Epistulae
- 1.1.1.1
Saepe a me, Innocenti carissime, postulasti, ut de eius miraculo rei, quae in nostram aetatem inciderat, non tacerem. cumque ego id uerecunde et uere, ut nunc experior, negarem meque adsequi posse diffiderem, siue quia omnis humanus sermo inferior esset laude caelesti, siue quia otium quasi quaedam ingenii robigo paruulam licet facultatem pristini siccasset eloquii, tu e contrario adserebas in dei rebus non possibilitatem inspici debere, sed animum, neque eum posse uerba deficere, qui credidisset in uerbo.
- 1.2.1.1
Quid igitur faciam? quod inplere non possum, negare non audeo. super onerariam nauem rudis uector inponor et homo, qui necdum scalmum in lacu rexi, Euxini maris credor fragori. nunc mihi euanescentibus terris caelum und i que et undique pontus, nunc unda tenebris inhorrescens et caeca nocte nimborum spumei fluctus canescunt.
- 1.2.2.1
hortaris, ut tumida malo uela suspendam, rudentes explicem, clauum regam. pareo iam iubenti et, quia caritas omnia potest, spiritu sancto cursum prosequente confidam habiturus in utraque parte solacium: si me ad optatos portus aestus adpulerit, gubernator putabor; si inter asperos orationis anfractus inpolitus sermo substiterit, facultatem forsitan quaeras, uoluntatem certe flagitare non poteris.
- 1.3.1.1
Igitur Vercellae Ligurum ciuitas haud procul a radicibus Alpium sita, olim potens, nunc raro habitatore semiruta. hanc cum ex more consularis inuiseret, oblatam sibi quandam mulierculam una cum adultero .— nam id crimen maritus inpegerat — poenali carceris horrore circumdedit.
- 1.3.2.1
neque multo post, cum liuidas carnes ungula cruenta pulsaret. et sulcatis lateribus dolor quaereret ueritatem, infelicissimus iuuenis uolens conpendio mortis longos uitare cruciatus, dum in suum mentitur sanguinem, accusauit alienum solusque omnium miser merito nisus est percuti, quia non reliquit innoxiae, unde posset negare.
- 1.3.3.1
at uero mulier sexu fortior suo, cum eculeus corpus extenderet et sordidas paedore carceris manus post tergum uincula cohiberent, oculis, quos tantum tortor alligare non poterat, suspexit ad caelum et uolutis per ora lacrimis: \'tu,\' inquit, \'testis, domine Iesu, cui occultum nihil est, qui es scrutator renis et cordis, non ideo me negare uelle, ne peream, sed ideo mentiri nolle, ne peccem.
- 1.3.4.1
at tu, miserrime homo, si interire festinas, cur duos interimis innocentes? equidem et ipsa cupio mori, cupio inuisum hoc corpus exuere, sed non quasi adultera. praesto iugulum, micantem intrepida excipio mucronem, innocentiam tantum mecum feram. non moritur, quisquis uicturus occiditur.\'
- 1.4.1.1
Igitur consularis pastis cruore luminibus ut fera, quae gustatum semel sanguinem semper sitit, duplicari tormenta iubet et saeuum dentibus frendens similem carnifici minitatus est poenam, nisi confiteretur sexus infirmior, quod non potuerat robur uirile reticere.
- 1.5.1.1
\'Succurre, domine Iesu: ad unum hominem tuum quam plura sunt inuenta supplicia!\' crines ligantur ad stipitem et toto corpore ad eculeum fortius alligato uicinus pedibus ignis adponitur, utrumque latus carnifex fodit nec papillis dantur indutiae: inmota mulier manet et a dolore corporis spiritu separato, dum conscientiae bono fruitur, uetuit circa se saeuire 2 tormenta. iudex crudelis quasi superatus adtollitur, illa dominum deprecatur; soluuntur membra conpagibus, illa oculos ad caelum tendit; de communi scelere alius confitetur, illa pro eonfitente negat et periclitans ipsa alium uindicat periclitantem.
- 1.6.1.1
Una interim uox: \'caede, ure, lacera; non feci. si dictis tollitur fides, ueniet dies, quae hoc crimen diligenter excutiat;
- 1.6.2.1
habebo iudicem meum.\' iam lassus tortor suspirabat in gemitum nec erat nouo uulneri locus, iam uicta saeuitia corpus, quod laniarat, horrebat: extemplo ira excitus consularis: \'quid miramini,\' inquit, \'circumstantes, si torqueri mauult mulier, quam perire? adulterium certe sine duobus committi non potest et ėsse credibilius reor noxiam. ream negare de scelere, quam innocentem iuuenem confiteri.\'
- 1.7.1.1
Pari igitur prolata in utrumque sententia damnatos carnifex trahit. totus ad spectaculum populus effunditur et, prorsus quasi migrare ciuitas putaretur, stipatis proruens portis turba densatur. et quidem miserrimi iuuenis ad primum statim ictum amputatur gladio caput truncumque in suo sanguine uolutatur cadauer.
- 1.7.2.1
postquam uero ad feminam uentum est pt flexis in terram poplitibus super trementem ceruicem eleuatus est gladius et exercitatam carnifex dexteram totis uiribus concitauit, ad primum corporis tactum stetit mucro letalis et leuiter perstringens cutem rasurae modicae sanguinem aspersit. inbellem manum percussor expauit et uictam dexteram gladio marcescente miratus in secundos impetus torquet.
