De Martyrio Maccabeorum
- 1
Rex fuit Antiochus Syriae ditissimus olim,
- 2
in cuius regno mater natique fuerunt
- 3
septem, ut fama refert, de sancta gente creati.
- 4
quos cura adsidue generis meminisse iubebat
- 5
et legi seruire datae: sic namque uolentes
- 6
de populo meliore dei sua iura tenebant.
- 7
rex auidus mutare iidem, mutare timorem
- 8
iustorum uoluit. populo ut misceret iniquo.
- 9
praemia promittit matri. nromittit et auri,
- 10
et quidquid posset toto conquirere regno,
- 11
si modo mutaret mores sensusque priores,
- 12
cogeret et natos alios sibi fingere mores.
- 13
illa negat tacitumque premit sub corde dolorem.
- 14
hanc postquam nulla potuit conpellere praeda,
- 15
temptauit primum tormentis uincere saeuis;
- 16
pertulit illa graues gemitus et tristia regis
- 17
uerbera non timuit. uictum ut se uidit at ille:
- 18
.,Heu. quid agam," dixit, "uincis quod femina regem?
- 19
non tamen effugies: plus est, quod dura dolebis.
- 20
20 in natos saeuibo tuos; licet inproba perstes,
- 21
hac certe ratione meum sanabo dolorem. "
- 22
sustulit illa manus caelumque adspexit in altum;
- 23
emisit gemitus et talia uerba locuta est:
- 24
Tu licet et gazas tradas et regna. tyranne,
- 25
non capimur regum donis, nec munera sanctis
- 26
eripient promissa dei. spes certior illa est.
- 27
quae uitam nobis promittit tempore longo:
- 28
hanc sequor, hanc didici, non lubrica tangere dona;
- 29
sumere diuitias facile est et perdere uitam.
- 30
sed licet et flammas post uerbera saeua mineris,
- 31
nil mutare potes, quod primis coepimus annis.
- 32
uirtute id cum lege data mihi uincere certum est.
- 33
quid nunc, saeue, iubes ? natis quid, dure, minaris?
- 34
hoc solo poteris matrem turbare dolore.
- 35
est mihi namque deus spes; est mihi cura meorum,
- 36
per quam spero equidem te nullum uincere posse.
- 37
caeli, quaeso. faue numen, quia iusta rogamus."
- 38
rex furit Antiochus, turbatus corda tumultu
- 39
concutit et saeuos testatur lumine uultus,
- 40
miraturque diu, possit quod femina tantum.
- 41
Pare, age, miles!" ait; "regi quoque pare, minister;
- 42
uos famuli parete mihi! date digna furenti
- 43
femineo tormenta malo; seruire furentem
- 44
femina me cogit: quod plus est, femina uincit
- 45
regis iussa sui! sed non inpune locuta est:
- 46
membratim perdam septem quot perfida natos
- 47
intra se retinet: quorum qui primus habetur,
- 48
hic primus pereat; perdas sic ordine cunctos,
- 49
cratibus inpositos subiectis urere flammis
- 50
cernat ut ipsa suos mater nunc aspera natos.
- 51
poena autem manet haec; celeres decet esse ministros."
- 52
Interea fecunda parens iam crine soluto
- 53
stabat et, hortanti similis, iam pectore nudo
- 54
ubera protendens, natorum alimenta suorum,
- 55
non confusa aperit, natumque ut uidit ad ignem
- 56
constantique gradu fortem procedere, dixit:
- 57
Tu mea progenies, tu primus respice matrem.
- 58
tu certe meus es: nunc nostri, nate, memento!
- 59
te primum peperi, tu nunc imitare parentem:
- 60
sume meos mores et regem uince tacendo.
- 61
tu poteris durare diu, si tempora uinces:,
- 62
perfida ne superet sanctos uiolentia regis,
- 63
utere consilio matris, nec damna timebis.
- 64
fortior esto aere saxoque potentior ipso;
- 65
ingredere ut iuuenis, patienter uince dolores."
- 66
Ille modo ad matrem uultus, modo tollit in altum,
- 67
dumque tacet tacitusque rogat, quem debet, et orat,
- 68
non sensit rapidos subiectis cratibus ignes.
- 69
corpus inane fluit; mater gauisa dolore est.
- 70
et dixit: "Vici : uineam sic saepius, oro;
- 71
duret natorum uirtus incognita regi,
- 72
sed iam nota deo, populi qui pectora nouit."
- 73
Finierat primi partus fecunda dolorem,
- 74
sed remanente metu pro pluribus anxia mater;
- 75
dissimulatque tamen, ne regem gaudia tangant.
- 76
rex stupet Antiochus nec credit posse sequentes
- 77
poenae tale genus simili peruincere sensu.
- 78
coepta iubet peragi; mater non territa mansit;
- 79
sed tamen ut uidit pallentem adsistere natum.
- 80
haec secum uoluens aliqua iam parte leuatur:
- 81
"Ecce secunda mihi partus producitur aetas:
- 82
quam similis fratris formae! si pectore duras
- 83
et sequeris primi partus uestigia nostri.
- 84
esse meus poteris; poteris reparare salutem,
- 85
quam iam frater habet, matris praecepta secutus.
- 86
pone metus, regisque minas contemne furentes
- 87
regnaque, quis cursim labentia tempora dantur.
- 88
non poterit post ista tibi rex iste nocere ;
- 89
sed poteris post haec tu regi, nate, nocere.
- 90
temporis ecce leuis conscendere cogeris ignes!
- 91
uirtutis locus est: languentem pone timorem:
- 92
esto memor nostri generis, si sensus inhaeret.
- 93
hic qui sceptra tenet, regno qui saeuit, in isto
- 94
tempus inane agitat regno, uitaque carebit
- 95
damnatusque nocens\' aeternos sentiet ignes:
- 96
tu securus eris, turba comitante piorum.
- 97
adspice nate meos uultus et suspice caelum
- 98
auctoremque deum, per quem tibi uita paratur.
- 99
fac melius, fratrisque tui uestigia calca:
- 100
non quod iste iubet, sed quod deus imperat, audio "
Next → — showing 1–100 of 394
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0149p.stoa002.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.