De Evangelio
- 100
illos culpa premit grauior, quibus adstitit ipse
- 101
ante oculos doctor uerus; quibus ore locutus,
- 102
quos prece, quos dictis monuit, quos denique factis.
- 103
nec uidere tamen caeci, cum lumen adesset
- 104
per populos clarum, factis celebrans genitorem.
- 105
namque iacebat homo, pallenti marcidus ore,
- 106
cui inerat morbis corpus compage solutum
- 107
uiuentisque animae dudum iam mortua membra.
- 108
"Surge, ait, atque tui iam lecti baiulus esto. "
- 109
exilit atque alacer humeris uehit ipse cubile.
- 110
ecce trahebatur caecus, quem lumine mater
- 111
ediderat uiduum, communis lucis egentem,
- 112
non totum natum, mundi quia parte carebat.
- 113
ut uidit, miseratus ait: Hunc cernere iussi!protinus
- 114
ad caelum caecus noua lumina tollit.
← Previous — showing 101–115 of 115
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0149p.stoa001.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.