- 1.7.3.1
languidus rursum in feminam mucro delabitur et, quasi ferrum ream timeret adtingere, circa ceruicem torpet innoxium. itaque furens .. et anhelus lictor paludamento in ceruicem retorto, dum totas expedit uires, fibulam, quae chlamydis mordebat oras, in humum excussit ignarusque rei ensem librat in uulnus et \'en tibi\', ait mulier, \'ex umero aurum ruit. collige multo quaesitum labore, ne pereat.\' Y,
- 1.8.1.1
Rogo, quae est ista securitas? inpendentem non timet mortem, laetatur percussa, carnifex pallet; oculi gladium non uidentes tantum fibulam uident et, ne parum esset, quod non. formidabat interitum, praestabat beneficium saeuienti.
- 1.8.2.1
iam igitur et tertius ictus: sacramentum frustrauerat trinitatis. iam spe-:: exterritus et non credens ferro mucronem aptabat in iugulum, ut, qui secare non poterat, saltim premente manu corpori conderetur: — o omnibus inaudita res saeculis! — ad capulum gladius reflectitur et uelut dominum suum uictus aspiciens confessus est se ferire .
- 1.9.1.1
Huc, huc mihi trium exempla puerorum, qui inter frigidos flammarum globos hymnos edidere pro fletibus, circa quorum ■ . sarabara sanctamque caesariem innoxium lusit incendium. huc beati Danihelis reuocetur historia, iuxta quem adulantibus caudis praedam suam leonum ora timuerunt.
- 1.9.2.1
nunc Susanna nobilis fide mentes omnium subeat, quae iniquo damnata iudicio sancto spiritu puerum replente seruata est. ecce non dispar in utraque misericordia domini: illa liberata per iudicem, ne iret ad gladium, haec a iudice damnata absoluta per gladium est.
- 1.10.1.1
Tandem ergo ad feminam uindicandam populus armatur. omnis aetas, omnis sexus carnificem fugat et coetu in circulum coeunte non credit paene unusquisque, quod uidit. turbatur tali nuntio urbs propinqua et tota lictorum caterua glomeratur.
- 1.10.2.1
e quibus medius, ad quem damnatorum cura pertinebat, erumpens et canitiem inmundam perfuso puluere turpans: \'meum,\' inquit, \'o ciues, petitis caput, me illi uicarium datis! si misericordes, si clementes estis, si uultis seruare damnatam, innocens certe perire non debeo.
- 1.10.3.1
\' quo fletu uulgi concussus est animus maestusque se per omnes torpor insinuat et mirum in modum uoluntate mutata, cum pietatis fuisset, quod ante defenderant, pietatis uisum est genus, ut paterentur occidi.
- 1.11.1.1
Nouus igitur ensis, nouus percussor adponitur. stat uictima Christo tantum fauente munita. semel percussa concutitur, iterum repetita quassatur, tertio uulnerata prosternitur et — o diuinae potentiae sublimanda maiestas! — quae prius fuerat quarto percussa nec laesa, ideo paululum uisa est mori. ne pro ea periret innoxius.
- 1.12.1.1
Clerici, quibus id officii erat, cruentum linteo cadauer et fossam humum lapidibus construentes ex more tumulum parant. festinato sol cursu occasum petit et misericordiam domini celatura nox aduenit.
- 1.12.2.1
subito teminae palpitat pectus et oculis quaerentibus lucem corpus animatur ad uitam: iam spirat, iam uidet, iam subleuatur et loquitur, iam in illam potest uocem erumpere: dominus auxiliator meus, non timebo, quid faciat mihi homo.
- 1.13.1.1
Anus interim quaedam, quae ecclesiae sustentabatur opibus, debitum caelo spiritum reddidit et quasi de industria ordine currente rerum uicarium tumulo corpus operitur. dubia adhuc luce in lictore zabulus occurrit, quaerit cadauer occisae, sibi monstrari petit; uiuere putat, quam mori potuisse miratur.
- 1.13.2.1
recens a clericis caespes ostenditur et dudum superiecta humus cum his uocibus ingeritur flagitanti: \'erue scilicet ossa iam condita, infer nouum sepulchro bellum et, si hoc parum est, auibus ferisque lanianda membra discerpe; septies percussa debet aliquid morte plus perpeti.\'
- 1.14.1.1
Tali inuidia carnifice confuso clam domi mulier et, ne forte creber ad ecclesiam medici commeatus suspicionis panderet uiam, cum quibusdam uirginibus ad secretiorem nillulam secto crine transmittitur. ibi paulatim uirili habitu ueste mutata in cicatricem uulnus obducitur. et — o uere ius summum summa malitia! — post tanta miracula adhuc saeuiunt leges.
- 1.15.1.1
En quo me gestorum ordo protraxit! iam enim ad Euagrii nostri nomen aduenimus. cuius ego pro Christo laborem si arbitrer a me dici posse, non sapiam, si penitus tacere uelim, i in gaudium erumpente non possim.
- 1.15.2.1
quis enim tialeat digno canere praeconio Auxentium Mediolanii incubantem huius excubiis sepultum paene ante quam mortuum, Romanum episcopum iam paene factionis laqueis inretitum et uicisse aduersarios et non nocuisse superatis?
- 1.15.3.1
,Verum haec ipse equidem spatiis exclusus iniquis praetereo atque aliis post (me) memoranda relinquo. praesentis tantum rei fine contentus sum: imperatorem industria adit, precibus fatigat, merito lenit, sollicitudine promeretur, ut redditam uitae redderet libertati.
- 2.1.1
Quam, quam uellem nunc uestro interesse conuentui et. admirandum consortium, licet isti oculi non mereantur aspicere, tota cum exultatione conplecti! spectarem desertum, omni amoeniorem ciuitatem, uiderem desolata ab accolis loca quasi ad quoddam paradisi instar sanctorum coetibus obsideri.
