioquin David tibi protinus canet: Audi, filia, et vide et inclina aurem tuam et obliviscere populum tuum et domum patris tui; et concupiscet res decorem tuum, quia ipse est dominus Deus tuus. Grande praemium parentis obliti: Concupiscet rex decorem tuum. Quia audisti, quia vidisti, quia inclinasti aurem tuam et populi tui domusque patris oblita es, idcirco concupiscet rex decorem tuum et dicet tibi: Tota pulchra es, proxima mea, et macula non est in te. Quid pulchrius anima, quae Dei filia nuncupatur et nullos extrinsecus quaerit ornatus? Credit in Christum et hac ambitione di fata pergit ad sponsum, eundem habens dominum, quem et virum.
- 54.4.1
Quid angustiarum habeant nuptiae, didicisti in ipsis nuptiis et quasi coturnicum carnibus usque ad nausiam saturata es. Amarissimam choleram tuae sensere fauces, egessisti acescentes et morbidos cibos, relevasti aestuantem stomachum: quid vis rursus ingerere, quod tibi noxium fuit? Canis revertens ad vomitum suum et sus ad volutabrum luti. Bruta quoque animalia et vagae aves in easdem pedicas retiaque non incidunt. An vereris, ne proles Furiana deficiat et ex te parens tuus non habeat pusionem, qui reptet in pectore et cervices eius stercore linat? Quippini? Omnes habent filios, quae habuere matrimonia, et, quibus nati sunt liberi, suo generi responderunt! Exhibuit Ciceronis filius patrem in eloquentia? Cornelia vestra, pudici- tiae simul et fecunditatis exemplar, Gracchos suos se genuisse laetata est? Ridiculum sperare pro certo, quod multos et non habere videas et, cum habuerint, perdidisse. Cui dimittis tantas divitias? Christo, qui mori non potest. Quem habebis heredem? Ipsum, quem et dominum. Contristabitur pater, sed laetabitur Christus; lugebit familia, sed angeli gratulabuntur. Faciat pater, quod vult, de gratulabuntur sua: non es eius, cui nata es, sed cui renata, et qui te grandi pretio redemit, sanguine suo.
- 54.5.1
Cave nutrices et gerulas et istius modi vinosa animalia, quae de corio tuo saturare ventrem suum cupiunt. Non suadent, quod tibi, sed, quod sibi prosit, et saepe illud obganniunt: Solane perpetua maerens carpere iuventa Nec dulces natos Veneris nec praemia noris? Ubi pudicitia et sanctitas, ibi frugalitas est; ubi frugalitas, ibi damna servorum. Quidquid non tulerint, sibi ablatum putant, nec considerant, de quanto, sed quantum accipiant; ubicumque viderint Christianum, statim illud e trivio: ὁ Γραικός, ὁ ἐπιθέτησ. Hi rumores turpissimos serunt et, quod ab ipsis egressum est, ab aliis audisse se simulant, idem auctores et exaggeratores. Exin fama de mendacio, quae, cum ad matrones pervenerit et earum linguis fuerit ventilata, provincias penetrat. Videas plerasque rabido ore saevire et tincta facie, viperinis orbibus, dentibus pumicatis carpere Christianos. Hic aliqua, Cui circa humeros hyacinthina laena est, Rancidulum quiddam balba de nare locuta Perstrepit ac tenero supplantat verba palato. Omnis consonat chorus et latrant universa subsellia. Iunguntur nostri ordinis, qui et roduntur et rodunt adversum nos loquaces, pro se muti; quasi et ipsi aliud sint quam monachi, et non, quidquid in monachos dicitur, redundet in clericos, qui patres sunt monachorum. Detrimentum pecoris pastoris ignominia est, sicut e regione illius monachi vita laudatur, qui venerationi habet sacerdotes Christi et non detrahit gradui, per quem factus est Christianus.
- 54.6.1
Haec locutus sum, in Christo filia, non dubitans de proposito tuo—numquam enim exhortatorias litteras postulares, si ambigeres de bono monogamiae—sed ut nequitiam servulorum, qui te venalem portant, et insidias adfinium ac pium parentis errorem intellegeres, cui, ut amorem in te tribuam, amoris scientiam non concedo dicens aliquid cum apostolo: Confiteor, zelum Dei habent, sed non secundum scientiam. Imitare potius—crebro enim id repetam—sanctam matrem tuam, cuius ego quotiens recordor, venit in mentem ardor eius in Christum, pallor ex ieiuniis., elemosyna in pauperes, obsequium in servos Dei, humilitas et cordis et vestium atque in cunctis sermo moderatus. Pater tuus, quem ego honoris causa nomino—non quia consularis et patricius, sed quia Christianus est—inpleat nomen suum et laetetur filiam Christo se genuisse, non saeculo; quin potius doleat, quod et virginitatem frustra amiseris et fructus perdideris nuptiarum. Ubi est maritus, quem tibi dedit? Etiamsi amabilis, etiamsi bonus fuisset, mors finisset omnia et copulam carnis solvisset interitus. Arripe, quaeso, occasionem et fac de necessitate virtutem. Non quaeruntur in Christianis initia, sed finis: Paulus male coepit, sed bene finivit; Iudae laudantur exordia, sed finis proditione damnatur. Lege Ezechiel: Iustitia iusti non liberabit eum, in quacumque die peccaverit, et inpietas inpii non nocebit ei, in quacumque die conversus fuerit ab inpietate sua. Ista est scala Iacob, per quam angeli conscendunt et descendunt, cuius dominus innititur lapsis 1 porrigens manum et fessos ascendentium gressus sui contemplatione sustentans. Sed, sicut non vult mortem peccatoris, tantum ut revertatur et vivat, ita tepidos odit et cito ei nausiam faciunt. Cui plus dimittitur, plus diligit.
- 54.7.1
Meretrix illa in evangelio baptizata lacrimis suis et crine, qui multos ante deceperat, pedes domini tergente servata est. Non habuit crispantes mitras nec stridentes calceolos nec orbes stibio fuliginatos, quanto foedior, tanto pulchrior, Quid facit in facie Christianae purpurissus et cerussa? Quorum alterum ruborem genarum labiorumque mentitur, alterum candorem oris et colli: ignes iuvenum, fomenta libidinum, inpudicae mentis indicia. Quomodo flere potest pro peccatis suis, quae lacrimis cutem nudat et sulcos ducit in facie? Ornatus iste non domini est, velamen istud antichristi est. Qua fiducia erigit ad caelum vultus, quos conditor non agnoscat? Frustra obtenditur adulescentia et aetas puellaris adseritur: vidua, quae marito placere desivit et iuxta apostolum vere vidua est, nihil habet necessarium nisi persevcrantiam. Meminit pristinae voluptatis, scit, quid amiserit, quo delectata sit: ardentes diaboli sagittae ieiuniorum et vigiliarum frigore restinguendae sunt. Aut loquendum nobis est, ut vestiti sumus, aut vestiendum, ut loquimur. Quid aliud pollicemur et aliud ostendimus? Lingua personat castitatem et totum corpus praefert inpudicitiam.
- 54.8.1
Hoc quantum ad habitum pertinet et ornatum. Ceterum vidua,” quae in deliciis est”—non est meum, sed apostoli— vivens mortua est. Quid sibi vult hoc, quod ait: vivens mortua est? Vivere quidem videtur ignorantibus et non esse peccato mortua, sed Christo, quem secreta non fallunt, mortua est. Anima, enim, quae peccaverit, ipsa morietur. Quorundam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad iudicium, quosdam autem,et subsequuntur. Similiter et facta bona manifesta sunt, et quae aliter se habent, abscondi non possunt. Quod dicit, istius modi est: quidam tam libere et palam peccant, ut, postquam eos videris, statim intellegas peceatores; alios autem, qui callide occultant vitia sua, ex sequenti conversatione cognoscimus. Similiter et bona apud alios in propatulo sunt, in aliis longo usu discimus. Quid ergo necesse est nos iactare pudicitiam, quae sine comitibus et adpendiculis suis, continentia et parcitate, fidem sui facere non potest? Apostolus macerat corpus suum et animae subicit imperio, ne, quod aliis praecipit, ipse non servet: et adulescentia fervente cibis corpore de castitate secura est?
- 54.9.1
Neque vero haec dicens condemno cibos, quos Deus creavit ad utendum cum gratiarum actione, sed iuvenibus et puellis incentiva esse adsero voluptatum. Non Aetnaei ignes, non Vulcania tellus, non Vesevus et Olympus tantis ardoribus aestuant, ut iuveniles medullae vino plenae, dapibus inflammatae. Avaritia calcatur a plerisque et cum marsuppio deponitur; maledicam linguam indictum emendat silentium; cultus corporis et habitus vestium unius horae spatio commutatur; omnia alia peccata extrinsecus sunt, et, quod a foris est, facile abicitur: sola libido insita a Deo ob liberorum creationem, si fines suos egressa fuerit, redundat in vitium et quadam lege naturae in coitum gestit erumpere. Grandis ergo virtutis est et sollicitae diligentiae superare, quod natus sis in carne, non carnaliter vivere, tecum pugnare cottidie et inclusum hostem Argi, ut fabulae ferunt, centum oculis observare. Hoc est, quod apostolus verbis aliis loquebatur: Omne peccatum, quod fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus suum peccat. Aiunt medici et qui de humanorum corporum scripsere naturis praecipueque Galenus in libris, quorum titulus est περὶ ὑγιεινῶν, puerorum et iuvenum ac perfectae aetatis virorum mulierumque corpora insito calore fervere et noxios esse his aetatibus cibos, qui calorem augeant, sanitatique conducere frigida quaeque in esu et potu sumere, sicut e contrario senibus, qui pituita laborent et frigore, calidos cibos et vetera vina prodesse. Unde et salvator: Adtendite, inquit, vobis, ne forte adgraventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis huius vitae. Et apostolus: Vino, in quo est luxuria. Nec mirum hoc figulum sensisse de vasculo, quod ipse fabricatus est, cum etiam comicus cuius finis est humanos mores nosse atque describere, dixit: Sine Cerere et Libero friget Venus.
- 54.10.1
Primum igitur, si tamen stomachi firmitas patitur, donec puellares annos transeas, aquam in potum sume, quae natura frigidissima est, aut, si hoc inbecillitas prohibet, audi cum Timotheo: Vino modico utere propter stomachum et frequentes tuas infirmitates. Deinde in ipsis cibis calida quaeque devita; non solum de carnibus loquor, super quibus vas electionis profert sententiam: Bonum est vinum non bibere et carnem non manducare, sed etiam in ipsis leguminibus inflantia quaeque et gravia declinanda sunt—nihilque ita scias conducere Christianis adulescentibus ut esum holerum, unde et in alio loco: Qui infirmus est ait, holera manducet —ardorque corporum frigidioribus epulis temperandus est. Si autem tres pueri et Daniel leguminibus vescebantur, pueri erant, necdum ad sartiginem venerant in qua rex Babylonius senes iudices frixit. Nobis non corporum cultus, qui in illis—excepto privilegio gratiae Dei—ex huiusce modi cibis enituerat, sed animae vigor quaeritur, quae carnis infirmitate fit fortior. Inde est, quod nonnulli vitam pudicam adpetentium in medio itinere corruunt, dum solam abstinentiam carnium putant et leguminibus onerant stomachum, quae moderate parceque sumpta innoxia sunt. Et ut, quod sentio, loquar, nihil sic inflammat corpora et titillat membra genitalia nisi. indigestus cibus ructusque convulsus. Malo apud te, filia, verecundia parumper quam causa periclitari Quidquid seminarium voluptatum est, venenum puto. Parcus cibus et semper venter esuriens triduanis ieiuniis praeferatur, et multo melius est cottidie parum quam raro satis sumere. Pluvia illa optima est, quae sensim descendit in terras; subitus et nimius imber praeceps arva subvertit.
- 54.11.1
Quando comedis, cogita, quod statim tibi orandum, ilico legendum sit. De scripturis sanctis habeto fixum versuum numerum; istud pensum domino tuo redde nec ante quieti membra concedas, quam calathum pectoris tui hoc subtegmine imple-veris. Post scripturas sanctas doctorum hominum tractatus lege, eorum dumtaxat, quorum fides nota est. Non necesse habes aurum in luto quaerere: multis margaritis unam redime margaritam. Sta iuxta Hieremiam in viis pluribus, ut ad illam viam, quae ad patrem ducit, pervenias. Amorem monilium atque gemmarum sericarumque vestium transfer ad scientiam scripturarum. Ingredere terram repromissionis lacte et melle manantem, comede similam et oleum, vestire cum Ioseph variis indumentis, perforentur aures tuae cum Hierusalem sermone Dei, ut pretiosa ex illis novarum gegetum grana dependeant. Habes sanctum Exuperius probatae aetatis et fidei, qui te monitis suis frequenter instituat.
- 54.12.1
Fac tibi amicos de iniquo mammona, qui te recipiant in aeterna tabernacula. Illis tribue divitias tuas, qui non Phasides aves, sed cibarium panem coemant, qui famem expellant, qui non augeant luxuriam. Intellege super egenum et pauperem. Omni petenti te da, sed maxime domesticis fidei: nudum vesti, esurientem ciba, aegrotantem visita; quotienscumque manum extendis, Christum cogita, cave ne mendicante domino tuo alienas divitias augeas.
- 54.13.1
Iuvenum fuge consortia. Comatulos, comptos atque lascivos domus tuae tecta non videant. Cantor pellatur ut noxius; fidicinas et psaltrias et istius modi chorum diaboli quasi mortifera sirenarum carmina proturba ex aedibus tuis. Noli ad publicum subinde procedere et spadonum exercitu praeeunte viduarum circumferri libertate. Pessimae consuetudinis est, cum fragilis sexus et inbecilla aetas suo arbitrio abutitur et putat licere, quod libet. Omnia quidem licent, sed non omnia expediunt. Nec procurator calamistratus nec formosus conlactaneus nec candidulus et rubicundus adsecula adhaereant lateri tuo: interdum animus dominarum et ancillarum habitu iudicatur. Sanctarum virginum et viduarum societatem adpete, et si sermocinandi cum viris incumbit necessitas, arbitros ne devites tantaque confabulandi fiducia sit, ut intrante alio nec paveas nec erubescas. Speculum mentis est facies et taciti oculi cordis fatentur arcana. Vidimus nuper ignominiosum per totum orientem volitasse: et aetas et cultus et habitus et incessus, indiscreta societas, exquisitae epulae, regius apparatus Neronis et Sardanapalli nuptias loquebantur. Aliorum vulnus nostra sit cautio; Pestilente flagellato stultus sapientior erit. Sanctus amor inpatientiam non habet; falsus rumor cito opprimitur et vita posterior iudicat de priori. Fieri quidem non potest, ut absque morsu hominum vitae huius curricula quis pertranseat, maiorumque solacium est bonos carpere, dum peccantium multitudine putant culpam minui peccatorum; sed tamen cito ignis stipulae conquiescit et exundans flamma deficientibus nutrimentis paulatim emoritur. Si anno praeterito fama mentita est aut, si certe verum dixit, cessavit 1 vitium, cessabit et rumor. Haec dico, non quo de te sinistrum quid metuam, sed quo pietatis affectu etiam, quae tuta sunt, pertimescam. O si videres sororem tuam et illud sacri oris eloquium coram audire contingeret, cerneres in parvo corpusculo ingentes animos, audires totam veteris et novi testamenti supellectilem ex illius corde fervere! Ieiunia pro ludo habet, orationem pro deliciis. Tenet tympanum in exemplum Mariae et Pharaone submerso virginum choro praecinit: Cantemus domino: gloriose enim magnificatus est, equum et ascensorem deiecit in mare. Has docet psaltrias Christo, has fidicianas erudit salvatori. Sic dies, sic nox ducitur et oleo ad lampadas praeparato sponsi expectatur adventus. Imitare ergo et tu consanguineam tuam: habeat Roma, quod angustior urbe Romana possidet Bethleem.
- 54.14.1
Habes opes, facile tibi est indigentibus victus subsidia ministrare. Quod luxuriae parabatur, virtus insumat; nulla nuptias contemptura timeat egestatem. Redime virgines, quas in cubiculum salvatoris inducas, suscipe viduas, quas inter virginum lilia et martyrum rosas quasi quasdam violas misceas; pro corona spinea, in qua mundi Christus delicta portavit, talia serta compone. Laetetur et adiuvet vir nobilissimus, pater tuus; discat a filia, quod didicerat ab uxore. Iam incanuit caput, tremunt genua, dentes cadunt et frontem obscenam rugis arat, vicina est mors in foribus, designatur rogus prope: velimus nolimus, senes sumus. Paret sibi viaticum, quos longo itinere necessarium est. Secum portet, quod invitus dimissurus est, immo praemittat in caelum, quod, ni caruerit, terra sumptura est.
