Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← Library

De Martyrio Maccabeorum

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 394 sections

  1. 201

    qui superant, gemitusque darent pia turba ministris,

  2. 202

    regem execrantes, tacito sermone querentes:

  3. 203

    Protrahe; quid dubitas? nulli iam parcere debes.

  4. 204

    nec potes, ut cupias: decretum rumpere noli.

  5. 205

    appello regem, totum qui temperat orbem,

  6. 206

    cui mare, cui caelum, caeli cui sidera parent,

  7. 207

    quod, nisi producis, timor est. iam segniter haeres,

  8. 208

    iam sentis, quae regna petat, quae gloria nobis

  9. 209

    parte in utraque manet, si iam tu parcere nolis.

  10. 210

    nam quoscumque tuo iussisti excedere regno

  11. 211

    saeuitia comitante, tuum uicere furorem,.

  12. 212

    nempe tuum, laetique manent in sede piorum.

  13. 213

    forsitan hoc mortem credas, furiose tyranne ?

  14. 214

    uita est longa magis regnoque potentior isto.

  15. 215

    quod regis et cuius extrema in parte moraris.

  16. 216

    hos quoque si metuis, superant aetate minores.

  17. 217

    contemptaque simul uici tua regna, superbe:

  18. 218

    sed perage imperium nec partus diuide nostros:

  19. 219

    hos quoque da flammis et uiribus utere regni.

  20. 220

    mortalis tamen es, nec in aeuum regna tenebis!"

  21. 221

    Concipit Antiochus furias, saeuusque tyrannus

  22. 222

    aestuat et gemitus inter sua pectora uoluit.

  23. 223

    consentit cum mente dolor tristisque grauatos

  24. 224

    attollit uultus et talia uerba profatur: \'

  25. 225

    ,,Haec tua libertas et dura potentia linguae

  26. 226

    atque hic, quem tumida portas ceruice rigorem.

  27. 227

    sentiet, irati regis quid tempora possint.

  28. 228

    si nondum es satiata malis et fingere temptas

  29. 229

    laetitiam luctusque tuos in gaudia uertis:

  30. 230

    non mutabo necem; gaude, laetare, triumpha.

  31. 231

    dummodo sic uincas, ut sis suprema tuorum —

  32. 232

    sic furiosa animis natorum funere gaudet?

  33. 233

    hos quoque do flammis; hoc nec mutare potestas

  34. 234

    ulla potest; decreta manent — laetare superstes.

  35. 235

    natis orba tuis. et ne mea iussa morentur,

  36. 236

    ordo suos pergat cursus. producite natum.

  37. 237

    ne uani pereant ignes dubiusue uideri

  38. 238

    rex possit. certe timor est mihi femina nullus. "

  39. 239

    Praecipuus de gente tua produceris, ore

  40. 240

    et specie mirande puer, cui pectore uirtus

  41. 241

    firma manet. iamque hunc poteras uel uincere regem.

  42. 242

    ad quem sic placido mater sermone locuta est:

  43. 243

    "Si dare conplexus matri tibi, nate, liceret,

  44. 244

    confiteor, soli post uulnera, nate, dedissem;

  45. 245

    sed me dura uetat tristisque potentia regis.

  46. 246

    deneget amplexus, dum sit uox libera nobis

  47. 247

    et liceat meminisse dei legemque tenere,

  48. 248

    non a rege datam, sed quam deus arbiter orbis

  49. 249

    tradidit et mundi rector, Mosesque petitam

  50. 250

    accepit populoque dedit. cui maxima laus est

  51. 251

    nosse deum, meritum cui nos debemus honorem.

  52. 252

    tu modo ne dubites monitis parere parentis.

  53. 253

    sit uigor et uirtus, penitusque in pectore toto

  54. 254

    mens maneat iam plena deo: sit fortior aetas,

  55. 255

    quam regem sperare fuit superare iubentem.

  56. 256

    o quanta est uirtus, quanta est fiducia forti!

  57. 257

    sed iam ne dubites medias peruincere flammas:

  58. 258

    uictor eris, mihi crede puer, uictorque redibis.

  59. 259

    ossibus et ualidis miscebunt corpora nerui,

  60. 260

    seruatas animas iterum in noua uiscera reddent.

  61. 261

    sed ne forte tamen rapidus te terreat ignis,

  62. 262

    fratrum sume animos aeternumque inuoca numen."

  63. 263

    iussa facit tacitusque deum testatur et orat

  64. 264

    murmure, quo poterat. puerum non impedit aetas,

  65. 265

    non timuit cratem expositam, matrique uolenti

  66. 266

    paruit et dicto citius super inruit ignes.

  67. 267

    cesserunt flammae, cessit dolor omnis et una

  68. 268

    corpus et ignis erat: corpus superauerat ignem,

  69. 269

    spiritus ante tamen placidas superauerat auras.

  70. 270

    laeta dolet tacite mater, pressoque dolore

  71. 271

    tristitiam luctusque suos in gaudia uertit.

  72. 272

    Interea trepidat et curas corde uolutat,

  73. 273

    non de praeteritis, sed de puerilibus annis:

  74. 274

    qui superant, ne forte negent; ne forte timorem

  75. 275

    concipiant animo. regique accendere malint.

  76. 276

    quo minor est aetas, maior metus; anxia secum

  77. 277

    ducit heu curas: et iam spes ac timor una

  78. 278

    luctantur matrisque piae per uiscera currunt.

  79. 279

    spes tamen est maior, natum ut procedere uidit,

  80. 280

    et procul exultans: "Video, quid possit in isto

  81. 281

    spes conferre mihi: uultus agnoscere nostros

  82. 282

    debet et hic, fratrum numero parere suorum.

  83. 283

    forsitan hunc solum puerilia pectora tangant

  84. 284

    indigneque ferat, quod sic uelut hostia detur.

  85. 285

    adloquar et paucis conabor dicere uerbis.

  86. 286

    sit memor ut, potius generis, quam temporis huius.

  87. 287

    "Si te nobilitas, generis si tangit origo.

  88. 288

    respice, nate. tuos, Israhel quoque respice, nate.

  89. 289

    noli annos numerare tuos, puer; incipe forti

  90. 290

    pectore ferre deum. tradent hoc saecula saeclis,

  91. 291

    quod tua det fortis aetas exempla futuris

  92. 292

    temporibus. da, nate, precor, quodque amplius hoc est:

  93. 293

    cogita, quae fugias et quam meliora petantur.

  94. 294

    non te sollicitet stolidi fallacia regis

  95. 295

    295 sed crescant istaec nunc in contraria." uictor

  96. 296

    spiritus extinxit flammas; sic deinde uocatum,

  97. 297

    quod dederat, corpus tellus adaperta recepit,

  98. 298

    sanctaque, quae superest, anima inuiolata recessit.

  99. 299

    Quamuis lassa parens perque et sua uulnera uictrix

  100. 300

    procidit in faciem pariter manibusque supinis

← Previous · Next → — showing 201300 of 394

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0149p.stoa002.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.