De Martyrio Maccabeorum
- 101
sicut. erat monitus matrem caelumque uidere,
- 102
constitit atque hilari uultu contemnere regem
- 103
coepit et, ut ridens, ardentes inruit ignes
- 104
conlapsusque iacens anima superante quieuit.
- 105
mater ut hoc uidit, rigido sic ore locuta est:
- 106
"Felix parte aliqua sum: iamiam non potes omnes.
- 107
saeue tyranne, meos cruciando uincere natos.
- 108
te grauior mox poena manet, crudelis, inique;
- 109
quam patiere breui; deus haec namque omnia cernit."
- 110
iam duo securi contempto rege manebant,
- 111
spes melior iam matris erat: iam tertius instat
- 112
ecce locus poenae: si poena est uincere regem,
- 113
et seruire deo: laus est. non poena furentis.
- 114
tertius adtrahitur iuuenis frendente tyranno,
- 115
qui nondum satiatus erat; furor intus et ira
- 116
saeuibant pariter. quod fortia pectora fratrum
- 117
uiderat inpauide regis superasse furorem.
- 118
constitit ante pedes iuuenis florentibus annis,
- 119
egregius forma, dignus qui regna teneret,
- 120
dignior Antiocho. et sic meliora secutus
- 121
regna. uolente deo. mater cui talia fatur:
- 122
"Accipe. nate. tuae securus dicta parentis;
- 123
accipe, ne segnis perdas uirtutis honores.
- 124
sunt tibi iam fratres pietatis sede manentes.
- 125
iam meliore loco. quam regna labentia regis.
- 126
quorum si proprios attingis pectore sensus,
- 127
uictor apud populos regem superasse fereris.
- 128
sicut fama tuos iam misit in omnia fratres.
- 129
his accede, precor; sunt haec aptissima dona
- 130
contempsisse nefas et iura relinquere regis
- 131
indomiti, quem nulla manet post ista uoluptas."
- 132
at iuuenis tacito mittebat murmure uoces;
- 133
oranti similis palmas tendebat in altum
- 134
subnixoque genu matris pendebat in ore,
- 135
qua licet adspectu corpus cui turba premebat.
- 136
qui simul admonitus cratem conscendit, in igne
- 137
intrepidus certaque fide sua membra locauit. ~
- 138
conciderunt flammae tepida remanente fauilla
- 139
corpusque inlaesum tellus adaperta recepit,
- 140
sancta quoque ad superos anima inuiolata recessit.
- 141
at mater dubitans, gemitus an gaudia sumat,
- 142
haesitat et querulo sic est sermone locuta:
- 143
"Quid nunc, dire, paras? iussis parebimus omnes.
- 144
sed numera partus, custos ne subtrahat ullum!
- 145
ac, licet ipse uelis, non sum passura, tyranne,
- 146
ut non isto omnes pereant certamine nati.
- 147
temporis ista tui, mutes licet, horrida poena est
- 148
duraque damnatis eadem sententia natis.
- 149
si grauiora putas, si sunt grauiora, minare !
- 150
quodque meos cernis uultus, horrore teneris?
- 151
gaudemus pariter, quotiens decernis in istos."
- 152
Ardet at ipse magis rabida rex concitus ira
- 153
temptarique putat, ne, sicut cetera fratrum
- 154
turba, ferat poenas, matremque hoc quaerere sentit.
- 155
durat in exitium, quartumque addicere natum
- 156
poenae mox uoluit; lassati namque ministri
- 157
nec regis furias, nec regem ferre ualebant.
- 158
pro pudor! erubuit uultus ostendere matri
- 159
natus et attonita mente confundere coepit.
- 160
hunc postquam stantem submisso lumine uidit,
- 161
talibus adgreditur dictis monitura timentem:
- 162
"Quartus es a primo partus mihi, quartus et infans.
- 163
quae nunc uerba tibi, quae possum dicere, nate,
- 164
hoc nisi. quod solum durata potentia tecum
- 165
sit simul et uirtus sanctaeque et originis auctor?
- 166
illi debemus, regi quodcumque negamus;
- 167
ille dedit nobis Abraham cum semine sancto,
- 168
per quem nobilitas, per quem genus omne probatur,
- 169
quod manet in domino sanctum; quia nascitur Isac
- 170
tunc, cum iam nullum natum sperare senectus
- 171
sponte sua poterat, sterilis quia Sarra manebat.
- 172
illa tamen peperit, generisque propagine coepta
- 173
ex insperato remanent tibi, Sarra, nepotes,
- 174
Esau et patria deductus origine Iacob.
- 175
quos scimus partu geminos peperisse Rebeccam.
- 176
hinc sumus, hinc morimur; genus hoc tibi, nate, petendum est.
- 177
tu tibi pande uiam genitori[que] ac cede priorum,
- 178
quorum progenies totum dispersa per orbem
- 179
inuidiam patitur, dominum quia sola potentem
- 180
mente colit, mixta nec turbae accedit iniquae.
- 181
quid tibi cum tristi uultu? quid lumina terra
- 182
fixa tenes? caelum potius caelique parentem
- 183
conspice! ne dubita, mater tibi prospera monstrat.
- 184
quidquid inest, patienter adi; comitare ualenter
- 185
turbam, nate, meam numerumque hortare sequentem."
- 186
sic dilecta parens, luctus et gaudia miscens, -
- 187
finierat claros monitus: tum luminis orbes
- 188
ipse leuat matremque oculis intendere coepit.
- 189
nil iam triste gerens habitu uultuque fatetur
- 190
se timuisse nihil nisi tristia uulnera matris
- 191
per partus diuisa suos. sicque ipse tenentum
- 192
elapsus manibus cursu contendit in ignes.
- 193
mira loquar: non flamma comas, non contigit ora;
- 194
corpus ut exanimum flammas superarat et ignes,
- 195
ore patente, tamen tacito, qua spiritus iret,
- 196
unde acceptus erat, pariter cum sanguine fugit.
- 197
hoc ipso gauisa parens, quod, qui modo tristi
- 198
constiterat uultu, fretus mox pectore toto
- 199
paruerit monitis et regis tempserit iras.
- 200
sic est orsa tamen, cum rex dubitaret in illos,
← Previous · Next → — showing 101–200 of 394
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0149p.stoa002.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.