- 54.15.1
Solent adulescentiae viduae, quarum nonnullae abierunt retro Satanam, cum luxuriatae fuerint in Christo, subantes dicere: Patrimoniolum meum cottidie perit, maiorum hereditas dissipatur, servus contumeliose locutus est, imperium ancilla neglexit. Quis procedet ad publicum? Quis respondebit pro agrorum tributis? Parvulos meos quis erudiet? Vernulas quis educabit? Et hanc—pro nefas!—causam opponunt matrimonii, quae vel sola debuit nuptias inpedire. Superducit mater filiis non vitricum, sed hostem, non parentem, sed tyrannum. Inflammata libidine obliviscitur uteri sui, et inter parvulos suas miserias nescientes lugens dudum nova nupta conponitur. Quid obtendis patrimonium, quid superbiam servulorum? Confitere turpitudinem. Nulla idcirco ducit maritum, ut cum marito non dormiat. Aut si certe libido non stimulat, quae tanta insania est in morem scortorum prostituere castitatem, ut augeantur divitiae, et propter rem vilem atque perituram pudicitia, quae et pretiosa et aeterna est, polluatur? Si habes liberos, nuptias quid requiris? Si non habes, quare expertam non metuis sterilitatem et rem incertam certo praefers pudori? Scribuntur tibi nunc sponsales tabulae, ut post paululum testamentum facere conpellaris. Simulabitur mariti infirmitas et, quod te morituram facere volet, ipse victurus faciet. Aut si evenerit, ut de secundo marito habeas filios, domestica pugna, intestinum proelium. Non licebit tibi amare liberos nec aequis aspicere oculis, quos genuisti. Clam porriges cibos, invidebit mortuo, et nisi oderis filios, adhuc eorum amare videberis patrem. Quodsi de priori uxore habens sobolem te domum introduxerit, etiam si clementissima fueris, omnes comoediae et mimographi et communes rhetorum loci in novercam saevissimam declamabunt. Si privignus languent et condoluerit caput, infamaberis ut venefica. Si non dederis cibos, crudelis, dederis, malefica diceris. Oro te, quid habent tantum boni secundae nuptiae, ut haec mala valeant conpensare?
- 54.16.1
Volumus scire, quales esse debeant viduae? Legamus evangelium secundum Lucani: Et erat, inquit, Anna prophetissa, filia Phanuel de tribu Aser. Anna interpretatur gratia, Phanuel in lingua nostra resonat vultum Dei, Aser vel in beatitudinem vel in divitias vertitur. Quia ergo ab adulescentia usque ad octoginta quattuor annos viduitatis onus sustinuerat et non recedebat de templo Dei diebus ac noctibus insistens ieiuniis et obsecrationibus, idcirco meruit gratiam spiritalem et nuncupatur filia vultus Dei et atavis beatitudine divitiisque-censetur. Recordemur viduae Sareptenae, quae et suae et filiorum saluti Heliae praetulit famem et ipsa nocte moritura cum filio superstitem hospitem relinquebat malens vitam perdere quam elemosynam et in pugillo farris seminarium sibi messis dominicae preparavit. Farina seritur et olei capsaces nascitur. In Iudaea frumenti penuria—granum enim tritici ibi mortuum fuerat—et in gentium viduae olei fluenta manabant. Legimus Iudith—si cui tamen placet volumen recipere—viduam confectam ieiuniis et habitu lugubri sorditatam, quae non lugebat mortuum virum, sed squalore corporis sponsi quaerebat adventum. Video armatam gladio manum, cruentam dexteram, recognosco caput Holofernae de mediis hostibus reportatum. Vincit viros femina et castitas truncat libidinem habituque repente mutato ad victrices sordes redit omnibus saeculi cultibus mundiores.
- 54.17.1
Quidam inperite et Debboram inter viduas numerant ducemque Barac arbitrantur Debborae filium, cum aliud scriptura commemoret. Nobis ad hoc nominabitur, quod prophetissa fuerit et in ordine iudicum supputetur. Et quia dicere poterat: Quam dulcia gutturi meo eloquia tua, super mel et favum ori meo, apis nomen accepit scripturarum floribus pasta, Spiritus Sancti odore perfusa et dulces ambrosiae sucos prophetali ore conponens. Noomin, quae nobiscum sonat παρακεκλημένη, quam interpretari possumus consolatam, marito et liberis peregre mortuis pudicitiam reportavit in patriam et hoc sustentata viatico nurum Moabitidem tenuit, ut illud Esaiae vaticinium conplerentur: Emitte agnum, domine, dominatorem terrae, de petra deserti. Venio ad viduam de evangelio, viduam pauperculam, omni Isracelitico populo ditiorem, quae accipiens granum sinapis et mittens fermentum in farinae satis tribus Patris et Filii confessionem Spiritus Sancti gratia temperavit et duo minuta misit in gazophylacium quidquid habere poterat in substantia sua universasque divitias in utroque fidei suae obtulit testamento. Haec sunt duo seraphin ter glorificantia Trinitatem et in thesauro ecclesiae condita, unde et forcipe utriusque instrumenti ardens carbo conprehensus purgat labia peccatoris.
- 54.18.1
Quid vetera repetam et virtutes feminarum de libris proferam, cum possis multas tibi ante oculos proponere in urbe, qua vivis, quarum imitari exemplum debeas? Et ne videar adulatione per singulas currere, sufficit tibi sancta Marcella, quae respondens generi suo aliquid nobis de evangelio retulit. Anna septem annis a virginitate sua vixerat cum marito, ista septem mensibus; illa Christi expectabat adventum, ista tenet, quem illa susceperat; illa vagientem canebat; ista praedicat triumphantem; illa loquebatur de eo omnibus, qui expectabant redemptionem Hierusalem, haec cum redemptis gentibus clamitat: Frater non redimit, redimet homo, et de alio psalmo: Homo natus est in ea et ipse fundavit eam altissimus. Scio me ante hoc ferme biennium edidisse libros contra Iovinianum, quibus venientes e contrario quaestiones, ubi apostolus concedit secunda matrimonia, scripturarum auctoritate contrivi. Et non necesse est eadem ex integro scribere, cum possis inde, quae scripta sunt, mutuari Hoc tantum, ne modum egrediar epistulae, admonitam volo: cogita te cottidie esse morituram, et numquam de secundis nuptiis cogitabis.
- 60.1.1
Grandes materias ingenia parva non sufferunt et in ipso conatu ultra vires ausa succumbunt; quantoque maius fuerit, quod dicendum est, tanto magis obruitur, qui magnitudinem rerum verbis non potest explicare. Nepotianus meus, tuus, noster, immo Christi, et quia Christi, idcirco plus noster, reliquit senes et desiderii sui iaculo vulneratos intolerabili dolore confecit. Quem heredem putavimus, funus tenemus. Cui iam meum sudabit ingenium? Cui litterulae placere gestient? Ubi est ille ἐργοδιώκτησ? noster et cygneo canore vox dulcior? Stupet animus, manus tremit, caligant oculi, lingua balbutit. Quidquid dixero, quia ille non audiet, mutum videtur. Stilus ipse quasi sentiens et cera subtristior vel rubigine vel situ obducitur. Quotienscumque nitor in verba prorumpere et super tumulum eius epitaphii huius flores spargere, totiens conplentur oculi et renovato dolore totus in funere sum. Moris quondam fuit, ut super cadavera defunctorum in contione pro rostris laudes liberi dicerent et instar lugubrium carminum ad fletus et gemitus audientium pectora concitarent: en rerum in nobis ordo mutatus est et in calamitatem nostram perdidit sua iura natura: quod exhibere senibus iuvenis debuit, hoc iuveni exhibemus senes.
- 60.2.1
Quid igitur faciam? Iungam tecum lacrimis? Sed apostolus prohibet Christianorum mortuos dormientes vocans et dominus in evangelio: Non est, inquit, mortua puella, sed dormit. Lazarus quoque, quia dormierat, suscitatus est. Laeter et gaudeam, quod raptus sit, ne malitia inmutaret mentem eius, quia placeret Deo anima illius? Sed invito et repugnanti per genas lacrimae fluunt et inter praecepta virtutum resurrectionisque spem credulam mentem desiderii frangit affectus. O mors, quae fratres dividis et amore sociatos crudelis ac dura dissocias! Adduxit urentem ventum dominus de deserto ascendentem, qui siccavit venas tuas et desolavit fontem tuum. Devorasti quidem Ionam, sed et in utero tuo vivus fuit. Portasti quasi mortuum, ut tempestas mundi conquiesceret et Nineve nostra illius praeconio salvaretur. Ille, ille te vicit, ille iugulavit fugitivus propheta, qui reliquit domum suam, dedit dilectam animam suam in manus quaerentium eam. Qui per Osee quondam tibi rigidus minabatur: Ero mors tua, o mors; ero morsus tuus, inferne, illius morte tu mortua es, illius morte nos vivimus. Devorasti et devorata es, dumque adsumpti corporis sollicitaris inlecebra et avidis faucibus praedam putas, interiora tua adunco dente confossa sunt.
- 60.3.1
Gratias tibi, Christe salvator, tua agimus creatura, quod tam potentem adversarium nostrum, dum occideris, occidisti. Quis ante miserior homine, qui aeterno mortis terrore prostratus vivendi sensum ad hoc tantum acceperat, ut periret? Regnavit, enim, mors ab Adam usque ad Moysen etiam super eos, qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adam. Si Abraham, Isaac et Iacob in inferno, quis in caelorum regno? Si amici tui sub poena offendentis Adam et, qui non peccaverant, alienis peccatis tenebantur obnoxii, quid de his credendum est, qui dixerunt in cordibus suis: non est Deus, qui corrupti et abominabiles facti sunt in voluntatibus suis, qui declinaverunt, simul inutiles facti sunt; non est, qui faciat bonum, non est usque ad unum? Quodsi Lazarus videtur in sinu Abraham locoque refrigerii, quid simile infernus et regna caelorum? Ante Christum Abraham apud inferos; post Christum latro in paradiso. Et idcirco in resurrectione eius multa dormientium corpora surrexerunt et visa sunt in caelesti Hierusalem. Tuncque conpletum est illud eloquium: Surge, qui dormis, et elevare et inluminabit te Christus. Iohannes Baptista in heremo personat: Paenitentiam agite; adpropinquavit enim regnum caelorum. A diebus enim Iohannis Baptistae regnum caelorum vim passum est et violenti diripuerunt illud. Flamma illa rumphea, custos paradisi, et praesidentia foribus cherubin Christi restincta et reserata sunt sanguine. Nec mirum hoc nobis in resurrectione promitti, cum omnes, qui in carne non secundum carnem vivimus, municipatum habeamus in caelo et hic adhuc positis dicatur in terra: Regnum Dei intra vos est.
- 60.4.1
Adde quod ante resurrectionem Christi notus tantum erat in Iudaea Deus, in Israhel magnum nomen eius, et ipsi, qui noverant eum, tamen ad inferos trahebantur. Ubi tunc totius orbis homines ab India usque ad Britanniam, a rigida septentrionis plaga usque ad fervores Atlantici oceani, tam innumerabiles populi et tantarum gentium multitudines quam variae linguis, habitu tam vestis et armis? Piscium ritu ac lucustarum et velut muscae et culices conterebantur; absque notitia enim creatoris sui omnis homo pecus est. Nunc vero passionem Christi et resurrectionem eius cunctarum gentium voces et litterae sonant. Taceo de Hebraeis, Graecis et Latinis, quas nationes fidei suae in crucis titulo dominus dedicavit. Immortalem animam et post dissolutionem corporis subsistentem, quod Pythagoras somniavit, Democritus non credidit, in consolationem damnationis suae Socrates disputavit in carcere, Indus, Persa, Gothus, Aegyptius philosophantur. Bessorum feritas et pellitorum turba populorum, qui mortuorum quondam inferiis homines immolabant, stridorem suum in dulce crucis fregerunt melos et totius mundi una vox Christus est.
- 60.5.1
Quid agimus, anima? Quo nos vertimus? Quid primum adsumimus? Quid tacemus? Exciderunt tibi praecepta rhetorum et occupata luctu, oppressa lacrimis, praepedita singultibus dicendi ordinem non tenes! Ubi illud ab infantia studium litterarum et Anaxagorae ac Telamonis semper laudata sententia: Sciebam me genuisse mortalem? Legimus Crantorem, cuius volumen ad confovendum dolorem suum secutus est Cicero, Platonis, Diogenis, Clitomachi, Carneadis, Posidonii ad sedandos luctus opuscula percurrimus, qui diversis aetatibus diversorum lamenta vel libris vel epistulis minuere sunt conati, ut, etiamsi nostrum areret ingenium, de illorum posset fontibus inrigari: pro-ponunt innumerabiles viros et maxime Periclen et Xenophontem Socraticum, quorum alter amissis duobus filiis coronatus in contione disseruit, alter, cum sacrificans filium in bello audisset occisum, deposuisse coronam dicitur et eandem capiti reposuisse, postquam fortiter in acie dimicantem repperit concidisse. Quid memorem Romanos duces, quorum virtutibus quasi quibusdam stellis Latinae micant historiae? Pulvillus Capitolium dedicans mortuum, ut nuntiabatur, subito filium se iussit absente sepeliri; Lucius Paulus septem diebus inter duorum exequias filiorum triumphans urbem ingressus est. Praetermitto Maximos, Catones, Gallos, Pisones, Brutos, Scaevolas, Metellos, Scauros, Marios, Crassos, Marcellos atque Aufidios, quorum non minor in luctu quam in bellis virtus fuit et quorum orbitates in Consolationis libro Tullius explicavit, ne videar aliena potius quam nostra quaesisse; quamquam et haec in suggilationem nostri breviter dicta sint, si non praestet fides, quod exhibuit infidelitas.
- 60.6.1
Igitur ad nostra veniamus. Non plangam cum Iacob et David filios in lege morientes, sed cum Christo in evangelio suscipiam resurgentes. Iudaeorum luctus Christianorum gaudium est. Ad vesperum demorabitur fletus et ad matutinum laetitia. Nox praecessit, dies autem adpropinquavit. Unde et Moyses moriens plangitur, Iesus absque funere et lacrimis in monte sepelitur. Quidquid de scripturis super lamentatione dici potest, in eo libro, quo Paulam Romae consolati sumus, breviter explicavimus. Nunc nobis per aliam semitam ad eundem locum perveniendum est, ne videamur praeterita et obsoleta quondam calcare vestigia.
- 60.7.1
Scimus quidem Nepotianum nostrum esse cum Christo et sanctorum mixtum choris, quod nobiscum eminus rimabatur in terris et aestimatione quaerebat, ibi videntem comminus dicere: Sicut audivimus, ita et vidimus in civitate domini virtutum, in civitate Dei nostri, sed desiderium absentiae eius ferre non possumus, non illius, sed nostram vicem dolentes. Quanto ille felicior, tanto nos amplius in dolore, quod tali caremus bono. Flebant et sorores Lazarum, quem resurrecturum noverant, et, ut veros hominis exprimeret affectus, ipse salvator ploravit, quem suscitaturus erat. Apostolus quoque eius, qui dixerat: Cupio dissolvi et esse cum Christo et alibi: Mihi vivere Christus est et mori lucrum, gratias agit, quod Epaphras de mortis sibi vicinia redditus sit, ne haberet tristitiam super tristitiam, non incredulitatis metu, sed desiderio caritatis. Quanto magis tu, et avunculus et episcopus, hoc est in carne et in spiritu pater, aves viscera tua et quasi a te divulsa suspiras! Sed obsecro, ut modum adhibeas in dolore memor illius sententiae: Ne quid nimis obligatoque parumper vulnere audias laudes eius, cuius semper virtute laetatus es, nec doleas, quod talem amiseris, sed gaudeas, quod talem habueris, et sicut hi, qui in brevi tabella terrarum situs pingunt, ita in parvo isto volumine cernas adumbrata, non expressa signa virtutum, suseipiasque a nobis non vires, sed voluntatem.
- 60.8.1
Praecepta sunt rhetorum, ut maiores eius, qui laudandus est, et eorum altius gesta repetantur sicque ad ipsum per gradus sermo perveniat, quo videlicet avitis paternisque virtutibus inlustrior fiat et aut non degenerasse a bonis aut medioeres ipse ornasse videatur. Ego carnis bona, quae semper et ipse contempsit, in animae laudibus non requiram nee me iactabo de genere, id est de alienis bonis, eum et Abraham et Isaae, sancti viri, Ismahelem et Esau peccatores genuerint et a regione Iephte in catalogo iustorum apostoli voce numeratus de meretrice sit natus. Anima, inquit, quae peccaverit, ipsa morietur; ergo et, quae non peccaverit, ipsa vivet. Nee virtutes nec vitia parentum liberis inputantur; ab eo tempore censemur, ex quo in Christo renaseimur. Paulus, perseeutor ecclesiae et mane lupus rapax Beniamin, ad vesperam dedit eseam Ananiae ovi submittens eaput. Igitur et Nepotianus noster quasi infantulus vagiens et rudis puer subito nobis de Iordane nascatur.
- 60.9.1
Alius forsitan scriberet, quod ob salutem illius orientem heremumque dimiseris et me, carissimum sodalem tuum, redeundi spe lactaveris, ut primum, si fieri posset, sororem cum parvulo viduam, dein, si consilium illa respueret, saltem nepotem dulcissimum conservares. Hic est enim ille, de quo tibi quondam vaticinatus sum: Licet parvulus ex collo pendeat nepos. Referret, inquam, alius, quod in palatii militia sub chlamyde et candenti Uno corpus eius cilicio tritura sit, quod stans ante saeculi potestates lurida ieiuniis ora portaverit, quod adhuc sub alterius indumentis alteri militarit et ad hoc habuerit cingulum, ut viduis, pupillis, oppressis, miseris subveniret: mihi non placent dilationes istae inperfectae servitutis Dei et centurionem Cornelium, ut lego iustum, statim audio baptizatum.