- 2.2.1
uerum ++ quia hoc mea fecere delicta, ne consortio beatorum insereretur obsessum omni crimine caput, idcirco obsecro, quia uos impetrare posse non ambigo, ut me ex istius saeculi tenebris uestro liberetis oratu. et ante dixeram praesens et nunc per litteras uotum indicare non cesso, quod mens mea omni ad id studium cupiditate rapiatur; nunc uestrum est, ut uoluntatem sequatur effectus. meum est, ut uelim; obsecrationum uestrarum est, ut et uelim et possim.
- 2.3.1
ego ita sum quasi a cuncto grege morbida aberrans ouis. quod nisi me bonus pastor ad sua stabula umeris inpositum reportarit, lababunt gressus et in ipso conamine uestigia concident adsurgentis. ego sum ille prodigus filius, qui omni, quam mihi pater crediderat, portione profusa necdum me ad genitoris genua submisi necdum coepi prioris a me luxuriae blandimenta depellere.
- 2.4.1
et quia non tam desiui a uitiis, quam coepi uelle desinere, nunc me nouis diabolus retibus ligat, nunc noua inpedimenta proponens maria undique circumdat et undique pontum, nunc in medio constitutus elemento nec regredi uolo nec progredi possum. superest, ut oratu uestro sancti spiritus aura me et ad portum optati litoris prosequatur...
- 3.1.1.1
Plus deum tribuere, quam rogatur, et ea saepe concedere, quae nec oculus uidit nec auris audiuit nec in cor hominis ascenderunt, licet ex sacrorum magisterio uoluminum ante cognouerim, tamen in causa propria nune probaui, Rufine carissime. ego enim, qui audacia satis u.ota credebam, si uicissitudine litterarum imaginem nobis praesentiae mentiremur, audio te Aegypti secreta penetrare monachorum inuisere choros et caelestem in terris circuire familiam.
- 3.1.2.1
o si mihi nunc dominus Iesus Christus uel Philippi ad eunuchum uel Ambacum ad Danihelum translationem repente concederet, quam ego nunc arte tua stringerem colla conplexibus, quam illud os, quod mecum uel errauit aliquando uel sapuit, inpressis figerem labiis! uerum quia non mereor et inualidum etiam cum sanum est corpusculum crebri fregere morbi, has mei uicarias et tibi obuias mitto, quae te copula amoris innexum ad me usque perducant.
- 3.2.1.1
Prima inopinati gaudii ab Heliodoro nuntiata felicitas. non credebam certum, quod certum esse cupiebam, praesertim cum et ille ab alio audisse se diceret et rei nouitas fidem sermonis auferret. rursum suspensam uoto nutantemque mentem quidam Alexandrinus monachus, qui ad Aegyptios confessores et uoluntate iam martyres pio plebis fuerat transmissus obsequio, manifestus ad credulitatem nuntii auctor inpulerat.
- 3.2.2.1
fateor et in hoc meam labasse sententiam. nam cum et patriam tuam ignoraret et nomen, in eo plus tantum uidebatur adferre, quod eadem adserebat, quae iam alius indicauerat. tandem plenum ueritatis pondus erupit; Rufinum enim Ni\'triae esse et ad beatum perrexisse Macarium crebra conmeantium multitudo referebat.
- 3.2.8.1
hic uero tota credulitatis frena laxaui et tunc uere aegrotum esse me dolui. et nisi me adtenuatae corporis uires quadam conpede praepedissent, nec mediae feruor aestatis nec nauigantibus semper incertum mare pia festinatione gradienti ualnisset obsistere. credas mihi uelim, frater, non sic tempestate iactatus portum nauta prospectat, non sic sitientia imbres arua desiderant, non sic curuo adsidens litori anxia filium mater expectat.
- 3.3.1.1
Postquam me a tuo latere subitus turbo conuoluit, postquam glutino caritatis haerentem inpia distraxit auulsio, tunc mihi caeruleus adstitit maria undique et undique caelum.tandeminincertoperegrinationis erranti, cum me Thracia, Pontus atque Bithynia totumque Galatiae uel Cappadociae iter et feruido Cilicum terra fregisset aestu, Syria mihi uelut fidissimus naufrago portus occurrit. ubi ego quicquid morborum esse poterat expertus e duobus oculis unum perdidi; Innocentium enim, partem animae meae, repentinus febrium ardor abstraxit.
- 3.3.2.1
nunc uno et toto mihi lumine Euagrio nostro fruor, cui ego semper infirmus quidam ad laborem cumulus accessi. erat nobiscum et Hylas sanctae Melaniae famulus, qui puritate morum maculam seruitutis abluerat; et hic necdum obductam rescidit cicatricem. uerum quia de dormientibus contristari apostoli uoce prohibemur et nimia uis maeroris laeto superueniente nuntio temperata est, indicamus tibi, ut, si nescis, discas, si ante cognouisti, pariter gaudeamus.
- 3.4.1.1
Bonosus tuus, immo meus et, ut uerius dicam, noster, scalam praesagatam Iacob somniante iam scandit: portat crucem suam nec de crastino cogitat nec post tergum respicit. seminat in lacrimis, ut in gaudio metat, et sacramento Moysi serpentem in heremo suspendit. cedant huic ueritati tam Graeco quam Romano stilo mendaciis ficta miracula.
- 3.4.2.1
ecce puer honestis saeculo nobiscum artibus institutus, cui opes adfatim, dignitas adprime inter aequales, contempta matre; sororibus et carissimo sibi germano insulam pelago circumsonante nauifragam, cui asperae cautes et nuda saxa et solitudo terrori est, quasi quidam nouus paradisi colonus insedit. nullus ibi agricolarum, nullus monachorum, ne paruulus quidem quem nosti Onesimus, quo uelut fratre minusculo fruebatur, in tanta uastitate adhaeret lateri comes.