- 60.10.1
Verumtamen velut incunabula quaedam nascentis fidei conprobemus, ut, qui sub alienis signis devotus miles fuit, donandus laurea sit, postquam suo regi coeperit militare. Balteo posito habituque mutato, quidquid castrensis peculii fuit, in pauperes erogavit. Legerat enim: Qui vult perfectus esse, vendat omnia, quae habet, et det pauperibus et sequatur me, et iterum: Non potestis duobus dominis servire, Deo et mammonae. Excepta vili tunica et operimento pari, quod tecto tantum corpore frigus excluderet, nihil sibi amplius reservavit. Cultus ipse provinciae morem sequens nec munditiis nec sordibus notabilis erat. Cumque arderet cotidie aut ad Aegypti monasteria pergere aut Mesopotamiae invisere choros vel certe insularum Dalmatiae, quae Altino tantum freto distant, solitudines occupare, avunculum pontificem deserere non audebat tota in illo cernens exempla virtutum domique habens, unde disceret. In uno atque eodem et imitabatur monachum et episcopum venerabatur. Non, ut in plerisque accidere solet, adsiduitas familiaritatem, familiaritas contemptum illius fecerat, sed ita eum colebat, quasi parentem, ita admirabatur, quasi cotidie novum cerneret. Quid multa? Fit clericus et per solitos gradus presbyter ordinatur. Iesu bone, qui gemitus, qui heiulatus, quae cibi interdictio, quae fuga oculorum omnium! Tum primum et solum avunculo iratus est. Querebatur se ferre non posse, et iuvenalem aetatem incongruam sacerdotio causabatur. Sed quanto plus repugnabat, tanto magis omnium in se studia concitabat et merebatur negando, quod esse nolebat, eoque dignior erat, quod se clamabat indignum. Vidimus Timotheum nostri temporis et canos in Sapientia electumque a Moysi presbyterum, quem ipse sciret esse presbyterum. Igitur clericatum non honorem intellegens sed onus primam curam habuit, ut humilitate superaret invidiam, deinde, ut nullam obsceni in se rumoris fabulam daret, ut, qui mordebantur ad aetatem eius, stuperent ad continentiam. Subvenire pauperibus, visitare languentes, provocare hospitio, lenire blanditiis, gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus; caecorum baculus, esurientium cibus, spes miserorum, solamen lugentium fuit. Ita in singulis virtutibus eminebat, quasi ceteras non haberet. Inter presbyteros et coaequales primus in opere, extremus in ordine. Quidquid boni fecerat, ad avunculum referebat; si quid forte aliter evenerat, quam putarat, illum nescire, se errasse dicebat. In publico episcopum, domi patrem noverat. Gravitatem morum hilaritate frontis temperabat. Gaudium risu, non cachinno, intellegeres. Viduas et virgines Christi honorare ut matres, hortari ut sorores cum omni castitate. Iam vero, postquam domum se contulerat et relicto foris clerico duritiae se tradiderat monachorum, creber in orationibus, vigilans in precando lacrimas Deo, non hominibus, offerebat; ieiunia in aurigae modum pro lassitudine et viribus corporis moderabatur. Mensae avunculi intererat et sic adposita quaeque libabat, ut et superstitionem fugeret et continentiam reservaret. Sermo eius et omne convivium de scripturis aliquid proponere, libenter audire, respondere verecunde, recta suscipere, prava non acriter confutare, dispu- tantem contra se magis docere quam vincere et ingenuo pudore, qui ornabat aetatem, quid cuius esset, simpliciter confiteri; atque in hunc modum eruditionis gloriam declinando eruditissimus habebatur. Illud, aiebat, Tertulliani, istud Cypriani, hoc Lactantii, illud Hilarii est. Sic Minucius Felix, ita Victorinus, in hunc modum est locutus Arnobius. Me quoque, quia pro sodalitate avunculi diligebat, interdum proferebat in medium. Lectione quoque adsidua et meditatione diuturna pectus suum bibliothecam fecerat Christi.
- 60.11.1
Quotiens ille transmarinis epistulis deprecatus est, ut aliquid ad se scriberem! Quotiens nocturnum. de evangelio petitorem et interpellatricem duri' iudicis mihi viduam exhibuit! Cumque ego silentio magis quam litteris denegarem et pudore reticentis pudorem suffunderem postulantis, avunculum mihi opposuit precatorem, qui et liberius pro alio peteret et pro reverentia sacerdotii facilius inpetraret. Feci ergo, quod voluit, et brevi libello amicitias nostras aeternae memoriae consecravi; quo suscepto Croesi opes et Darii divitias se vicisse iactabat. Illum oculis, illum sinu, illum manibus, illum ore retinebat; cumque in strato frequenter evolveret, super pectus soporati dulcis pagina decidebat. Si vero peregri- norum, si amicorum quispiam venerat, laetabatur super se nostro testimonio et, quidquid minus in opusculo erat, distinctione moderata et pronuntiationis varietate pensabat, ut in recitando illo ipse 1 vel placere vel displicere cotidie videretur. Unde his fervor, nisi ex amore Dei? Unde legis Christi indefessa meditatio, nisi ex desiderio eius, qui legem dedit? Alii nummum addant nummo et marsuppium suffocantes matronarum opes venentur obsequiis, sint ditiores monachi, quam fuerant saeculares, possideant opes sub Christo paupere, quas sub locuplete diabolo non habuerant, et suspiret eos ecclesia divites, quos tenuit mundus ante mendicos: Nepotianus noster aurum calcans scedulas consectatur, sed, sicut sui in carne contemptor est et paupertate incedit ornatior, ita totum ecclesiae investigat ornatum.
- 60.12.1
Ad conparationem quidem superiorum modica sunt, quae dicturi sumus, sed et in parvis idem animus ostenditur. Ut enim creatorem non in caelo tantum miramur et terra, sole et oceano, elefantis, camelis, equis, bubus, pardis, ursis, leonibus, sed et in minutis quoque animalibus, formica, culice, muscis, vermiculis et istius modi genere, quorum magis corpora scimus quam nomina, eandemque in cunctis veneramur sollertiam, ita mens Christo dedita aeque et in maioribus et in minoribus intenta est sciens etiam pro otioso verbo reddendam esse rationem. Erat ergo sollicitus, si niteret altare, si parietes absque fuligine, si pavimenta tersa, si ianitor creber in porta, vela semper in ostiis, si sacrarium mundum, si vasa lucentia; et in omnes caerimonias pia sollicitudo disposita non minus, non maius neglegebat officium. Ubicumque eum in ecclesia quaereres, invenies. Nobilem virum Quintum Fabium miratur antiquitas, qui etiam Romanae scriptor historiae est, sed magis ex pictura quam litteris nomen invenit; et Beselehel nostrum plenum sapientia et spiritu Dei scriptura testatur, Hiram quoque, filium mulieris Tyriae, quod alter tabernaculi, alter templi supellectilem fabricati sunt. Quomodo enim laetae segetes et uberes agri interdum culmis aristisque luxuriant, ita praeclara ingenia et mens plena virtutibus in variarum artium redundat elegantiam. Unde apud Graecos philosophus ille laudatur, qui omne, quod uteretur, usque ad pallium et anulum manu sua factum gloriatus est. Hoc idem possumus et de isto dicere, qui basilicas ecclesiae et martyrum conciliabula diversis floribus et arborum comis vitiumque pampinis adumbraret, ut, quidquid placebat in ecclesia tam dispositione quam visu, laborem presbyteri et studium testaretur.
- 60.13.1
Macte virtute. Cuius talia principia, qualis finis erit? O miserabilis humana condicio et sine Christo vanum omne, quod vivimus. Quid te sub- trahis, quid tergiversaris, oratio? Quasi enim mortem illius differe possimus et vitam facere longiorem, sic timemus ad ultimum pervenire. Omnis caro faenum et omnis gloria eius quasi flos faeni Ubi nunc decora illa facies, ubi totius corporis dignitas, quo veluti pulchro indumento pulchritudo animae vestiebatur? Marcescebat, pro dolor, flante austro lilium et purpura violae in pallorem sensim migrabat. Cumque aestuaret febribus et venarum fontes hauriret calor, lasso anhelitu tristem avunculum consolabatur. Laetus erat vultus et universis circa plorantibus solus ipse ridebat. Proicere pallium, manus extendere, videre, quod alii non videbant, et quasi in occursum se erigens salutare venientes: intellegeres illum non emori, sed migrare, et mutare amicos, non relinquere. Volvuntur per ora lacrimae et obfirmato animo non queo dolorem dissimulare, quem patior. Quis crederet in tali illum tempore nostrae necessitudinis recordati et luctante anima studiorum scire dulcedinem? Adprehensa avunculi manu: Hanc, inquit, tunicam, qua utebar in ministerio Christi, mitte dilectissimo mihi, aetate patri, fratri collegio, et, quidquid a te nepoti debebatur affectus, in illum transfer, quem mecum pariter diligebas. Atque in talia verba defecit avunculum manu, me recordatione contrectans.
- 60.14.1
Scio, quod nolueris amorem in te civium sic probare, et affectum patriae magis quaesisse in prosperis. Sed huiusce modi officium in bonis iucundius est, in malis gratius. Tota hunc civitas, tota planxit Italia. Corpus terra suscepit, anima Christo reddita est. Tu nepotem quaerebas, ecclesia sacerdotem. Praecessit te successor tuus. Quod tu eras, ille post te iudicio omnium merebatur. Atque ita ex una domo duplex pontificatus egressa est dignitas: dum in altero gratulatio est, quod tenuerit, in altero maeror, quod raptus sit, ne teneret. Platonis sententia est omnem sapienti vitam meditationem esse mortis. Laudant hoc philosophi et in caelum ferunt, sed multo fortius apostolus: Cotidie, inquit, morior per vestram gloriam. Aliud est conari, aliud agere; aliud vivere moriturum, aliud mori victurum. Ille moriturus ex gloria est; iste moritur semper ad gloriam. Debemus igitur et nos animo praemeditari, quod aliquando futuri sumus et quod—velimus nolimus—abesse longius non potest. Nam si nongentos vitae excederemus annos, ut ante diluvium vivebat humanum genus, et Mathusalae nobis tempora donarentur, tamen nihil esset praeterita longitudo, quae esse desisset. Etenim inter eum, qui decem vixit annos, et illum, qui mille, postquam idem vitae finis advenerit et inrecusabilis mortis necessitas, transactum omne tantundem est, nisi quod magis senex onustus peccatorum fasce proficiscitur. Optima quaeque dies miseris mortalibus aevi Prima fugit, subeunt morbi tristisque senectus Et labor et durae rapit inclementia mortis. Naevius poeta Pati, inquit, necesse est multa mortalem mala. Unde et Niobam, qui multum fleverit in lapidem et in diversas bestias conversas alias et Hecubam in canem> commutatam finxit antiquitas, et Hesiodus natales hominum plangens gaudet in funere, prudenterque Ennius: Plebes, ait, in hoc regio 1 antistat loco: licet Lacrimare plebi, regi honeste non licet. Ut regi, sic episcopo, immo minus regi quam episcopo. Ille enim nolentibus praeest, hic volentibus; ille terrore subicit, hic servitute dominatur; ille corpora custodit ad mortem, hic animas servat ad vitam. In te omnium oculi diriguntur, domus tua et conversatio quasi in specula constituta magistra est publicae disciplinae. Quidquid feceris, id sibi omnes faciendum putant. Cave ne committas, quod aut, qui reprehendere volunt, digne lacerasse videantur aut, qui imitari, cogantur delinquere. Vince quantum potes, immo plus quam potes, mollitiem animi tui et ubertim fluentes lacrimas repi-ime, ne grandis pietas in nepotem apud incredulas mentes desperatio putetur in Deum. Desiderandus tibi est quasi absens, non quasi mortuus, ut illum expectare, non amisisse videaris.
- 60.15.1
Verum quid ago medens dolori, quem iam reor et tempore et ratione sedatum, ac non potius replico tibi vicinas regum miserias et nostri temporis calamitates, ut non tam plangendus sit, qui hac luce caruerit, quam congratulandum ei, quod de tantis malis evaserit? Constantius, Arrianae fautor hereseos, dum contra inimicum paratur et concitus fertur ad pugnam, in Mopsi viculo moriens magno dolore hosti reliquit imperium. Iulianus, perditor animae suae et Christiani iugulator exercitus, Christum sensit in Media, quem primum in Gallia denegarat; dumque Romanos propagare vult fines, perdidit propagatos. Iovianus gustatis tantum regalibus bonis fetore prunarum suffocatus interiit ostendens omnibus, quid sit humana potentia. Valentinianus vastato genitali solo et inultam patriam dereliquens vomitu sanguinis extinctus est. Huius germanus Valens Gothico bello victus in Thracia eundem locum et mortis habuit et sepulchri. Gratianus ab exercitu suo proditus et ab obviis urbibus non receptus ludibrio hosti fuit cruentaeque manus vestigia parietes tui, Lugdune, testantur. Adulescens Valentinianus et paene puer post fugam, post exilia, post recuperatum multo sanguine imperium haut procul ab urbe fraternae mortis conscia necatus est et cadaver exanimis infamatum suspendio. Quid loquar de Procopio, Maximo, Eugenio, qui utique, dum rerum potirentur, terrori gentibus erant? Omnes capti steterunt ante ora victorum et, quod potentissimis quondam miserrimum est, prius ignominia servitutis quam hostili mucrone confossi sunt.
- 60.16.1
Dicat aliquis: Regum talis condicio est, feriuntque summos fulgura montes. Ad privatas veniam dignitates nec de his loquar, qui excedunt biennium; atque, ut ceteros praetermittam, sufficit nobis trium nuper consularium diversos exitus scribere. Abundantius egens Pityunte exulat; Rufini caput pilo Constantinopolin gestatum est et abscissa manus dextera ad dedecus insatiabilis avaritiae ostiatim stipes mendicavit; Timasius praecipitatus repente de altissimo dignitatis gradu evasisse se putat, quod Assae 1 vivit inglorius. Non calamitates miserorum, sed fragilem humanae condicionis narro statum—horret animus temporum nostrorum ruinas prosequi—viginti et eo amplius anni sunt, quod inter Constantinopolin et Alpes Iulias cotidie Romanus sanguis effunditur. Scythiam, Thraciam, Macedoniam, Thessaliam, Dardaniam, Daciam, Epiros, Dalmatiam, cunctasque Pannonias Gothus, Sarmata, Quadus, Alanus, Huni, Vandali, Marcomanni vastant, trahunt, rapiunt. Quot ma- tronae, quot virgines Dei et ingenua nobiliaque corpora his beluis fuere ludibrio! Capti episcopi, interfecti presbyteri et diversorum officia clericorum, subversae ecclesiae, ad altaria Christi stabulati equi, martyrum effossae reliquae: ubique luctus, ubique gemitus et plurima mortis imago. 5 Romanus orbis ruit et tamen cervix nostra erecta non flectitur. Quid putas nunc animi habere Corinthios, Athenienses, Lacedaemonios, Arcadas cunctamque Graeciam, quibus imperant barbari? Et certe paucas urbes nominavi, in quibus olim fuere regna non modica. Inmunis ab his malis videbatur oriens et tantum nuntiis consternatus: ecce tibi anno praeterito ex ultimis Caucasi rupibus inmissi in nos non Arabiae, sed septentrionis lupi tantas brevi provincias percucurrerunt. Quot monasteria capta, quantae fluviorum aquae humano cruore mutatae sunt! Obsessa Antiochia et urbes reliquae, quas Halys, Cydnus, Orontes Eufratesque praeterfluunt. Tracti greges captivorum; Arabia, Phoenix, Palestina, Aegyptus timore captivae. 'Non mihi si linguae centum sint oraque centum, Ferrea vox, Omnia poenarum percurrere nomina possim. Neque enim historiam proposui scribere, sed nostras breviter flere miserias. Alioquin ad haec merito explicanda et Thucydides et Sallustius muti sunt.
- 60.17.1
Felix Nepotianus, qui haec non videt; felix, qui ista non audit. Nos miseri, qui aut patimur aut patientes fratres nostros tanta perspicimus; et tamen vivere volumus eosque, qui his carent, flendos potius quam beandos putamus. Olim offensum sentimus nec placamus Deum. Nostris peccatis barbari fortes sunt, nostris vitiis Romanus superatur exercitus; et quasi non hoc sufficeret cladibus plus paene bella civilia quam hostilis mucro consumpsit. Miseri Israhelitae, ad quorum conparationem Nabuchodonosor servus Dei scribitur; infelices nos, qui tantum displicemus Deo, ut per rabiem barbarorum illius in nos ira desaeviat. Ezechias egit paenitentiam, et centum octoginta quinque milia Assyriorum ab uno angelo una nocte deleta sunt; Iosophat laudes domino concinebat, et dominus pro laudante superabat; Moyses contra Amalech non gladio sed oratione pugnavit. Si erigi volumus, prosternamur. Pro pudor et stolida usque ad incredulitatem mens! Romanus exercitus, victor orbis et dominus, ab his vincitur, hos pavet, horum ferretur aspectu, qui ingredi non valent, qui, si terram tetigerint, se mortuos arbitrantur, et non intellegimus prophetarum voces: fugient mille uno persequente nec ampu- tamus causas morbi, ut morbus pariter auferatur, statimque cernamus 1 sagittas pilis, tiaras galeis, caballos equis cedere?