- 3.4.3.1
solus ibi, immo iam Christo comitante non solus, uidet gloriam dei, quam etiam apostoli nisi in deserto non uiderant. non quidem conspicit turritas urbes, sed in nouae ciuitatis censu dedit nomen suum. horrent sacco membra deformi, sed sic melius obuiam Christo rapietur in nubibus. nulla euriporum amoenitate perfruitur, sed de latere domini aquam uitae bibit. propone tibi ante oculos, amice dulcissime, et in praesentiam rei totus animo ac mente conuertere; tunc poteris laudare uictoriam, cum laborem proeliantis agnoueris.
- 3.4.4.1
totam circa insulam fremit insanum mare et sinuosis montibus inlisum scopulis aequor reclamat; nullo terra gramine uiret; nullis uernans campus densatur umbraculis; abruptae rupes quasi quondam horroris carcerem claudunt. ille securus, intrepidus et totus de apostolo armatus nunc deum audit, cum diuina relegit, nunc cum deo loquitur, cum dominum rogat, et fortasse ad exemplum Iohannis aliquid uidet, dum in insula commoratur.
- 3.5.1.1
Quas nunc diabolum nectere credis tricas, quas parare arbitraris insidias? forsitan antiquae fraudis memor famem suadere temptabit. sed iam illi responsum est non in solo pane uiuere hominem. opes forsitan gloriamque proponet, sed dicetur illi: qui cupiunt diuites fieri, incidunt in muscipulam et temptationes, et: mihi gloriatio omnis in Christo est. fessa ieiuniis membra morbo grauante concutiet, sed apostoli repercutietur eloquio: quando infirmor, tunc fortior sum, et:uirtus in infirmitate perficitur. minabitur mortem, sed audiet: cupio dissolui et esse cum Christo. ignita iacula uibrabit, sed excipientur scuto fidei. et, ne multa, inpugnabit satanas, sed tutabitur Christus.
- 3.5.2.1
gratias tibi, domine Iesu, quod in die tuo habeo, qui pro me te possit rogare. scis ipse — tibi enim patent pectora singulorum, qui cordis arcana rimaris, qui tantae bestiae aluo inclusum prophetam in profundo uides —, ut ego et ille a tenera pariter infantia ad florentem usque adoleuerimus aetatem, ut idem nos nutricum sinus, idem amplexus fouerint baiulorum et, cum post Romana studia ad Rheni semibarbaras ripas eodem cibo, pari frueremur hospitio, ut ego primus coeperim uelle te colere. memento, quaeso, istum bellatorem tuum mecum quondam fuisse tironem. habeo promissum maiestatis tuae: qui docuerit et non fecerit, minimus uocabitur in regno caelorum; < qui autem fecerit et docuerit, hic
- 3.5.8.1
magnus uocabitur in regno caelorum.) fruatur ille uirtutis corona et ob cotidiana martyria stolatus agnum sequatur, (mihi) — multae sunt mansiones apud patrem et stella ab stella differt in claritate —, mihi concede, ut inter sanctorum calcanea possim leuare caput; [ut] cum ego uoluerim, ille perfecerit; mihi ignoscas, quia inplere non potui, illi tribuas praemium, quod meretur.
- 3.6.1.1
Plura fortasse, quam epistulae breuitas patiebatur, longo sermone protraxerim, quod mihi semper accidere consueuit,, quando aliquid de Bonosi nostri laude dicendum est. sed ut ad id redeam, unde discesseram, obsecro te, ne amicum, qui diu quaeritur, uix inuenitur, difficile seruatur, pariter cum oculis mens amittat. fulgeat quilibet auro et pompaticis ferculis corusca ex sarcinis metalla radient: caritas non potest conparari; dilectio pretium non habet; amicitia, quae desinere potest, uera numquam fuit.
- 4.1.1.1
Quantus beatitudinis tuae rumor diuersa populorum ora conpleuerit, hinc poteris aestimare, quod ego te ante incipio amare, quam nosse. ut enim apostolus ait: quorundam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad iudicium, ita e contrario tuae dilectionis fama dispergitur, ut non tantum laudandus sit ille, qui te amat, quam scelus putetur facere ille, qui non amat.
- 4.1.2.1
praetermitto innumerabiles, in quibus Christum sustentasti, pauisti, uestisti, uisitasti: Heliodori fratris a te adiuta necessitas mutorum etiam potest ora laxare. quibus gratiis, quo ille praeconio peregrinationis incommoda a te fota referebat, ut ego ille tardissimus, quoniam intolerabilis languor, pinnatis, ut aiunt, pedibus charta caritatis et uoto te salutauerim et iam conplexus sim! gratulor itaque tibi et, nascentem amicitiam ut dominus foederare dignetur, precor.
- 4.2.1.1
Et quia frater Rufinus, qui cum sancta Melania ab ; Aegypto Hierosolymam uenisse narratur, indiuidua mihi germanitatis caritate conexus est, quaeso ut epistulam meam huic tuae epistulae copulatam ei reddere non graueris. noli nos ex eius aestimare uirtutibus. in illo conspicies expressa sanctitatis insignia; ego cinis et uilissimi pars luti et iam fauilla, dum uegetor, satis habeo, si splendorem morum eius inbecillitas oculorum meorum ferre sustineat.
- 4.2.2.1
ille modo lauit, mundus est et tamquam nix dealbatus; ego cunctis peccatorum sordibus inquinatus diebus ac noctibus opperior cum tremore reddere nouissimum quadrantem. sed tamen quia dominus soluit conpeditos et super humilem et quietum et trementem uerba sua requiescit, forsitan et mihi in sepulchro scelerum iacenti dicat: \'Hieronyme, ueni foras\'. sanctus presbyter Euagrius plurimum te salutat; et Martinianum fratrem iuncto salutamus obsequio, quem ego uidere desiderans catena languoris innector.