- 60.18.1
Excessimus consolandi modum, et, dum unius mortem flere prohibemus, totius orbis mortuos planximus. Xerxes, ille rex potentissimus, qui subvertit montes, maria constravit, cum de sublimi loco infinitam hominum multitudinem et innumerabilem vidisset exercitum, flesse dicitur, quod post centum annos nullus eorum, quos tunc cernebat, superfuturus esset. O si possemus in talem ascendere speculam, de qua universam terram sub nostris pedibus cerneremus! Iam tibi ostenderem totius mundi ruinas, gentes gentibus et regnis regna conlisa; alios torqueri, alios necari, alios obrui fluctibus, alios ad servitutem trahi; hic nuptias, ibi planctum; illos nasci, istos mori; alios affluere divitiis, alios mendicare; et non Xerxis tantum exercitum, sed totius mundi homines, qui nunc vivunt, in brevi spatio defuturos. Vincitur sermo rei magnitudine et minus est omne quod dicimus.
- 60.19.1
Redeamus igitur ad nos et quasi e caelo descendentes paulisper nostra videamus. Sentisne, obsecro te, quando infans, quando puer, quando iuvenis, quando robustae aetatis, quando senex factus sis? Cotidie morimur, cotidie commutamur et tamen aeternos esse nos credimus. Hoc ipsum, quod dicto, quod scribitur, quod relego, quod emendo, de vita mea trahitur. Quot puncta notarii, tot meorum damna sunt temporum. Scribimus atque rescribimus, transeunt maria epistulae et fidente sulcos carina per singulos fluctus aetatis nostrae momenta minuuntur. Solum habemus lucri, quod Christi nobis amore sociamur. Caritas patiens est, benigna est; caritas non zelatur, non agit perperam, non inflatur, omnia sustinet, omnia credit, omnia sperat, omnia patitur; caritas numquam excidit. Haec semper vivit in pectore; ob hanc Nepotianus noster absens praesens est et per tanta terrarum spatia divisos utraque conplectitur manu. Habemus mutuae obsidem caritatis. Iungamur spiritu, stringamur affectu et fortitudinem mentis, quam beatus papa Chromatius ostendit in dormitione germani, nos imitemur in filio. Illum nostra pagella decantet, illum cunctae litterae sonent. Quem corpore non valemus, recordatione teneamus et, cum quo loqui non possumus, de eo numquam loqui desinamus.
- 77.1.1
PLURES anni sunt, quod super dormitione Blesillae Paulam, venerabilem feminam, recenti adhuc vulnere consolatus sum. Quartae aestatis circulus volvitur, ex quo ad Heliodorum episcopum Nepotiani scribens epitaphium, quidquid habere \irium potui, in illo tunc dolore consumpsi. Ante hoc ferme biennium Pammachio meo pro subita peregrinatione Paulinae brevem epistulam dedi erubescens ad disertissimum virum plura loqui et ei sua ingerere, ne non tam consolari amicum viderer, quam stulta iactantia docere perfectum. Nunc mihi, fili Oceane, volenti et ultro adpetenti debitum munus inponis, quod pro novitate virtutum veterem materiam novam faciam. In illis enim vel parentis affectus vel maeror avunculi vel desiderium mariti temperandum fuit et pro diversitate personarum diversa de scripturis adhibenda medicina.
- 77.2.1
In praesentiarum tradis mihi Fabiolam, laudem Christianorum, miraculum gentilium, luctum pauperum, solacium monachorum. Quidquid primum adripuero, sequentium conparatione vilescit. Ieiunium praedicem? Praevertunt elemosynae. Humilitatem laudem? Maior est ardor fidei. Dicam adpetitas sordes et in condemnationem vestium sericarum plebeium cultum et servilia indumenta quaesita? Plus est animum deposuisse quam cultum. Difficilius adrogantia quam auro caremus et gemmis. His enim abiectis interdum gloriosis tumemus sordibus et vendibilem paupertatem populari aurae offerimus. Celata virtus et in conscientiae fota secreto Deum solum iudicem respicit. Unde novis mihi est efferenda praeconiis et ordine rhetorum praetermisso tota de conversionis ac paenitentiae incunabulis adsumenda. Alius forsitan scholae memor Quintum Maximum, Unus qui nobis cunctando restituit rem, et totam Fabiorum gentem proferret in medium, diceret pugnas, describeret proelia et per tantae nobilitatis gradus Fabiolam venisse iactaret, ut, quod in virga non poterat, in radicibus demonstrareret. Ego, diversorii Bethlemitici et praesepis dominici amator, in quo virgo puerpera Deum fudit infantem, ancillam Christi non de nobilitate veteris historiae, sed de ecclesiae humilitate producam.
- 77.3.1
Et quia statim in principio quasi scopulus quidam et procella mihi obtrectatorum eius opponitur, quod secundum sortita matrimonium prius reliquerit, non laudabo conversam, nisi ream absolvero. Tanta prior maritus vitia habuisse narratur, ut ne scortum quidem et vile mancipium ea sustinere posset. Quae si voluero dicere, perdam virtutem feminae, quae maluit culpam subire discidii quam quandam corporis sui infamare partem et maculas eius detegere. Hoc solum proferam, quod verecundae matronae et Christianae satis est. Praecepit dominus uxorem non debere dimitti excepta causa fornicationis et, si dimissa fuerit, manere innuptam. Quidquid viris iubetur, hoc consequenter redundat ad feminas. Neque enim adultera uxor dimittenda est et vir moechus tenendus. Si qui meretrici iungitur, unum corpus facit, ergo et, quae scortatori inpuroque sociatur, unum cum eo corpus efficitur. Aliae sunt leges Caesarum, aliae Christi; aliud Papinianus, aliud Paulus noster praecipit. Apud illos in viris pudicitiae frena laxantur et solo stupro atque adulterio condemnato passim per lupanaria et ancillulas libido permittitur, quasi culpam dignitas faciat, non voluptas. Apud nos, quod non licet feminis, aeque non licet viris et eadem servitus pari condicione censetur. Dimisit ergo, ut aiunt, vitiosum; dimisit illius et illius criminis noxium; dimisit—paene dixi, quod clamante vicinia uxor non sola prodidit. Sin autem arguitur, quare repudiato marito non innupta permanserit, facile culpam fatebor, dum tamen referam necessitatem. Melius est, inquit apostolus, nubere quam uri. Adulescentia erat, viduitatem suam servare non poterat. Videbat aliam legem in membris suis repugnantem legi mentis suae et se vinctam atque captivam ad coitum trahi. Melius arbitrata est aperte confiteri inbecillitatem suam et umbram quandam miserabilis subire coniugii quam sub gloria univirae exercere meretricium. Idem apostolus vult viduas adulescentulas nubere, filios procreare, nullam dare occasionem maledicti gratia. Et protinus, cur hoc velit, exponit: Iam enim quaedam abierunt retro Satanas. Igitur et Fabia, quia persuaserat sibi et putabat virum iure a se dimissum nec evangelii vigorem noverat, in quo nubendi universa causatio viventibus viris feminis Christianis amputatur, dum multa diaboli vitat vulnera, unum incauta vulnus accepit.
- 77.4.1
Sed quid ego in abolitis et antiquis moror quaerens excusare culpam, cuius paenitentiam ipsa confessa est? Quis hoc crederet, ut post mortem secundi viri in semet reversa, quo tempore solent viduae neglegentes iugo servitutis excusso agere se liberius, adire balneas, volitare per plateas, vultus circumferre meretricios, saccum indueret, errorem publice fateretur, et tota urbe spectante Romana ante diem paschae in basilica quondam Laterani, qui Caesariano truncatus est gladio, staret in ordine paenitentum, episcopo et presbyteris et omni populo conlacrimanti sparsum crinem, ora lurida, squalidas manus, sordida colla submitteret? Quae peccata fletus iste non purget? Quas inveteratas maculas haec lamenta non abluant? Petrus trinam nega- tionem trina confessione delevit. Aaron sacrilegium et conflatum ex auro vituli caput fraternae correxere preces. David, sancti et mansuetissimi viri, homicidium pariter et adulterium septem dierum emenda-vit fames. Iacebat in terra, volutabatur in cinere et oblitus regiae potestatis lumen quaerebat in tenebris illumque tantum respiciens, quem offenderat, lacrimabili voce dicebat: Tibi soli peccavi et malum coram te feci, et: Redde mihi laetitiam salutaris tui et spiritu principali confirma me. Atque ita factum est, ut, qui me prius docuerat virtutibus suis, quomodo stans non caderem, doceret per paenitentiam, quomodo cadens resurgerem. Quid tam inpium legimus inter reges quam Achab, de quo scriptura dicit: Non fuit alius talis ut Achab, qui venumdatus est, ut faceret malum in conspectu domini. Hic, cum pro sanguine Nabuthae correptus fuisset ab Helia et audisset iram domini per prophetam: Occidisti, insuper et possedisti, et: Ecce ego inducam super te mala et demetam posteriora tua, et reliqua, Scidit vestimenta sua et operuit cilicio carnem suam ieiunavitque in sacco et ambulabat demisso capite. Tunc factus est sermo domini ad Heliam Thesbiten dicens: Nonne vidisti humilitatem Achab coram me? Quia ergo humilitatus est in timore mei, non inducam malum in diebus eius. O felix paenitentia, quae ad se Dei traxit oculos, quae furentem .sententiam domini confesso errore mutavit! Hoc idem et Manassen in Paralipomenon et Nineven fecisse legimus in pro- pheta, publicanum quoque in evangelio, e quibus primus non solum indulgentiam, sed et regnum recipere meruit, alius inpendentem Dei fregit iram, tertius pectus verberans pugnis oculos non levabat ad caelum et multo iustificatior recessit humili confessione vitiorum quam superba pharisaeus iactatione virtutum. Non est loci huius, ut paenitentiam praedicem et quasi contra Montanum Novatumque scribens dicam illam hostiam domini esse placabilem et sacrificium Deo spiritum contribulatum et: Malo paenitentiam peccatoris quam mortem, et: Exsurge, exsurge, Hierusalem, et multa alia, quae prophetarum clangunt tubae.
- 77.5.1
Hoc unum loquar, quod et legentibus utile sit et praesenti causae conveniat. Non est confusa dominum in terris et ille eam non confundetur in caelo. Aperuit cunctis vulnus suum et decolore in corpore cicatricem flens Roma conspexit. Dissuta habuit latera, nudum caput, clausum os. Non est ingressa ecclesiam domini, sed extra castra cum Maria, sorore Moysi, separata consedit, ut, quam sacerdos eiecerat, ipse revocaret. Descendit de solio deliciarum suarum, accepit molam, fecit farinam et discalciatis pedibus transivit fluenta lacrimarum. Sedit super carbonis ignis; hi ei fuere in adiutorium. Faciem, per quam secundo viro placuerat, verberabat, oderat gemmas, linteamina videre non poterat, orna- menta fugiebat. Sic dolebat, quasi adulterium commisisset et multis inpendiis medicaminum unum vulnus sanare cupiebat.
- 77.6.1
Diu morati sumus in paenitentia, in qua velut in vadosis locis resedimus, ut maior nobis et absque ullo inpedimento se laudum eius campus aperiret. Recepta sub oculis omnis ecclesiae communione quid fecit? Scilicet in die bona malorum oblita est et post naufragium rursum temptare voluit pericula navigandi? Quin potius omnem censum, quem habere poterat—erat autem amplissimus et respondens generi eius—dilapidavit ac vendidit et in pecunia congregatum usibus pauperum praeparavit. Et primo omnium νοσοκομεῖν instituit, in quo aegrotantes colligeret de plateis et consumpta languoribus atque inedia miserorum membra refoveret. Describam nunc ego diversas hominum calamitates, truncas nares, effossos oculos, semiustos pedes, luridas manus, tumentes alvos, exile femur, crura turgentia et de exesis ac putridis carnibus vermiculos bullientes? Quotiens morbo regio et paedore confectos numeris suis portavit? Quotiens lavit purulentam vulnerum saniem, quam alius aspicere non audebat? Praebebat cibos propria manu et spirans cadaver sorbitiunculis inrigabat. Scio multos divites et religiosos ob stomachi angustiam exercere huiusce modi misericordiam per aliena ministeria et clementes esse pecunia, non manu. Quos equidem non reprobo et teneritudinem animi nequaquam interpretor infidelitatem; sed, sicut inbecillitati stomachi veniam tribuo, sic perfectae mentis ardorem in caelum laudibus fero. Magna fides ista contemnit; scit, quid in Lazaro dives purpuratus aliquando non fecerit, quali superba mens retributione damnata sit. Ille, quem despicimus, quem videre non possumus, ad cuius intuitum vomitus nobis erumpit, nostri similis est, de eodem nobiscum formatus luto, isdem conpactus elementis. Quidquid patitur, et nos pati possumus. Vulnera eius aestimemus propria et omnis animi in alterum duritia clementi in nosmet ipsos cogitatione frangetur. Non, mihi si linguae centum sint oraque centum. Ferrea vox, Omnia morborum percurrere nomina possim, quae Fabiola in tanta miserorum refrigeria commutavit, ut multi pauperum sani languentibus inviderent. Quamquam illa simili liberalitate erga clericos et monachos ac virgines fuerit—quod monasterium non illius opibus sustentatum est? Quem nudum et clinicum non Fabiolae vestimenta texerunt? In quos se indigentium eius non effudit praeceps et festina largitio? Angusta misericordiae Roma fuit; peragrabat ergo insulas. Etruscum mare Vulscorumque provinciam et reconditos curvorum litorum sinus, in quibus monachorum consistunt chori, vel proprio corpore vel transmissa per fideles ac sanctos viros munificentia circuibat.
- 77.7.1
Unde repente et contra opinionem omnium Hierosolymam navigavit, ubi multorum excepta concursu nostro parumper usa est hospitio; cuius societatis recordans videor mihi adhuc videre, quam vidi. Iesu bone, quo illa fervore, quo studio intenta erat divinis voluminibus et veluti quandam famem satiare desiderans per prophetas, evangelia psalmosque currebat quaestiones proponens et solutas recondens in scriniolo pectoris sui! Nec vero satiabatur audiendi cupidine, sed addens scientiam addebat dolorem, et, quasi oleum flammae adiceres, maioris ardoris fomenta capiebat. Quodam die, cum in manibus Moysi Numeros teneremus, et me verecunde rogaret, quid sibi vellet nominum tanta congeries, cur singulae tribus in aliis atque in aliis locis varie iungerentur, quomodo Balaam ariolus sic futura Christi mysteria prophetarit, ut nullus propemodum prophetarum tam aperte de eo vaticinatus sit, respondi, ut potui, et visus sum interrogationi eius satisfacere. Re volvens ergo librum pervenit ad eum locum, ubi catalogus describitur omnium mansionum, per quas de Aegypto egrediens populus pervenit usque ad fluenta Iordanis. Cumque causas et rationes quaereret singularum, in quibusdam haesitavi, in aliis inoffenso cucurri pede, in plerisque simpliciter ignorantiam confessus sum. Tunc vero magis coepit urguere et, quasi mihi non liceret nescire, quod nescio, expostulare ac se indignam tantis mysteriis dicere. Quid plura? Extorsit mihi negandi verecundia, ut proprium ei opus huiusce modi disputatiunculae pollicerer, quod usque in presens tempus, ut nunc intellego, domini voluntate dilatum redditur memoriae illius, ut sacerdotalibus prioris ad se voluminis induta vestibus per mundi huius solitudinem gaudeat se ad terram repromissionis aliquando venisse.
- 77.8.1
Verum, quod coepimus, persequamur. Quaerentibus nobis dignum tantae feminae habitaculum, cum ita solitudinem cuperet, ut diversorio Mariae carere nollet, ecce subito discurrentibus nuntiis oriens totus intremuit, ab ultima Maeotide inter glacialem Tanain et Massagetarum immanes populos, ubi Caucasi rupibus feras gentes Alexandri claustra cohibent, erupisse Hunorum examina, quae pernicibus equis huc illucque volitantia caedis pariter ac terroris cuncta conplerent. Aberat tunc Romanus exercitus et bellis civilibus in Italia tenebatur. Hanc gentem Herodotus refert sub Dario, rege Medorum, viginti annis Orientem tenuisse captivum et ab Aegyptiis atque Aethiopibus annuum exegisse vectigal. Avertat Iesus ab orbe Romano tales ultra bestias! Insperati ubique aderant et famam celeritate vincentes non religioni, non dignitatibus, non aetati, non vagienti miserebantur infantiae. Cogebantur mori, qui dudum vivere coeperant et nesci- entes malum suum inter hostium manus ac tela ridebant. Consonus inter omnes rumor petere eos Hierosolymam et ob nimiam auri cupiditatem ad hanc urbem concurrere. Muri neglecti pacis incuria sarciebantur Antiochiae; Tyrus volens a terra abrumpere insulam quaerebat antiquam. Tunc et nos conpulsi sumus parare naves, esse in litore, adventum hostium praecavere et saevientibus ventis magis barbaros metuere quam naufragium, non tam propriae saluti quam virginum castimoniae providentes. Erat in illo tempore quaedam apud nos dissensio et barbarorum pugnam domestica bella superabant. Nos in Oriente tenuerunt iam fixae sedes et inveteratum locorum sanctorum desiderium; illa, quia tota in sarcinis erat et in omni orbe peregrina, reversa est ad patriam, ut ibi pauper viveret, ubi dives fuerat, manens in alieno, quae multos prius hospites habuit, et—ne sermonem longius traham—in conspectu Romanae urbis pauperibus erogaret, quod illa teste vendiderat.
- 77.9.1
Nos hoc tantum dolemus, quod pretiosissimum de sanctis locis monile perdidimus. Recepit Roma, quod amiserat, ac procax et maledica lingua gentilium oculorum testimonio confutata est. Laudent ceteri misericordiam eius, humilitatem, fidem: ego ardorem animi plus laudabo. Librum, quo Heliodorum quondam iuvenis ad heremum cohortatus sum, tenebat memoriter, et Romana cernens moenia inclusam se esse plangebat. Oblita sexus, fragili-tatis inmemor ac solitudinis tantum cupida ibi erat, ubi animo morabatur. Non poterat teneri consiliis amicorum: ita ex urbe quasi de vinculis gestiebat erumpere. Dispensationem pecuniae et cautam distributionem genus infidelitatis vocabat. Non aliis elemosynam tribuere, sed suis pariter effusis ipsa pro Christo stipes optabat accipere. Sic festinabat, sic inpatiens erat morarum, ut illam crederes profecturam. Itaque, dum semper paratur, mors eam invenire non potuit inparatam.
- 77.10.1
Inter laudes feminae subito mihi Pammachius meus exoritur. Paulina dormit, ut ipse vigilet; praecedit maritum, ut Christo famulum derelinquat. Hic heres uxoris et hereditatis alii possessores. Certabant vir et femina, quis in portu Abrahae tabernaculum Ageret, et haec erat inter utrumque contentio, quis humanitate superaret. Vicit uterque et uterque superatus est. Ambo se victos et victores fatentur, dum, quod alter cupiebat, uterque perfecit. Iungunt opes, sociant voluntates, ut, quod aemulatio dissipatura erat, concordia cresceret. Necdum dictum, iam factum: emitur hospitium et ad hospitium turba concurrit. Non est enim labor in Iacob nec dolor in Israhel. Adducunt maria, quos in gremio suo terra suscipiat. Mittit Roma properantes, quos navigaturos litus molle confoveat. Quod Publius semel fecit in insula Melita erga unum apostolum et—ne contradictioni locum tribuam—in una nave, hoc isti et frequenter faciunt et in plures. Nec solum inopum necessitas sustentatur, sed prona in omnes munificentia aliquid et habentibus providet. Xenodochium in portu Romano situm totus pariter mundus audivit. Sub una aestate didicit Britania, quod Aegyptus et Parthus agnoverant vere.
- 77.11.1
Quod scriptum est: Timentibus dominum omnia cooperantur in bonum, in obitu tantae feminae vidimus conprobatum. Quodam praesagio futurorum ad multos scripserat monachos, ut venirent et grave onore laborantem absolverent faceretque sibi de iniquo mammona amicos, qui eam reciperent in aeterna tabernacula. Venerunt, amici facti sunt: dormivit illa—quod voluit—et deposita tandem sarcina levior volavit ad caelos. Quantum haberet viventis Fabiolae Roma miraculum, in mortua demonstravit. Necdum spiritum exalaverat necdum debitam Christo reddiderat animam, Et iam fama volans, tanti praenuntia luctus, totius urbis populos exequias congregabat. Sonabant psalmi et aurata tecta templorum reboans in sublime alleluia quatiebat. Hic iuvenum chorus, ille senum, qui carmine laudes Femineas et facta ferant. Non sic Furius de Gallis, non Papirius de Samnitibus, non Scipio de Numantia, non Pompeius de Ponti gentibus triumphavit. Illi corpora vicere, haec spiritales nequitias subiugavit. Audio: praecedentium turmas et catervatim exequias eius multitudinem fluctuantem non plateae, non porticus, non inminentia desuper tecta capere poterant prospectantes. Tunc suos in unum populos Roma conspexit: favebant sibi omnes in gloria paenitentis. Nec mirum, si de eius salute homines exultarent, de cuius conversione angeli laetabantur in caelo.
- 77.12.1
Hoc tibi, Fabiola, ingenii mei senile munus, has officiorum inferias dedi. Laudavimus virgines, viduas ac maritatas, quarum semper fuere candida vestimenta, quae sequuntur agnum, quocumque vadit. Felix praeconium, quod nulla totius vitae sorde maculatur! Procul livor, facessat invidia. Si pater familias bonus est, quare oculus noster malus? Quae inciderat in latrones, Christi humeris reportata est. Multae mansiones sunt apud patrem. Ubi abundavit peccatum, superabundavit gratia. Cui plus dimittitur, plus amat.
- 107.1.1
BEATUS apostolus Paulus scribens ad Corinthios et rudem Christi ecclesiam sacris instruens disciplinis inter cetera mandata hoc quoque posuit dicens: Si qua mulier habet virum infidelem et hic consentit habitare cum ea, ne dimittat virum. Sanctificatus est enim vir infidelis in uxore fideli et sanctificata est mulier infidelis in fratre. Alioquin filii vestri inmundi essent, nunc autem sancti sunt. Si cui forte hactenus videbantur nimium disciplinae vincula laxata et praeceps indulgentia praeceptoris, consideret domum patris tui, clarissimi quidem et eruditissimi viri, sed adhuc ambulantis in tenebris, et intelleget consilium apostoli illuc profecisse, ut radicis amaritudinem dulcedo fructuum conpensaret et .vites virgulae balsama pretiosa sudarent. Tu es nata de inpari. matrimonio, de te et Toxotio meo Paula generata est. Quis hoc crederet, ut Albini pontificis neptis de repromissione matris nasceretur, ut praesente et gaudente avo parvulae adhuc lingua balbutiens alleluia resonaret et virginem Christi in suo gremio nutriret et senex? Bene et feliciter expectavimus. Sancta et fidelis domus unum sanctificat infidelem. Candidatus est fidei, quem filiorum et nepotum credens turba circumdat. Ego puto etiam ipsum Iovem, si habuisset talem cognationem, potuisse in Christum credere. Despuat licet et inrideat epistulam meam et me vel stultum vel insanum clamitet, hoc et gener eius faciebat, antequam crederet. Fiunt, non nascuntur Christiani. Auratum squalet Capitolium, fuligine et aranearum telis omnia Romae templa cooperta sunt, movetur urbs sedibus suis et inundans populus ante delubra semiruta currit ad martyrum tumulos. Si non extorquet fidem prudentia, extorqueat saltim verecundia.
- 107.2.1
Hoc .Laeta, religiosissima in Christo filia, dictum sit, ut non desperes parentis salutem et eadem fide, qua meruisti filiam, et patrem recipias totaque domus beatitudine perfruaris sciens illud a domino repromissum: Quae apud homines inpossibilia, apud Deum possibilia sunt. Numquam est sera conversio. Latro de cruce transiit ad paradisum: Nabuchodonosor, rex Babylonius, post efferationem et cordis et corporis et beluarum in heremo convictum mentem recepit humanam. Et, ut omittam vetera, ne apud incredulos nimis fabulosa videantur, ante paucos annos propinquus vester Gracchus, nobilitatem patriciam nomine sonans, cum praefecturam regeret urbanam, nonne specu Mithrae et omnia portentuosa simulacra, quibus corax, nymphius, 1 miles, leo, Perses, heliodromus, pater initiantur, subvertit, fregit, excussit et his quasi obsidibus ante praemissis inpetravit baptismum Christi? Solitudinem patitur et in urbe gentilitas. Dii quondam nationum cum bubonibus et noctuis in solis culminibus remanserunt; vexilla militum crucis insignia sunt, regum purpuras et ardentes diadema-tum gemmas patibuli salutaris pictura condecorat. Iam et Aegyptius Serapis factus est Christianus; Marnas Gazae luget inclusus et eversionem templi iugiter pertremescit. De India, Perside et Aethiopia monachorum cotidie turbas suscipimus.; deposuit faretras Armenius, Huni discunt psalterium, Scythae fervent calore fidei; Getarum rutulus et flavus exercitus ecclesiarum circumfert tentoria et ideo forsitan contra nos aequa pugnat acie, quia pari religione confidunt.
- 107.3.1
Paene lapsus sum ad aliam materiam et currente rota, dum urceum facere cogito, amphoram finxit manus. Propositum enim mihi erat sanctae Marcellae et tuis precibus invitato ad matrem, id est ad te, sermonem dirigere et docere, quomodo instruere Paululam nostram debeas, quae prius Christo est consecrata quam genita, quam ante votis quam utero suscepisti. Vidimus aliquid temporibus nostris de prophetalibus libris: Anna. sterilitatem alvi fecunditate mutavit, tu luctuosam fecunditatem vitalibus liberis conmutasti. Fidens loquor accepturam te filios, quae primum foetum domino reddidisti. Ista sunt primogenita, quae offeruntur in lege. Sic natus Samuel, sic ortus est Samson, sic Iohannes propheta ad introitum Mariae exultavit et lusit. Audiebat enim per os virginis verba domini pertonantis et de uteie matris in occursum eius gestiebat erumpere. Igitur, quae de repromissione nata est, dignam habeat ortu suo institutionem parentum. Samuel nutritur in templo, Iohannes in solitudine praeparatur. Ille sacro crine venerabilis est, vinum et siceram non bibit, adhuc parvulus cum Deo sermocinatur; hic fugit urbes, zona pellicia cingitur, locustis alitur et melle silvestri et in typum paenitentiae praedicat tortuosissimi animalis vestitus exuviis.
- 107.4.1
Sic erudienda est anima, quae futura est templum domini. Nihil aliud discat audire, nihil loqui, nisi quod ad timorem Dei pertinet. Turpia verba non intellegat, cantica mundi ignoret, adhuc tenera lingua psalmis dulcibus inbuatur. Procul sit aetas lasciva puerorum, ipsae puellae et pedisequae a saecularium consortiis arceantur, ne, quod mali didicerint, peius doceant. Fiant ei litterae vel buxeae vel eburneae et suis nominibus appellentur. Ludat in eis, ut et lusus eius eruditio sit, et non solum ordinem teneat litterarum, ut memoria nominum in canticum transeat, sed ipse inter se crebro ordo turbetur et mediis ultima, primis media misceantur, ut eas non sonu tantum, sed et visu noverit. Cum vero coeperit trementi manu stilum in cera dueere, vel alterius superposita manu teneri regantur articuli vel in tabella sculpantur elementa, ut per eosdem sulcos inclusa marginibus trahantur vestigia et foras non queant evagari. Syllabas iungat ad praemium, et, quibus illa aetas delectari potest, munusculis invitetur. Habeat et in discendo socias, quibus invideat, quarum laudibus mordeatur. Non est obiurganda, si tardior sit, sed laudibus excitandum ingenium; et vicisse se gaudeat et victam doleat. Cavendum in primis, ne oderit studia, ne amaritudo eorum percepta in infantia ultra rudes annos transeat. Ipsa nomina, per quae consuescet verba contexere, non sint fortuita, sed certa et coacervata de industria, prophetarum videlicet atque apostolorum, et omnis ab Adam patriarcharum series de Matheo Lucaque descendat, ut, dum aliud agit, futurae memoriae praeparetur. Magister probae aetatis et vitae atque eruditionis est eligendus nec, puto, erubescit doetus vir id facere vel in propinqua vel in nobili virgine, quod Aristoteles fecit in Philippi filio, ut ipse libra-riorum vilitate initia ei traderet litterarum. Non sunt contemnenda quasi parva, sine quibus magna constare non possunt. Ipse elementorum sonus et prima institutio praeceptoris aliter de erudito, aliter de rustico ore profertur. Unde et tibi est providendum, ne ineptis blanditiis feminarum dimidiata dicere filiam verba consuescas et in auro atque purpura ludere, quorum alterum linguae, alterum moribus officit, ne discat in tenero, quod ei postea dediscendum est. Gracchorum 1 eloquentiae multum ab infantia sermo matris scribitur contulisse, Hortensii 2 oratio in paterno sinu coaluit. Difficulter eraditur, quod rudes animi perbiberunt. Lanarum conchylia quis in pristinum candorem revocet? Rudis testa diu et saporem retinet et odorem, quo primum imbuta est. Graeca narrat historia Alexandrum, potentissimum regem orbisque domitorem, et in moribus et in incessu Leonidis, paedagogi sui, non potuisse carere vitiis, quibus parvulus adhuc fuerat infectus. Proclivis est enim malorum aemulatio et, quorum virtutem adsequi nequeas, cito imitere vitia. Nutrix ipsa non sit temulenta, non lasciva, non garrula; habeat modestam gerulam, nutricium gravem. Cum avum viderit, in pectus eius transiliat, e collo pendeat, nolenti alleluia decantet. Rapiat eam avia, patrem risibus recognoscat, sit omnibus amabilis et universa propinquitas rosam ex se natam gaudeat. Discat statim, quam habeat et alteram aviam, quam amitam, cui imperatori, cui exercitui tiruncula nutriatur. Illas desideret, ad illas tibi minitetur abscessum.
- 107.5.1
Ipse habitus et vestitus doceat eam, cui promissa sit. Cave ne aures perfores, ne cerusa et purpurisso consecrata Christo ora depingas, ne collum margaritis et auro premas, ne caput gemmis oneres, ne capillum inrufes et ei aliquid de gehennae ignibus auspiceris. Habeat alias margaritas, quibus postea venditis emptura est pretiosissimum margaritum. Praetextata, nobilissima quondam femina, iubente viro Hymetio, qui patruus Eustochiae virginis fuit, habitum eius cultumque mutavit et neglectum crinem undanti gradu texuit vincere cupiens et virginis propositum et matris desiderium. Et ecce tibi eadem nocte cernit in somnis venisse ad se angelum terribili facie minitantem poenas et haec verba frangentem: Tune ausa es viri imperium praeferre Christo? Tu caput virginis Dei sacrilegis adtrectare manibus? Quae iam nunc arescent, ut sentias excruciata, quid feceris, et finito mense quinto ad inferna ducaris. Sin autem perseveraveris in scelere, et marito simul orbaberis et filiis. Omnia per ordinem expleta sunt et seram miserae paenitentiam velox signavit interitus. Sic ulciscitur Christus violatores templi sui, sic gemmas et pretiosissima ornamenta defendit. Et hoc retuli, non quod insultare velim calamitatibus infelicium, sed ut te moneam, cum quanto metu et cautione servare debeas, quod domino spopondisti.
- 107.6.1
Heli sacerdos offendit dominum ob vitia liberorum; episcopus fieri non potest, qui filios habuerit luxuriosos et non subditos. At e contrario de muliere scribitur, quod salva fiet per filiorum generationem, si permanserit in fide et caritate et sanctificatione cum pudicitia. Si perfecta aetas et si iuris inputatur parentibus, quanto magis lactans et fragilis et quae iuxta sententiam domini ignorat dexteram aut sinistram, id est boni ac mali nescit differentiam! Sollicita provides, ne filia percutiatur a vipera; cur non eadem cura provideas, ne feriatur a malleo universae terrae, ne bibat de aureo calice Babylonis, ne egrediatur cum Dina et velit videre filias regionis alienae, ne ludat pedibus, ne trahat tunicas? Venena non dantur nisi melle circumlita et vitia non decipiunt nisi sub specie umbraque virtutum. Et quomodo, inquies, peccata patrum filiis non redduntur nec filiorum parentibus, sed anima quae peccaverit, ipsa morietur? Hoc de his dicitur, qui possunt sapere, de quibus in evangelio scriptum est: Aetatem habet, pro se loquatur. Qui autem parvulus est et sapit ut parvulus, donec ad annos sapientiae veniat et Pythagorae litterae eum perducant ad bivium, tam mala eius quam bona parentibus inputantur, nisi forte aestimas Christianorum filios, si baptisma non acceperint, ipsos tantum reos esse peccati et non scelus referri ad eos, qui dare noluerint, maxime eo tempore, quo contradicere non poterant, qui accepturi erant, sicut e regione salus infantium maiorum lucrum est. Offerre necne filiam potestatis tuae fuit, quamquam alia sit tua condicio, quae prius eam vovisti, quam conceperis; ut autem oblatam neglegas, ad periculum tuum pertinet. Qui claudam et mutilam et qualibet sorde maculatam obtulerit hostiam, sacrilegii reus est; quanto magis, qui partem corporis sui et inlibatae animae puritatem regiis amplexibus parat, si negligens fuerit, punietur!