- 5.1.1.1
In ea mihi parte heremi commoranti, quae iuxta Syriam Sarracenis iungitur, tuae dilectionis scripta sunt perlata, quibus lectis ita reaccensus est animus Hierosolymam proficiscendi, ut paene nocuerit proposito, quod profuerit caritati. nunc igitur, quomodo ualeo, pro me tibi litteras repraesento. etsi corpore absens, amore et spiritu uenio inpendio exposcens, ne nascentes amicitias, quae Christi glutino cohaeserunt, aut temporis aut locorum magnitudo diuellat. quin potius foederemus eas reciprocis epistulis; illae inter nos currant, illae se obuient, illae nobiscum loquantur. non multum perditura erit caritas, si tali secum sermone fabuletur.
- 5.2.1.1
Rufinus autem frater, ut scribis, necdum uenit et, si uenerit, non multum proderit desiderio meo, cum eum iam uisurus non sim. ita enim et ille longo a me interuallo separatus est, ut huc non possit currere, et ego arreptae solitudinis terminis arceor, ut coeperit mihi iam non licere, quod nolui.
- 5.2.2.1
ob hoc et ego obsecro et, ut tu petas, plurimum quaeso, ut tibi beati Reticii Augustodunensis episcopi commentarios ad describendum largiatur, in quibus Canticum Canticorum sublimi ore disseruit. scripsit mihi et quidam de patria supra dicti fratris Rufini Paulus senex Tertulliani suum codicem apud eum esse, quem uehementer repoposcit. et ex hoc quaeso, ut eos libros, quos non habere me breuis subditus edocebit, librarii manu in charta scribi iubeas.
- 5.2.3.1
interpretationein quoque psalmorum Dauiticorum et prolixum ualde de synodis librum sancti Hilarii, quae ei apud Treueris manu mea ipse descripseram, aeque ut mihi transferas peto. nosti hoc esse Christianae animae pabulum, si in lege domini meditetur die ac nocte. ceteros hospitio recipis, solacio foues, sumptibus iuuas; mihi si rogata praestiteris, multa largitus es.
- 5.2.4.1
et quoniam tribuente domino multis sacrae bibliothecae codicibus abundamus, impera uicissim: quodcumque uis, mittam. nec putes mihi graue esse, si iubeas: habeo alumnos, qui antiquariae arti seruiant. neque uero beneficium pro eo, quod postulo, polliceor. Heliodorus frater mihi indicauit te multa de scripturis quaerere nec sic inuenire; aut si omnia habes, incipiet sibi caritas uindicare plus petere.
- 5.3.1.1
Magistrum autem pueri tui, de quo dignatus es rescribere, quem plagiatorem esse eius non dubium est, saepe Euagrius presbyter, dum adhuc Antiochiae essem, me praesente corripuit. cui ille respondit: \'ego nihil timeo\'. dicit se a domino suo fuisse dimissum et, si uobis placet, ecce hic est; transmittite eum, quo . arbitror me non peccare, si hominem uagum non sinam longius fugire. quapropter quia ego in hac solitudine constitutus non possum agere quod iussisti, rogaui carissimum mihi Euagrium, ut tam tui quam mei causa instanter negotium prosequatur.
- 6.1.1.1
Antiquus sermo est: \'mendaces faciunt, ut nec uera dicentibus credatur\'; quod mihi ego a te obiurgatus de silentio litterarum accidisse uideo. dicam: \'saepe scripsi, sed neglegentia baiulorum fuit\'? respondebis: \'omnium non scribentium uetus ista excusatio est\'. dicam: \'non repperi qui epistulas ferret\'? dices hinc illuc isse quam plurimos. contendam me etiam his dedisse? at illi, quia non reddiderunt, negabunt et erit inter absentes incerta cognitio.
- 6.1.2.1
quid igitur faciam? sine culpa ueniam postulabo rectius arbitrans pacem loco motus petere, quam aequo gradu certamina concitare; quamquam ita me iugis tam corporis aegrotatio quam animae aegritudo consumpsit, ut morte inminente nec mei paene memor fuerim. quod ne falsum putes, oratorio more post argumenta testes uocabo.
- 6.2.1.1
Sanctus frater Heliodorus hic adfuit, qui, cum mecum heremum uellet incolere, meis sceleribus fugatus abscessit. uerum omnem culpam praesens uerbositas excusabit. nam, ut ait Flaccus in satura: omnibus hoc uitium est cantoribus, inter amicos rogati ut numquam cantent, iniussi numquam desistant. ita te deinceps fascibus obruam litterarum, ut e contrario incipias rogare, ne scribam. sororem meam, filiam in Christo tuam, gaudeo te primum nuntiante in eo permanere, quo coeperat.
- 6.2.2.1
hic enim, ubi nunc sum, non solum quid agatur in patria, sed an ipsa patria perstet, ignoro. et licet me sinistro Hibera excetra rumore dilaniet, non timebo hominum iudicium habiturus iudicem meum: si fractus inlabatur orbis, inpauidum ferient ruinae. quapropter quaeso ut apostolici memor praecepti, quo docet opus nOstrum permanere debere, et tibi a domino praemium in illius salute pares et me de communi in Christo gloria crebris reddas sermonibus laetiorem.
- 7.1.1.1
Non debet charta diuidere, \'quos amor mutuus copulauit, nec per singulos officia mei sunt partienda sermonis, cum sic inuicem uos ametis, ut non minus tres caritas iungat, quam duos natura sociauit. quin potius, si rei condicio pateretur, sub uno litterulae apice nomina indiuisa concluderem uestris quoque ita me litteris prouocantibus, ut et in uno tres et in tribus unum putarem.