- 107.7.1
Postquam grandicula esse coeperit et in exemplum sponsi sui crescere sapientia, aetate et gratia apud Deum et homines, pergat cum parentibus ad templum veri patris, sed cum illis non egrediatur e templo. Quaerant eam in itinere saeculi, inter turbas et frequentiam propinquorum et nusquam alibi reperiant nisi in adyto scripturarum prophetas et apostolos de spiritalibus nuptiis sciscitantem. Imitetur Mariam, quam Gabriel solam in cubiculo suo repperit et ideo forsitan timore perterrita est, quia virum, quem non solebat, aspexit. Aemuletur eam, de qua dicitur: Omnis gloria filiae regis ab intus; loquatur et ipsa electo caritatis iaculo vulnerata: Introduxit me rex in cubiculum suum. Nunquam exeat foras, ne inveniant eam, qui circumeunt civitatem, ne percutiant et vulnerent et auferentes theristrum pudicitiae nudam in sanguine derelinquant; quin potius, cum aliquis ostium eius pulsaverit, dicat: Ego murus et ubera mea turris. Lavi pedes meos, non possum inquinare eos.
- 107.8.1
Non vescatur in publico, id est in parentum convivio, nec videat cibos, quos desideret. Et licet quidam putent maioris esse virtutis praesentem contemnere voluptatem, tamen ego securioris arbitror continentiae nescire, quod quaeras. Legi quondam in scholis puer: Aegre reprehendas, quod sinas consuescere. Discat iam tunc et vinum non bibere, in quo est luxuria. Ante_annos robustae aetatis periculosa est teneris gravis abstinentia. Usque ad id tempus, si necessitas postularit, et balneas adeat et vino modico utatur propter stomachum et carnium edulio sustentetur, ne prius deficiant pedes, quam currere incipiant. Et haec dico iuxta indulgentiam, non iuxta imperium, timens debilitatem, non docens luxuriam. Alioquin, quod Iudaica superstitio ex parte facit in eiuratione quorundam animalium atque escarum, quod Indorum Bragmanae et Aegyptiorum gymnosophistae in polentae et orizae et pomorum solo observant cibo, cur virgo Christi non faciat in toto? Si tanti vitrum, quare non maioris sit pretii margaritum? Quae nata est ex repromissione, sic vivat, ut illi vixerunt, qui de repromissione generati sunt. Aequa gratia aequum habeat et laborem. Surda sit ad organa: tibia, lyra et cithara cur facta sint, nesciat.
- 107.9.1
Reddat tibi pensum cotidie scripturarum certum. Ediscat Graecorum versuum numerum. Sequatur statim et Latina eruditio; quae si non ab initio os tenerum conposuit, in peregrinum sonum lingua corrumpitur et externis vitiis sermo patrius sordi-datur. Te habeat magistram, te rudis miretur infantia. Nihil in te et in patre suo videat, quod si fecerit, peccet. Memento vos parentes virginis et magis eam exemplis docere posse quam voce. Cito flores pereunt, cito violas et lilia et crocum pestilens aura corrumpit. Numquam absque te procedat in publicum, basilicas martyrum et ecclesias sine matre non adeat. Nullus ei iuvenis, nullus cincinnatus adrideat. Vigiliarum dies et sollemnes pernoctationes sic virguncula nostra celebret, ut ne transversum quidem unguem a matre discedat. Nolo de ancillulis suis aliquam plus diligat, cuius crebro auribus insusurret. Quicquid uni loquitur, hoc omnes sciant. Placeat ei comes non compta atque formosa, quae liquido gutture carmen dulce moderetur, sed gravis, pallens, sordidata, subtristis. Praeponatur ei probae fidei et morum ac pudicitiae virgo veterana, quae illam doceat et adsuescat exemplo ad orationem et psalmos nocte consurgere, mane hymnos canere, tertia, sexta, nona hora quasi bellatricem Christi stare in acie accensaque lucernula reddere sacrificium vespertinum. Sic dies transeat, sic nox inveniat laborantem. Orationi lectio, lectioni succedat oratio. Breve videbitur tempus, quod tantis operum varietatibus occupatur.
- 107.10.1
Discat et lanam facere, tenere colum, ponere in gremio calatum, rotare fusum, stamina pollice ducere. Spernat bombycum telas, Serum vellera et aurum in fila lentescens. Talia vestimenta paret, quibus pellatur frigus, non quibus corpora vestita nudentur. Cibus eius holusculum sit et simila raroque pisciculi. Et ne gulae praecepta longius traham, de quibus in alio loco plenius sum locutus, sic comedat, ut semper esuriat, ut statim post cibum possit legere, orare, psallere. Displicent mihi in teneris vel maxime aetatibus longa et inmoderata ieiunia, quibus iunguntur ebdomades et oleum in cibo ac poma vitantur. Experimento didici asellum in via, cum lassus fuerit, diverticula quaerere. Faciant hoc cultores Isidis et Cybelae, qui gulosa abstinentia Fasides aves et fumantes turtures vorant, ne scilicet Cerealia dona contaminent. Hoc in perpetuo ieiunio praeceptum sit, ut longo itineri vires perpetes supparentur, ne in prima mansione currentes corruamus in mediis. Ceterum, ut ante scripsi, in quadragesima continentiae vela pandenda sunt et tota aurigae retinacula equis laxanda properantibus, quamquam alia sit condicio saecularium, alia virginum ac monachorum. Saecularis homo in quadragesima ventris ingluviem decoquit et in coclearum morem suo victitans suco futuris dapibus ac saginae aqualiculum parat; virgo et monachus sic in quadragesima suos emittant equos, ut sibi meminerint semper esse currendum. Finitus labor maior, infinitus moderatior est; ibi enim respiramus, hic perpetuo incedimus.
- 107.11.1
Si quando ad suburbana pergis, domi filiam non relinquas; nesciat sine te nec possit vivere; cum sola fuerit, pertremescat. Non habeat conloquia saecularium, non malarum virginum contubernia, non intersit nuptiis servulorum nec familiae perstrepentis lusibus misceatur. Scio praecepisse quosdam, ne virgo Christi cum eunuchis lavet, ne cum maritis feminis, quia alii non deponant animos virorum, aliae tumentibus uteris praeferant foeditatem. Mihi omnino in adulta virgine lavacra displicent, quae se ipsam debet erubescere et nudam videre non posse. Si enim vigiliis et ieiuniis macerat corpus suum et in servitutem redigit, si flammam libidinis et incentiva ferventis aetatis extinguere cupit continentiae frigore, si adpetitis sordibus turpare festinat naturalem pulchritudinem, cur c contrario balnearum fomentis sopitos ignes suscitat?
- 107.12.1
Pro gemmis aut serico divinos codices amet, in quibus non auri et pellis Babyloniae vermiculata pictura, sed ad fidem placeat emendata et erudita distinctio. Discat primum Psalterium, his se canticis avocet, et in Proverbiis Salomonis erudiatur ad vitam. In Ecclesiaste consuescat calcare, quae mundi sunt; in Iob virtutis et patientiae exempla sectetur. Ad Evangelia transeat numquam ea positura de manibus; Apostolorum Acta et Epistulas tota cordis inbibat voluntate. Cumque pectoris sui cellarium his opibus locupletarit, mandet memoriae Prophetas et Heptateuchum et Regum ac Paralipomenon libros Hesdraeque et Hester volumina, ut ultimum sine periculo discat Canticum Canticorum, ne, si in exordio legerit, sub carnalibus verbis spiritalium nuptiarum epithalamium non intellegens vulneretur. Caveat omnia apocrypha et, si quando ea non ad signorum veritatem, sed ad signorum reverentiam legere voluerit, sciat non eorum esse, quorum titulis praenotantur, multaque his admixta vitiosa et grandis esse prudentiae aurum in luto quaerere. Cypriani opuscula semper in manu teneat, Athanasii epistulas et Hilarii libros inoffenso decurrat pede. Illorum tractatibus, illorum delectetur ingeniis, in quorum libris pietas fidei non vacillet; ceteros sic legat, ut magis iudicet quam sequatur.
- 107.13.1
Respondebis: Quomodo haec omnia mulier saecularis in tanta frequentia hominum Romae custodire potero? Noli ergo subire onus, quod ferre non potes, sed, postquam ablactaveris eam cum Isaac et vestieris cum Samuhele, mitte aviae et amitae. Redde pretiosissimam gemmam cubiculo Mariae, et cunis Iesu vagientis inpone. Nutriatur in monasterio, sit inter virginum choros, iurare non discat, mentiri sacrilegium putet, nesciat saeculum, vivat angelice, sit in carne sine carne, omne hominum genus sui simile putet et, ut cetera taceam, certe te liberet servandi difficultate et custodiae periculo. Melius est tibi desiderare absentem quam pavere ad singula, cum quo loquatur, quid loquatur, cui adnuat, quem libenter aspiciat. Trade Eustochio parvulam, cuius nunc et ipse vagitus pro te oratio est, trade comitem, futuram sanctitatis heredem. Illam videat, illam amet, illam primis miretur ab annis, cuius et sermo et habitus et incessus doctrina virtutum est. Sit in gremio aviae, quae repetat in nepte, quidquid praemisit in filia, quae longo usu didicit nutrire. docere, servare virgines, in cuius corona centenarii cotidie numeri castitas texitur. Felix virgo, felix Paula Toxotii, quae per aviae amitaeque virtutes nobilior est sanctitate quam genere! O si tibi contingeret videre socrum et cognatam tuam et in parvis corpusculis ingentes animos intueri! Pro insita tibi pudicitia non ambigerem, quin praecederes filiam et primam Dei sententiam secunda evangelii lege mutares. Ne tu parvi penderes aliorum desideria liberorum et te ipsa magis offerres Deo! Sed quia tempus est amplexandi et tempus longe fieri a conplexibus et uxor non habet potestatem corporis sui et unusquisque in ea vocatione, qua vocatus est, in ea permaneat in domino, et, qui sub iugo est, sic debet currere, ne in luto comitem derelinquat, totum redde in subole, quod in te interim distulisti. Anna filium, quem Deo voverat, postquam obtulit tabernaculo, numquam recepit indecens arbitrata, ut futurus propheta in huius domo cresceret, quae adhuc alios filios habere cupiebat. Denique, postquam concepit et peperit, non est ausa ad templum accedere et vacua apparere coram domino, nisi prius redderet, quod debebat, talique immolato sacrificio reversa domum quinque liberos sibi genuit, quia primogenitum Deo peperat. Miraris felicitatem sanctae mulieris? Imitare fidem. Ipse, si Paulam miseris, balbutientia senex verba formabo multo gloriosior mundi philosopho, qui non regem Macedonum Babylonio periturum veneno, sed ancillam et sponsam Christi erudiam regnis caelestibus offerendam.
- 117.1.1
RETTULIT mihi quidam frater e Gallia se habere sororem virginem matremque viduam, quae in eadem urbe divisis habitarent cellulis et vel ob hospitii solitudinem vel custodiendas facultatulas praesules sibi quosdam clericos adsumpsissent, ut maiori dedecore iungerentur alienis, quam a se fuerant separatae. Cumque ego ingemescerem et multo plura tacendo quam loquendo significarem: Quaeso te, inquit, corripias eas litteris tuis et ad concordiam revoces, ut mater filiam, filia matrem agnoscat. Cui ego: Optimam, inquam, mihi iniungis provinciam, ut alienus conciliem, quas filius fraterque non potuit, quasi vero episcopalem cathedram teneam et non clausus cellula ac procul a turbis remotus vel praeterita plangam vitia vel vitare nitar praesentia. Sed et incongruum est latere corpore et lingua per orbem vagari. Et ille: Nimium, ait, formidolosus; ubi illa quondam constantia, in qua multo sale urbem defricans Lucilianum quippiam rettulisti? Hoc est, aio, quod me fugat et labra dividere non sinit. Postquam ergo arguendo crimina factus sum criminosus et iuxta tritum vulgi sermone proverbium iurantibus et negantibus cunctis me ames nec credo habere nec tango ipsique parietes in me maledicta resonarunt Et psallebant contra me, qui bibebant vinum, coactus malo tacere didici rectius esse arbitrans ponere custodiam ori meo et ostium munitum labiis meis, quam declinare cor in verba malitiae et, dum carpo vitia, in vitium detractions incurrere. Quod cum dixissem: Non est, inquit, detrahere verum dicere, nec privata correptio generalem doctrinam facit, cum aut rarus aut nullus sit, qui sub huius culpae reatum cadat. Quaeso ergo te, ne me tanto itinere vexatum frustra venisse patiaris. Scit enim dominus, quod post visionem sanctorum locorum hanc vel maxime causam habui, ut tuis litteris sorori me redderes et matri Et ego: Iam iam, inquam, quod vis, faciam; nam et epistulae transmarinae sunt et specialiter sermo dictatus raros potest invenire, quos mordeat. Te autem moneo, ut clam sermonem hunc habeas. Cumque portaveris pro viatico, si auditus fuerit, laetemur pariter; sin autem contemptus, quod et magis reor, ego verba perdiderim, tu itineris longitudinem.
- 117.2.1
Primum scire vos cupio, soror ac filia, me non idcirco scribere, quia aliquid de vobis suspicer, sed, ne ceteri suspicentur, vestram orare concordiam. Alioquin—quod absit!—si peccati vos aestimarem glutino cohaesisse, numquam scriberem sciremque me surdis narrare fabulam. Deinde hoc obsecro, ut, si mordacius quippiam scripsero, non tam meae austeritatis putetis esse quam morbi. Putridae carnes ferro curantur et cauterio, venena serpentino pelluntur antidoto; quod satis dolet, maiori dolore expellitur. Ad extremum hoc dico, quod, etiam si conscientia vulnus non habeat, habet tamen fama ignominiam. Mater et filia, nomina pietatis, officiorum vocabula, vincula naturae secundaque post Deum foederatio, non est laus, si vos diligitis; scelus est, quod odistis. Dominus Iesus subiectus est parentibus suis: venerabatur matrem, cuius erat ipse pater, colebat nutricium, quem nutrierat, gestatumque se meminerat alterius utero, alterius brachiis. Unde et in cruce pendens commendat parentem discipulo, quam numquam ante crucem dimiserat.
- 117.3.1
Tu vero, filia—iam enim desino ad matrem loqui, quam forsitan aetas et inbecillitas ac solitudo excusabilem faciunt—tu, inquam, filia, eius domum angustam iudicas, cuius non tibi fuit venter angustus? Decem mensibus utero clausa vixisti, et uno die in uno cubiculo cum matre non duras? An oculos eius ferre non potes et, quia omnes motus tuos illa, quae genuit, quae aluit et ad hanc perduxit aetatem, facibus intellegit, testem domesticam fugis? Si virgo es, quid times diligentem custodiam? Si corrupta, cur non palam nubis? Secunda post naufragium tabula est, quod male coeperis, saltim hoc remedio temperare. Neque vero hoc dico, quo post peccatum tollam paenitentiam, ut, quod male coepit, male perseveret, sed quod desperem in istius modi copula divulsionem. Alioquin, si ad matrem migraveris post ruinam, facilius poteris cum ea plangere, quod per illius absentiam perdidisti. Quodsi adhuc integra es et non perdidisti, serva, ne perdas. Quid tibi necesse est in ea versari domo, in qua necesse habeas cotidie aut perire aut vincere? Quisquamne mortalium iuxta viperam securus somnos capit? Quae ut non percutiat, certe sollicitat. Securius est perire non posse quam iuxta periculum non perisse; in altero tranquillitas est, in altero gubernatio, ibi gaudemus, hic evadimus.
- 117.4.1
Sed forte respondeas: Non bene morata mater est, res saeculi cupit, amat divitias, ignorat ieiunium, oculos stibio linit, vult compta procedere et nocet proposito meo nec possum cum huiusce modi vivere. Primum quidem, etiam si talis est, ut causaris, maius habebis praemium, si talem non deseras. Illa te diu portavit, diu aluit et difficiliores infantiae mores blanda pietate sustinuit. Lavit pannorum sordes et inmundo saepe foedata est stercore. Adsedit aegrotanti et, quae propter te sua fastidia sustinuerat, tua quoque passa est. Ad hanc perduxit aetatem; ut Christum amares, docuit. Non tibi displiceat eius conversatio, quae te sponso tuo virginem consecravit. Quodsi ferri non potest et delicias eius fugis atque, ut vulgo soletis dicere, saecularis est mater, habes alienas virgines, habes sanctum pudicitiae chorum. Quid matrem deserens eum eligis, qui suam forsitan sororem reliquit et matrem? Illa difficilis, sed iste facilis; illa iurgatrix, iste placabilis. Quem quaero utrum secuta sis an postea inveneris. Si secuta es, manifestum est, cur matrem reliqueris; si postea repperisti, ostendis, quid in matris hospitio non potueris invenire. Durus doctor et meo mucrone me vulnerans: Qui ambulat, inquit, simpliciter, ambulat confidenter. Tacerem, si me remorderet conscientia, et in aliis meum crimen non reprehenderem nec per trabem oculi mei alterius festucam viderem. Nunc autem, cum inter fratres procul habitans eorumque fruens contubernio honeste sub arbitris et videam raro et videar, inpudentissi- mum est eius te verecundiam non sequi, cuius te sequi testeris exemplum. Quodsi dixeris: Et mihi sufficit conscientia mea; habeo Deum iudicem, qui meae vitae testis est; non curo, quid loquantur homines, audi apostolum scribentem: Providentes bona non solum coram Deo, sed etiam hominibus. Si quis te carpit, quod sis Christiana, quod virgo, ne cures, quod ideo dimiseris matrem, ut in monasterio inter virgines viveres; talis detractio laus tua est. Ubi non luxuria in puella Dei, sed duritia carpitur, crudelitas ista pietas est. Illum enim praefers matri, quem praeferre iubetis et animae tuae. Quem si et ipsa praetulerit, et filiam te sentiet et sororem.
- 117.5.1
Quid igitur? Scelus est sancti viri habere contubernium? Obtorto collo me in ius trahis, ut aut probem, quod nolo, aut multorum invidiam subeam. Sanctus vir numquam filiam a matre seiungit; utramque suspicit, utramque veneratur. Sit quamlibet sancta filia, mater vidua indicium castitatis est. Si coaevus tuus est ille nescio quis, matrem tuam honoret et suam; si senior, te ut filiam diligat et parentis subiciat disciplinae. Non expedit amborum famae plus te illum amare quam matrem, ne non videatur affectum in te eligere, sed aetatem. Et hoc dicerem, si fratrem monachum non haberes, si domesticis careres praesidiis; nunc vero, pro dolor, inter matrem atque germanum—et matrem viduam fratremque monachum—cur se alienus interserit? Bonum quidem est, ut te et filiam noveris et sororem; si autem utrumque non potes et mater quasi dura respuitur, saltim frater placeat. Si frater asperior est, mollior sit illa, quae genuit. Quid palles? Quid aestuas? Quid vultum rubore suffundis et frementibus labiis inpatientiam pectoris contestans? Non superat amorem matris et fratris nisi solus uxoris affectus.
- 117.6.1
Audio praeterea te suburbana, villarum amoenitates cum adfinibus et cognatis et istius modi genus hominibus circumire. Nec dubito, quin vel consobrina vel soror sit, in quarum solacium novi generis ducaris adsecula—absit quippe, ut, quamvis proximi sint et cognati, virorum te suspicer captare consortia—obsecro ergo te, virgo, ut mihi respondeas: sola vadis in comitatu propinquorum an cum amasio tuo? Quamvis sis inpudens, saecularium oculis eum ingerere non audebis. Si enim hoc feceris, et te et illum familia universa cantabit, vos cunctorum digiti denotabunt, ipsa quoque soror aut adfinis sive cognata, quae in adulationem tui sanctum et nonnum coram te vocant, eum se paululum converterit, portentosum ridebit maritum. Sin autem sola ieris—quod et magis aestimo—utique inter servos adulescentes, inter maritas feminas atque nupturas, inter lascivas puellas et comatos linteatosque iuvenes furvarum vestium puella gradieris. Dabit tibi barbatulus quilibet manum, sustentabit lassam et pressis digitis aut temptabitur aut temptabit. Erit tibi inter viros matronasque convivium: expectabis aliena oscula, praegustatos cibos et absque seandalo tuo in aliis sericas vestes auratasque miraberis. In ipso quoque convivio, ut vescaris carnibus, quasi invita cogeris, ut vinum bibas, Dei laudabitur creatura, ut laves balneis, sordibus detrahetur; et omnes te, cum aliquid eorum, quae suadent, retraetans feceris, puram, simplicem, dominam et vere ingenuam conelamabunt. Personabit interim aliquis cantator ad mensam et inter psalmos dulci modulatione currentes, quoniam alienas non audebit uxores, te, quae custodem non habes, saepius respectabit. Loquetur nutibus et, quidquid metuet dicere, significabit affectibus. Inter has et tantas inlecebras voluptatum etiam ferreas mentes libido domat, quae maiorem in virginibus patitur famem, dum dulcius putat omne, quod nescit. Narrant gentilium fabulae cantibus sirenarum nautas in saxa praecipites et ad Orphei citharam arbores bestiasque ac silicum dura mollita. Difficile inter epulas servatur pudicitia. Nitens cutis sordidum ostentat animum.
- 117.7.1
Legimus in scolis pueri—et spiritantia in plateis aera conspeximus—aliquem ossibus vix haerentem inlicitis arsisse amoribus et ante vita caruisse quam peste. Quid tu facies, puella sani corporis, delicata, pinguis, rubens, aestuans inter carnes, inter vina et balneas, iuxta maritas, iuxta adulescentulos? Etsi rogata non dederis, tamen formae putes testimonium, si rogeris. Libidinosa mens ardentius honesta persequitur et, quod non licet, dulcius suspicatur. Vestis ipsa vilis et pulla animi tacentis indicium est, si rugam non habeat, si per terram, ut altior videaris, trahatur, si de industria dissuta sit tunica, ut aliquid intus appareat operiatque, quod foedum est, et aperiat, quod formosum. Caliga quoque ambulantis nigella ac nitens stridore iuvenes ad se vocat. Papillae fasciolis conprimuntur et crispanti cingulo angustius pectus artatur. Capilli vel in frontem vel in aures defluunt. Pallidum interdum cadit, ut candidos nudet umeros, et, quasi videri noluerit, celat festina, quod volens retraxerat. Et quando in publico quasi per verecundiam operit faciem, lupa- narum arte id solum ostendit, quod ostensum magis placere potest.
- 117.8.1
Respondebis: Unde me nosti? et quomodo tam longe in me iactas oculos tuos? Fratris hoc tui mihi narravere lacrimae et intolerabiles per momenta singultus. Atque utinam ille mentitus sit et magis timens hoc quam arguens dixerit! Sed mihi crede, soror: nemo mentiens plorat. Dolet sibi praelatum iuvenem, non quidem comatum, non vestium sericarum, sed trossulum et in sordibus delicatum, qui ipse sacculum signet, textrinum teneat, pensa distribuat, regat familiam, emat quicquid de publico necessarium est, dispensator et dominus et praeveniens officula servulorum, quem omnes rodant famuli, et quicquid domina non dederit, illum clamitent subtraxisse. Querulum servulorum genus est et, quantumcumque dederis, semper eis minus est. Non enim considerant de quanto, sed quantum detur, doloremque suum solis, quod possunt, detractationibus consolantur. Ille parasitum, iste inpostorem, hic heredipetam, alius novo quolibet appellat vocabulo. Ipsum iactant adsidere lectulo, obstetrices adhibere languenti, portare matulam, calefacere lintea, plicare fasciolas. Facilius mala credunt homines et quodcumque domi fingitur, rumor in publico fit. Nec mireris, si ancillae et servuli de vobis ista confingant, cum mater quoque id ipsum queratur et frater.
- 117.9.1
Fac igitur, quod moneo, quod precor, ut primum matri, dehinc, si id fieri non potest, saltim fratri reconcilieris. Aut si ista tam cara nomina hostiliter detestaris, dividere ab eo, quem tuis diceris praetulisse. Si autem et hoc non potes—reverteris enim ad tuos, si illum possis deserere—vel honestius sodali tuo utere. Separentur domus vestrae dividaturque convivium, ne maledici homines sub uno tectulo vos manentes lectulum quoque criminentur habere communem. Potes et ad necessitates tuas, quale voluisti, habere solacium et aliqua ex parte publica carere infamia, quamquam cavenda sit macula, quae nullo nitro secundum Hieremiam, nulla fullonum herba lui potest. Quando vis, ut te videat—et inviset—adhibe arbitros amicos, libertos, servulos. Bona conscientia nullius oculos fugiet. Intret intrepidus, securus exeat. Taciti oculi et sermo silens et totius corporis habitus vel trepidationem interdum vel securitatem loquuntur. Aperi, quaeso, aures tuas et clamorem totius civitatis exaudi. Iam perdidisti vestra vocabula et mutuo ex vobis cognomina suscepistis: tu illius diceris et ille tuus. Hoc mater audit et frater paratique sunt et precantur vos sibi dividere et privatam vestrae coniunctionis infamiam laudem facere communem. Tu esto cum matre, sit ille cum fratre. Audentius diliges 1 sodalem fratris tui: honestius amabit mater amicum filii quam filiae suae. Quodsi nolueris, si mea monita rugata fronte contempseris, epistula tibi haec voce libera proclamabit: Quid alienum servum obsides? Quid ministrum Christi tuum famulum facis? Respice ad populum, singulorum facies intuere. Ille in ecclesia legit et te aspiciunt universi, nisi quod paene licentia coniugali de tua infamia gloriaris nec iam secreto dedecore potes esse contenta; procaeitatem libertatem vocas. Facies meretricis facta est tibi, nescis erubescere.
- 117.10.1
Iterum me malignum, iterum suspiciosum, iterum rumigerulum clamitas. Egone suspieiosus, egone malivolus, qui, ut in principio epistulae praefatus sum, ideo scripsi, quia non suspicabar, an tu negligens, dissoluta, eontemptrix, quae annis nata viginti et quinque adulescentem necdum bene barbatulum ita brachiis tuis quasi cassibus inclusisti? Optimum re vera paedagogum, qui te moneat, qui asperitate frontis exterreat et, quamquam in nullis aetatibus libido sit tuta, tamen vel cano capite ab aperta defendat ignominia! Veniet, veniet tempus—dies adlabitur, dum ignoras—et iste formosulus tuus, quia cito senescunt mulieres, maxime quae iuxta viros sunt, vel ditiorem reperiet vel iuniorem. Tunc te paenitebit pertinaciae, quando et rem et famam amiseris, quando, quod male iunctum fuerat, dividetur bene, nisi forte secura es et coalescente tanti temporis caritate discidium non vereris.
- 117.11.1
Tu quoque, mater, quae propter aetatem maledicta non metuis, noli sic vindicari, ut pecces. Magis a te discat filia separari, quam tu ab illa dis-iungi. Habes filium et filiam et generum, immo contubernalem filiae tuae; quid quaeris aliena solacia et ignes iam sopitos suscitas? Honestius tibi est saltim culpam filiae sustentare quam occasionem tuae quaerere. Sit tecum filius monachus, pietatis viduitatisque praesidium. Quid tibi alienum hominem in ea praesertim domo, quae filium et filiam capere non potuit? Eius iam aetatis es, ut possis nepotes habere de filia. Invita ad te utrumque. Revertatur cum viro, quae sola exierat—virum dixi, non maritima; nemo calumnietur: sexum significare volui, ne coniugium—aut, si erubescit et retractat et domum, in qua nata est, arbitratur angustam, vos ad eius hospitiolum pergite. Quamvis artum sit, facilius potest matrem et fratrem capere quam alienum hominem, cum quo certe in uno cubiculo manere non poterat. Sint in una domo duae feminae, duo masculi. Sin autem et tertius ille γηροβοσκὸσ tuus abire non vult et seditiones ac turbas concitat, sit biga, sit triga, frater vester ac filius et sororem illis exhibebit et matrem. Alii vitricum et generum vocent, ille nutricium appellet et fratrem.
- 117.12.1
Haec ad brevem lucubratiunculam celeri sermone dictavi volens desiderio postulantis satisfacere et quasi ad scholasticam materiam me exercens—eadem enim die mane pulsabat ostium, qui profecturus erat—simulque, ut ostenderem obtrectatoribus meis, quod et ego possim, quicquid venerit in buccam, dicere. Unde et de scripturis pauca perstrinxi nec orationem meam, ut in ceteris libris facere solitus sum, illarum floribus texui. Extemporalis est dictio et tanta ad lumen lucernulae facultate perfusa, ut notariorum manus lingua praecurreret et signa ac furta verborum volubilitas sermonis obrueret. Quod idcirco dixi, ut, qui non ignoscit ingenio, ignoscat vel tempori.
- 125.1.1
NIHIL Christiano felicius, cui promittuntur regna caelorum; nihil laboriosius, qui cotidie de vita periclitatur. Nihil fortius, qui vincit diabolum; nihil inbecillius, qui a carne superatur. Utriusque rei exempla sunt plurima. Latro credidit in cruce et statim meretur audire: Amen, amen dico tibi: hodie mecum eris in paradiso. Iudas de apostolatus fastigio in proditionis tartarum labitur et nec familiaritate convivii nec intinctione buccellae nec osculi gratia frangitur, ne quasi hominem tradat, quem filium Dei noverat. Quid Samaritana vilius? Non solum ipsa credidit et post sex viros unum invenit dominum Messiamque cognoscit ad fontem, quem in templo Iudaeorum populus ignorabat, sed auctor fit multorum salutis et apostolis ementibus cibos esurientem reficit lassumque sustentat. Quid Salomone sapientius? Attamen infatuatur amoribus feminarum. Bonum est sal nullumque sacrificium absque huius aspersione suscipitur—unde et apostolus praecipit: Sermo vester sit sale conditus —quod, si infatuetur, foras proicitur in tantumque perdit nominis dignitatem, ut ne in sterquilinio quidem utile sit, quo solent credentium arva condiri et sterile animarum solum pinguescere. Haec dicimus, ut prima te, fili Rustice, fronte doceamus magna coepisse, excelsa sectari et adulescentiae, immo pubertatis, incentiva calcantem perfectae quidem aetatis gradum scandere, sed lubricum iter est, per quod ingrederis, nec tantam sequi gloriam post victoriam, quantam ignominiam post ruinam.
- 125.2.1
Non mihi nunc per virtutum prata ducendus es nec laborandum ut ostendam tibi variorum pulchri- tudinem Horum, quid in se lilia habeant puritatis, quid rosarum verecundia possideat, quid violae purpura promittat in regno, quid rutilantium spondeat pictura gemmarum. Iam enim propitio domino stivam tenes, iam in tectum atque solarium eum Petro apostolo conscendisti, qui esuriens in Iudaeis Cornelii saturatur fide et famem incredulitatis eorum gentium conversione restinguit atque in vase evangeliorum quadrangulo, quod de caelo descendit ad terras, docetur et discit omnes homines posse salvari. Rursumque, quod viderat, in specie eandidissimi linteaminis in superna transfertur et credentium turbas de terris in caelum rapit, ut pollicitatio domini conpleatur: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Totum, quod adprehensa manu insinuare tibi cupio, quod quasi doctus nauta post multa naufragia rudem conor instruere vectorem, illud est, ut, in quo litore pudicitiae pirata sit, noveris, ubi Charybdis et radix omnium malorum avaritia, ubi Scyllaei obtrectatorum canes, de quibus apostolus loquitur: Ne mordentes invicem mutuo consumamini, quomodo in media tranquillitate securi Libycis interdum vitiorum Syrtibus obruamur, quid venenatorum animantium desertum huius saeculi nutriat.
- 125.3.1
Navigantes Rubrum Mare, in quo optandum nobis est ut verus Pharao cum suo mergatur exercitu, multis difficultatibus ac periculis ad urbem Abisamam perveniunt. Utroque litore gentes vagae, immo beluae habitant ferocissimae. Semper solliciti, semper armati totius anni vehunt cibaria. Latentibus saxis vadisque durissimis plena sunt omnia, ita ut speculator et ductor in summa mali arbore sedeat et inde regendae et circumflectendae navis dictata praedicat. Felix cursus est, si post sex menses supra dictae urbis portum teneant, a quo se incipit aperire oceanus, per quem vix anno perpetuo ad Indiam pervcnitur et ad Gangem fluvium—quem Phison sancta scriptura cognominat—qui circuit omnem terram Evilat et multa genera pigmentorum de paradisi dicitur fonte evehere. Ibi nascitur carbunculus et zmaragdus et margarita candentia et uniones, quibus nobilium feminarum ardet ambitio, montesque aurei, quos adire propter dracones et gryphas et inmensorum corporum monstra hominibus inpossibile est, ut ostendatur nobis, quales custodes habeat avaritia.
- 125.4.1
Quorsum ista? Perspicuum est. Si negotiatores saeculi tanta sustinent, ut ad incertas perveniant periturasque divitias, et servant cum animae discrimine, quae multis periculis quaesierunt, quid Christi negotiatori non faciendum est, qui veneritis omnibus quaerit pretiosissimum margaritum, qui totis substantiae suis opibus emit agrum, in quo reperiat thesaurum, quem nec fur effodere nec latro possit auferre?
- 125.5.1
Scio me offensurum esse quam plurimos, qui generalem de vitiis disputationem in suam referant contumeliam et, dum mihi irascuntur, suam indicant conscientiam multoque peius de se quam de me iudicant. Ego enim neminem nominabo nec veteris comoediae licentia certas personas eligam atque perstringam. Prudentis viri est ac prudentium feminarum dissimulare, immo emendare, quod in se intellegant, et indignari sibi magis quam mihi nee in monitorem maledicta congerere, qui, ut isdem teneatur criminibus, certe in eo melior est, quod sua ei mala non placent.