- 7.1.2.1
nam postquam sancto Euagrio transmittente in ea ad me heremi parte delatae sunt, quae inter Syros ac Sarracenos uastum limitem ducit, sic gauisus sum, ut illum diem Romanae felicitatis, quo primum Marcelli apud Nolam proelio post Cannensem pugnam superba Hannibalis agmina conciderunt, ego uicerim. et licet supra dictus frater saepe me uisitet atque ita ut sua in Christo uiscera foueat, tamen longo a me spatio seiunctus non minus mihi dereliquit abeundo desiderium, quam adtulerat ueniendo laetitiam.
- 7.2.1.1
Nunc cum uestris litteris fabulor, illas amplexor, illae mecum loquuntur, illae hic tantum Latine sciunt. hic enim aut barbarus seni sermo discendus est aut tacendum est. quotienscumque carissimos mihi uultus notae manus referunt inpressa uestigia, totiens aut ego hic non sum aut uos hic estis. credite amori uera dicenti: et cum has scriberem, uos uidebam.
- 7.2.2.1
quibus hoc pnmum queror, cur tot interiacentibus spatiis maris atque terrarum tam paruam epistulam miseritis, nisi quod ita merui, qui uobis, ut scribitis, ante non scripsi. chartam defuisse non puto Aegypto ministrante commercia. et si aliqui Ptolomaeus maria clausisset, tamen rex Attalus membranas e Pergamo miserat, ut penuria chartae pellibus pensaretur; unde pergamenarum nomen ad hanc usque diem tradente sibi inuicem posteritate seruatum est. quid igitur?
- 7.2.3.1
arbitrer baiulum festinasse? quamuis longae epistulae una nox sufficit. an uos aliqua occupatione detentos? nulla necessitas maior est caritate. restant duo, ut aut uos piguerit aut ego non meruerim. e quibus malo uos incessere tarditatis, quam me condemnare non meriti. facilius enim neglegentia emendari potest, quam amor nasci.
- 7.3.1.1
Bonosus, ut scribitis, quasi filius ? aquosa petiit, nos pristina contagione sordentes quasi reguli et scorpiones arentia quaeque sectamur. ille iam calcat super colubri caput, nos serpenti terram ex diuina sententia comedenti adhuc cibo sumus. ille iam potest summum graduum psalmum scandere, nobis adhuc in primo ascensu flentibus nescio an dicere aliquando contingat: leuaui oculos meos in montes, unde ueniat auxilium mihi. ille inter minaces saeculi fluctus in tuto insulae, hoc est ecclesiae gremio, sedens ad exemplum Iohannis librum forte iam deuorat, ego in scelerum meorum sepulchro iacens et peccatorum uinculis. conligatus dominicum de euangelio expecto clamorem: \'Hieronyme, ueni foras\'.
- 7.3.2.1
Bonosus, inquam, — quia secundum prophetam omnis diaboli uirtus in lumbo est — trans Euphraten tulit lumbare suum ibi illud in foramine petrae abscondens et postea scissum repperiens cecinit: \'domine, tu possedisti renes meos; Epistula mea; tibi sacrificabo hostiam laudis\', me uerus Nabuchodonosor ad Babylonem, id est confusionem mentis meae, catenatum duxit; ibi mihi captiuitatis iugum inposuit, ibi ferri circulum innectens de canticis Sion cantare praecepit. cui ego dixi: dominus soluit conpeditos, dominus inluminat caecos; et, ut breuiter coeptam dissimilitudinem finiam; ego ueniam deprecor, ille expectat coronam.-
- 7.4.1.1
Soror mea sancti Iuliani in Christo fructus est: ille plantauit, uos rigate, dominus incrementum dabit. hanc mihi Iesus pro eo nulnere, quod diabolus inflixerat, praestitit uiuam reddendo pro mortua. huic ego, ut ait gentilis poeta, omnia etiam tuta timeo. scitis ipsi lubricum adulescentiae iter, in quo et ego lapsus sunt et uos non sine timore transistis.
- 7.4.2.1
hoc illa cum maxime ingrediens omnium fulcienda praeceptis, omnium est sustentanda solaciis, id est crebris uestrae sanctitudinis epistulis roboranda. et quia caritas omnia sustinet, obsecro ut etiam a papa Valeriano ad eam confortandam litteras exigatis. nostis puellares animos his rebus plerumque solidari, si se intellegant curae esse maioribus.
- 7.5.1.1
In mea enim patria rusticitatis uernacula deus uenter est et de die uiuitur: sanctior est ille, qui ditior est. accessit huic patellae iuxta tritum populi sermone prouerbium dignum operculum, Lupicinus sacerdos — secundum illud quoque, de quo semel in uita Crassum ait risisse Lucilius: \'similem habent labra lactucam asino cardus comedente\' —, uidelicet ut perforatam nauem debilis gubernator regat et caecus caecos ducat in foueam talisque sit rector, quales illi qui reguntur.
- 7.6.1.1
Matrem communem, quae, cum uobis sanctitate societur, in eo uos praeuenit, quia tales genuit, cuius uere uenter aureus potest dici, eo salutamus honore, quo nostis; una quoque suspiciendas cunctis sorores, quae sexum uicere cum saeculo, quae oleo ad lampadas largiter praeparato sponsi opperiuntur aduentum.
- 7.6.2.1
o beata domus, in qua morantur Anna uidua, uirgines prophetissae, geminus Samuhel nutritus in templo! o tecta felicia, in quibus cernimus Macchabaeorum martyrum coronis cinctam martyrem matrem! nam licet cotidie Christum confiteamini, dum eius praecepta seruatis, tamen ad priuatam gloriam publica haec accessit uobis et aperta confessio, quod per uos ab urbe uestra Arriani quondam dogmatis uirus exclusum est.
- 7.6.3.1
et miremini forsitan, quod in fine iam epistulae rursus exorsus sim. quid faciam? uocem pectori negare non ualeo. epistulae breuitas conpellit tacere, desiderium uestri cogit loqui. praeproperus sermo; confusa turbatur oratio; amor ordinem nescit.
- 8.1.1
inquit, \'res est, quae homines absentes praesentes faciat\'. nec falsam dedit, quamquam in re non uera, sententiam. quid enim est, ut ita dicam, tam praesens inter absentes, quam per epistulas et adloqui et audire quos diligas? nam et rudes illi Italiae homines, quos cascos Ennius appellat, qui sibi, ut in Rhetoricis Cicero ait, uictu fero uitam requirebant, ante chartae et membranarum usum aut in dedolatis ex ligno codicellis aut in corticibus arborum mutua epistularum adloquia missitabant; unde et portitores earum tabellarios et scriptores a libris arborum librarios uocauere.
- 8.2.1
quanto igitur nos expolito iam artibus mundo id non debemus omittere, quod sibi praestiterunt, apud quos erat cruda rusticitas et qui humanitatem quodammodo nesciebant! ecce beatus Chromatius cum sancto Eusebio non plus natura quam morum sibi aequalitate germano litterario me prouocauit officio. tu modo a nobis abiens recentem amicitiam scindis potius, quam dissuis, quod prudenter Laelius uetat; nisi forte ita tibi exosus est oriens, ut litteras quoque tuas huc uenire formides. expergiscere, expergiscere, euigila de sommo, praesta unam chartae scedulam caritati inter delicias patriae et communis, quam habuimus, peregrinationis aliquando suspiria. si amas, rescribe; si irasceris, iratus licet scribe. magnum et hoc desiderii habebo solamen, si amici litteras uel indignantis accipiam.
- 9.1.1
dorus tibi potuit fideliter nuntiare, qui non minori te diligit amore, quam diligo, ut ego semper in ore meo nomen tuum sonem, ut ad primam quamque confabulationem iucundissimi mihi tui consortii recorder, ut humilitatem admirer, uirtutem efferam, praedicem caritatem.
- 9.2.1
uerum tu, quod natura lynces : insitum habent, ne postergum respicientes meminerint priorum et mens perdat, quod oculi uidere , ita nostrae necessitudinis penitus oblitus illam epistulam, quam in corde Christianorum scriptam apostolus refert, non praepeti litura, sed imis, quod aiunt, ceris erasisti.
- 9.3.1
et illae quidem, quas diximus, ferae sub frondente captantes arboris ramo fugaces e capreas ant timidum, ceruos, animal conprehendunt currentemque frustra praedam, dum hostem suum secura uehit, rabido desuper ore dilaniant et tam diu meminere praedandi, quam diu uenter uacuus siccum fame guttur exasperat; ubi uero sanguine pasta feritas uiscera distenta conpleuerit, cum saturitate succedit obliuio tam diu nescitura, quid capiat, donec memoriam reuocauerit esuries.
- 9.4.1
tu necdum satiatus e nobis cur finem iungis exordio? cur amittis; antequam teneas? nisi forte neglegentiae semper excusatione socia adseras te non habuisse, quod scriberes, cum hoc ipsum debueris scribere, aliud te non habuisse, quod scriberes.
- 10.1.1.1
Humanae uitae breuitas damnatio delictorum est et in ipso saepe lucis exordio mors secuta nascentem labentia cotidie in uitium saecula profitetur. nam cum primum paradisi colonum uiperinis nexibus praepeditum coluber deduxisset ad terras, aeternitas mortalitate mutata in nongentos et eo amplius annos, secundam quodammodo inmortalitatem, maledicti hominis distulerat elogium. exinde paulatim recrudescente peccato totius orbis naufragium gigantum adduxit inpietas.
- 10.1.2.1
post illud, ut ita dixerim, purgati baptismum mundi in breue tempus hominum uita contracta est. hoc quoque spatium sceleribus nostris semper contra diuina pugnantibus paene perdidimus. quotus enim quisque aut centenariam transgreditur aetatem aut non ad eam sic peruenit, ut peruenisse paeniteat, secundum quod in libro psalmorum scriptura testatur: dies uitae nostrae septuaginta anni, si autem multum, octoginta; quidquid reliquum est, labor et dolor?
- 10.2.1.1
\'Quorsum\', ais, \'ista tam alto repetita principio et ita procul coepta, ut merito quiuis Horatiano de nobis possit sale ludere: et gemino bellum Troianum orditur ab ?\' uidelicet ut senectutem tuam et caput ad Christi similitudinem candidum dignis uocibus praedicem.
- 10.2.2.1
ecce iam centenarius aetatum circulus uoluitur et tu semper domini praecepta custodiens futurae beatitudines uitae per praesentium exempla meditaris. oculi puro lumine uigent, pedes inprimunt certa uestigia, auditus penetrabilis, dentes candidi, uox canora, corpus solidum et suci plenum. cani cum rubore discrepant, uirtus cum aetate dissentit. non memoriae tenacitatem, ut in plerisque cernimus, antiquior senecta dissoluit, non calidi acumen ingenii frigidus sanguis obtundit, non contractam rugis faciem arata frons asperat, non denique tremula manus per curuos cerae tramites errantem stilum ducit.
- 10.2.3.1
futurae resurrectionis uirorem in te nobis dominus ostendit, ut peccati sciamus esse, quod ceteri adhuc uiuentes praemoriuntur in carne, iustitiae, quod tu adulescentiam in aliena aetate mentiris. et quamquam multis istam corporis sanitatem, etiam peccatoribus, euenire uideamus, tamen illis hoc diabolus ministrat, ut peccent, tibi dominus praestat, ut gaudeas.