- 125.6.1
Audio religiosam habere te matrem, multorum annorum viduam, quae aluit, quae erudivit infantem et post studia Galliarum, quae vel florentissima sunt, misit Romam non parcens sumptibus et absentiam filii spe sustinens futurorum, ut ubertatem Gallici nitoremque sermonis gravitas Romana condiret nec calcaribus in te sed frenis uteretur, quod et in disertissimis viris Graeciae legimus, qui Asianum tumorem Attico siccabat sale et luxuriantes flagellis vineas falcibus reprimebant, ut eloquentiae toreularia non verborum pampinis, sed sensuum quasi uvarum expressionibus redundarent. Hanc tu suscipe ut parentem, ama ut nutricem, venerare ut sanetam. Nec aliorum imiteris exemplum, qui relinquunt suas et alienas appetunt, quorum dedecus in propatulo est sub nominibus pietatis quaerentium suspecta consortia. Novi ego quasdam iam maturioris aetatis et plerasque generis libertini adulescentibus delectari et filios quaerere spiritales paulatimque pudore snperato per ficta matrum nomina erumpere in licentiam maritalem. Alii sorores virgines deserunt et extraneis viduis copuiantur. Sunt, quae oderunt suos et non suorum palpantur affectu, quarum in-patientia, index animi, nullam recepit excusationem et cassa inpudicitiae velamenta quasi aranearum fila disrumpit. Videas nonnullos accinctis renibus, pulla tunica, barba prolixa a mulieribus non posse discedere, sub eodem conmanere tecto, simul inire convivia, ancillas iuvenes habere in ministerio et praeter vocabulum nuptiarum omnia esse matrimonii. Nec culpa est nominis Christiani, si simulator religionis in vitio sit, quin immo confusio gentilium, cum ea vident ecclesiis displicere, quae omnibus bonis non placent.
- 125.7.1
Tu vero, si monachus esse vis, non videri, habeto curam non rei familiaris, cui renuntiando hoc esse coepisti, sed animae tuae. Sordes vestium candidae mentis indicio sint, vilis tunica contemptum saeculi probet ita dumtaxat, ne animus tumeat, ne habitus sermoque dissentiat. Balnearum fomenta non quaeras, qui calorem corporis ieiuniorum cupis frigore extinguere. Quae et ipsa moderata sint, ne nimia debilitent stomachum et maiorem refectionem poscentia erumpant in cruditatem, quae parens libidinum est. Modicus et temperatus cibus et carni et animae utilis est. Matrem ita vide, ne per illam alias videre cogaris, quarum vultus cordi tuo haereant, Et tacitum vivat sub pectore vulnus. Ancillulas, quae illi in obsequio sunt, tibi scias esse in insidiis, quia, quantum vilior earum condicio, tanto facilior ruina est. Et Iohannes Baptista sanctam matrem habuit pontificisque filius erat et tamen nec matris affectu nec patris opibus vincebatur, ut in domo parentum cum periculo viveret castitatis. Vivebat in heremo et oculis desiderantibus Christum nihil aliud dignabatur aspicere. Vestis aspera, zona pellicia, cibus locustae meique silvestre, omnia virtuti et continentiae praeparata. Filii prophetarum—quos monachos in veteri legimus testamento—aedificabant sibi casulas propter fluenta Iordanis et turbis urbium derelictis polenta et herbis agrestibus victitabant. Quamdiu in patria tua es, habeto cellulam pro paradiso, varia scripturarum poma decerpe, his utere deliciis, harum fruere conplexu. Si scandalizat te oculus, pes, manus tua, proice ea. Nulli parcas, ut soli parcas animae. Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo. Quis gloriabitur castum se habere cor? Astra non sunt munda in conspectu domini: quanto magis homines, quorum vita temptatio est! Vae nobis, qui, quotiens concupiscimus, totiens fornicamur. Inebriatus est, inquit, gladius meus in caelo: multo amplius in terra, quae spinas et tribulos generat. Vas electionis, in cuius Christus ore sonabat, macerat corpus suum et subicit servituti et tamen cernit naturalem carnis ardorem suae repugnare sententiae, ut, quod non vult, hoc agere conpellatur, et quasi vim patiens vociferatur et dicit: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Et tu te arbitraris absque lapsu et vulnere posse transire, nisi omni custodia servaveris cor tuum et eum salvatore dixeris: Mater mea et fratres mei hi sunt, qui faciunt voluntatem patris mei? Crudelitas ista pietas est; immo quid tam pium, quam sanetae matri sanctum filium custodire? Optat et illa te vivere, non videre ad tempus, ut semper cum Christo videat. Anna Samuhelem non sibi, sed tabernaculo genuit. Filii Ionadab, qui vinum et siceram non bibebant, qui habitabant in tentoriis et, quas nox conpulerat, sedes habebant, scribuntur in psalmo, quod primi captivitatem sustinuerint, quia exercitu Chaldaeorum vastante Iudaeam urbes introire conpulsi sunt.
- 125.8.1
Viderint, quid alii sentiant—unusquisque enim suo sensu ducitur—mihi oppidum carcer est et solitudo paradisus. Quid desideramus urbium frequentiam, qui de singularite censemur? Moyses, ut praeesset populo Iudaeorum, quadraginta annis eruditur in heremo, pastor ovium hominum factus est pastor; apostoli de piscatione lacus Genesar ad piseationem hominum transierunt. Tune habebant patrem, rete, naviculam: secuti dominum protinus omnia reliquerunt portantes cotidie crucem suam et ne virgam quidem in manu habentes. Hoc dico, ut, etiam si clericatus te titillat desiderium, discas, quod possis docere, et rationabilem hostiam offeras Christo, ne miles antequam tiro, ne prius magister sis quam discipulus. Non est humilitatis meae neque mensurae iudicare de ceteris et de ministris ecclesiarum sinistrum quippiam dicere. Habeant illi ordinem et gradum suum, quem si tenueris, quomodo tibi in eo vivendum sit, editus ad Nepotianum liber docere te poterit. Nunc monachi incunabula moresque discutimus et eius monachi, qui liberabilibus studiis eruditus in adulescentia iugum Christi collo suo inposuit.
- 125.9.1
Primumque tractandum est, utrum solus an cum aliis in monasterio vivere debeas. Mihi placet, ut habeas sanctorum contubernium nec ipse te doceas et absque ductore1 ingrediaris viam, quam numquam ingressus es, statimque in partem tibi alteram declinandum sit et errori pateas plusque aut minus ambules, quam necesse est, ut currens lasseris, moram faciens obdormias. In solitudine cito subrepit superbia et, si parumper ieiunaverit hominemque non viderit, putat se alicuius esse momenti oblitusque sui, unde quo venerit, intus corpore lingua foris vagatur. Iudicat contra apostoli voluntatem alienos servos; quod gula poposcerit, porrigit manus; dormit, quantum voluerit; nullum veretur, omnes se inferiores putat crebriusque in urbibus quam in cellula est et inter fratres simulat verecundiam, qui platearum turbis conliditur. Quid igitur? Solitariam vitam reprehendimus? Minime, quippe quam saepe laudavimus. Sed de ludo monasteriorum huiusce modi volumus egredi milites, quos rudimenta non teneant, qui specimen conversationis suae multo tempore dederint, qui omnium fuerunt minimi, ut primi omnium fierent, quos nec esuries nec saturitas aliquando superavit, qui paupertate laetantur, quorum habitus, sermo, vultus, incessus doctrina virtutum est, qui nesciunt secundum quosdam ineptos homines daemonum obpugnantium contra se portenta contingere, ut apud inperitos et vulgi homines miraculum sui faciant et exinde sectentur lucra.
- 125.10.1
Vidimus nuper et planximus Croesi opes unius morte deprehensas urbisque stipes quasi in usus pauperum congregatas stirpi et posteris derelictas. Tunc ferrum, quod latebat in profundo, super-natavit aquae et inter palmarum arbores Merrae amaritudo monstrata est. Nec mirum: talem et socium habuit et magistrum, qui egentium famem suas fecit esse divitias et miseris derelicta in suam miseriam tenuit. Quorum clamor tandem pervenit ad caelum et patientissimas Dei vicit aures, ut missus angelus pessimo Nabal Carmelio diceret: Stulte, hac nocte auferent animam tuam a te; quae autem preparasti, cuius erunt?
- 125.11.1
Volo ergo te et propter causas, quas supra exposui, non habitare cum matre et praecipue, ne offerentem delicatos cibos renuendo contristes aut, si acceperis, oleum igni adicias et inter frequentiam puellarum per diem videas, quod noctibus cogites. Numquam de manu et oculis tuis recedat liber, psalterium discatur ad verbum, oratio sine intermissione, vigil sensus nec vanis cogitationibus patens. Corpus pariter animusque tendatur ad dominum. Iram vince patientia; ama scientiam scripturarum et carnis vitia non amabis. Nec vacet mens tua variis perturbationibus, quae, si pectori insederint, dominabuntur tui et te deducent ad delictum maximum. Fac et aliquid operis, ut semper te diabolus inveniat occupatum. Si apostoli habentes potestatem de evangelio vivere laborabant manibus suis, ne quem gravarent, et aliis tribuebant refrigeria, quorum pro spiritalibus debebant metere carnalia, cur tu in usus tuos cessura non praepares? Vel fiscellam texe iunco vel canistrum lentis plecte viminibus, satiatur humus, areolae aequo limite dividantur; in quibus cum holerum iacta fuerint semina vel plantae per ordinem positae, aquae ducantur inriguae, ut pulcherrimorum versuum spectator adsistas: Ecce supercilio clivosi tramitis undam Elicit, illa cadens raucum per levia murmur Saxa ciet scatebrisque arentia temperat arva. Inserantur infructuosae arbores vel gemmis vel surculis, et parvo post tempore laboris tui dulcia poma decerpas. Apum fabricare alvearia, ad quas te mittunt Proverbia, et monasteriorum ordinem ac regiam disciplinam in parvis disce corporibus. Texantur et lina capiendis piscibus, scribantur libri, ut et manus operetur cibos et anima lectione saturetur. In desideriis est omnis otiosus. Aegyptiorum monasteria hanc morem tenent, ut nullum absque opere ac labore suscipiant, non tam propter victus necessaria quam propter animae salutem, ne vagetur perniciosis cogitationibus, et instar fornicantis Hierusalem omni transeunti divaricet pedes suos.
- 125.12.1
Dum essem iuvenis et solitudinis me deserta vallarent, incentiva vitiorum ardoremque naturae ferre non poteram; quae cum crebris ieiuniis frangerem, mens tamen cogitationibus aestuabat. Ad quam edomandam cuidam fratri, qui ex Hebraeis crediderat, me in disciplinam dedi, ut post Quintiliani acumina Ciceronisque fluvios gravitatemque Frontonis et lenitatem Plinii alphabetum discerem, stridentia anhelantiaque verba meditarer. Quid ibi laboris insumpserim, quid sustinuerim difficultatis, quotiens desperaverim quotiensque cessaverim et contentione discendi rursus inceperim, testis est conscientia tam mea, qui passus sum, quam eorum, qui mecum duxere vitam. Et gratias ago domino, quod de amaro semine litterarum dulces fructus capio.
- 125.13.1
Dicam et aliud, quid in Aegyptio viderim. Graecus adulescens erat in eoenobio, qui nulla continentiae, nulla operis magnitudine flammam poterat carnis extinguere. Hunc periclitantem pater monasterii hac arte servavit. Imperat cuidam viro gravi, ut iurgiis atque conviciis insectaretur hominem et post inrogatam iniuriam primus veniret ad querimonias. Vocati testes pro eo loquebantur, qui contumeliam fecerat. Flere ille contra mendacium; nullus alius credere veritati, solus pater defensionem suam callide opponere, ne abundantiori tristitia absorberetur frater. Quid multa? Ita annus ductus est, quo expleto interrogatus adulescens super cogitationibus pristinis, an adhuc molestiae aliquid sustineret: Papae, inquit, vivere non licet, et fornicari libet? Hic si solus fuisset, quo adiutore superasset?
- 125.14.1
Philosophi saeculi solent amorem veterem amore novo quasi clavum clavo expellere. Quod et Asuero septem principes fecere Persarum, ut Vasti reginae desiderium aliarum puellarum amore conpesecrent. Illi vitium vitio peccatumque peccato remediantur, nos amore virtutum vitia superemus. Declina, ait, a malo et fac bonum; quaerere pacem et persequere eam. Nisi oderimus malum, bonum amare non possumus. Quin potius faciendum est bonum, ut declinemus a malo; pax quaerenda, ut bella fugiamus. Nee sufficit eam quaerere, nisi inventam fugientemque omni studio persequamur, quae exsuperat omnem sensum, in qua habitatio Dei est dicente propheta: Et factus est in pace locus eius, pulchreque persecutio pacis dicitur iuxta illud apostoli: Hospitalitatem persequentes, ut non levi citatoque sermone et—ut ita loquar—summis labiis hospites invitemus, sed toto mentis ardore teneamus quasi auferentes secum de lucro nostro atque conpendio.
- 125.15.1
Nulla ars absque magistro discitur. Etiam muta animalia et ferarum greges ductores sequuntur suos. In apibus principes sunt; grues unam sequuntur ordine litterato. Imperator unus, iudex unus provinciae. Roma, ut condita est, duos fratres simul habere reges non potuit et parricidio dedicatur. In Rebeccae utero Esau et Iacob bella gesserunt. Singuli ecclesiarum episcopi, singuli archipresbyteri, singuli archidiaconi et omnis ordo ecclesiasticus suis rectoribus nititur. In navi unus gubernator, in domo unus dominus; in quamvis grandi exercitu unius signum expectatur. Et ne plura replicando fastidium legenti faciam, per haec omnia ad illud tendit oratio, ut doceam te non tuo arbitrio dimittendum, sed vivere debere in monasterio sub unius disciplina patris consortioque multorum, ut ab alio discas humilitatem, ab alio patientiam, hic te silentium, ille doceat mansuetudinem, non facias, quod vis, comedas, quod iuberis, habeas, quantum acceperis, vestiaris, quod acceperis, operis tui pensa persolvas, subiciaris, cui non vis, lassus ad stratum venias ambulansque dormites, necdum expleto somno surgere conpellaris, dicas psalmum in ordine tuo—in quo non dulcedo vocis sed mentis affectus quaeritur scribente apostolo: Psallam spiritu, psallam et mente, et: Cantantes in cordibus vestris: legerat enim esse praeceptum: psallite sapienter —servias fratribus, hospitum laves pedes, passus iniuriam taceas, praepositum monasterii timeas ut dominum, diligas ut parentem, credas tibi salutare, quidquid ille praeceperit, nec de maioris sententia iudices, cuius officii est oboedire et inplere, quae iussa sunt, dicente Moyse: Audi, Israhel, et tace. Tantis negotiis occupatus nullis vacabis cogitationibus et, dum ab alio transis ad aliud opusque succedit operi, illud solum mente retinebis, quod agere conpelleris.
- 125.16.1
Vidi ego quosdam, qui, postquam renuntia-vere saeculo—vestimentis dumtaxat et vocis professione, non rebus—nihil de pristina conversatione mutarunt. Res familiaris magis aucta quam inminuta est; eadem ministeria servulorum, idem apparatus convivii; in vitro et patella fictili aurum come- ditur et inter turbas et examina ministrorum nomen sibi vindicant solitarii. Qui vero pauperes sunt et tenui substantiola videnturque sibi scioli, pomparum ferculis similes procedunt ad publicum, ut caninam exerceant facundiam. Alii sublatis in altum humeris et intra se nescio quid cornicantes stupentibus in terram oculis tumentia verba trutinantur, ut, si praeconem addideris, putes incedere praefecturam. Sunt qui, humore cellularum inmoderatisque ieiuniis, taedio solitudinis ac nimia lectione, dum diebus ac noctibus auribus suis personant, vertuntur in et μελαγχολίαν Hippocratis magis fomentis quam nostris monitis indigent. Plerique artibus et negotiationibus pristinis carere non possunt mutatisque nominibus institorum eadem exercent conmercia, non victum et vestitum, quod apostolus praecipit, sed maiora quam saeculi homines emolumenta sectantes. Et prius quidem ab aedilibus, quos ἀγορανόμουσ Graeci appellant, vendentium coherccbatur rabies nec erat inpune peccatum, nunc autem sub religionis titulo exercentur iniusta conpendia et honor nominis Christiani fraudem magis facit quam patitur. Quodque pudet dicere, sed necesse est, ut saltim sic ad nostrum erubescamus dedecus, publice extendentes manus pannis aurum tegimus et contra omnium opinionem plenis sacculis morimur divites, qui quasi pauperes viximus. Tibi, cum in monasterio fueris, haec facere non licebit et inolescente paulatim consuetudine, quod primum cogebaris, velle incipies et delectabit te labor tuus oblitusque praeteritorum semper priora sectaberis nequaquam considerans, quid alii mali faciant, sed quid boni tu facere debeas.
- 125.17.1
Neque vero peccantium ducaris multitudine et te pereuntium turba sollicite!, ut tacitus cogites: Quid? ergo omnes peribunt, qui in urbibus habitant? Ecce illi fruuntur suis rebus, ministrant ecclesiis, adeunt balneas, unguenta non spernunt et tamen in omnium flore versantur. Ad quod et ante respondi et nunc breviter respondebo: me in praesenti opusculo non de clericis disputare, sed monachum instituere. Sancti sunt clerici et omnium vita laudabilis. Ita ergo age et vive in monasterio, ut clericus esse merearis, ut adulescentiam tuam nulla sorde conmacules, ut ad altare Christi quasi de thalamo virgo procedas et habeas de foris bonum testimonium feminaeque nomen tuum noverint, vultum nesciant. Cum ad perfectam aetatem veneris, si tamen vita comes fuerit, et te vel populus vel pontifex civitatis in elerum adlegerit, agito, quae clerici sunt, et inter ipsos sectare meliores, quia in omni condicione et gradu optimis mixta sunt pessima.
← Previous · Next → — showing 101–200 of 222
Perseus Latin. CTS URN stoa0162.stoa004.perseus-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: CC BY-SA 4.0. Source.