- 10.3.1.1
Doctissimi quique Graecorum, de quibus pro Flacco agens luculente Tullius ait: ingenita leuitas et erudita uanitas, regum suorum uel principum laudes accepta mercede dicebant. hoc ego nunc faciens pretium posco pro laudibus.
- 10.3.2.1
et ne putes modica esse, quae deprecor, margaritam de euaugelo postularis, eloquia domini eloquia casta, , purgatum septuplum, scilicet commentarios Fortunatiani et propter notitiam persecutorum Aurelii Victoris historiam simulque epistulas Nouatiani, ut, dum scismatici hominis uenena cognoscimus.
- 10.3.3.1
libentius sancti martyris Cypriani bibamus antidotum. misimus interim tibi, id est Paulo seni, Paulum seniorem, in quo propter simpliciores quosque multum in deiciendo sermone laborauimus. sed nescio quomodo, etiam si aqua plena sit, tamen eundem odorem lagoena seruat, quo, dum rudis esset, inbuta est. si hoc munusculum placuerit, habemus etiam alia condita, quae cum plurimis orientalibus mercibus ad te, si spiritus sanctus adflauerit, nauigabunt.
- 11.1.1
sermonem breui spatio coartaui, quia et uobiscum uolebam prolixius loqui et angustia scedulae cogebat tacere. nunc igitur ingenio est uicta pauperies. minutae quidem litterae, sed confabulatio longa est. et tamen in hoc necessitatis articulo animaduertite caritatem, cum me nec penuria scriptionis ualuit prohibere, ne scriberem.
- 11.2.1
uos autem ignoscite, obsecro dolenti; dico enim laesus, dico lacrimans et irascens: ne unum quidem apicem totiens uobis tribuenti officium praestitistis. scio quia nulla communio luci et tenebris est, nulla cum ancillis dei et peccatoribus sociatio; attamen et meretrix domino pedes lacrimis lauit et de dominorum micis canes edunt et ipse saluator uenit iustos uocare, sed peccatores.
- 11.3.1
non enim egent sani medico et paenitentiam peccatoris quam mortem et errantem ouiculam suis umeris refert et prodigum filium reuertentem excepit laetus pater. quin potius apostolus ait: nolite iudicare ante tempus. tu enim quis es, qui alienum seruum iudices? suo domino stat aut cadit, et: qui stat, uideat ne cadat, et: inuicem onera uestra portate.
- 11.4.1
aliter, sorores carissimae, hominum liuor, aliter Christus iudicat. non eadem sententia est tribunalis eius et anguli susurronum. multae hominibus uiae uidentur iustae et postea repperientur prauae, et in testaceis uasculis thesaurus saepe reconditur. Petrum ter negantem amarae in locum suum restituere lacrimae. cui plus dimittitur, plus amat. de toto grege siletur et ob unius morbidi pecudis salutem angeli laetantur in caelo. quod si cui uidetur indignum, a domino audiat: amice, si ego bonus, quare oculus tuus nequam est?
- 12.1.1
tate unum adprehendit e paruulis dicens: quicumque uestrum non fuerit conuersus sicut infans, non potest introire regnum caelorum. quod ne tantum docere nec facere uideretur, inpleuit exemplo, dum discipulorum pedes lauat, dum traditorem osculo excipit, dum loquitur cum Samaritana, dum ad pedes sibi sedente Maria de caelorum disputat regno, dum ab inferis resurgens primum mulierculis apparescit.
- 12.2.1
satanas autem ex archangelico fastigio non aliam ob causam nisi ob contrariam humilitati superbiam ruit. et Iudaicus populus primas sibi cathedras et salutationes in foro uindicans deputato antea in stillam situlae gentili populo succedente deletus est. contra sophistas quoque saeculi et sapientes mundi Petrus et Iacobus piscator mittitur, cuius rei causa scriptura ait: superbis deus resistit, humilibus autem dat gratiam.
- 12.3.1
uide, frater, quale malum sit, quod aduersarium habet deum. ob quod in euangelio et pharisaeus adrogans spernitur et humilis publicanus auditur. decem iam, nisi fallor, epistulas plenas tam officii quam precum misi, cum tu ne muttum quidem facere dignaris et domino loquente cum semis frater cum fratre non loqueris. \'nimis\', inquies, \'\'.
- 12.4.1
crede mihi, nisi stili uerecundia prohiberet, tanta laesus ingererem, ut inciperes mihi rescribere uel iratus. sed quoniam et irasci hominis est et iniuriam non facere Christiani, ad antiquum morem reuertens rursus precor, ut et diligentem te diligas et conseruo sermonem conseruus inpertias.
- 13.1.1
Iohannes idem apostolus et euangelista in epistula sua ait: quicumqueodit fratrem est, et recte. homicidium ex odio saepe nascatur, quicumque odit, etiam si gladio necdum percusserit, animo tamen homicida est. \'cur,\' ais, \'tale principium?\' scilicet ut ueteri deposito mundum pectoris deo paremus habitaculum. irascimini, inquit Dauid, et nolite peccare. hoc quid uelit intellegi, apostolus plenius interpretatur: sol non occidat super iracundiam uestram.
- 13.2.1
quid agimus nos in die iudicii, super quorum ira non unius diei, sed tantorum annorum sol testis occubuit? dominus loquitur in euangelio: si offeres, munus tuum ad altare ibique rememoratus fueris, quia frater tuus habet aliquid aduersum te, relinque ibi munus tuum ante altare et uade prius reconciliari fratri tuo, et sic offeres munus tuum.
Next → — showing 1–100 of 4,625
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0162.stoa004.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.